Obrázky na stránke
PDF
ePub

in conscientia. Neque enim fraus ista, quia fisco fiebat, ideo non fiebat. Et ille quidem Paulus, postquam episcopus factus est, renuntiaturus suis omnibus rebus propter immensum cumulum fiscalium debitorum, exacta quadam cautione, in qua certum ei pondus debebatur argenti, hoc exiguos agellos,unde victum sustentaret, tanquam Ecclesiæ comparavit, sub nomine tunc potentissimæ domus, ut etiam ex ipsis, morem suum sequens, cum fisco non solveret, nullas exactorum molestias pateretur. Iste autem qui eidem Ecclesiæ illo defuncto est ordinatus, timuit hos agros suscipere: et cum posset pro solis fiscalibus debitis, quæ de memoratis possessiunculis ille contraxerat, imperiale beneficium postulare, totum maluit confiteri, quod eas Paulus de argento proprio, cum esset fisco obnoxius, de hastario1emerat; ut eas Ecclesia, si fieri potest, non occulta episcopi iniquitate, sed manifesta christiani imperatorisliberalitate possideat. Quod si fieri non potest, melius inopinæ laborem servi Dei tolerant, quam ut necessariorum facultatem cum conscientia fraudis obtineant.

3. Ad hoc tuum suffragium petimus impartiri digneris: quia id quod primo impetratum est, noluit allegare, ne iterum supplicandi sibi intercluderet facultatem; non enim erat ad desiderata responsum, Nunc vero cum sis eadem benignitate qua soles, sed amplior potestate, non despera mus, adjuvante Domino, meritis tuis hoc facile posse concedi: cum etiamsi tuo nomine eadem loca peteres, et memoratæ Ecclesiæ ipse donares, quis reprehenderet,aut quis non maxime prædicaret petitionem tuam, non terrenæ cupiditati, sed christianæ pietati servientem? Domini Dei nostri misericordia te in Christo feliciorem tueatur, domine fili.

EPISTOLA XCVII * (a). Augustinus Olympio,ut tueatur leges de confrigendis idolis et hæreticis corrigendis, quæ vivo Stilichone missæ sunt in Africam; faciatque pro auctoritate et industria sua ut eas ex Imperatoris voluntate constitutas esse, adeoque post Stilichonis necem nihilominus vigere intelligant Ecclesiæ inimici. Domino eximio et merito præstantissimo,multumque in Christi charitate honorando filio OLYMPIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Quamvis mox ut audivimus te merito sublimatum, cum ipsa fama nondum nobis certissima esset, nihil aliud de animo tuo credidimus erga Ecclesiam Dei, cujus te veraciter filium esse gaudemus, quam quod tuis litteris mox aperuisti; tamen etiam illis lectis, quibus ultro dignatus es, etiamsi pigri et cunctantes essemus,exhortationem benevolentissimam mittere ut instruente humilitate nostra, per religiosam obedientiam tuam, Dominus, cujus munere talis es, Ecclesiæ suæ jamjamque subveniat, majore fidu

1 Bad. Am. et Er. habent, de Ascario. At Lov. et Mss., de hastario. Porro hastarium dicebatur, ubi spolia seu proscriptorum bona vendebantur.

Collata cum a bg. bl. c. cc. ff. g. gv. j. n. s. sb. t. vc. quatuor v. et cum Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 129: quæ autem 97 erat, nunc 184. Scripta exeunte an. 408.

cia tibi scribimus domine eximie et merito præstantis. sime, multumque in Christi charitate honorande fili. 2. Et fratres quidem multi sancti college mei, graviter Ecclesia perturbata profecti suntpene fugientes ad gloriosissimum comitatum, quos sivejam videris, sive litteras eorum ab urbe Roma opportunitatis cujusquam occasione acceperis: ego tamen licet nullum consilium cum eis communicare potuerim, non potui prætermittere per hunc fratrem et compresbyterum meum,qui urgente necessitate pro salute civis sui, etiam media hieme quomodocumque ad illas partes venire compulsus est, et salutare et admonere charitatem tuam quam habes in Christo Jesu Domino nostro, utopus tuum bonum diligentissima acceleretur instantia, quo noverint inimici Ecclesie leges illas, quæ de idolis confrigendis et hæreticis corrigendis vivo Stilichone in Africam missæ sunt, ex voluntate Imperatoris piissimi et fidelissimi constitutas ; quo nesciente vel nolente factum sive dolose jactant, sive libenter putant, atque hinc animos imperitorum turbulentissimos reddunt, nobisque periculose ac vehementer infestos.

