Obrázky na stránke
PDF
ePub

ad comicos fpectant, neque tamen ab aliis, ea faltem qua par eft accuratione, tractata mihi videbantur.

De feriis vero, non eft cur multis loquar; quæ quippe ex moratis dramatis conftant locis, ac fententiis, quarum una fere eademque femper eft ratio, ut fint claræ, appofitæ, imo, quantum fieri poffit, nitidæ et ingeniofæ. Hifce autem ideo noluerim comœdiam nimis abundare, quia in genere affectatam quandam gravitatem fapiunt, quæ fermonibus familiaribus, in quibus hoc drama imprimis confiftit, rariffime intermifcetur. In affectibus vero exprimendis (qui ad hoc caput quæftionis relegandi funt) naturæ folum poetæ eft ftudere, quæ eadem femper ac uniformis in omnibus pariter operatur. Atque ifta quidem naturæ scientia, aptaque affectuum concitatione, tum ingenii fterilitatem, tum vitia alia multa conftat aliquando in poetis compenfari. Itaque in hoc loco, idoneam oportet feveritatem, imo nonnunquam dignitatem pene tragicam fervari. Non quod ridiculo carere comicos affectus ftatuerim; fæpe enim homines ridicule, vel dolere, vel lætari, vel irafci compertum eft. Cujufmodi certe perfonas exhibere comica eft feftivitatis: de qua hic, poftulante loco, fufius eft dicendum.

Differt enim feftivum hoc genus ab arguto illo, quod quidem in comedia, fi urbanitatem atque elegantiam

elegantiam fpectemus, excellentius habetur; non fi naturam ac veritatem. Nam profecto quicquid argutius acutiufque dici folet, fructum plerumque effe novimus lectionis, ftudii, experientiæ, confuetudinis: festivum autem effe, lepidumque infitum prorfus eft, et hominibus innatum. Ea autem in dramate vis eft hujufce vel leporis, vel feftivitatis, ut non folum in rebus ac actionibus mediis rifum excutiat, verum etiam efficiat ut humana imbecillitate, ineptiis, imo et pravis moribus, iifque qui in odium omnium folent incurrere, quibus fcilicet decori quandam fpeciem obtendit, ad tempus fæpiffime delectemur. Sic timidos, gloriofos, mendaces, veteratores, ut alios præteream, in fcenam feliciffime dramatici induxerunt. Imo, et rectiffime: neque enim erit verendum ne in vitia hujufmodi, exempli jucunditate, trahamur. Perperam autem prorfus poetæ ita se temporibus accommodant, ut vitiis, ineptiifque, more hominum quafi fanctis, fucum quendam pulchritudinis inducant, quod, uti antea notavimus, in amoribus exhibendis potiffimum fieri folet.

Præterea illud quoque inter leporem atque ingenium intereffe videtur, quod hoc arbitrio fuo magis careat, legibufque feverioribus fubjiciatur. Etenim lepos, in ufum lætitiæ præcipue natus, jocique potius et ludi quam veri ftudiofus, locutiones, comparationes, ementientes fuperjectiones, tropos

demum

demum fundit novos et accerfitos, abundatque quadam cum rerum tum verborum infolentia, atque exaggeratione.-Quid? quod comici leporis duplex fit ratio; altera eorum, qui ex confilio, et folum ludi gratia, tum mores tum fermones novos et inufitatos affectant; altera eorum, qui aut inscientia, aut fimulatione, aut fuperbia partes lepide quamvis prepostere, sustinent fibi parum convenientes. Sic in fabulis ftolidi fæpe fapientes agere conantur, nugatores rebus gerendis natos, obscuri generofos, ignavi fortes, ut alios omittam, qui facillime eorum qui audiunt plaufus, et approbationes movent. Utinam autem apud comicos feftivitas minus popularis interdum fuiffet, et dramate magis digna; etenim eam minime oportet ex colloquio, aut moribus ad actus communes et quotidianos transferri. Apud noftrates quidem perfonæ quædam in fcenis qui nihil lepide aut agunt aut loquuntur, festive edunt bibuntque. At totum illud, quicquid eft ludi jocique quod omnino in actionibus hujufmodi, vel in ridiculo gestu, vel oris quadam depravatione fitum est, ad pantomimos et muta exodia relegandum cenfeo. Vultum quidem, imo fæpe et habitum naturam hominum morefque fateor indicare; conftituere tamen pene in fcenis molefte fero,

Sed ut a festivitate ac lepore ad ingenium, tanquam ad nobilius quoddam atque exquifitius tranf

eamus,

eamus, ipfum quoque notandum eft, latiffime fumptum, ita fui juris effe, ut vix definitionem, nedum certas quafdam et definitas regulas admittat. Conftat tamen omnium criticorum judicio ejus folum quoddam atque fundamentum effe veritatem: neque enim quod aperte et penitus falfum eft, ingeniofum dicimus. Quamobrem perfpicuum eft quæ ingeniofe perinde ac quæ fublimiter proferuntur ita debere veritatis trutina probari, ut omnibus et femper placeant. Unum enim idemque eft ingenium qualibet tum ætate, tum lingua. Illud autem non eo confilio dixi, ut locos eos acute ludendi et jocandi impugnem, qui a confuetudinibus, moribufque ducuntur; quos profecto unaquæque et ætas et gens fuos habet, propriofque. Nam quod obfcurum eft ignotumque, non idcirco falfum. Sed quodcunque in lingua quavis adeo veluti domefticum prorfus eft atque vernaculum ut alio donatum fermone ilico effluat, parum ad laudem veri ingenii pervenit. Cujufmodi funt ea omnia quæ ambigue dicuntur, atque ex mero verborum lufu conftant; etfi in illis gratiam quandam et venerem ineffe putabant veteres, iique qui maxime olim claruerunt: quorum, fi opus fuiffet, teftari poffem et doctrinam, et confuetudinem. Quod fi antiqui plerumque rectum vident, eft tamen ubi peccant.

Fateor

Fateor equidem ludum hujufmodi jocumque, quos rebus gravibus feriifque nullo modo fas eft admifceri, comico dramati fatis nonnunquam convenire, modo apte, decore, et modice adhibeantur. Etenim tum maxime ambigua ifta ac jocularia dicta excufationem habent, fi colloquiis ac fermonibus quotidianis, et familiaribus, quos comadia præcipue exprimit, hilaritatis ergo, et veluti e veftigio inferantur. Et profecto, eadem illa lege, quamlibet vel falfi ingenii, vel ineptiæ speciem conftat in fabulis admitti: quæ quippe in vita occurrunt, quid eft cur in imagine vitæ improbentur? At aliud eft, poetam aliorum ingenii aut levitatem aut inopiam palam oftendere; aliud, indicare paupertatem fui; aliud, ad confuetudinem hominum stolidam licet et infulfam aliquando fcribere; aliud, ipfum abripi confuetudine.-Sed ut ad lufum illum verborum redeam. In ambiguis iftis five vocabulis, five locutionibus, videant imprimis poetæ, ne in proprium fere illud comicorum obfconitatis vitium incidant. In eam femel atque iterum declamavi, iterum declamaturus. Nam profecto ambiguitas illa uberrimus eft hujufce turpitudinis locus: imo præftantiffimo cuique vitandus poetæ, quia uberrimus. Neque enim ridicula ista subobfcœna tam postulant vel folertiæ acumen, vel præftantiam ingenii, quam mores diffolutos, et naturam mala difciplina depravatam. Scribendi obfcœne ratio fere omnis in medio pofita eft; ut

optimus,

« PredošláPokračovať »