Obrázky na stránke
PDF
ePub

inde posset contra nos apparentius argumentum sumere, quia nos ex verbo pascendi, Petri potestatem colligimus. Sed ad hoc etiam facile respondemus, verbum pascendi, cum metaphoricum sit, diversa posse significare, et juxta subjectam materiam, et alia Scripturæ loca, et Patrum interpretationem intelligendum esse. His autem modis manifestum est, dictum de David solum significasse gubernationem civilem et temporalem, ut ibidem, et c. 7, statim explicatur, cum dicitur, ut sit dux super populum meum Israel, etc. Dictum autem de Petro significat altiorem et spiritualem gubernationem per potestatem ligandi atque solvendi, et claves regni cœlorum, quibus necesse est temporales reges subjici, si cœleste regnum consequi velint.

CAPUT XXV.

ALTERI OBJECTIONI, EX FACTIS REGUM QUÆ IN VETERI TESTAMENTO NARRANTUR SUMPTÆ, SATISFIT.

1. Pro fundamento hujus objectionis conatur rex ex Scriptura ostendere, reges in Judæorum populo cuncta moderatos esse, quæ ad ecclesiasticum regimen quoquo modo pertinent. Quia cum credendum non sit, eos jurisdictionem a Deo non datam usurpasse (cum reges etiam justi et sancti actiones illas exercuerint), recte infertur, potestate regia omnia. fecisse. Unde ulterius etiam efficitur, idem posse nunc reges in Ecclesia Christi, tum quia neque illi antiqui reges aliam potestatem habebant, præter regiam; neque nunc minor est regum potestas, quam tunc fuerit.

[ocr errors]

2. Objiciuntur variæ actiones regum.-Responsio ad singulas. Jure naturali tenentur reges idola auferre. Ut ergo fundamentum illud suadeat, inducit imprimis locum 2 Paralip. 14, ubi tria de rege Josaphat referuntur. Primum, abstulisse lucos de terra Juda, egressum esse ad populum suum, et revocasse ad Dominum Deum patrum suorum. Item, in Jerusalem constituisse levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israel, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus. Ex his autem nihil colligi potest, nam lucos auferre, seu idola, quod et alii reges Israel fecerunt, Asa, 3 Reg. 15, et Ezechias, 4 Regum 18, hoc (inquam) etiam ad reges temporales ex officio pertinet. Nam colere idola est contra rationem naturalem, et contra commune bonum humanæ civitatis, seu rei

publicæ. Unde etiam seclusa fide reges gentium ad hoc ipsum tenerentur, si naturali lumine rationis convenienter uti vellent, majorique ratione ad hoc tenentur reges fideles, sive in lege veteri, sive nunc in lege gratiæ. Illa ergo actio non est propria spiritualis seu ecclesiasticæ potestatis, sed communis utrique, seu utriusque fori, ut aiunt, quia ad finem utriusque potestatis conducit. Maxime vero quoad executionem ejus solet esse necessaria potentia regum, ut erat revera in populo Israelitico propter duritiam ejus, et ideo maxime laudantur reges qui idola destruxerunt; qui vero illa induxerunt, vel in eis evertendis fuerunt negligentes, maxime reprehenduntur et notantur. Ex illa ergo actione nihil colligitur, ut magis statim in alia simili declarabitur.

3. Et ad hoc genus actionis spectat, quod multi ex regibus populi Judaici reprehenduntur, eo quod excelsa non abstulerint. Sive enim illa excelsa fuerint aliqua idola in excelsis montibus vel collibus ad cultum posita, sive fuerint quælibet altaria in variis montibus aut locis, extra templum seu locum tabernaculi ad immolandum etiam vero Deo erecta, fere semper illa vox in Scriptura in malam partem accipitur, et significat locum, in quo indebite et superstitiose sacrificabatur. Quia vel idolo immolabatur, vel si vero Deo, non secundum voluntatem ejus, id est, non in loco ab eo deputato, id est in templo jam ædificato, vel antea in loco tabernaculi. De quo videri potest Abulensis, 3 Reg. 3, q. 3. Illo igitur modo quo possunt et debent reges idola evertere, tenebantur etiam reges Israel excelsa auferre, non tanquam Pontifices, sed tanquam executores, et adjutores Pontificum. Et ideo in illis contraria negligentia specialiter reprehenditur, quia potestate sua efficacius valebant illa destruere, quam Pontifices doctrinis vel præceptis suis, et præterea quia de regibus ibi præcipue historia texebatur.

