Obrázky na stránke
PDF
ePub

Capreolus, Cajetanus, Ferrariensis et omnes moderni in 1 p., qui species universales admittunt. Et ratio ex supra dictis est clara, quia ideo dantur Angeli species magis, vel minus universales, quia dantur proportionatæ lumini, ejusque efficacitati, quam in usu libero suarum specierum habere potest, ergo Angelus potest uti una specie secundum totam suam universalitatem, et activitatem adæquate, et plene. Ergo potest cognoscere perfecte omnia, et singula, quæ per illam repræsentantur. Ac proinde si res illæ repræsentatæ per unam speciem sint entia absoluta omnino inter se, id est, non componentia unum, nec aliam habitudinem præter transcendentalem (ut sic dicam) inter se habentia: cognoscit unamquamque absoluto conceptu, ac si solam illam cognosceret. Quia vero illa simul cognoscit perfecte, consequenter etiam videbit, vel similitudinem, vel differentiam inter illa, quam habitudinem transcendentalem voco. Et hinc fiet, ut etiam cognoscat res illas per modum unius ratione alicujus convenientiæ, quam inter se habent, juxta supra dicta de speciebus.

10. Confirmatur. Et confirmatur primo, quia non magis repugnat repræsentari plura per unam speciem expressam, seu verbum, quam per impressam, ergo admissa dicta universalitate in specie, admittenda etiam est in actu, quia ex parte intellectus angelici (ut dixi) non potest esse defectus virtutis ad attendendum, cum species juxta mensuram luminis indita sit, alioqui superflua esset species universalis impressa, si expressa non possit illi correspondere. Confirmatur denique ex visione beata, nam per illam videntur plura in Deo, quia juxta mensuram luminis illius ordinis, una species, vel essentia divina per modum unius speciei unitur intellectui beato, ergo idem est in Angelo, servata in suo ordine proportione.

11. Objectiones solvuntur. Sed objici potest, quia sequitur posse Angelum simul cognoscere distincte, et clare infinita individua, quia species universalis unius naturæ de se repræsentat omnia individua illius naturæ, etiamsi infinite futura sint, et successive possint cognosci ut præsentia: nam per adæquatum objectum illi speciei cognoscuntur simul omnia illa, saltem ut possibilia. Ad hoc responderi potest hunc progressum in infinitum in substantiis non inveniri, quia generationes non durabunt in infinitum. In accidentibus autem non esse inconveniens, ut Angelus simul infinita syncathegorematice concipiat.

Sed facilius dicitur non esse necessarium, ut omnia individua futura unius naturæ per unam speciem ab Angelo intelligantur, nedum omnia possibilia, ut in superioribus dictum est Et ita non opus est limitare conclusionem. Nam ratio facta, vel absolute, et simpliciter illam probat, vel nihil probat.

:

12. Secundo objicitur, quia sequitur non posse Angelum habere adæquatos actus suarum specierum, quoties habet alia objecta, de quibus semper considerat. Ut Angelus movens cœlum semper est in consideratione ejus, quia semper est in voluntate movendi cœlum, quam sine actuali consideratione cœli habere non potest, ut docet D. Thomas 2, contra Gent., cap. 97. Item Angelus custos semper attendit ad personam sibi commissam, et dæmon semper cogitat de igne inferni, et sic de aliis. Ad hoc respondent aliqui, hæc omnia cognoscere Angelum per suam substantiam, quia ad ipsum pertinent, et ita contineri sub naturali cognitione, quæ liberam non impedit. Ita Ferrariensis 2, contr. Gent., capit. 101, sed hoc in capite præcedenti a nobis rejectum est. Et ideo breviter respondeo primo, data sequela, consequens non esse inconveniens, quia species dantur Angelo secundum naturæ capacitatem accidentiarum autem est, quod propter specialem occupationem mentis (ut sic dicam) non possit Angelus libere uti aliis speciebus adæquate. Secundo dicitur, fortasse id nunquam contingere. Nam in primo exemplo de motoribus cœlorum forte sufficit illa imperfecta consideratio, quam de cœlis habent in suis speciebus intelligibilibus objective cognitis, ut eos movere possint, vel certe tam parum distrahuntur illa cognitione, ut non impediantur, quominus omnia repræsentata per unam speciem possint cognoscere, licet fortasse cum minori aliquo conatu quoad attentionem. De Angelis vero custodibus dicitur, per visionem beatam, vel supernaturalem esse semper in illa vigilia sine impedimento naturalis cognitis. De dæmonibus judico nullum esse inconveniens, quod impediantur : quanquam poterit Deus necessitate illos, si velit, ad illam actualem considerationem sui status, et relinquere illos expeditos ad alia intelligenda.