3. Hoc autem quod petendo vel suggerendo admoneo præstantiam tuam, non dubito omnium per Africam collegarum meorum fieri voluntate; arbitrorque quacumque primitus exorta occasione facillime posse ac debere maturari, ut noverint, sicut dixi, homines vani, quorum et adversantium salutem requirimus, leges quæ pro Christi Ecclesia missæ sunt, magis Theodosii filium quam Stilichonem curasse mittendas. Propterea quippe memoratus presbyter harum perlator, cum de regione sit Milevitana, ab episcopo suo venerabili fratre meo Severo, qui tuam mecum sincerissimam Dilectionem multum salutat, per Hipponem-Regium, ubi ego sum, transire jussus est; quia cum forte simul essemus in magnis Ecclesiæ tribulationibus et perturbationibus, quærebamus occasionem scribendi ad Eximietatem tuam, et non inveniebamus. Jam quidem unam epistolam miseram in negotio sancti fratris et college mei Bonifacii episcopi Cataquensis; sed nondum ad nos pervenerant graviora, quæ nos vehementius agitarent quibus comprimendis vel corrigendis quemadmodum meliore secundum Christi viam 1 consilio succurratur, commodius episcopi (a) qui propterea navigaverunt, cum tanta benignitate tui cordis acturi sunt, qui potuerunt communi consilio diligentius deliberatum aliquid ferre, quantum temporis permittebat angustia. Illud tamen pro animum clementissimi et religiosissimi principis erga Ecclesiam provincia noverit, nullo modo esse differendum, sed etiam antequam episcopos qui profecti sunt, videas, quamprimum tua præstantissima pro Christi membris in tribulatione maxima constitutis vigilantia potuerit, accelerandum suggero, peto, obsecro, flagito. Neque enim parvum in his malis solatium Dominus obtulit, quod te voluit multo am

1 Bad. Am. Er., secundum misericordiam.

(a) Restitutus nimirum et Florentius episcopi, ex decreto concilii Carthagine habiti 13 octob. an. 408, legationem ad Imperatorem susceperunt contra Paganos et. hæreticos, ut videre est in Concil. Africano, c. 73.

plius posse quam poteras, quandojam de tuis multis ac magnis operibus bonis gaudebamus.

4. Multum sane de quorumdam, neque paucorum fide firma et stabili gratulamur qui ex occasione legum ipsarum ad Christianam religionem vel catholicam pacem conversi sunt; pro quorum salute sempiterna nos in hac temporali etiam periclitari delectat. Propterea enim maxime ab hominibus nimium dureque perversis, nunc inimicitiarum graviores impetus sustinemus,quos nonnulli eorum nobiscum patientissime sustinent: sed plurimum infirmitati metuimus, donec discant et valeant adjuvante misericordissima gratia Domini, sæculum præsens et hominum diem robore cordis valentiore contemnere. Commonitorium quod misi fratribus episcopis, si, ut puto, nondum ibi sunt, ab Eximietate tua illis tradatur, cum venerint. Tantam quippe tui sincerissimi pectoris habemus fiduciam, ut, adjuvante Domino Deo nostro, non solum impertitorem auxilii te velimus, verum etiam consilii participem.

