Obrázky na stránke
PDF
ePub

eset; deinde, recepto animo, Virgilio dari jussisse pro singulis versibus dena sestertia. A. Gell. l. iii. c. 17. Plin. 1. vii. c. 30. Auct. vita Virgil.

6. Græci magnos honores constituerunt athletis, qui in Olympiis, Pythiis, Isthmiis, Nemæisque certaminibus vicerint. Nam non modò in publico Græciæ conventu laudes ferunt cum palmâ et coronâ; sed etiam cùm revertuntur in suas civitates, triumphantes quadrigis invehuntur in patriam, et constitutis è re publicâ vectigalibus fruuntur per totam vitam. Quod cùm ego animadverto, inquit Vitruvius, admiror cur non iidem honores, atque etiam majores, tributi sint scriptoribus, qui infinitas utilitates perpetuo ævo omnibus præstant. Id enim eò magis dignum erat institui, quòd athletæ sua tantùm corpora exercitationibus efficiunt fortiora; scriptores verò non solùm sua ingenia suosque sensus perficiunt, sed etiam omnium aliorum, ea in libris suis præcepta dantes, quæ plurimùm juvent ad animos exacuendos, et ad discendum. Quid enim Milo Crotoniates, quòd fuit corporis viribus invictus, prodest hominibus, aut cæteri qui eo genere fuerunt victores? Pythagoræ verò, Platonis, Aristotelis, cæterorumque sapientum præcepta omnibus gentibus edunt novos quotidie fructus, quibus qui à tenerâ ætate satiantur, ipsi optimos habent sensus, et humanos mores civitatibus infundunt, æqua jura ac leges describunt, sine quibus nulla potest esse civitas incolumis. Cùm ergò tanta munera privatim publicèque fuerint hominibus præparata ab scriptorum prudentiâ; non solùm palmas et coronas his tribui arbitror oportere, sed etiam et triumphos, et divinos, si fas sit, honores decerni. Vitruv. l. ix. præfat.

Animi remedia inventa sunt ab antiquis philosophis. Suspiciendi propterea sunt, et propè Deorum ritu colendi. Equidem quam venerationem præceptoribus meis debeo, eandem illis præceptoribus generis humani debere me existimo. Quid ergo? si consulem videro aut prætorem, omnia faciam quibus honor haberi solet; equo desiliam, caput adaperiam, semitâ cedam : Socratem cùm Platone, et Zenonem et Cleanthem non venerabor? non tanta nomina colam? Senec. Ep. 64.

CAPUT XV.

Modestia conjuncta cum doctrina.

Dicebat doctissimus, idemque sapientissimus, Socrates: Se hoc unum scire, quòd nihil sciret. Diog. Laërt. in Socrat.

Cùm venisset Plato ad ludos Olympicos, frequentissimum omnium in Græciâ conventuum, Olympiæ contubernium iniit cum ignotis hominibus, ignotus iis et ipse. Ita verò cos cepit ac sibi devinxit tum morum suavitate, tum sermonibus ab omni affectatione sapientiæ alienis, ut peregrini illi plurimùm gauderent fortuito talis viri contubernio ac convictu. Neque verò academiæ aut Socratis mentionem ullam fecit. Hoc solum illis declaravit, se Platonem appellari. Quum peractis ludis Athenas venissent; perhumaniter eos excepit. Tum hospites: Age, inquiunt, monstra nobis illum tibi cognominem Socratis descipulum, cujus magna ubique fama est. Duc nos in academiam, et siste viro, ut aliquem ex ejus quoque colloquio fructum colligamus. At ille leniter subridens, quemadmodum solebat: Ego verò, inquit, ille ipse sum. Obstupuêre illi, quòd socium tamdiu habuissent tantum virum, ,,ignorantes: intellexeruntque posse eum sibi conciliare animos eorum quibuscum ageret, etiam sine consuetis illis de philosophiâ sermonibus. Elian. l. iv. c. 9.

