Obrázky na stránke
PDF
ePub

res et simpliciores sint. Deinde falsum sumitur, quia habitus principiorum in nobis, vel non est distinctus ab intellectu, vel non est a natura datus, sed acquisitus, ut dixi etiam ex mente D. Thomæ, in disp. 1, Metaphysicæ, sect. 4, num. 14, et disp. 44, sect. 13, num. 7, ubi consequenter de Angelis docui, non habere habitus naturales scientiarum præter species, et hanc censeo esse communem sententiam theologorum, quos statim referam.

6. De habitibus acquisitis prima opinio negans.-Superest ergo dicendum, de habitibus acquisitis intellectus: de quibus in Angelis auctores varie loquuntur. Quidam absolute et sine distinctione negant dari habitus in Angelo. Ita Durandus, in 3, dist. 23, quæst. 1, ad 1, ubi ait, naturam intellectualem non conjunctam sensitivæ non indigere habitibus, et ideo in Angelis non esse habitus acquisitos. Idem sentit Scotus, in d. 3, quæst. 11, § Contra istam, vers. Ad aliud dicendum, dicens, si habitus sumatur pro habilitate potentiæ, sic non est opus ponere in intellectu Angeli aliquem habitum, eo quod natura sua satis habilis sit. Et sequitur Maironius, in 3, dist. 33, quæst. 1, art. 5, in fine. Tribuitur etiam Cajetanus, 1, 2, q. 54, art. 4, et quæst. 63, art. 1. Et sequitur Malonius 2, dist. 3, disp. 12. Distinctius eam docuit Vasquez, dicens, Angelum non acquirere habitum, neque per assensus evidentes, nec per probabiles fidei naturalis vel opinionis. Fundamentum est, quia sufficiunt species, supposita facilitate intelligendi, quam Angelus ad assentiendum et judicandum habet, sine impedimento, vel in cognoscendis omnibus rationibus assentiendi, quas per species potest cognoscere, vel in præbendo assensu juxta exigentiam et meritum talis medii.

7. Secunda opinio omnino affirmans-Contrariam sententiam absolute et generaliter, tam in rebus evidentibus, quam in non evidentibus, problematice saltem, affirmat Ferrariensis, supra, et sequitur ex opinione Medina, saltem quoad assensus non evidentes et quoad evidentes, si fortasse non ad omnes dantur Angelis habitus a principio infusi. Et pressius tenet hanc sententiam P. Molina, dicta q. 58, art. 1. Fundatur quia in Angelis est apprehensio et judicium, et per species complentur et perficiuntur in ordine ad apprehensionem, ideoque indigent alio habitu, quoad judicium inclinentur et determinentur. Maxime vero id confirmant exemplo habitus primorum principiorum, quem ponunt in nobis acquisitum, nam intellectus noster, tam propensus est ad

prima principia, sicut intellectus angelicus ad omnes evidentes veritates, sed non obstante illa naturali inclinatione, nos acquirimus habitum circa prima principia, ergo et Angeli acquirent circa evidentia omnia.

8. Vera sententia. - Disp. 35, sect. 4, n. 23 et 24. disp. 44, sect. . . num. 8.-Prima conclusio. - Angelus circa evidentia non acquirit habitum. Ego vero in Metaphysica distinctione usus sum, quæ nunc etiam mihi probatur. Est autem distinctio, inter ea quæ Angelus evidenter cognoscit, et quæ tantum per conjecturam, vel creatam auctoritatem assequitur, eisque fidei, vel opinionis assensum præbet. Dico ergo, primo, circa evidentia non acquirit Angelus habitum. Hanc conclusionem tantum docet in rigore Cajetanus supra, solum enim tractat de scientia Angelorum et de rebus evidenter cognitis. Et eodem modo ego locutus sum in 1 tom., 3 p., disp. 29, sect. 2, in fine. Et fortasse Durandus et Scotus non plus intendunt. Probatur autem, quia Angelus circa talia objecta acquisito habitu non indiget : et consequenter nec habet capacitatem naturalem ad illum. Probatur, quia vel indiget illo ad substantiam actus, seu ad potestatem simpliciter eliciendi actus, vel ad facilitatem. Neutrum dici potest, ergo. Prior pars minoris est clara, tum ex prima et secunda assertione, quia si talis habitus compleret potentiam ad eliciendum actum, esset naturalis ab intrinseco, vel saltem cum natura inditus, quia potentia intelligendi integra ex parte intelligentis naturalis est, præsertim in Angelis: tum præcipue quia repugnat habitum esse necessarium, ad posse, et esse acquisitum, quia habitus acquisitus per actus acquiritur, ergo prius fit actus, quam habitus acquiratur, sed actus supponit potestatem simpliciter, ergo et talis habitus, ergo non potest esse necessarius propter potestatem. Altera vero pars de facilitate probatur, quia lumen intellectus Angeli de se est sufficiens, et omnino propensum ad assensus earum rerum, quas evidenter assequitur, et aliunde non habet, unde moram, vel difficultatem in tali assensu patiatur, ergo neque ad facilitatem tali habitu indiget.