13. Secunda conclusio.-Secundo dicendum est, si Angelus habeat unum actum adæquatum in attentione, ex extensione uni speciei universali, et sibi inditæ, non posse aliquid aliud simul actu cognoscere. In hoc etiam omnes conveniunt. Et probatur ex eodem prin

cipio, quia una species universalis est adæquata virtuti, et lumini intellectus angelici, cui naturaliter indita est. Ergo si secundum illam adæquate operetur, absolute habet actionem suæ activitati adæquatam, ergo non potest simul aliam actionem elicere. Antecedens supponimus ex commensuratione speciei ad lumen angelici intellectus, ut explicuimus. Et prima consequentia est nota ex terminis, quia si duo sunt adæquata uni tertio, etiam sunt adæquata inter se, ergo si intellectio est adaquata speciei, et lumen intellectus est suæ speciei universali adæquatum, etiam intellectus, et intellectio sunt adæquata inter se. Unde facile probatur secunda consequentia, quia quod plenum est, augeri non potest, nec Angelus existens in adæquato loco potest simul esse in alio, vel in majori nec potentia potest extra objectum adæquatum extendi. In præsenti enim licet objectum ædæquatum unius speciei non sit simpliciter adæquatum potentiæ, nihilominus est adæquatum potentiæ, ut actualiter operanti: utique ultra intellectionem, quasi resultantem ex natura, ut jam explicatum est. Nec in hac assertione invenio difficultatem, vel aliquem formaliter contradicentem. Nam etiam Scotus, qui putat unamquamque speciem Angeli, etiamsi particulares sint, adæquari virtuti angelici intellectus, consequenter dicit, non posse habere simul nisi unum actum, etiam sit circa unam rem tantum per unam speciem repræsentatam. Qui consequenter loquitur, licet coarctet nimis, et limitet virtutem simul attendendi, et actualiter intelligendi Angelorum.

[ocr errors]

14. Tertia conclusio procedens ex supposi tione. Objectio contra suppositionem. - Responsio. Tertio dicendum est, si Angelus velit uti inadæquate suis speciebus universalibus, optime potest simul intelligere multa, pluribus, et distinctis actibus, per plures, ac distinctas species elicitos. Hæc assertio supponit posse Angelum uti inadæquate specie universali. Quod docuit Ferrariensis 2, contra Gent., cap. 101, et allegat D. Thomam, q. 8, de Verit., artic. 13, ad 2, et 8, ubi dicit ab una specie habituali posse varias cogitationes prodire. Et quamvis D. Thomas ibi de intellectu humano loquatur, tamen inde sumit ipse argumentum : quia si homo potest non habere actum adæquatum suæ speciei, sed per speciem hominis, verbi gratia, nunc considerare, quod sit animal, nunc quod sit rationalis: cur non potest Angelus in suo ordine per speciem repræsentantem plura, quædam illorum, vel