[blocks in formation]

1. Quæris a me, utrum parentes baptizatis parvulis suis noceant, cum eos dæmoniorum sacrificiis sanare conantur.Et si non nocent, quomodo eis prosit, cum baptizantur, parentum fides quorum eis non potest obesse perfidia. Ubi respondeo, tantam illius Sacramenti, hoc est Baptismi salutaris, esse virtutem in sancta compage corporis Christi, ut semel generatus per aliorum carnalem voluptatem, cum semel regeneratus fuerit per aliorum spiritualem voluntatem deinceps non possit vinculo alienæ iniquitatis obstringi, cui nulla sua voluntate consentit. Et anima enim patris mea est, inquit, et anima filii mea est.Anima quæ peccaverit, ipsa morietur (Ezech. xvi, 4): non autem peccat ipsa, cum parentes ei omnino nescienti, vel quilibet alius adhibet sacrilegia dæmoniorum. Sed ideo ex Adam traxit quod Sacramenti illius gratia solveretur, quia nondum erat animo separatim vivens, id est altera anima de qua diceretur,

[ocr errors]

1 In Mss. plerisque constanter scribitur: Bonefacius. In hujus recensione explorati sunt a. bg. bl. bn. c. cc. ff. g. gv.j. n. r. s. t. vd. duo a. duo vc. tres sb. sex v. et Am. Bad. Er. Lov. necnon collectio Anselmi Lucensis Mss.

(a) Alias 23 quæ autem 98 erat, nunc 163. Scripta forte circa idem tempus.

(b) Bonifacium hunc, præditum ea religione, ut « soleret vehementer cavere mendacium, » uti dicitur infra,n.7, haud immerito credideris esse illum ipsum Cataquensem episcopum, qui agros a predecessore suo cum aliqua fisci fraude comparatos Ecclesiæ, suscipere præ conscientiæ sinceritate verebatur. Bonifacii« sancti fratris et coepiscopi sui » meminit Augustinus in epist. 143 et 149.Interfuit Carthaginensi collat. Bonifacius Cataquensis.

Et anima patris mea est, et anima filii mea est. Jam itaque cum homo in seipso est, ab eo qui genuit alter effectus, peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius. Traxit ergo reatum, quia unus erat cum illo et in illo a quo traxit, quando quod traxit admissum est. Non autem trahit alter ab altero, quando sua unoquoque propria vita vivente jain est unde dicatur, Anima quæ peccaverit, ipsa morietur.

2. Ut autem possit regenerari per officium voluntatis alienæ, cum offertur consecrandus, facit hoc unus Spiritus,ex quo regeneratur oblatus.Non enim scriptum est,Nisi quis renatus fuerit ex parentum voluntate, aut ex offerentium vel ministrantium fide; sed,Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto (Joan.11,5). Aqua igitur exhibens forinsecus sacramentum gratiæ, et Spiritus operans intrinsecus beneficium gratiæ, solvens vinculum culpæ, reconcilians bonum naturæ, regenerant hominem in uno Christo, ex uno Adam generatum. Regenerans ergo Spiritus in majoribus offerentibus, et parvulo oblato renatoque communis est : ideo per hanc societatem unius ejusdemque Spiritus prodest offerentium voluntas parvulo oblato. Quando autem in parvulum majores peccant, offerentes eum atque obligare conantes dæmonum sacrilegis vinculis, non est anima utrorumque communis, ut etiam culpam possinthabere communem. Non enim sic communicatur culpa per alterius voluntatem, quemadmodum communicatur gratia per sancti Spiritus unitatem. Potest enim etin hoc et in illo homine esse unus Spiritus sanctus, etiamsi invicem nesciant per quem sit utriusque gratia communis. Non autem potest spiritus hominis esse et hujus et illius, per quem peccante altero, et altero non peccante, sit tamen culpa communis. Ac per hoc potest parvulus semel ex parentum carne generatus Dei Spiritu regenerari, ut ex illis obligatio contracta solvatur. Non potest autem semel Dei Spiritu regeneratus ex parentum carne regenerari, ut obligatio quæ soluta est, iterum contrahatur. Et ideo semel perceptam parvulus Christi gratiam non amittit, nisi propria impietate, si ætatis accessu tam malus evaserit. Tunc enim etiam propria incipiet habere peccata, quæ non regeneratione auferantur, sed alia curatione sanentur.