[blocks in formation]

ralip. 7, scilicet, tertio anno regni sui misisse de principibus suis, ut docerent in civitatibus Juda, et cum eis Levitas et sacerdotes; hoc ergo ipsum dicitur in cap. 19 iterum fecisse, scilicet, misisse qui circumirent cunctas civitates ad docendum et erudiendum populum in lege Domini. Hæc autem actio, licet per se et ex officio pertineat ad Pontifices et sacerdotes, suo tamen modo etiam regum est suum providentiæ modum circa illam exhibere. Sic enim etiam nunc reges catholici dicuntur mittere prædicatores ad gentes sibi subditas, quia ad voluntatem, seu petitionem eorum, et sub eorumdem protectione atque ipsorum expensis mittuntur. Ita ergo Josaphat ex providentia regis fidelis, ac zelum Dei habentis, potuit per prædicatores et Doctores egredi ad erudiendum populum, servato tamen ordine et modo, secundum ritum illius temporis necessario. Et ideo dicitur misisse sacerdotes et Levitas, ad quos illud munus per se pertinebat.

5. Cur Josaphat principes cum sacerdotibus miserit. Quod autem etiam miserit quosdam de principibus suis, non obstat, etiamsi fateamur illos principes non fuisse de tribu Levi, sed mere laicos, cum a Levitis distinguantur; hoc, inquam, non obstat, tum quia vel illi laici mitti potuerunt, non ad docendum, sed ut Levitas et sacerdotes tuerentur, et rebelles ac idololatras, qui tunc erant, in officio continerent, et, si opus esset, etiam ad audiendum verbum Dei cogerent. Vel certe licet illi etiam docerent, nullum est inconveniens, quia licet ad laicos non pertineret, vel dubia legis resolvere, aut doctrinam fidei definire (hoc enim sacerdotibus commissum erat, Deuter. 17), nihilominus poterant esse docti, et eruditi in lege ac fide, ut alios instruere et exhortari possent, hoc enim neque ex natura rei malum est, nec invenitur in lege veteri prohibitum, maxime cum id facerent ex consensu sacerdotum. Sicut Actor. 13, cum Paulus et Barnabas ingressi essent quamdam synagogam, principes synagogæ miserunt ad eos dicentes, Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite, cum tamen Paulus de tribu Levi non esset, et ideo a Judæis tanquam mere laicus reputaretur'. Simileque exemplum de Christo habemus Luc. 4. Sic igitur actio illa Josaphat recte intellecta non pertinuit ad propriam ecclesiasticam gubernationem, sed ad regiam protec

[blocks in formation]

tionem, et fidei defensionem ac propagationem, quod munus jura etiam canonica christianis regibus commendant.

6. Tertia actio fuit constituere judices. Et ibi etiam Levitæ, sacerdotes et principes numerantur. Ubi etiam duo similia explicanda sunt, scilicet, quomodo ad regem pertinuerit Levitas et sacerdotes in eo munere constituere, et quomodo cum eis laicos principes miscuerit. Utrumque autem facile intelligetur, si alia verba, quæ inferius adduntur, considerentur, scilicet: Amasias autem sacerdos et Pontifex vester in his quæ ad Deum pertinent, præsidebit; porro Zabadias, filius Ismael, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit, quæ ad regis officium pertinent. Ubi aperte distinguuntur officium regis et officium Pontificis, et hic præsidere dicitur in his, quæ ad Deum spectant, rex autem vel vicarius ejus in his quæ ad homines. Ita ergo cum dicuntur constituti sacerdotes, Levitæ et Principes ad judicium faciendum, duplex sub illa voce comprehenditur judicium, ut recte Cajetanus ibi notavit, scilicet, sæculare, et quasi ecclesiasticum, seu ad res sacras pertinens. Et ita facile expeditur posterior interrogatio; non oportet enim judicia, vel personas miscere, sed cum partitione accommoda eos intelligere, nam principibus sæcularibus sæculare judicium committi debuit, Levitis autem ecclesiasticum. Et ita plane oportet intelligi, cum alteri judicio præesse deberet Pontifex, alteri vero gubernator regius, quando et quomodo oporteret.