etiam unum tantum actu considerare? Hanc ergo suppositionem veram existimo, quia (ut supra dicebam) species non est per se determinata ad agendum per modum formæ naturalis, sed est subordinata potentiæ, cui inest, ut juxta modum suum illa utatur. Intellectus item Angeli non fertur naturaliter ad consideranda objecta intelligibilia, sive per plures, sive per unam speciem repræsententur, sed motioni voluntatis subditur. Ergo potest voluntas pro sua libertate applicare intellectum ad considerandum de hac, vel alia per eamdem speciem, nec est cur ad adæquatum usum talis speciei necessitetur, etiamsi illa uti velit. Et confirmatur, quia eadem est ratio partis, et totius; ergo, si totus usus speciei est liber, etiam liberum erit, uti ex parte tali specie, et non integre. Sicut etiam liberum est Angelo se applicare ad locum adæquatum, vel inadæquatum, vel se. aut aliam rem majori, aut minori velocitate movere : ita etiam hic usus inadæquatus speciei intelligibilis Angelo possibilis est. Adverto tamen ad illum maxime necessarium esse illum prævium actum naturalem, quo intellectus suas species intuetur, et earum objecta aliquo saltem imperfecto modo attingit: alioqui intelligi non potest, quomodo voluntarie possit uti specie ad hanc, vel illam rem considerandam, et non adæquate ad totum objectum, etc. Sed objici potest, quia actus inadæquatus non erit ejusdem speciei cum adæquato: virtus autem Angeli videtur determinata ad eliciendos actus talis speciei. Respondetur, fortasse illos actus solum differre, ut magis vel minus perfectos in eadem specie. Vel non esse inconveniens, quod eadem potentia eliciat actus specie diversos, per idem principium eminens, quando illo inadæquate pro sua libertate utitur.

15. Probatur jam conclusio quoad pluralitatem intellectionum. Hoc ergo supposito probatur assertio, scilicet, posse Angelum simul uti duabus speciebus eliciendo duos actus illis inadæquatos, per quos plura simul cognoscat, et perfecte unumquodque illorum, quantum ab illo Angelo cognosci potest. Primo quidem, quia cognoscere simul tot res non excedit virtutem talis Angeli, ergo ex hac parte non repugnat habere simul illos actus. Consequentia clara est, et antecedens patet, quia idem Angelus utendo adæquate una ex illis speciebus, plures rerum quidditates posset cognoscere, ut supponitur. Sed multitudo rerum repræsentatarum per duas species inadæquate, id est, partim per unam, et partim per aliam

potest esse æqualis intelligibilitatis (ut sic dicam) tam in multitudine rerum, quam in perfectione, facilitate, aut difficultate objecti intelligibilis, ut facile considerari et cum debita proportione comparari potest, ergo ex parte rerum cognitarum non erit difficilius illam multitudinem rerum simul cognoscere per duas species inadæquate sumptas, quam aliam multitudinem per unam speciem adæquate sumptam. Hoc autem supposito, distinctio specierum non potest impedire, imo nec difficiliorem reddere attentionem ad omnia illa objecta, quia tunc specierum distinctio quasi materialiter se habet, et intellectus per neutram earum totam suam virtutem applicat, et utraque simul informatur, ergo æque potest simul utraque uti partialiter, ac postea una earum uti totaliter. Et dato, ac non concesso, quod ex illa divisione specierum aliqua difficultas attendendi, vel operandi simul, oriretur, inde solum fieret fortasse non posse tot res cum omnimoda æqualitate intelligere per plures species partialiter, ac per unam totaliter, nihilominus tamen posset simpliciter cognoscere plures, aliquid (si opus esset) de numero rerum cognitarum, vel de perfectione illarum diminuendo, quantum ad illam difficultatem compensandam necessarium esset. Sed re vera ex sola distinctione specierum parva, aut nulla difficultas nasci videtur.

[ocr errors]

16. Deinde quoad perfectionem earum, tum ex parte objecti. Tum ex parte actuum. Unde etiam concluditur, res illas omnes, et earum singulas ex parte ipsarum perfecte cognosci, et objective (ut sic dicam) per modum plurium, quia non est necesse cognosci cum habitudine unius ad aliam, nec cum aliqua di. minutione, sed æque perfecte, ac si per unam speciem cognoscerentur, vel ac si quædam illarum tantum sine aliis considerarentur. Probatur ex dictis, tum quia non minus perfecte cognoscuntur, quam si per unam speciem cognoscerentur: res autem cognitæ per unam speciem, aut actum ejus adæquatum cum dicta perfectione cognoscuntur. Tum etiam quia ex parte intellectus est sufficiens virtus, et capacitas, ut ostensum est, et ex parte specierum unaquæque est proportionata parti illius objecti adæquati, et sola distinctio inter ipsas materialiter se habet, et impedire non potest, ut probatum est, quia parum, vel nihil distrahit mentem, aut virtutem agendi, ergo. Ex quo fit, ut ex parte actuum etiam cognoscantur illæ res per modum plurium, quia per