3. Verumtamen recte dicuntur parentes, vel quicumque majores, filios seu quoslibet parvulos baptizatos dæmoniorum sacrilegiis obligare con antes spiritualiter homicidæ. Naminillis quidem interfectionem non faciunt, sed quantum in ipsis est, interfectores fiunt. Recte illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur, Nolite occidere parvulos vestros: dicit enim et Apostolus, Spiritum nolite exstinguere (Thess. v, 19); non quia ille exstingui potest sed quantum in ipsis est, exstinctores ejus merito dicuntur, qui sic agunt ut exstinctum velint. Isto sensu recte intelligi potest quod scripsit beatissimus Cyprianus in epistola de Lapsis, cum eos qui tempore persecu tionis idolis immolaverant arguens: Acne quid deesset, inquit, ad criminis cumulum, infantes quoque parentum manibus impositi vel attreciati, amiserunt parvuliquod in primo statim nativitatis exordio fue

rant consecuti. Amiserunt, dixit, quantum attinuit ad illorum scelus, a quibus amittere coacti sunt. Amiserunt in eorum mente ac voluntate, qui in illos tantum facinus commiserunt.Nam si in seipsis amisissent, remansissent utique divina sententia sine ulla defensione damnandi. Quod si sanctus Cyprianus arbitraretur, non eorum defensionem continuo subjiceret, dicens : Nonne illi, cum judicii dies venerit, dicent, Nos nihil fecimus; nec derelicto cibo et poculo Domini, ad profana contagia sponte properavimus; perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas : illi nobis Ecclesiam matrem, illi patrem Dominum negaverunt, ut dum parvi et improvidi, et tanti facinoris ignari pes alios ad consortium criminis jungimur, aliena fraude caperemur? Hanc defensionem non subnecteret, nisi justissimam crederet et in Dei judicio parvulis profuturam. Si enim vere dicitur, Nos nihil fecimus; Anima quæ peccaverit, ipsa morietur, nec illi peribunt sub Dei justo judicio, quos parentes suo scelere quantum ad seipsos attinet, perdiderunt.

4. Illud vero quod in eadem commemoratur epistola, quamdam parvulam turbatis in fugam parentibus,nutrici derelictam, atque ab eadem nutrice dæmonum sacrilegiis impactam, postea in ecclesia illatam sibi Eucharistiam miris motibus respuisse ; ideo mihi videtur divinitus factum, ne majores putarent nihil se in parvulos in illa iniquitate peccare, sed potius intelligerent, per illum significantem quodammodo gestum corporis eorum qui loqui non poterant, se mirabiliter admoneri quid ipsi facere deberent, qui post tantum illud nefas sacramentis salutaribus irruebant unde se utique pœnitendo abstinere deberent. Nec cum tale aliquid divina providentia per infantulos agit, ipsos id agere scientia vel ratione credendum est. Neque enim quia cujus dam prophetæ dementiam Deus voluit etiam asina loquente coercere (Num. xx11, 28),ideo admiranda est asinorum sapientia. Porro si per animal irrationale sonuit aliquid homini simillimum, quod miraculo divino, non cordi asinino tribuendum sit; ita potuit Omnipotens per infantis animam, non ubi rátio nulla erat, sed ubi adhuc sopita erat, gestu corporis ejus ostendere quid illi, qui et in se et in parvulos suos peccaverant, curare deberent. Cæterum cum infans non redeat in parentem, ut cum illo unus homo sit, sed omnino alter sit, habens carnem suam et animam suam, Anima quæ peccaverit, ipsa morietur.

5. Nec illud te moveat, quod quidam non ea fide ad Baptismum percipiendum parvulos ferunt, ut gratia spirituali ad vitam regenerentur æternam, sed quod eos putant hoc remedio temporalem retinere vel recipere sanitatem. Non enim propterea illi non regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur. Celebrantur enim per eos necessaria ministeria, et verba sacramentorum, sine quibus consecrari parvulus non potest. Spiritus autem ille sanc

"Vatic. Mss. et e Gallic. quatuor habent: Gratiæ sacramenti salutaris irruebanl. Alii tres: Sacramento salutari. 'Bad.Am. Er. et Lov.nonnulla hic admisere verba ex n.