7. Josaphat solum designavit sacerdotes potestatem judicandi a Deo habentes.-Atque eadem fere ratione, quamvis rex dicatur constituisse utrosque judices, non oportet eodem modo de omnibus intelligi, nam judices laicos constituit per se et virtute sua, eligendo illos, et dando illis potestatem; Levitas autem et sacerdotes non ita, sed solum applicando et designando illos ad tale munus, nam potestatem illud exercendi ex institutione divina habebant, vel per Pontificem Summum. Quod declaratur ex aliis verbis: Amasias sacerdos, et Pontifex vester, præsidebit in his quæ sunt ad Deum, Zabadias in aliis; quæ licet videantur eodem modo dicta, nihilominus respectu Pontificis non efficiebant, ut sic dicam, seu conferebant potestatem, sed declarabant quid jure suo ad Pontificem pertineret, ut patet ex Deuteron. 17. Respectu vero civilis præsidis, a rege manabat potestas, quia pro rege specialiter constituebatur. Ita ergo licet uno ver

bo dicatur constituisse hos et illos judices, nihilominus cum distributione accommodata, et legi ac debito ordini consentanea, de singulis intelligendum est. Principes ergo per se et vi sua judices fecit, Levitas vero solum ad modum causæ per accidens, quasi applicando seu nominando personas, non tamen sine consensu Pontificis eos creando. Atque ita hæc actio fere ejusdem rationis est cum præcedenti, et non pertinet ad propriam jurisdictionem ecclesiastici regiminis, sed solum ad sollicitudinem quamdam, piumque fidelis regis zelum, ut in aliis explicatum est.

8. Quarta actio a rege Jacobo inducta solvitur. Deinde addit rex aliam actionem, quam possumus quarto loco numerare, scilicet, corruptelas purgare, et abusus tollere. Ad hanc vero probandam solum adducit locum 2 Reg., vel, ut ipse allegat, 2 Samuel 5, n. 6, ubi nulla fit mentio de corruptelis purgandis, aut abusibus tollendis; sed solum refertur, cum David iisset in Jerusalem ad Jebusæum, ut civitatem expugnaret, dictum esse illi ab habitatoribus civitatis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris cæcos, et claudos dicentes Non ingredietur David huc. Hæc autem verba non possunt applicari ullo modo ad reformationem morum, vel ablationem abusuum, quia nec de hac re ibi agebatur, neque cogitari potest Jebusæos hoc voluisse consulere Davidi sub illa quasi metaphorica locutione. Unde licet illa verba sint obscura, et ideo ab interpretibus varie exponantur (ut in Glossa, Theodoreto, Abulensi, Carthusiano, Cajetano, et aliis ibi videre licet), nihilominus omnes conveniunt, illis verbis solum fuisse propositum Davidi, ut medium necessarium ad civitatem capiendam, tollere cæcos et claudos. Sive per has voces significentur aliqui inimici David ex Jebusæis, qui insurrexerunt dicentes: Non ingredietur David huc, et cæci appellantur propter errorem mentis, et claudi, quia non recte cum David ambulabant. Sive revera fuerint corporaliter claudi et cæci positi supra muros civitatis ad defendendam illam, in ludibrium et irrisionem David (ut videtur probabilius, et magis consentaneum textui secundum Vulgatam editionem); in neutro vero sensu quicquam ad præsentem causam refert, quia de purgandis corruptelis nihil ibi agitur. Nam licet statim subjungatur, proposuisse David præmium pro auferentibus cæcos et claudos, odientes animam David, et inde ortum esse proverbium, Cacus et claudus non intrabunt

in templum, non potest inde verisimiliter inferri, Davidem, auferendo cæcos et claudos, voluisse significare, ad se pertinere abusus tollere, et corruptelas purgare; quæ est enim hæc consecutio, connexio, vel conjectura? profecto esse non potest nisi mera divinatio.