9. Non valet illatio a nostris habitibus ad Angelos. Unde non recte nobiscum comparantur, etiam in habitu principiorum, licet supponamus hunc esse in nobis acquisitum, quia longe facilius cognoscunt veritatem conclusionis, ut connexam suo principio, quam nos cognoscimus immediatam connexionem. primorum principiorum, in quorum intelli

tatem removentem aliam cogitationem : nam si id non faciat, etiamsi adsit habitus, non poterit difficultatem illam vincere, nam potius est naturalis impossibilitas, juxta dicta in capite præcedenti.

gentia multa impedimenta, et difficultates patiamur. Quæ difficultas licet in uno, vel altero principio, quod fere sensibus patet, vel parva, vel nulla sit, tamen generatim circa principia, est magna, et ideo tali habitu possumus indigere, ut facile possimus ita apprehendere terminos, ut in eis, et eodem actu veritatem principii statim intueamur. Angeli vero subito, ac summa celeritate, ac facilitate apprehendunt, et vident conclusiones in principiis, nec in eis distinguitur apprehensio talium rerum a judicio. Et ideo nullo titulo indigent tali habitu ad judicium. Imo sicut per species perfecte constituuntur in actu primo ad apprehendendum, ita per lumen sui intellectus ad judicandum. Quemadmodum etiam e contrario, sicut intellectus confert activitatem cum specie ad apprehendendum, et ad illam per se sufficit sine alio habitu facilitante, ita etiam sufficit ad judicandum, juvante specie, si fortasse illa aliquid ad judicium confert.

10. Objectio.—Responsio.- Dices posse habitus deservire Angelis, ut facilius assentiantur aliquibus veritatibus dependentibus ab aliis principiis, etiamsi actu principia non considerent, sed solam veritatem conclusionis, quod maxime erit opportunum, quando resolutio ad prima principia fit per multa principia media, pluresque illationes formales, aut virtuales, quas omnes non potest facile Angelus, nec sine magna applicatione simul considerare, quia vel per plures species repræsentantur, vel Angelus est simul aliis intentus, et non potest tot res simul considerare,ergo tunc erit utilis habitus ad essentiendum prompte cum minori consideratione actuali principiorum. Respondeo, nunquam Angelum ferre judicium evidens, nisi intuendo clare veritatem, vel in se existentem, ut fit in propria intuitiva cognitione, vel abstractive cognoscendo evidenter connexionem extremorum, quæ connexio, si immediata est, non pendet ex alis principiis, ut evidenter cognoscatur, si vero habet medium inter prædicatum, et subjectum, necesse est, ut Angelus actu consideret illud medium, quod est quasi vinculum extremorum, quia in Angelo judicare est videre ipsam connexionem, quando connexio est evidens, et hoc summa facilitate facit Angelus ex vi sui luminis cum specie propria rei, prout in se est. Et ideo gratis fingitur illa difficultas ex virtuali, ac longo discursu proveniens. Alia vero, quæ potest ex distractione mentis, seu attentione ad res alias provenire, non est difficultas vincenda per habitum, sed per volun

11. Consectarium ex dictis. Et ex hac assertione constat, in Angelis non distingui ab intellectu eorum virtutes intellectuales, quæ in nobis numerantur intellectus, sapientia, scientia, prudentia et ars. Nam in illis omnibus est eadem ratio, quatenus sunt principia evidentis cognitionis. Et ita in illa sistendo, nulla est nova difficultas. At vero in usu practicorum habituum, solet esse in nobis difficultas. Verumtamen in arte hæc provenit, vel ex parte imaginationis, vel ex parte organorum, seu membrorum, quibus ad opera artis utimur, quæ difficultas in Angelis locum non habet, ut per se constat. In prudentia vero provenire potest ex prava dispositione affectus, vel sensitivi appetitus, vel voluntatis, et licet ex priori capite non habeat locum in Angelis, ex posteriori potest inveniri: qualiscumque vero sit, ad ipsam voluntatem referenda est: nam intellectus semper erit facilis, si a voluntate applicetur.