Patrol, XXXIII.

tus qui habitat in sanctis, ex quibus una illa columba deargentata charitatis igne conflatur, agit quod agit etiam per servitutem, aliquando non solum simpliciter ignorantium,verum etiam damnabiliter indignorum. Offeruntur quippe parvuli ad percipiendam spiritualem gratiam, non tam ab eis quorum gestantur manibus (quamvis et ab ipsis, si et ipsi boni fideles sunt), quam ab universa societate sanctorum atque fidelium. Ab omnibus namque offerri recte intelliguntur, quibus placet quod offeruntur, et quorum sancta atque individua charitate ad communicationem sancti Spiritus adju. vantur. Tota hoc ergo mater Ecclesia, quæ in sanctis est, facit, quia tota omnes, tota singulos parit. Nam sichristiani baptismi sacramentum, quando unum atque idipsum est, etiam apud hæreticos valet et sufficit ad consecrationem, quamvis ad vitæ æternæ participationem non sufficiat ; quæ consecratio reum quidem facit hæreticum extra Domini gregem habentem dominicum characterem, corrigendum tamen admonet sana doctrina, non iterum similiter consecrandum : quanto potius in catholica Ecclesia etiam per stipulæ ministerium frumenta purganda portantur, ud ad massæ societatem mediante area perducantur.

6. Illud autem nolo te fallat, ut existimes reatus vinculum ex Adam tractum, aliter non posse disrumpi, nisi parvuli ad percipiendam Christi gratiam a parentibus offerantur: sic enim scribens dicis, Ut sicut parentes fuerunt auctores ad eorum pœnam, per fidem parentum identidem justificentur : cum videas multos non offerri a parentibus, sed etiam a quibuslibet extraneis, sicut a dominis servuli aliquando offeruntur. Et nonnunquam mortuis parentibus suis parvuli baptizantur, ab eis oblati qui illis hujusmodi misericordiam præbere potuerunt. Aliquando etiam quos crudeliter parentes exposuerunt nutriendos a quibuslibet, nonnunquam a sacris virginibus colliguntur, et ab eis offeruntur ad Baptismum; quæ certe proprios filios nec habuerunt ullos, nec habere disponunt: ac per hoc nihil aliud hic fieri vides, nisi quod in Evangelio scriptum est, cum Dominus interrogasset quis illi a latronibus sauciato, et semivivo in via derelicto proximus fuisset ; responsum est enim, Qui in illum fecit misericordiam (Luc. x, 37).

7. Difficilimam sane quæstionem tibi proposuisse visus es, in extremo inquisitionis tuæ, ea videlicet intentione qua soles vehementer cavere mendacium. Si constituam, inquis, ante te parvulum, et inter

3 ascita, que sensum perturbant, et quæ prorsus absunt a Mss. tum Vatic.sex, tum aliis septemdecim per nos inspectis. Nempe editiones illæ sic habuerunt: Celebrantur enim per eos necessaria ministeria. Filios autem seu quoslibet parvulos dæmoniorum sacrilegiis obligare conantes, spiritualiter sunt homicidæ. Nam in illis quidem interfectionem non faciunt, sed quantum in ipsis est, interfectores fiunt. Et recte illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur,Nolite occidere parvulos vestros. Non autem recte his dicitur, Nolite verba sacramentorum, sine quibus consecrari parvulus non potest, recitare. Spiritus autem, etc. Anselm. paulo superius habet Necessaria mysteria, et verba.

:

Edd., quod unum. At Mss. omnes, quando unum. Sic Er. et Lov. At Mss. plerique necnon editio Bad. habent, nutriendi.