plures cognoscuntur, in quo distinguitur cognitio plurium per usum inadæquatum plurium specierum, a cognitione plurium rerum per usum adæquatum unius speciei. Nam per unam speciem omnia uno actu cognoscuntur, per plures autem species actibus distinctis, ut videtur verisimilius. Primo quia principia proxima cognoscendi sunt distincta, ut supponitur, et licet potentia simul illis utatur, semper utitur illis ut distinctis, quia non conjungit illa in agendo, ea, scilicet, ad aliquid unum ordinando, ut supponimus, ergo elicit duos actus, ut plures. Nam sola concomitantia, seu simultas durationis in agendo, non sufficit, ut actus sit unus.

17. Secundo hic maxime habet locum ratio D. Thomæ, quia unicus actus requirit aliquam unitatem objecti. At vero illa, quæ cognoscuntur per plures species præcise, et sine compositione unius cum alia, non cognoscuntur sub aliqua ratione unius objecti, sed prorsus, ut disparata, et distincta, ergo cognoscuntur per plures actus, et alioqui inter se non componuntur, nec aliquem ordinem inter se habent, ergo fiunt etiam ut plures. Tertio quia si illi actus inchoarentur, non simul, sed unus post alium, sine dubio essent distincti: ut si Angelus habens unam speciem omnium animalium, et aliam omnium vegetabilium, prius per priorem consideraret, solum naturalem leonis, verbi gratia, et postea per alteram naturam aliquarum plantarum, sine dubio hic actus esset distinctus a primo, nec posset prior extendi per efficaciam alterius speciei, ergo licet simul fiant, erunt distincti. De cujus rationis efficacia inferius aliquid dicam, priores enim nunc sufficiunt, et possunt confirmari, quia Angelus potest simul audire plures loquentes, et plures cogitationes aliorum ipsis volentibus simul intueri, quia in nullo illorum actuum exhauritur tota virtus intelligendi Angeli. Unde si Angeli habentes species universales rerum naturalium, circa plures actus singulares novas species particulares recipiant: sine dubio possunt simul uti talibus speciebus, etiam adæquate quoad res per illas species repræsentatas, quia nulla illarum est adæquata virtuti intellectivæ talis Angeli. Nam solum fuit particularis, quia ab objecto particulari impressa est, ut de actibus internis supponimus, in quibus solum hoc locum habet.

[blocks in formation]

currere necesse est. Prior sit ab auctoritate Aristotelis 2 Topicor., cap. 4, ubi in hoc distinguit scire, et cogitare, quia, contingit, ait, plura scire, cogitare autem non, id est, non contingit cogitare plura, et ideo communiter refertur quod dixerit, cogitare non nisi unum. Item allegatur 4, Metaphysicæ, cap. 4, text. 10, in fine, dicens, nihil contingit intelligere, nisi intelligenti unum. Quibus verbis significare videtur, omnem intelligentem, unum semper intelligere, vel saltem per modum unius. Sed primum testimonium parum in præsenti probat, tum quia Aristoteles de hominibus loquitur, non de Angelis: tum quia ibi solum id ponit per modum exempli, et exemplorum non semper requiritur exacta veritas, tum maxime quia non dicit, non contingit cogitare nisi unum, sed dicit, contingere, ut is, qui plura scit, unum tantum cogitet, quod tam est diversum, quantum affirmatio a negatione differt. Unde affirmatio illa est particularis, et per se nota, altera vero negativa est universalis, et in rigore falsa, etiam in nobis. Et prior sensus affirmativus intentioni Aristotelis sufficit. Probat enim hanc propositionem esse falsam, multa scire est multa cogitare. Quod optime probat, quia contingit multa scire, et non cogitare multa. Aliud vero testimonium magis est ab instituto alienum, quia Aristoteles ibi non dicit, oportere eum qui intelligit, unum, vel per modum unius concipere. Non enim de hac re agebat, sed de nominum significatione tractabat, dixeratque necessarium esse, ut nomen unum tantum significet, vel si sit multiplex, ut pro re certa accipiatur. Quia (ut ait) non unum significare, nihil est significare, nominibus autem non significantibus perit disputatio, et tunc subdit rationem per cita verba, quorum sensus est, quia nisi disputans unum aliquid certum per verba concipiat, nihil de tota disputatione intelligit. Quod optime dictum, multumque in disputationis observandum est.

