Obrázky na stránke
PDF
ePub

bis nemo præter ecclesiasticos curat. Proinde si occidendos in his sceleribus homines putaveritis, deterrebitis nos ne per operam nostram ad vestrum judicium aliquid tale perveniat: quo comperto illi in nostram perniciem licentiore audacia grassabuntur, necessitate nobis impacta et indicta, ut etiam occidi abeis eligamus,quam eos occidendos vestris judiciis ingeramus. Hanc admonitionem, petitionem, obsecrationem meam ne, quæso, aspernanter accipias. Neque enim te arbitror non recolere, magnam me ad te et multo quam nunc es altius sublimatum etiamsi episcopus non essem, fiduciam tamen habere potuisse. Cito interim per edictum Excellentiæ tuæ noverint hæretici Donatista, manere leges contra errorem suum latas, quasjam nihil valere arbitrantur et jactant, ne vel sic nobis parcere aliquatenus possint. Plurimum autem labores et pericula nostra, quo fructuosa sint, adjuvabis, si eorum vanissimam et impiæ superbiæ plenissimam sectam non ita cures imperialibus legibus comprimi, ut sibi vel suis videantur qualescumque molestias pro veritate atque justitia sustinere: sed eos, cum hoc abs te petitur, rerum certarum manifestissimis documentis apud Acta vel Præstantiæ tuæ vel minorum judicum convinci atque instrui patiaris, ut et ipsi qui te jubente attinentur, duram, si fieri potest, flectant in melius voluntatem, et ea cæteris salubriter legant. Onerosior est quippe quam utilior diligentia, quamvis ut magnum deserantur malum, et magnum teneatur bonum, cogi tantum homines, non doceri.

EPISLOLA CI* (a).

Augustinus Memorio episcopo libros ipsius de Musica flagitanti, sextum librum mittit, et cæteros si repererit, mittendos pollicitur; eaque occasione agit de disciplinis, quas falso liberales diciostendit, nisi adsit studium christianæ pietatis. Domino beatissimo et venerabiliter charissimo, et sinceriter desiderantissimo fratri et coepiscopo MEMORIO (b), AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Nullas jam reddere debui litteras sanctæ Chari. tatituæ sine his libris, quos a me sancti amorisjures violentissimo flagitasti, ut hac saltem obedienta responderem epistolis tuis, quibus me magis onerare quam honorare dignatus es. Quanquam ubi succumbo, quia oneror; ibi etiam, quia diligor, sublevor.

Ad a. bg. bl. bn. c. cc. g. gv. j. n. r. s. sb. t. vc. quatuor v. recognita, et ad Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 131: quæ autem 101 erat, nunc 162. Scripta excunte an. 408, aut ineunte 409.

(b) Sic in omnibus Mss. et editis scribitur hoc loco: ubi forte legendum, Memori, juxta lib. 1 contra Julian., c. 4, necnon secundum Mercatorem,in lib. Subnotat., c. 4, ubi Julianum interpellat his verbis: «Tune sanctæ ac beatæ << recordationis Memoris episcopi filius ? tu Julianæ pri<< mariæ feminæ, et qua nihil honestius inter reverentissi« mas matronas invenias,utero editus ?.. Degenerasse eos << in te nulli dubium erit, qui sanctos illorum hominum «< mores, sanctam vitam, institutumque noverit. >> Memorium Capuanis episcopis accenset Ughellus in Italiæ sacræ tomo 6, haudquaquam ulla præterquam Baronii et Bellarmini auctoritate fretus.

Neque enim a quolibet diligor, sublevor, eligor1; sed ab eo viro et Domini sacerdote, quem sic acceptum Deo sentio, ut cum animam tuam tam bonam levas ad Dominum, quoniam in illa me habes, leves et me. Debui ergo nunc libros mittere, quos emendaturum me esse promiseram : et ideo non misi, quia non emendavi ; non quia nolui, sed quia non potui, curis videlicet multis et multum prævalentibus occupatus. Nimis autem ingratum ac ferreum fuit, ut te qui nos sic amas, hic sanctus frater et collega noster Possidius, in quo nostram non parvam præsentiam reperies, vel non diceret, vel sine litteris nostris disceret. Est enim per nostrum ministerium non litteris illis, quas variarum servilibidinum liberales vocant,sed dominico pane nutritus, quantus ei potuit per nostras augustias dispensari.