(Douze.)

rogem utrum cum creverit futurus sit castus, ve fur non sit futurus; sine dubio respondebis : Nescio. Et utrum in eadem parvule ætate constitutus, cogitet aliquid boni vel mali; dices: Nescio. Si itaque de moribus ejus futuris nihil audes certi promittere, et de ejus præsenti cogitatione ; quid est illud quod quando ad Baptismum offeruntur, pro eis parentes tanquam fidedictores respondent, et dicunt illos facere quod illa ætas cogitare non potest, aut si potest, occultum est? Interrogamus enim eos a quibus offeruntur, et dicimus: Credit in Deum? De illa ætate, quæ utrum sit Deus ignorat, respondent: Credit;et ad cætera sic respondetur singula quæ quæruntur. Unde miror parentes in istis rebus tam fidenter pro parvulo respondere, ut dicant eum tanta bona facere quæ ad horam qua baptizatur, baptizator interrogat, tamen eadem hora si subjiciam, Erit castus qui baptizatur, aut non erit fur? nescio utrum audet dicere aliquis, A liquid horum erit, aut nor erit, sicut mihisine dubitatione respondet quod credat in Deum, el quod se convertat ad Deum. Deinde scripta tua con cludens, adjungis et dicis: Ad istas ergo quæstiones pelo breviter respondere digneris, ita ut non mihi de consuetudine præscribas, sed rationem reddas.

8. His litteris tuis lectis et relectis, et quantum temporis augustiæ sinebant consideratis, recordatus sum Nebridium amicum meum, qui cum esset rerum obscurarum ad doctrinam pietatis maxime pertinentium diligentissimus et acerrimus inquisitor, valde oderat de quæstione magna responsionem brevem. Et quisquis hoc poposcisset, ægerrime ferebat, eumque, si ejus persona pateretur, vultu indignabundus et voce cohibebat, indignum deputan, qui talia quæreret, cum de re tanta quam multa dici possent deberentque nesciret. Sed ego tibi non similiter, ut solebat ille, succenseo: es enim episcopus multis curis occupatus, ut ego ; unde nec tibi facile vacat prolixum aliquid legere, nec mihi scribere. Nam ille tunc adolescens, qui talia breviter nolebat audire, et de multis in nostra sermocinatione quærebat, ab otioso quærebat otiosus: tu vero cogitans nunc quis et a quo ista flagites, breviter de re tanta respondere mejubes. Ecce facio quantum possum ; Dominus adjuvet ut quod postulas possim.

9. Nempe sæpe ita loquimur, ut Pascha propinquante dicamus crastinam vel perendinam Domini passionem, cum ille ante tam multos annos passus sit, nec omnino nisi semel illa passio facta sit. Nempe ipso die dominico dicimus, Hodie Dominus resurrexit; cum ex quo resurrexit tot anni transierint. Cur nemo tam ineptus est, ut nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies secundum illorum, quibus hæc gesta sunt, similitudinem nuncupamus, ut dicatur ipse dies qui non est ipse, sed revolutione temporis similis ejus, et dicatur illo die fieri, propter sacramenti celebrationem, quod non illo die, sed jam olim factum est? Nonne semel immolatus est Christus in seipso, et tamen in sacramento non solum per omnes Pascha solemnitates, sed omni die populis immolatur, nec utique mentitur qui interrogatus eum responderit immolari ? Si enim sacra

1

menta quamdam similitudinem earum rerum quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacramenta non essent. Ex hac autem similitudine plerumque etiam ipsarum rerum nomina accipiunt. Sicut ergo secundum quemdam modum sacramen tum corporis Christi corpus Christi est, sacramentum sanguinis Christi sanguis Christi est, ita sacramentum fidei fides est. Nihil est autem aliud credere, quam fidem habere. Ac per hoc cum respondetur parvulus credere, qui fidei nondum habet affectum, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum,et convertere se ad Deum propter conversionis sacramentum,quia et ipsa responsio ad celebrationem pertinet sacramenti. Sicut de ipso Baptismo Apostolus, Consepulti, inquit, sumus Christo per Baptismum in mortem (Rom. vi, 4). Non ait, Sepulturam significavimus; sed prorsus ait, Consepulti sumus. Sacramentum ergo tantæ rei nonnisi ejusdem rei vocabulo nuncupavit.