19. Secundo objicitur auctoritas S. Thomæ, nam in locis super allegatis videtur sentire non posse Angelum per suas species simul intelligere plura, ut plura. Et quoniam (ut dixi) in illa reduplicatione, ut plura, potest esse magna æquivocatio, et varietas, videtur profecto D. Thomas intelligere, tunc cognosci plura, ut plura, quando pluribus actibus cognoscitur, tunc vero ut unum, quando cognoscuntur uno actu. Et ita videtur contrarium nostræ assertionis sentire. Quod autem ille sit sensus ejus, probatur ex ipsiusmet ratione. Nam in prima parte, quæst. 85, art. 4, inde probat

non posse intellectum creatum cognoscere simul per plures species, quia non potest perfici simul pluribus formis ejusdem generis, et diversarum specierum, id est, pluribus actibus, seu (quod idem est) pluribus speciebus intelligibilibus in actum reductis. Et 1 part., quæst. 12, art. 10, et quæst. 58, art. 2, absolute negat posse Angelum simul per plures species cognoscere, quia ea, quæ per diversas species repræsentantur, habent rationem diversorum intelligibilium, et ita non possunt uno actu cognosci, et consequenter nec simul. In quo discursu videtur supponere, non posse Angelum simul multa cognoscere, nisi per unum actum. Et ita Cajetanus fatetur pro eodem reputari, plura non posse cognosci simul, et non posse cognosci per unum actum, quia si cognoscantur per unum actum, jam non cognoscuntur, ut plura, et si debent cognosci per plures actus, non poterunt simul cognosci. Unde idem D. Thomas, 1 part., quæst. 62, art. 7, ad 3, absolute dicit: unam potentiam non posse simul habere duas operationes, nisi una ad aliam ordinetur.

[ocr errors]

20. Prima expositio effati D. Thoma. Ad hanc objectionem respondeo incertum esse, in quo sensu D. Thomas usus fuerit verbis illis per modum unius, vel per modum plurium. Tribus enim modis possunt exponi: primo ut per modum unius idem sit, quod per unam speciem simplicem, et proprie sumptam, et per modum plurium idem sit quod per plures species. Et hunc sensum videtur indicare D. Thomas, in dicto art. 2, in corp., et ad 2, et in dicta quæst. 12, art. 10. Quod non solum in Angelis, sed etiam in nobis adeo affirmat D. Thomas, ut etiam quando cognoscimus diversa simul affirmando, vel negando unum de alio, sentiat id fieri una simplici specie, et uno actu, ut patet, ex 1 part., quæst. 85, art. 4, ad 4, et primo contra Geat., cap. 55, ratione 1. Ubi Ferrariensis ita explicat sententiam D. Thomæ, dicens, quoties plura cognoscuntur ut unum, scilicet, cognoscendo differentiam, vel aliam habitudinem eorum inter se, cognosci per unam speciem, quam intellectus ex similibus speciebus singulorum abstrahit.

[blocks in formation]

quo modo illos. Alias nunquam esset vera compositio, in secunda, vel tertia operatione nostri intellectus, sed omnia per simplices actus cognosceremus, quod falsum esse constat. Deinde in Angelis supra ostensum est, aliquando necessario uti simul multis speciebus ad differentiam aliquarum rerum, vel etiam unionem cognoscendam. Et licet illo modo sæpe cognoscant per simplices actus, tamen ibi etiam ostendimus, posse aliquando id facere componendo plures. Præterea, quod D. Thomas non intenderit hoc negare, docent omnes Thomista locis allegatis, qui dicunt D. Thomam sub una specie usum plurium comprehendisse, etiamsi sit cum multis actibus inter se ordinatis. Nam quod hoc modo possit intellectus angelicus habere illos, docet D. Thomas, dicta quæstione 58, 1 part., artic. 7, ad 2, et dicta quæstione 62, artic. 7, ad 3, et quæst. 8, de Verit., artic. 14, ad 6.