2. Quid enim aliud dicendum est eis, qui cum sint iniqui et impii, liberaliter sibi videntur eruditi, nisi quod in litteris vere liberalibus legimus: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis ? Per eum namque prætatur ut ipse etiam, quæ liberales disciplinæ ab eis quiin libertatem vocati non sunt appellantur, quid in se habeant liberale noscatur. Neque enim habent congruum libertati, nisi quod habent congruum veritati: unde ille ipse Filius, Et veritas inquit, liberabit vos (Joan. vii, 36, 32). Non ergo illæ innumerabiles et impiæ fabulæ, quibus vanorum plena sunt carmina poetarum, ullo modo nostræ consonant libertati; non oratorum inflata et expo. lita mendacia; non denique ipsorum philosophorum garrulæ argutiæ, qui vel Deum prorsus non cognoverunt, vel cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt: et immutaverunt gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum atque quadrupedum et serpentium; vel qui istis simulacris non dediti, aut non nimis dediti,coluerunt tamen et servierunt creaturæ potius quam Creatori (Rom. 1, 21-25). Absit omnino ut istorum vanitates et insaniæ mendaces, ventosæ nugæ ac superbus error, rccte liberales litteræ nominentur, hominum scilicet infelicium, qni Dei gratiam per Jesum Christum Dominum nostrum, qua sola liberamur de corpore mortis hujus (Id. vii, 24, 25), non cognoverunt, nec in eis ipsis quæ vera sense. runt. Historia sane, cujus scriptores fidem se præcipue narrationibus suis debere profitentur fortassis habeat aliquid cognitione dignum liberis,cum sive bona sive mala hominum,tamen vera narrantur. Quamvis in eis cognoscendis,qui Spiritu sancto non adjuti sunt, rumoresque colligere ipsa humanæ infirmitatis conditione compulsi sunt, quemadmodum non fallerentur in plurimis,omnino non video: est tamen in eis aliqua propinquitas libertatis, si voluntatem mentiendi non habent, nec homines fallunt, nisi cum ab hominibus humana infirmitate falluntur.

[blocks in formation]

rium Siculum illum, cujus celeberrima est fama. Harum quæstionum disputationes in unum librum contuli, non prolixum,cujus est titulus : « Sex quæstiones contra Paganos expositæ. » Earum autem prima est de Resurrectione,secunda de tempore christianæ religionis, de sacrificiorum distinctione, quarta de eo quod scriptum est, « In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis » (Matth. v11,2), quinta de Filio Dei secundum Salomonem, sexta de Jona propheta. In quarum secunda quod dixi, « Salus religionis hujus, « per quam solam veram salus veraveraciterque pro« mittur, nulli unquam defuit, qui dignus fuit, et cui «defuit,dignus non fuit,'» non ita dixi tanquam ex merilis suis quisquam dignus fuerit, sed quemadmodum ait Apostolus, « Non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, Major serviet minori » (Rom. ix,12, 13): quam vocationem ad Dei propositum asserit pertinere. Unde dicit: «Non secundum opera nostra,sed secundum suum propositum et gratiam », (II Tim.1,9). Unde item dieit : « Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocatisunt sancti» (Rom. vill,28). De qua vocatione ait : « Ut dignos vos habeat vocatione sua sancta» (II Thess. 1, 11). Hic liber post epistolam, qui postmodum a capite addita est non accipit: « Movet quosdam, et requirunt. »

SEX QUÆSTIONES CONTRA PAGANOS

EXPOSITE,

LIBER UNUS,

SEU

3. Verum quia in omnibus rerum motibus quid numeri valeant,facilius consideratur in vocibus,eaque consideratio quibusdam quasi gradatis itineribus nititur ad superna intima veritatis,in quibus viis ostendit se sapientia hilariter, et in omni providentia occurrit amantibus (Sap. vi, 17): initio nostri otii cum a curis majoribus magisque necessariis vacabat animus, volui per ista,quæ a nobis desiderasti,scripta proludere, quando conscripsi de solo rhythmo sex libros, et de melo scribere alios forsitan sex, fateor, disponebam, cum mihi otium futurum sperabam. Sed poteaquam mihi curarum ecclesiasticarum sarcina imposita est, omnes illæ deliciæ fugere de manibus,ita ut vix nunc ipsum codicem inveniam, quoniam tuam voluntatem, nec petitionem sedjussio. nem, contemnere nequeo. Quod sane opusculum si potuero mittere, non quidem me tibi obtemperasse, verum tamen te hoc a me tantopere flagitasse pœnitebit. Difficillime quippe intelliguntur in eo quinque libri, si non adsit qui non solum disputantium possit separare personas, verum etiam pronuntiandoita sonare morulas syllabarum, ut eis exprimantur sensumque aurium feriant genera numerorum: maxime quia in quibusdam etiam silentiorum dimensa intervalla miscentur, quæ omnino sentiri nequeunt, nisi auditorem pronuntiator informet.