9. Alia adjungitur actio a rege Jacobo. Ad hanc vero actionem pertinet etiam alia, quam infra rex ponit, dicens de regibus, reformationes publicas instituere, convocatis eo fine et congregatis promiscue sacerdotibus, et laicis; nam ad reformationem publicam maxime spectat, abusus tollere et corruptelas purgare. Ad probandas autem illas reformationes, solum adducit locum jam tractatum 2 Paralip. 17, unde solum habetur, Josaphat ordinasse seu procurasse quamdam reformationem, mittendo principes, sacerdotes et Levitas, qui, docendo et instruendo populos in lege Domini, illos reformarent. Cur autem laici cum Levitis missi fuerint, jam declaratum est, neque ibi legitur alia congregatio ex laicis et Levitis promiscue facta. Sicut ergo diximus missionem illam non fuisse actum jurisdictionis, ita de hac reformatione dicendum est.

[ocr errors]

10. Suo modo regibus competit abusus tollere. Quapropter (quidquid sit de probationibus) facile concedimus pertinere ad reges intra ordinem suum, et modo sibi accommodato abusus tollere, et corruptelas sui regni purgare. Nam imprimis si corruptela et vitia sint contra naturalem justitiam, vel civiles leges justas, vel contra pacem reipublicæ, ad regem directe pertinet, subditos suos a talibus vitiis repurgare. Si vero vitia sint in materia religionis, vel fidei, postquam per eamdem fidem vel per Pontifices (ad quos voluntatem Dei explicare pertinet) illos esse abusus et corruptelas constiterit, etiam ad regem pertinet hujusmodi abusus tollere, vel pœnis et coercitione in sibi subditos utendo, vel etiam sollicite procurando, ut ecclesiastici pastores simul in hoc suam operam adhibeant, vel denique forti brachio suo occasiones pravarum consuetudinum tollendo, sicut paulo superius de idolorum destructione dicebamus. Nam illa profecto erat in illo populo præcipua pars reformationis morum, et purgationis corruptelarum. Quamvis ergo expresse in veteri Testamento diceretur reges abstulisse abusus, et corruptelas purgasse, modo prædicto, et sine ulla usurpatione primatus ecclesiastici intelligi posset et deberet.

Sicut etiam nunc Catholici et pii reges abusus et corruptelas suarum ditionum auferunt. Imo et inferiores principes in suis territoriis, et privatus paterfamilias in domo sua, potest pro modo suo, et juxta capacitatem suam corruptelas a domo sua expellere, et omnem, vel politicam, vel œconomicam providentiam adhibere, quæ ab ipso circa suos subditos exerceri valet, et ad illum finem potest deservire.

11. Atque ad hoc caput spectat exemplum aliud, quod idem rex adducit ex 4 Reg. 18, de serpente æneo ab Ezechia confracto. Illud enim ad similem reformationem et abusuum ablationem pertinet. Nam (ut lib. 2, c. 12, dixi) licet ille serpens Dei jussu fabricatus fuerit, et bonam habuerit significationem, propter quam bonum etiam usum in principio habuit, nihilominus postea cœpit esse Hebræis in occasionem scandali et ruinæ propter illius populi ignorantiam, mentisque cæcitatem, ac duritiam cordis ex prava consuetudine generatam. Ideoque recte potuit rex, serpentem confringendo, illam occasionem ruinæ populo tollere. Quamvis enim ex Dei præcepto factus esset, non propterea jusserat Deus illum conservari, sed ad memoriam divini beneficii, prudenti et pio arbitrio præcedentium principum illius populi servabatur; postquam vero cœpit irreligiose coli et adorari, confringi debuit, juxta legem præcipientem Confringite statuas, lucosque succidite. Et quia hæc lex non solum ad sacerdotes, sed etiam ad reges loquebatur, ideo potuit Josaphat, non jurisdictionem sacerdotalem exercendo, sed legem implendo, serpentem frangere.