Magna est admiratio copiosè sapientèrque dicentis. Si verò inest in oratione mista modestiâ gravitas, nihil admirabilius fieri potest: maximè, cùm ea sunt in adolescente. Cicer. de Offic. n. 14.

CAPUT XVI.

Non refert quàm multos, sed quàm bonos libros habeas ac legas.

1. Est lectio necessaria; alit enim ingenium, et cogitando inveniendoque fatigatum reficit. Nec scribere tantnm, nec tantùm legere, debemus: sed invicem hoc illo commutandum est, et alterum altero temperandum, ut

quidquid lectione collectum est, prosit ad pabulum animi aut ad scribendum. Apes debemus imitari, quæ ducunt succum ex floribus ad mel faciendum idoneis, deinde disponunt per favos quidquid attulêre. Senec. Ep. 84.

Alimenta corporis tunc demum in sanguinem et vires transeunt, cùm sint concocta. Idem præstemus in his quibus aluntur ingenia; concoquamus illa.

2. Lectio omnis generis voluminum habet aliquid vagum et instabile. Faucis libris immorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere, quod in animo fideliter hæreat. Lectio certa prodest, varia delectat. Qui vult pervenire quò destinavit, unam sequatur viam, non per plures vagetur.

Librorum inopiam quereris. Non refert quàm multos habeas, sed quàm bonos. Distrahit animum librorum multitudo. Modò, inquis, hunc librum evolvere volo, modò illum. Fastidientis stomachi est multa degustare : quæ, ubi varia et diversa sunt, nocent, non alunt. Probatos itaque libros semper lege: et, si quando ad alios divertere libuerit, ad priores redi. Aliquid quotidie auxilii adversùs varias animi pestes compara: et cùm multa percurreris, unum excerpe quod illo die concoquas. Hoc ipse facio. Senec. Ep. 2. 45.

Plinius major libros legens, adnotabat, excerpebatque. Nihil enim legit, quod non excerperet. Dicere etiam solebat, nullum esse librum tam malum, ut non eliquâ parte posset prodesse. Plin. l. iii. Ep. 5.

3. Pueri legant et discant non modò quæ diserta sunt, sed magis quæ honesta. Itaque non tantùm auctores eligendi, sed etiam partes operis. Nam et Græci licenter quædam scripsêre, et Horatium in quibusdam nolim interpretari. Quintil. l. i. c. 14.

Lacedæmonii libros poëtæ Archilochi jusserunt ex suâ civitate exportari, quòd eorum lectionem arbitrabantur parum verecundam ac pudicam. Noluerunt enim eâ liberorum suorum animos imbui, ne plùs moribus noceret, quàm ingeniis prodesset. Valer. l. vi. ex. 1.

E

CAPUT XVII.

Bibliotheca ad publicum et privatum usum comparetur, non ad ostentationem.

1. Antiquissima, cujus ad nos memoria venerit, Bibliotheca, ea est, quam extruxit apud Ægyptios rex Osymandias, et cujus in fronte inscripta erant hæc verba:, Vuxns largitov, hoc est, medica animæ officina. Diodor. l. i.

Pisistratus tyrannus, qui studia literarum plurimùm fovit, dicitur primus comparâsse Athenis libros disciplinarum liberalium publicè præbendos ad legendum; quorum numerum ipsi Athenienses deinde studiosiùs auxerunt. Sed Xerxes potitus Athenis, urbe ipsâ præter arcem incensâ, abstulit asportavitque ad Persas omnem illam librorum copiam. Multis autem pòst annis Seleucus rex, qui Nicanor appellatus est, eosdem libros referendos Athenas curavit. A. Gell. l. vi. c. 17.