4. Sextum sane librum quem emendatum reperi, ubiest omnis fructus cæterorum, non distuli mittere Charitati tuæ fortassis ipse tuam non multum refugiet gravitatem. Nam superiores quinque vix filio nostro et condiacono Juliano, quoniam et ipse jam nobiscum commilitat, lectione et cognitione digni videbuntur. Quem quidem non audeo dicere, plus amo quam te,quia nec veraciter dico, sed tamen audeo dicere, plus desidero quam te. Mirum videri potest quemadmodum quem pariter amo, amplius desiderem; sed hoc mihi facit spes amplior videndi eum: puto enim quod si ad nos tejubente vel mittente venerit,et hoc faciet quod adolescentem decet, maxime quia nondum curis majoribus detinetur, et teipsum mihi expeditius apportabit. Quibus numeris consistant versus Davidici non scripsi, quia nescio. Neque enim ex hebræa lingua, quam ignoro, potuit etiam numeros interpres exprimere, ne metri necessitate ab interpretandi veritate amplius quam ratio sententiarum sinebat, digredi cogeretur: certis tamen eos constare numeris, credo illis qui eam linguam callent. Amavit enim vir ille sanctus musicam piam et in ea studia nos magis ipse quam ullus alius auctor accendit. Habitetis omnes in æternum in adjutorio Altissimi (Psal. xc,1), qui habitatis unanimes in domo (Psal. LXVII, 7), pater materque fratres filiorum, et cuncti unius Patris filii, memores nostri.

DE SEQUENTE EPISTOLA.

(LIB. 11 RETRACT., CAP. XXXI.)

Inter hæc missæ sunt mihia Carthagine quæstiones sex, quas proposuit amicus quidam, quem cupiebam fierichristianum,ut contra Paganos solverentur,præsertim quia nonnullas earum a Porphyrio philosopho propositas dixit.Sed non eum esse arbitror Porphy

EPISTOLA CII* (a).

Augustinus Deogratias presbytero mittens solutio-
nem quæstionum sex propositarum a pagano
quodam quas ipse Augustino exsolvendas trans-
miserat.

Sincerissimo fratri et compresbytero DEOGRATIAS,
AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Quæstiones tibi propositas mihi delegare maluisti, non, utopinor, pigritia, sed quod ea quoque ipsa quæ nosti, libentius per nos audis, dum nos nimis diligis. At ego propterea malebam a te illas aperiri, quod ille ipse amicus, qui eas proposuit,quantum ex hoc conjici datur,quod mihi ad quasdam epistolas non rescripsit, quasi nos verecundatur sequi : viderit quam ob causam. Hoc tamen suspicor, nec suspicio mea vel malevola est vel absurda, cum et optime noveris quantum eum diligam, quantoque mihi dolori sit,quod nondum christianus est ; et utique non inconvenienter arbitror eum, quem video mihirescribere noluisse, nihil sibi a me scribi voluisse. Proinde obsecro te, ut quemadmodum ego tibi

Castigata subsidio a. bg. bl. c. cc. gg. gv. j. n. r. s. vc. duorum bn. duorum s. duorum t. duorum vc. quinque v. et Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 49: quæ autem 102 erat, nunc 169. Scripta circa idem tempus.

-parui, atque inter meas arctissimas occupationés, tuam sanctam mihique charissimam voluntatem offendere timui, si non facerem quod petisti, ita tu quoque facias quod peto. Hoc est autem, ut breviter quemadmodum a te, sicut mihi indicasti, postulavit, ad omnia illi respondere non graveris,quod et ante facere potuisti. Scies enim cum legeris, nihil pene a me dictum quod ipse non noveras, aut quod me tacente nosse non poteras. Sed hoc opus meum rogo habeas cum cæteris, quorum studio scis convenire. Tuum vero illud quod flagito, habeat ipse cui hoc potissimum congruit, et cæteri quos non parum ista delectant, quemadmodum dici possunt abs te,inter quos et ipse sum. Vivas semper in Christo nostri memor.