12. David non tetigit arcam Dei. — Quinto loco ponimus actiones alias recensitas a rege, quæ multo minus quam præcedentes ad causam conducunt: talis quidem est, arcam Dei ad constitutum locum perducere, 1 Paralip. 13. Nam David, de quo ibi est sermo, non portabat arcam, nec contingebat illam; primum enim solis Levitis, secundum autem solis sacerdotibus licebat, Numer. 4, 2 Reg. 6; non autem Davidi, licet esset rex. Et ideo tantum honoris divini causa aream comitabatur, quod non solum regi, sed cuilibet de populo licebat, ut paulo inferius ibidem dicitur: David, et omnis domus Israel ducebant arcam, etc. Et simile habetur 3 Reg. 8. Sed additur, regem David arcæ præsaltasse. Sed quid tum? eratne illa actio propria sacerdotum aut regum? profecto magis propria

videri poterat hominum inferioris conditionis. Unde paulo inferius in eodem loco, despec tus et reprehensus fuit David a Michol, non quia actionem magnæ dignitatis exercuisset, sed quia tanquam unus de scurris factus esset; ipse vero ex magna devotione et gratitudine erga Deum, respondit: Ludam, et vilior fiam plus quam factus sum, et ero humilis in oculis meis. Non ergo censuit David illam actionem fuisse dignitatis sacerdotalis, nedum pontificiæ, vel supra illam, sed fuisse magnæ humilitatis, et reverentiæ erga Deum, et ad hoc indicandum expressit Scriptura personam David; addidit vero, 2 Reg. 6: David et omnis Israel ludebant coram Domino.

13. Facta Salomonis a rege objecta 1 Paral. 28, 2 Paral. 1.—Hæc fucta nullam spiritualem potestatem præe se ferunt. Ejusdem ordinis sunt facta quædam Salomonis, ex quibus etiam regium argumentum sumptum est, scilicet, templum ædificare, ædificatum dedicare, et sua præsentia consecratum honestare. At hæc omnia hodie etiam nunc reges faciunt; imo etiam alii inferióres, pii et potentes viri, et non propterea opus ecclesiasticæ potestatis, nedum primatus, exercere censentur. Nam ædificare templum de se tantum est actus religionis, qui præter piam voluntatem solum requirit ex parte ædificantis facultatem ad necessarios sumptus, ex parte vero Dei necessaria est acceptatio per se, vel per viearios suos. Tunc autem Deus speciali revelatione satis voluntatem suam ostenderat, ideoque ex parte Salomonis tantum regia potestas et magnificentia cum pia et fideli voluntate desiderari poterat ; ergo nihil aliud ex illo facto recte colligitur.

-

14. Dedicatio templi quomodo potuerit a Salomone fieri. Dedicare vero templum, duo potest significare. Unum est, propria aliqua actione religiosa consecrare illud; aliud est, propria voluntate exterius manifestata illud Deo offerre et donare. Priori modo, dedicare templa pertinet ad sacerdotes vel Pontifices. In illius autem templi dedicatione hæc actio non videtur alia fuisse, nisi vel ex parte hominum sacrificiorum oblationes, quæ ad solos sacerdotes pertinebant, ut jam explicabo; vel ex parte Dei præsentia illa, seu descensus sub specie nebulæ, quæ templum replevit, ad significandum Deo placuisse dedicationem illam, et ideo, ut dicitur 3 Reg. 8, implevisse gloriam Domini, Domum Domini, quæ actio non fuit hominis, sed divinæ dignationis, cui rex Salomon testimonium de

dit, dicens: Dominus dixit ut habitaret in nebula. In hoc ergo sensu non potest dici rex Salomon dedicasse templum, neque id de Salomone legitur, nec rex Angliæ illi hoc tribuit, cum solum dicat, sua præsentia opus consecrationis honestasse. Posteriori autem modo recte dicitur Salomon dedicasse templum. Sed inde nullum sumitur argumentum; nam quilibet potest rem vel domum suam ad divinum cultum offerre. Sicut Exod. 35 dicitur Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, que jusserat Dominus per manum Moysi. Et statim subditur Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt. Sic ergo in dicto loco, 3 Reg. 8, dicitur: Dedicarerunt templum Domini rex et filii Israel. Denique quod additur, regem sua præsentia opus consecrationis honestasse, clarum est toti populo fuisse commune, et ita nihil ad rem facere.