12. Secunda conclusio.- Circa probabilia Angelus potest habitum comparare. Secundo dico, si Angelus aliquas veritates, seu apprehensiones per media tantum probabilia cognoscat, et judicet ita esse, vel non esse, acquirere potest intellectualem habitum ad similem assensum inclinantem. Ita dixi in citato loco Metaphysicæ. Et consentit in utraque parte nobiscum Pesantius, dicta q. 58, art. 1, Herrera 2, dist. 12, quæst. 1, notab. 1. Et in hac idem sentiunt Cumelius et Bannez ibidem. Et probatur primo, quia habitus acquisitus locum habet, ubicumque potentia non est satis ad alterutram partem determinata: sed intellectus Angeli ex se non est determinatus ad hujusmodi assensus : ergo verisimillimum est per eosdem habitus acquirere, per quos intellectus ejus ad similes assensus magis propensus, et quodammodo determinatus maneat. Dico autem, quodammodo, quia habitus non potest simpliciter determinare intellectum, quoad exercitium, vel specificationem ad actum non evidentem, nam habitus semper in his subjacebit liberæ motioni voluntatis, sicut, et ipse intellectus, sed quodammodo determinare dicitur, quia inclinationem, ac propensionem ad eam partem auget. Et confirmatur, quia in his idem fere fundamentum habitus in Angelis, quod in nobis, invenitur, nam in no

bis indifferentia potentiæ videtur esse sufficiens ad capacitatem habitus, ut ad alteram partem magis propensa sit: illa autem indifferentia etiam in intellectu Angeli, quoad hanc partem reperitur. Item necessitas discursus videtur etiam sufficere: in his vero rebus probabile est Angelum discurrere, ut supra diximus. Confirmari denique hoc potest, quia damones habent fidem naturalem mysteriorum fidei, quæ non potest esse infusa, tum quia est imperfecta, tum quia non est infusa, tanquam naturale donum, cum versetur circa supernaturalia, saltem materialiter, et supponat revelationem supernaturalem alias factam, ergo est acquisita. Item eodem modo Augustinus, lib. de Divinat. dæmon., ponit in Angelis malis experientiam longa consuetudine acquisitam. 13. Objectio prima ex D. Thomæ doctrina. -Secunda objectio. - Confirmatur.-Sed objici potest, primo quia D. Thomas, dicta q. 58, art. 1, absolute negat, posse intellectum Angeli esse in potentia ad actum primum : si autem posset aliquos habitus acquirere, prius esset in potentia ad tales habitus, qui sunt quidam actus primi. Secundo, quia illa omnia. salvari possunt per solas species; nam imprimis, quando Angelus habet præsentes conjecturas omnes, quæ illum movent ad assensum, et illas actu considerat, non indiget habitu; ergo nunquam illo indiget. Probatur consequentia, quia Angelus est adeo perspicax, et liber omni impedimento, ut summa facilitate omnia consideret, quæ rem faciunt probabilem, seu credibilem, et eadem facilitate possit illi assentiri, si velit. Unde omnium motivorum, quæ prius cognovit, postea per species, quas in se habet, facillime recordatur. Ergo ex vi specierum eadem facilitate assentietur. Ergo non magis postea indiget habitu, quam in principio, ergo non acquiritur. Et hæc ratio maxime urget, quando illæ conjecturæ evidenter cogunt intellectum, saltem per media extrinseca, et per evidentiam in testificante, ut est in fide dæmonum. Nam tunc efficaciter determinant, et necessitant intellectum, ergo nullam facilitatem addere potest habitus. Denique quando conjecturæ non ita cogunt intellectum, determinatio ad assensum esse debet ex motione voluntatis, quia posita, naturali virtute facillime obedit intellectus, ergo in illo non est necessarius habitus.