Ingens postea numerus librorum in Ægypto à Ptolemæis regibus conquisitus et comparatus est, ad millia, ferme voluminum septingenta. Sed ea omnia (aut saltem quadringenta millia, teste Seneca) in urbe Alexan-driâ conflagrârunt bello inter Cæsarem et Pompeii liberos. Lib. de Tranq. c. 9.

Bibliothecam Egyptiacam instruxerat Ptolemæus Philadelphus tum profanis libris, tum etiam sacris petitis è Judæâ. Nam cùm ejus aures fama Hebrææ sapientiæ tetigisset; misit Eleazaro Judæorum summo pontifici dona multa, et epistolam, quâ orabat, ut divinos libros ad se mittendos curaret cum idoneis hominibus, à quibus in linguam Græcam ex Hebræâ verterentur. Ut regis votis ac precibus satisfaceret Eleazarus, misit selectos è singulis tribubus senos viros seniores, utriusque linguæ peritissimos; à quibus facta est illa celeberrima sacrorum librorum interpretatio, quæ Septuaginta Interpretum vocatur. Præerat autem Ptolemæi bibliothecæ vir factis et scriptis illustris, Demetrius Phalereus, quem Athenis pulsum rex benignè exceperat. Joseph. 1. xii. c. 2.

2. Primus librorum copiam Romam advexit Æmilius Paulus, devicto rege Macedonum Perseo, cujus thesauros

[ocr errors]

ne aspicere quidem dignatus est: libros verò filiis suis, quia erant literarum studiosissimi, asportandos permisit. Deinde Lucullus è Ponticâ prædâ plures congessit. Nam reges Attalici literarum amore capti, egregiam bibliothecam ad communem utilitatem et delictationem Pergami instituerant. Isidor. Plut. in Æmil. Vitruv. l. vii. in prefat.

Laudanda est Luculli impensa et studium in libris. Nam et multos et optimos conquisivit, eosque liberaliter dedit utendos. Patebat omnibus bibliotheca, et in porticus ei adjectas, velut ad Musarum ædem, veniebant maximè Græci, tempusque ibi jucundè inter se traducebant, ab aliis curis liberi. Sæpe cum iis versabatur Lucullus, et inter magnam doctorum virorum turbam ambulabat. Plut. in Lucul.

In Tusculano cùm essem, inquit Cicero, vellemque è bibliothecâ Luculli pueri quibusdam libris uti; veni in ejus villam, ut eos ipse, sicut solebam, inde promerem. Quò cùm venissem, M. Catonem, quem ibi esse nescicram, vidi in bibliothecâ sedentem, multis circumfusum Stoicorum libris. Erat enim in eo inexhausta aviditas legendi, nec satiari poterat : quippe qui reprehensionem inanem vulgi non reformidans, in ipsâ curiâ soleret legere sæpe, dum senatus cogeretur. Itaque magis tum in otio, maximâque voluminum copiâ, videbatur quasi helluo librorum, si hoc verbo in tam præclarâ re uti licet. Tum ego Catoni: Certè, Cato, totam hanc copiam jam Lucullo nostro notam esse oportebit. Nam his libris cum malo, quàm reliquo oinatu villa delectari. Etatem quidcm video: sed infici tamen jam debet iis artibus, quas si, dum est tener, combiberit, ad majora veniet paratior. Cic. 3 de fin. n. 2. 3. Quàm studiosus comparande ornandæque bibliotheca ipse Cicero fuerit, patet ex multis ejus epistolis ad Atticum.

:

Tu, velim, des operam, ut quamprimum habeamus. ea, que te nobis emisse et parâsse scribis et cogites quemadmodum bibliothecam nobis conficere possis. In tuâ humanitate positam habemus spem omnem delectationis, quam, cùm in otium venerimus, habere volumus. Ego quotidie magis, si quid mihi è forensi labore temporis datur, in literis conquiesco. Summum me librorum studium tenet, sicut odium jam cæterarum rerum. Bibliothecam tuam cave cuiquam despondeas, quamvis

« PredošláPokračovať »