QUESTIO PRIMA.

De Resurrectione.

2. Movet quosdam, et requirunt de duabus resur. rectionibus quæ conveniat promissæ resurrectioni, utrumnam Christi an Lazari? Si Christi, inquiunt, quomodo potest hæc convenire resurrectioni natorum ex semine, ejus qui nulla seminis conditionenatus est? Si autem Lazari resurrectio convenire asseritur, ne hæc quidem congruere videtur : si quidem Lazari resurrectio factasit de corpore nondum tabescente,de eo corpore,tuo Lazarus dicebatur;nostra autem multis sæculis post ex confuso eruet el deinde si post resurrectionem status beatus futurus est, nulla corporis injuria, nulla necessitate famis, quia sibi vult cibatum Christum fuiss e, et vulnera monstravisse? Sed si propter incredulum fecit finxit : autem verum ostendit, ergo in resurrectione accepta futura sum vulnera.

3. Quibus respondetur, ideo non Lazari resurrectionem, sed potius Christi congruere promissæ resurrectioni, quia Lazarus ita resurrexit ut iterum moreretur, Christus autem, sicut de illo scriptum est, surgens a mortuis, jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur (Rom.v1,9). Quod etiam promissum est resurrecturis in fine sæculi, et cum illo regnaturis in æternum.Sic autem non pertinet ad resurrectionem differentia nativitatis Christi et nos træ, quod ille sine virili semine,nos autem ex viro et femina creati sumus,sicut etiam non pertinet ad ipsius mortis differentiam. Non enim propterea illius non vera mors fuit, quia sine virili semine natus est; sicut nec ipsius primi hominis aliter exorta caro quam nostra (quandoquidem ille sine parentibus te terra creatus est, nos vero ex parentibus) aliquid attulit ad differentiam mortis, ut aliter ille moreretur, aliter nos. Sicut autem ad mortis sic nec ad resurrectionis differentiam valet diversa nativitas.

4. Sed ne hoc ipsum quod scriptum est de primo homine, similiter infideles homines nolint credere, quærant vel animadvertant, si vel hoc possunt, quam multorum animalium genera sine parentibus ex terra procreentur,quæ tamen coeundo pariantetiam ipsa sui simile, nec propter diversitatem nativitatis intersit aliquid ad naturam eorum, quæ procreata sunt ex terra,et eorum quæ illis coeuntibus orta sunt. Simi

liter enim vivunt, similiterque moriuntur, quamvis dissimiliter nata sint. Ita non est absurdum,ut similiter resurgant corpora, quæ dissimiliter orta sunt. Hujusmodi autem homines non valentes intueri ad quam rem intersit aliquid diversum,et ad quam non intersit, ubi adverterint aliquam distantiam primordiorum, etiam omnia consequentia distare oportere contendunt. Possunt tales putare oleum ex adipibus non debere natare super aquam,sicut illud quod ex oliva est,quoniam longe est utriusque origo dissimilis, quando illud ex ligno, hoc ex carne profluxerit.

5. Quantum autem attinet ad illam differentiam, quod Christi corpus, non dissolutum tabe atque putredine, die tertio resurrexit, nostra vero post longum tempus, ex quadam, quo soluta discesserant, confusione reparabuntur; humanæ facultati utrumque impossibile est, divinæ autem potestati utrumque facillimum. Ut enim radius oculi nostri, non citius pervenit ad propinquiora, tardius ad longinquiora, sed utraque intervalla parili celeritate contingit; ita cum in ictu oculi (I Cor. xv, 52), sicut Apostolus dicit, fit resurrectio mortuorum, omnipotentiæ Dei et ineffabili nutui tam facile est quæque recentia, quam diuturno tempore dilapsa cadavera suscitare. Incredibilia sunt hæc quibusdam, quia inexperta; cum omnis natura rerum tam sit plena miraculis, ut non quasi facili pervestigatione rationis, sed videndi consuetudine, mira non sint, atque ob hoc, nec consideratione, nec inquisitione digna videantur. Nam ego, et mecum quicumque invisibilia Dei per ea quæ facta sunt intelligere moliuntur (Rom. 1, 20), aut non minus aut amplius admiramur,in uno seminis tam parvulo grano, omnia quæ laudamus in arbore tanquam liciata latuisse, quam mundi hujus tam ingentem sinum, quæ de corporibus huimanis dum dilabuntur assumit, resurrectioni futuræ tota et integra redditurum.