14. Respondetur ad primam objectionem.-Ad D. Thomam respondeo loqui de actu primo, qui se tenet ex parte objecti, id est, de speciebus intelligibilibus, nam de aliis propriis ha

bitibus Angelorum nihil fere nobis tradidit. Addo etiam loqui de actu primo, et secundo pertinentibus per se ad perfectionem intellectus angelici naturalem : hæc autem cognitio conecturalis, de rebus contingentibus, vel naturaliter Angelis occultis, non pertinet per se ad perfectionem Angeli. Idem est de cognitione imperfecta per media extrinseca, quæ testimonium divinum involvunt, nam illa non solum non spectat per se ad naturalem perfectionem Angeli, sed etiam præternaturalis illi est. Et ideo totum hoc cognitionis genus non est ei debitum, etiam quoad actum primum, ac proinde nihil obstat, quominus Angelus sit in potentia ad talem actum primum. Quod non solum de habitibus propriis verum est, sed etiam de aliquibus speciebus intelligibilibus, ut in superioribus tractatum est, et statim iterum dicetur.

15. Ad secundam objectionem conceditur ad aliquos actus sufficere Angelis species absque habitibus.-Secunda ergo ratio maxime movet P. Vasquez, qui de his habitibus specialius, quam alii locutus est. Sed possumus ad hominem instare, quia ipse putat, nullam speciem Angelum acquirere, vel propter memoriam, vel propter experientiam præteritorum effectuum: si ergo nec species, nec alios habitus dæmon acquirit, quomodo nune facilius potest judicare de his rebus, quas prius cognovit, et credidit, quam antea potuisset. Quod enim dæmon nunc facilius cognoscat Christum Deum, quam in principio Christo vivente cognosceret, quis dubitet? Cum constet in principio dubitasse, et postea tandem convictum credidisse, et nunc vel invitum credere. Hæc ergo mutatio facta in Angelo, aliquid denuo in illo acquisitum requirit. Et fatemur quidem ad aliquos effectus sufficere species ex præcedentibus cognitionibus relictas: ut ad memoriam præteritorum, quæ in seipsis evidenter cognita fuerunt, quia ex vi specierum statim repræsentatur cum claritate, et evidentia experimentali, sicut antea cognita sunt, ideoque ad hoc genus experientiæ, quatenus in sola memoria plurium actuum præteritorum consistit, species acquisitæ sufficiunt, quas Angelis circa singularia, ut a se prius cognita, negare non possumus, ut supra diximus.

--

16. Ad aliquos vero requiri omnino habitus convincitur. Ad confirmationem in fine n. 13. Quando vero ultra singulares effectus evidenter in seipsis notos, ex illis deventum est ad judicium probabile, et opinativum alicujus conclusionis indicatæ in illis effectibus, ut pos

tea Angelus ad hoc judicium sit magis propensus, non sufficiunt species, sed necessarius est habitus. Tum quia etiam in principio licet

CAPUT XXXIX.

SITAS NATURALITER INVENIRI POSSIT.

Angelus magna perspicacitate, et facilitate vi- UTRUM IN ANGELORUM MENTIBUS VERITAS, ET FALderet, talem conclusionem per talia signa verisimiliter indicari, nihilominus adhuc manebat, quasi anceps, et indeterminatus, an ita esset, necne, et in hac indeterminatione ex natura rei necessario inest aliqua difficultas, quæ sine dubio minuitur ex consuetudine assentiendi alteri parti, quod etiam in Angelo locum habet: hæc autem diminutio difficultatis ab habitu provenit, nec potest aliunde provenire. Tum etiam, quia sicut Angelus potest facile recordari postea omnium signorum, vel conjecturarum, quæ ipsum ad talem assensum induxerunt, ita etiam potest facile non statim applicare mentem ad hæc omnia consideranda, et nihilominus proposita illa probabili propositione, ex usu poterit majori facilitate, et propensione ad illius assensum determinari. Unde in fide evidenti dæmonum, licet cesset prior ratio, quia intellectus per evidentiam sufficienter determinatur, tamen non cessat secunda, quia sufficit inevidentia rei in seipsa, ut facilitas assentiendi possit ex habitu provenire. Quando enim propositio est evidens per rationem intrinsecam, Angelus videndo rem illam per propriam speciem, videt evidentiam veritatis ex vi solius luminis naturalis, et ideo non indiget habitu: quando autem propositio non est evidens Angelo per medium intrinsecum, nec per seipsam, quia est superioris ordinis, tunc facile potest considerare illam, et non intrinseca media, quæ ad assensum ejus inducunt, quæ varia esse solent, et per plures species possunt Angelo repræsentari. Tunc ergo poterit Angelus esse promptus, et facilis ad assentiendum ex habitu, quamvis non videat, nec actu consideret omnia signa, quæ intellectum in principio coegerunt. Sic enim dæmones, audito Christi nomine, eum, ut Deum recognoscunt, et contremiscunt, etiamsi non actu considerent omnia signa divinitatis ejus, quæ ad cogendum intellectum sufficiunt, ergo illa determinatio ex habitu provenit. Unde ad ultimam confirmationem dicimus, quando cognitio hæc est evidens, saltem in testificante, determinationem non pendere a voluntate, et sic nec esse necessarium habitum in illa, in aliis vero, quæ tantum probabilia sunt, fortasse voluntas etiam suum acquirit habitum, et nihilominus semper erit locus habitui intellectus, ut ipsum per se inclinet, et promptiorem ad parendum voluntati reddat.