15. Ad discernendum vero modum præsentiæ, discernendæ sunt actiones, quæ in illa dedicatione peractæ sunt : prima fuit, inferre arcam, tabernaculum, et vasa sanctuarii in templum, et de hac dicitur: Ferebant ea sacerdotes, et Levita; et additur: Rex autem Salomon, et omnis multitudo, quæ cum illo convenerat, gradiebatur ante arcam, ubi rex cum populo conjungitur, et a sacerdotali ordine distinguitur. Altera actio fuit sacrificiorum oblatio, et hæc fiebat sine dubio a sacerdotibus tanquam a propriis ministris; tribui autem videtur tam regi, quam populo, cum de eis dicitur: Et immolabant et oves, et boves absque æstimatione et numero; intelliguntur autem immolasse per sacerdotes, ut est frequens in Scriptura, et in communi etiam usu loquendi. Et sic etiam dicitur ibi: Mactavit Salomon hostias pacificas; et iterum Sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum Domini, fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium. Utique per sacerdotes, in quo nulla potestas supra illos ostenditur, sed potius inferior status et conditio. Unde etiam nunc reges, sicut et cæteri laici, solum per sacerdotem offerunt. Tertia fuit actio orandi, et hæc etiam communis est toti populo. Alia denique fuit, rationem reddere populo de templi ædificatione et dedicatione, quam quidem Salomon cum auctoritate regia, et tanquam singularis (ut ita dicam) illius templi patronus exercuit, nihil tamen pontificium usurpavit, neque Pontifice se superiorem ostendit. Igitur totum illud factum nihil omnino ad causam de potestate eccle

siastica, et regia, aut earum comparatione, pertinet.

16. Alia duo ejusdem ordinis facta. - Hoc factum ad causam nihil refert. Denique ad probandam eamdem regis potestatem duo alia facta ejusdem fere ordinis afferuntur, quæ non majorem vim habent, quam præcedentia. Unum est, quod librum legis e tenebris erutum populo recitare fecerunt, ex 4 Reg. 22. Verumtamen eo loco refertur quidem Elciam Pontificem ad Saphan scribam dixisse: Librum legis reperi in domo Domini, et additur, dedisse illum Saphan, qui et legit illum, et postea regi dixit, Elciam sibi librum dedisse, quem etiam legit Saphan coram rege. Quod autem Rex fecerit librum illum populo recitari, in eo capite non dicitur, sed solum, regem lectione libri valde commotum, misisse sacerdotes qui super ea re Deum consulerent. In cap. autem 23 additur, sacerdotes renunciasse regi quidpiam, quod prophetissa quædam dixerat, et subjungitur : Qui misit, et congregati sunt ad eum omnes senes Juda, et Jerusalem. Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique, qui habitabant in Jerusalem, cum eo, sacerdotes et Prophete, et omnis populis a parvo usque ad magnum : legitque cunctis aud'entibus omnia verba libri fœderis; ubi Abulensis exponit, legit, id est, fecit legere, putat enim Saphan scribam legisse librum, quod non est alienum ab usu illius locutionis, ut ex alia simili capitis 12 recte ipse probat. Nihilominus tamen, ex 2 Paralip. 34, magis colligitur, ipsum regem per se legisse librum, nam ibi expresse dicitur : Quibus audientibus, in domo Domini legit rex omnia verba voluminis. In hac vero historia quid, quæso, est, quod in rege pontificiam potestatem vel primatum ostendat? An congregare populum, aut legere librum? neutrum sane. Nam congregare populum non est de se spiritualis seu ecclesiastica actio, sed indifferens, quæ auctoritate regia propter varios fines fieri poterat. Ut autem tunc fieret propter spiritualem finem, non proveni. ex potestate spirituali regis, sed ex sancto zelo, et intentione illius. Rex enim fidelis, divina gratia, et fide adjutus, potestate sua regia et civili in spirituale bonum sui populi sæpe uti potest, quia licet proxime in materia civili vel indifferenti operetur, potest ad dictum finem illam referre. Legere autem librum, magis fuit opus dignationis, humilitatis ac devotionis, quam potestatis. Et quamvis ipse

« PredošláPokračovať »