6. Quomodo autem contrarium est, et Christum postresurrectionem cibatum,et in resurrectione quæ promittitur ciborum indigentiam non futuram; cum et Angelos legamus ejusdemmodi escas eodemque modo sumpsisse, non ficto et inani phantasmate, sed manifestissima veritate; nec tamen necessitate, sed potestate? Aliter enim absorbet terra aquam sitiens, aliter solis radius candens: illa indigentia, iste potentia. Futuræ ergoresurrectionis corpus,imperfectæ felicitatis erit, si cibos sumere non potuerit; imperfectæ felicitatis, si cibis eguerit. Possem hic de commutationibus corporalium qualitatum, et de præpotenti valentia in inferiora corpora corporum superiorum latius disputare; sed breviter mihi respondere propositum est, et talibus ingeniis hoc scribitur, quæ admonere suffecerit.

7. Sciat sane qui has proposuit quæstiones, Christum postresurrectionem cicatrices,non vulnera demonstrasse dubitantibus, propter quos etiam cibum ac potum sumere voluit, non semel, sed sæpius, ne illud non corpus,sed spiritum esse arbitrarenturet sibi non solide, sed imaginaliter apparere. Tunc au. tem illæ falsæ cicatrices fuissent, si nulla vulnera

præcessissent; et tamen nec ipsæ essent,si eas esse noluisset. Voluit autem certæ dispensationis gratia, ut eis quos ædificabat in fide non ficta,non aliud pro alio,sed hoc quod crucifixum viderant, resurrexisse monstraret.Quid est ergo quod dicitur, Si propter incredulum fecit, finxit? quasi vero si quisquam vir fortis pro patria dimicans, multa adversa vulnera exciperet, et peritissimo medico, qui hæc ita curare valeret ut cicatrices nullæ apparerent, ipse potius diceret sic se velle sanari ut magis essent in corpore suo vestigia vulnerum, tanquam tituli gloriarum, ideo ille medicus cicatrices finxisse diceretur, quia cum per artem efficere potuerit ut non essent, certa existente causa, per artem effecit potius ut essent: quæ uno solo modo, sicut superius dixi, falsæ convincerentur, si nulla vulnera sanarentur.

QUESTIO SECUNDA.

De tempore christianæ religionis.

8.Item alia proposuerunt, quæ dicerent de Porphyrio contra Christianos tanquam validiora decerpta. Si Christus se, inquiunt, salutis viam dicit, gratiam, el veritatem, in seque solo ponit animis sibi credentibus reditum (Joan. xv1, 6); quid egerunt tot sæculorum homines ante Christum ? Ut dimittam, inquit, tempora ante Latiumregnatum, ab ipso Latio quasi principium humaninominis sumamus. In ipso Latio ante Albam dii culti sunt. In Alba æque religiones ritusque valuere templorum. Non paucioribus sæculis ipsa Roma, longo sæculorum tractu sine christiana lege fuit. Quid, inquit, actum de tam innumeris animis, qui omnino in culpa nulla sunt ; siquidem is cui credi posset, nondum adventum suum hominibus commodaral? Orbis quoque cum ipsa Roma in ritibus templorum caluit. Quare, inquit, Salvator qui dictus est, sese tol sæculis sub duxit? Sed ne, inquit, dicant lege Judaica vetere hominum curatum genus, longo post tempore lex Judæorum apparuit ac viguit augusta Syriæ regione, postea vero prorepsit etiam in fines Italos;sed post Cæsarem Caium, aut certe ipso imperante. Quid igitur actum de Romanis animabus vel Latinis, quæ gratia nondum advenientis Christi viduatæ sunt, usque in Cæsarum tempus.?