1. Prima dubitatio.-Secunda.-Veritas vel falsitas cognitioni per modum cujusdam proprietatis, sive passionis ejus, specialiter tribuitur, potestque suo modo, et actibus, et habitibus convenire: ideoque ad hujus libri con summationem, aliquid de hac proprietate, prout in Angelis invenitur, dicendum superest, cum D. Thoma, quæst. 58, art. 5, ubi interpre tes. Et prius videndum est absolute de toto disjuncto, an quoad aliquam partem ejus in Angelis locum habeat. Et est ratio dubitandi, quia cognitio angelica, nec veritatis, nec falsitatis capax esse videtur. Dicit enim Aristoteles veritatem, et falsitatem in compositione, et divisione mentis inveniri, non in simplici conceptione, 3, de Anima, cap. 6 et 1, de Interpretat., c. 1 et 3, sed in Angelis non est compositio, et divisio, ut supra dictum est, ergo nec propria veritas, aut falsitas in eis invenitur. Secundo videndum est, esto sit in Angelis capacitas veritatis, vel falsitatis, an sint indifferentes ad utramque, vel tantum alterius partis sint capaces utique veritatis. Et ratio dubitandi esse potest, quia Angeli in naturalibus sunt veluti clarissima lumina, quæ nullas patiuntur tenebras. Nam omnia comprehendunt, vel saltem evidenter ergo cognoscunt. Quod si quæ non cognoscunt evidenter, ut, verbi gratia, futura contingentia, aut internas cogitationes, vel de illis tantum habent ignorantiam negationis, aut privationis, non vero ignorantiam pravæ dispositionis per errorem, vel falsitatem, vel si per aliqua signa, vel effectus illa conjectantur, evidenter sciunt per illa signa ostendi quid sit verisimilius in effectu occulto, et hoc tantum judicant, et in eo falli non possunt, ergo si mens angelica capax est veritatis ad illam determinata est, et non erit capax falsitatis. Utraque vero pars facilis est, et breviter expediri potest.

2. Prima conclusio.- Intellectus Angeli ex natura sua est capax veritatis.· Dicendum ergo imprimis est, intellectum Angeli esse capacem veritatis ex natura sua. Assertio est certissima, et extra controversiam. Tum quia veritas est magna perfectio intellectus, et non includit imperfectionem Angelo repugnantem, ut facile patebit, respondendo ad rationem dubitandi. Tum etiam, quia intellectus divinus

est summe verus in cognoscendo, et judicando, evidenter cognosceret, habere probabiles con

etiamsi simplicissimus sit, ergo perfectionem hanc ab illo Angeli participant, multo magis, quam homo. Tum præterea, quia veritas est de ratione scientiæ, Angeli autem habent perfectissimam scientiam, et sapientiam naturalem. Tum denique quia quidquid nos componendo, et dividendo judicamus, ipsi eminentiori modo judicant, sive simplici intuitu, sive interdum componendo, aut dividendo juxta varias opiniones, ergo quomodocumque proferant judicium, veritatem enuntiant, seu verum judicium proferunt, ac proinde in tali judicio est veritas.