22. Secunda expositio. Secunda ergo explicatio est, ut cognoscere plura per modum unius, sit cognoscere plura per unum actum, vel compositum in nobis, vel simplicem in Angelo, vel saltem per plures aliquo modo inter se ordinatos, ut sunt cognitio sui per suam substantiam, et aliorum per species. Cognoscere plura per plures actus inter se nullo modo unitos, vel ordinatos. Unde quia in Angelis, secundum D. Thomam, non invenitur compositio inter actus simplices intellectus: ideo ordinarie loquendo, et de cognitione per proprias species, dicendum erit Angelum tunc cognoscere plura per modum plurium, quando per plures actus illa cognoscuntur : tunc vero per modum unius, quoties per unum actum ea cognoscit, etiamsi ad talem actum plures species concurrant. Et quia iste concursus non contingit, nisi quando res repræsentatæ per illas species cognoscuntur cum aliqua habitudine inter se, id est, ut differentes, vel ut similes, vel ut unitæ aliquo modo, ideo etiam illa dicentur cognosci per modum unius, quæ sub aliqua simili habitudine cognoscuntur, nam sub illa objectum intelligibile aliquo modo, ut unum componunt. Et hæc expositio est ipsis terminis satis accommodata, et multum a D. Thoma in dictis locis insinuatur. Dixi autem, ordinarie loquendo, et de cognitione per proprias species: quia solum in cognitione sui per suam substantiam, et alterius objecti per propriam speciem, videtur D. Thomas admittere plures actus ordinis naturalis, quia simul sint in intellectu Angeli, inter quos ponit alium ordinem (ut supra visum est) quibus ad

dit cognitionem Dei per ejus essentiam, quæ supernaturalis est. Et ita etiam videtur sentire Ferrariensis, dicto c. 55, et alii. 23. Non probatur.

Nihilominus tamen nos non possumus universaliter eam doctrinam approbare. Credimus enim, posse Angelum simul plura cognoscere per plures actus, et species, et consequenter per modum plurium in directo sensu, id est, ut nec species conjungantur ad producendum unum actum, nec actus ipsi inter se componantur, aut objecta illorum cum aliqua habitudine inter se conferantur, nec etiam ut unus actus sit sub aliqua consideratione ratio alterius, sed solum comitanter se habeant, ex libera Angeli voluntate. Hoc probatum sufficienter est tertiam assertionem confirmando. Item in nostro intellectu id posse contingere aliquo modo, imo etiam in sensibus, infra in proprio tractatu de Anima ostendemus. Unde non solum modo explicato in assertione, sed etiam alio potest. Angelus plura per plures species, et actus, nullo modo inter se compositos, aut relatos simul cognoscere. Nimirum utendo adæquate una specie quoad omnia, quæ per illam repræsentantur, non vero quoad attentionem, et conatum potentiæ, aut intentionem actus, tunc enim actus ille non erit ædequatus activitati potentiæ, et ideo poterit simul illa potentia per aliam speciem operari intelligendo aliquid, vel aliqua imperfecto modo, vel quantum ad numerum cognitorum, vel quantum ad modum attentionis potentiæ et intentionis actus. Probatur, quia sicut Angelus est liber ad utendum specie adæquate, vel inadæquate, quoad universalitatem objecti, ita etiam est liber ad applicandum intellectum cum majori, vel minori conatu, ergo sicut utendo specie inadæquate priori modo, potest simul uti alia specie, et elicere alium actum omnino distinctum, ita utendo una specie imperfecte ex parte objecti, poterit quod residuum est activitatis (ut sic dicam) ad alium actum, et objectum applicare. Et confirmatur, nam si noster intellectus, vel sensus, potest hoc modo habere plures actus simul, non est ex inadæquatione actus ad speciem in ordine ad extensionem objecti, quia species nostræ non repræsentant plura, sed est ex inadæquatione in modo attendendi, ergo idem poterit in Angelis reperiri.

24. Tertia expositio qua recle satisfit secunde objectioni si illam patiatur D. Thomas. Nihilominus tamen etiam in his casibus poterit dici Angelum cognoscere plura, aliquo

« PredošláPokračovať »