2

10. Itaque parvulum, etsi nondum fides illa quæ in credentium voluntate consistit, jam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit. Nam sicut credere respondetur, ita etiam fidelis vocatur, non rem ipsa mente annuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo. Cum autem homo sapere cœperit, non illud sacramentum repetet, sed intelliget, ejusque veritati consona etiam voluntate coaptabitur. Hoc quandiu non potest, valebit sacramentum ad ejus tutelam adversus contrarias potestates; et tantum valebit ut si ante rationis usum ex hac vita emigraverit, per ipsum sacramentum commendante Ecclesiæ charitate, ab illa condemnatione, quæ per unum hominem intravit in mundum (Id. v, 12), christiano adjutorio liberetur. Hoc qui non credit, et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis est, etsi habeat fidei sacramentum ; longeque melior est illo3 parvulus, qui etiamsi fidem nondum habeat in cogitatione, non ei tamen obicem contrariæ cogitationis opponit, unde sacramentum ejus salubriter percipit. Respondi, sicut existimo, quæstionibus tuis quantum attinet ad minus capaces et ad contentiosos, non satis; quantum autem ad pacatos et intelligentes, plus forte quam sat est. Nec tibi ad excusationem meam objeci firmissimam consuetudinem, sed saluberrimæ consuetudinis reddidi quam potuit rationem.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

bat, alteram quæ ad te jam pervenisse indicabat, tertiam quæ benevolentissimam pro nobis curam tuam etiam de domo clarissimi et egregii juvenis Juliani, quæ nostris adhæret parietibus, continebat. Qua accepta continuo respondere non distuli,quia procurator Eximietatis tuæ cito se Romam posse mittere scripsit cujus litteris graviter contristati sumus quod ea quæ illic in Urbe vel circa Urbem geruntur (a), non nobis insinuare curavit, ut certum apud nos fieret quod incertæ famæ credere nolebamus. Fratrum quippe litteris ante transmissis, quamvis molesta et dura,multo tamen leviora nuntiata sunt. Plus sane quam dici potest miratus sum,quod nec tanta occasione hominum tuorum fratres sancti episcopi scripserint,nec epistola tua quidquam nobis de tan. tis tribulationibus vestris insinuaverit; quæ utique per viscera charitatis et nostræ sunt; nisi forte faciendum non putasti,quod nihil prodesse duxisti,aut nos tuis litteris mastificari noluisti. Prodest aliquid, quantum ego arbitror, etiam ista cognoscere. Primo, quia injustum est gaudere velle cum gaudentibus, et flere non velle cum flentibus (Rom. xi, 15): deinde, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Id. v, 3-5).

2. Absit itaque ut recusemus audire etiam quæ amara et tristia sunt erga chrissimos nostros. Nescio quo enim modo minus fit quod patitur unum membrum, si compatiuntur alia membra (1 Cor. xi, 26). Nec ipsa mali relevatio fit per communionem cladis, sed per solatium charitatis, ut quamvis alii ferendo patiuntur, alii cognoscendo compatiuntur, communis sit tamen tribulatio, quibus probatio, spes, dilectio, spiritusque communis est. Omnes autem nos Dominus consolatur, qui et hæc temporalia mala prædixit, et post hæc bona æterna promisit: nec debet cum præliatur infringi, qui vult post prælium coronari, vires illo subministrante cer tantibus, qui præparat ineffabilia dona victoribus.

3. Rescripta illa nostra non tibi ad nos auferant scribendi fiduciam, præsertim quia timorem nos. trum non improbabili defensione lenisti. Parvulos tuos resalutamus, et in Christo tibi grandescere optamus, qui jam in hac ætate cernunt quam sit amor hujus sæculi periculosus et noxius ; atque utinam cum magna et dura quatiuntur 1, parva et flexibilia corrigantur. De domo illa quid dicam, nisi benignissimæ turæ curæ gratias agam ? Nam eam, quam dare possumus, nolunt ; quam volunt autem, dare non possumus. Neque enim falso audierunt, a decessore meo relicta est Ecclesiæ, sed inter antiqua ejus prædia possidetur, et antiquæ alteri ecclesiæ sic

Edd., patiuntur. At Mss., quatiuntur.