3. Solvitur prima dubitatio in numero præcedenti. In qua simplici apprehensione detur proprie veritas. Et hinc facile solvitur prior ratio dubitandi, quæ postulabat, an veritas sit tantum in cognitione complexa, vel etiam in simplici intelligentia quam late tractavi in Metaphysica, disp. 8, sect. 3. Et ideo illa omissa, breviter assero: Quando simplex intelligentia talis est, ut per simplicem actum clare, et distincte cognoscatur, hanc rem esse talem, vel talem, non minus, quam si per plures conceptus, unum cum alio componendo, fieret; in tali actu simplici esse propriam veritatem, imo altiori, et perfectiori modo, quam sit in cognitione nostra complexa, quia eamdem conformitatem habet ad objectum melius, et clarius cognitum, in qua conformitate veritas illa consistit. Et hoc responsum intendit Cajetanus, dict. q. 58, art. 5, et sequuntur alii. Neque obstat Aristoteles, tum quia de intellectu humano locutus est, tum quia in intellectu etiam hominis non excluditur omnis veritas a simplici intelligentia. An vero in aliquo simplici actu intellectus humani possit inveniri tam propria veritas, sicut in compositione, tractabitur in ultima hujus operis parte, ad quam pertinet.

4. Secunda conclusio pro secunda dubitatione. - Angelus non beatus est capax falsitatis in probabilibus.—Angeli beati falsitatis sunt incapaces, ratione status.· Dubium occurrens remittitur.-Deinde dicimus intellectum Angeli esse capacem falsitatis in his, quæ non evidenter cognoscit, et per conjecturas, vel fidem fundatam in auctoritate creata, assequi, et judicare potest. Probatur, supponendo Angelum posse habere similia judicia, quod supra ex parte probatum est. Loquimur enim de Angelis pura eorum natura spectata, et abstrahendo ab statu beatifico, et circumstantiis ejus. Angelus ergo sit spectatus, si de rebus, quas non

jecturas, vel testimonium sufficienter credibile, judicare posset, non solum hoc esse credibile, aut probabile, sed etiam absolute ita esse, vel non esse, ergo tale judicium posset interdum esse falsum, et habitus inde generatus falsitati esset expositus. Loquor autem de Angelo spectato in pura natura, quia sancti Angeli ratione status non habent hujusmodi assensus, quia falli non possunt, nec de rebus incertis definite judicant, donec de illis divinitus instruantur, ut optime docet Augustinus 9, de Civit., cap. 22. Mali autem Angeli modo sibi naturali operantur, et per malam voluntatem illo abutuntur, et ideo sæpe falluntur. Idem tamen posset illis in pura natura conditis evenire, forte tamen rarius, quia non tam facile præcipitarent, aut determinare ferrent absolutum judicium de re incerta: non est tamen dubium, quin id facere possent, quod satis est, ut falsitatis sint capaces. Atque hoc manifestum est ex dictis, quoad cognitionem speculativam. Occurrebat autem hic dubium. de practico judicio, et morali, circa res agendas, an in illo etiam posset Angelus decipi. Sed tamen quia in hoc judicio veritas, et falsitas pendet aliquo modo ex affectu, dicemus de illo melius in libro sequenti, vel inferius tractando de Angelorum peccato.

CAPUT XL.

UTRUM IN ANGELIS SIT COGNITIO MATUTINA, ET

VESPERTINA, ET QUID UTRAQUE SIT.

1. Matutina et vespertina cognitio. Hæc tractat D. Thomas in fine hujus materiæ de cognitione Angelorum, 1 part., quæst. 58, art. 6 et 7. Et tractatur communiter a theologi in 2, dist. 3, vel 11. Tamen in illa distinctione præcipuum membrum, scilicet cognitio matutina ad scientiam beatam Angelorum spectat, et ex hac parte magis pertinet illa distinctio ad quæstionem 62 D. Thomæ, vel ad librum quintum, qui de illa cognitione futurus est, sine cujus notitia, nec vespertina, ut illo nomine significatur, satis intelligi potest. Verumtamen quia illa cognitio ab Augustino specialiter inventa est ad explicandos sex dies creationis mundi, ideo in tractatum de illis diebus eam reservamus, quia et ibi maxime necessaria est, et ex subjecta materia, habita jam cognitione status beatifici Angelorum, melius, et facilius intelligetur. De illa igitur in tractatu sequenti, lib. 1, cap. 11, dicemus. Et ideo de intellectu angelico hæc sint satis.

« PredošláPokračovať »