Obrázky na stránke
PDF
ePub

tanda relinquam) inde colligi potest magnum ingenii vigorem in comicis defiderari, fi veram adipifci laudem cupiant, quod multæ comœdiæ, quæ in theatris vel ob aptam fabulæ conftructionem, vel ob artem hiftrionalem, vel forfan ob ipfam scenarum pulchritudinem, vel aliud quidquam ingenio haudquaquam finitimum, plaufu fuerunt ingenti exceptæ et approbatione, lectæ adeo non delectant, ut infulfiffimæ habeantur.—At egregius poeta ipfe famæ auctor eft fuæ, atque per fe placet, et domi.- Vifum eft autem pauca hæc prius de ingenio præfari, quam ad comedias tum antiquas tum noftras tanquam excutiendas et fcrutandas venerim, ne aliqua faltem norma deeffet, ad quam cas, fi occafio fuerit, certo revocaretis,

PRÆLECTIO DECIMA OCTAVA.

Ο

pene

UANDOQUIDEM præcepta, Academici, tum plurimum ad recte fcribendum juvare manifeftum fit, fi exemplis rite illuftrentur, atque ea interea fit comicorum fcriptorum copia, ut infiniti laboris effet omnia ex iis feligere, quæ aut ingenii, aut œconomiæ, aut perfonarum nomine, notatione digna funt; quid in unoquoque faltem, fuum maxime atque proprium fit defignabimus, ut qui hifce ftudiis operam dant, tum optimam comœdiæ rationem, venamque intelligant, tum a prava quorundam vitiorum imitatione

arceantur.

Quod quidem confilium perfequenti prætermittenda mihi fere eft tota veteris illius comœdiæ norma, utpote a confuetudine novæ et recentioris plerumque aliena. Nollem tamen antiquos comicos fama fua fpoliari, inter quos potiffimum eminebat, et unus nunc extat Aristophanes. Itaque erudito hujufce poetæ defenfori plane affentior, ob multa cenfet quæ non tam poetæ quam temporibus vitio erant vertenda, qui eum a Plutarcho perperam reprehendi. Comparat nimirum Plutarchus Ariftophanem cum Menandro, cui primas

dat

dat fine ulla dubitatione. Comparationem autem istam, monente noftro, potius inter comediam veterem novamque, quam inter poetas oportuit fuisse inftitutam. Hanc certe illi multis nominibus præponendam apud omnes in confeffo eft.

At (ut vere dicam) tamen Aristophanes, fi ea excipiamus quæ veterum poetarum more aut obfcœne aut malitiofe confcripfit, optimus vel hodie illufionis ludicræ, et veri ridiculi auctor princepfque habendus eft. Admirabilis eft fane hac ex parte ipfa comedia quæ Nubes infcribitur; in qua nihil fere quod reprehendatur video præter ipfum argumentum. Etenim quid ridiculum magis, vel falfum, vel mordax, quam philofophum deridendum proponi tanquam faltus pulicis metientem, aut de culicibus folenniter difputantem, utrum ore fonum edant, an podice?

que

Quid quod, ad ludum jocumque ita natus fuerit Ariftophanes ut iis nonnunquam non folum præter jus et æquum, verum etiam præter modum finemattendiffe inveniatur. Sic in Ranis meri rifus causa, atque argumento haudquaquam poftulante, inducit Xanthiam Bacchi fervum, humeris impofita ftragula geftantem, ac afinum equitantem; ipfumque Bacchum cum eodem levi nimis ludicroque fermone colloquentem. Veruntamen feliciffime poeta omnia fæpe in ridiculum convertit, tragicam

A a 4

tragicam nimirum in rebus quotidianis et jocularibus affectans grandiloquentiam, ad irrifionem, ut cæterorum poetarum, ita præcipue Euripidis, cujus de laudibus, iniqua invidia adductus, crebro detrahere conatur.

Quinetiam in parodiis fuis, ac quibufdam et verborum et fententiarum immutationibus, unde imprimis risus nascitur, mirus eft et dignus quem comici imitentur. Unum tantum libet exemplum citare cum propter fingularem ejus festivitatem, tum quod illud ipfum Terentius, etfi parce admodum in ridiculo, et facetiis hujufmodi verfetur, in oculis habuiffe videatur. In Acharnenfibus igitur (cujus fabulæ hac ex parte honoris ergo meminit Scaliger), inducitur Lamachus, gloriofus quidam miles, arma ad pugnam, ac militaria inftrumenta tumida voce a famulo poftulans, cujus quidem verba Dicaopolis, vir juftus, et pacis studiosus, in jocum convertens, lepidiffime ad rem prorfus aliam accommodat, atque ad inftrumenta culinaria deflectit.

inquit Lam. reponit alter. inquitLam. rep. alter.

Πᾶι πᾶι φέρ ̓ ἔξω δεῦρο τὸν γύλιαν ἐμοί"
« Πᾶι πᾶι φέρ ̓ ἔξω δεῦρο τὴν κίσην ἐμαι
Φέρε δεῦτο Γοργόνωῖον ἀσπιδος κύκλον
Κάμοι πλακοῦντα τυρίνωτον δὶς κόκλον·

[ocr errors]

Atque

Atque eodem prorfus modo Syrus in Adelphis irridet Demeam de moribus filii rite inftituendis serio et graviter fermocinantem.

"Nil (inquit Demea) prætermitto: confue"facio: infpicere tanquam in fpeculum in vitas " omnium jubeo, atque ex aliis fumere exemplum "fibi.-Hoc facito.-hoc fugito-hoc laudi eft"hoc vitio datur." -Quibus omnibus feftivus fervus ifta reponit. "Confervis ad eundem ifthunc

præcipio modum. Hoc falfum eft, hoc aduf"tum eft, hoc lautum eft parum. Illud recte : " iterum fic memento; fedulo moneo, quæ pof"fum pro mea fapientia. Poftremo, tanquam in

fpeculum in patinas, Demea, infpicere jubeo, "et moneo, quid facto ufus fit."

Attamen Terentius quidem qui Menandrum potiffimum adeo fecutus eft, ut, Cicerone judice, ejus non tam imitator quam interpres appellandus fit, hoc in loco videtur præter mentem fuam ac confuetudinem ridiculum Ariftophaneum fibi in exemplum propofuiffe. Illud profecto frequentius ac dedita magis opera exprimit Latinorum comicorum facetiffimus, Atticique dramatis ftudiofiffimus Plautus; cujus certe fabulas ad media comœdiæ rationem, potius quam novæ plerique accedere exiftimaverunt: quod quidem non temere ab illis judicatum arbitror, five Plauti aut uberrimos fales

spectemus,

« PredošláPokračovať »