(a) Tangit hic allatam Romano populo cladem prima obsidione Urbis per Alaricum: quæ quidem ad finem an. 408 pertinere videtur. Quippe accepto a Romanis auro cum recessisset Alaricus, mediocre jam laxamentum hoc malorum esse videbatur, quo tempore Honorius quidem imperator Ravennæ consulatum inibat,octies honorem hunc « consecutus ; in Oriente vero Theodosius Augustusjam tertium consul, » uti scribit Zosimus in lib. 5, id est initio an. 409.

cohæret, quemadmodum ista de qua agitur, alteri.

EPISTOLA C (a).

Augustinus Donato proconsuli Africæ, ut Donatistas coerceat, non occidat.

Domino eximio meritoque honorabili insigniterque laudabili filio DONATO (b), AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1.Nollem quidem in his afflictationibus esse Africanam Ecclesiam constitutam, ut terrenæ ullius potestatis indigeret auxilio. Sed quia,sicut Apostolus dicit. Non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1); procul dubio, cum per vos sincerissimos Catholicæ matris filios eidem subvenitur, auxilium nostrum in nomine Domini est, qui fecit cœlum et terram (Psal. cxx, 2). Quis enim non sentiat in tantis malis non parvam nobis consolationem divinitus missam, cum tu vir talis et Christi nominis amantissimus, proconsularibus es sublimatus insignibus, ut ab sceleratis et sacrilegis ausibus inimicos Ecclesiæ bonæ tuæ voluntati potestas sociata cohiberet, domine eximie meritoque honorabilis insigniterque laudabilis fili? Denique unum solum est quod in tua jnstitia pertimescimus, ne forte, quoniam quidquid mali contra christianam societatem ab hominibus impiis ingratisque. committitur, profecto gravius est et atrocius quam si in alios talia committantur, tu quoque pro immanitate facinorum,ac non potius pro lenitatis christianæ consideratione censeas coercendum; quod te per Jesum Christum ne facias obsecramus.Neque enim vindictam de inimicis in hac terra requirimus, aut vero ad eas angustias animi nos debent coarctare quæ patimur, ut obliviscamur quid nobis præceperit, pro cujus veritate ac nomine patimur: diligimus inimicos nostros et ora mus pro eis. Unde ex occasione terribilium judicium ac legum, ne in æterni judicii pœnas incidant, corrigi eos cupimus, non necari; nec disciplinam circa eos negligi volumus,nec suppliciis quibus digni sunt exerceri. Sic igitur eorum peccata compesce, ut sint quos pœniteat pec

casse.

2. Quæsumus igitur ut cum Ecclesiæ causas audis, quamlibet nefariis injuriis appetitam vel afffietam esse cognoveris, potestatem occidendi te habere obliviscaris,et petitionem nostram non obliviscaris. Non tibi vile sit, neque contemptibile, fili honorabiliter dilectissime, quod vos rogamur ne occidantur, pro quibus Dominum rogamus ut corrigantur. Excepto etiam quod a perpetuo proposito recedere non debemusvicendiin bono malum; illud quoque prudentia tua cogitet,quod causas ecclesiasticas insinuare vo

1 Mss. omnes, uno excepto, per ipsum Christum.

[ocr errors]

Vatic. tres et Gall. totidem Mss. habent, nec supplicia. 'Collata est cum a. bg. bl. c. cc. ff. g. gv. j. n. r. s. t. vc. duobus sb. quatuor v. cum Am. Bad. Er. Lov. (a) Alias 127: quæ autem 100, erat, nunc 159. Scripta circa idem tempus.

(b) Donatus proconsulatum Africa gerebat exeunte an. 408, uti colligitur ex lege ad eum data 24 novemb., quo munere fructus non est ultra medium an. 410; quippe hoc anno 410, die 25 junii data reperitur alia lex ad Africæ proconsulem Macrobium.

« PredošláPokračovať »