9. Huic propositioni respondetur, ut primo ipsi dicant utrum profuerint hominibus deorum suorum sacra,quæ constat certis temporibus instituta. Quæ si negant aliquid profuisse ad animarum salutem, nobiscum ea destruunt, et esse inania confitentur.Nos quidem etiam perniciosa monstramus; sed parum non est ut ipsi interim prius inania fateantur. Si vero ea defendunt, et sapienter atque utiliter asserunt instituta;quæro quid actum sit de his qui antequam hæc instituta essent, morte obierunt: hac enim utique salute atque utilitate fraudati sunt. Si autem potuerunt alio modo purgari, cur non idem modus perseveravit in posteros? quid opus erat instituere novitias consecrationes, quæ antiquitus non fuerunt?

10. Hic si dicunt deos quidem ipsos semper fuisse, et ad liberandos cultores suos pariter ubique valuisse, sed pro varietate rerum temporalium ac ter

renarum,quæ scirent certis temporibus locisque congruere, in his alias atque alias, alibi atque alibi,aliter atque aliter sibi voluisse serviri; cur hanc quæstionem christianæ religioni ingerunt, in qua nobis ipsi pro diis suis aut respondere non possunt,aut si possunt, in eo ipso sibi etiam pro nostra religione respondeant, ita nihil interesse pro diversa temporum locorumque congruentia,quam diversis sacramentis colatur, si quod colitur sanctum est, sicut nihil interest pro diversa linguarum auditorumque congruentia,quam diversis sonis dicatur,si quod dicitur verum est: dum hoc sane intersit, quod linguæ sonos, quibus inter se sua sensa communicent, etiam homines pacto quodam societatis sibi instituere possunt; quibus autem sacris divinitati congruerent, voluntatem Dei secuti sunt qui recte sapuerunt.Quæ omnino nunquam defuit ad salutem justitiæ pietatique mortalium, etsi qua in aliis atque in aliis populis,una eamque religione sociatis varie celebrantur, quatenus fiat plurimum refert, quo et humana exhortetur vel toleretur infirmitas et divina non oppugnetur auctoritas.

11. Quamobrem cum Christum dicamus Verbum Dei per quod facta sunt omnia, et ideo Filium quia Verbum,nec Verbum dictum atque transactum, sed apud incommutabilem Patrem incommutabile ip- sum atque incommutabiliter manens,sub cujus regimine universa creatura spiritualis et corporalis, pro congruentia temporum locorumque administratur, cui moderandæ et gubernandæ,quid,quando et ubi, circa eam fieri oporteat, sapientia et scientia penes ipsum est; profecto et antequam propagaret Hebræorum gentem, perquam sui adventus manifestationem congruis sacramentis præfiguraret,et ipsis temporibus Israelitici regni, et deinde cum se in carne de virgine accepta mortalibus mortaliter demonstravit et deinceps asque nunc, cum implet omnia quæ per Prophetas ante prædixit, et abhinc usque ad finem sæculi, quo sanctos ab impiis dirempturus est, et sua cuique retributurus, idem ipse est Filius Dei, Patri coæternus, et incommutabilis Sapientia, per quam creata est universa natura, et cujus participatione omnis rationalis anima fit beata.

12. Itaque ab exordio generis humani,quicumque in eum crediderunt, cumque uteumque intellexerunt, et secundum ejus præcepta pie et juste vixerunt, quandolibet et ubilibet fuerint, per eum procul dubio salvi facti sunt. Sicut enim nos in eum credimus et apud Patrem manentem, et qui in carne jam venerit, sic credebant in eum antiqui, et apud Patrem manentem, et in carne venturum. Nec quia pro temporum varietate nunc factum annuntiatur, quod tunc futurum prænuntiabatur,ideo fides ipsa variata, vel salus ipsa diversa est. Nec quia una eademque res, aliis atque aliis sacris et sacramentis vel prædicatur aut prophetatur, ideo alias atque alias res, vel alias atque alias salutes oportet intelligi. Quid autem quando fiat quod ad unam eamdemque fidelium et piorum liberationem pertineat, consilium Deo tribuamus, nobis obedientiam teneamus. Proinde aliis tunc nominibus et signis, aliis autem nunc, et

prius occultius, postea manifestius, et prius a pau- in eum nec suscitatis ab eo mortuis credere voluecioribus, postea a pluribus, una tamen eademque runt:quales etiam nunc multos videmus, cum tanta religio vera significatur et observatur.

manifestatione de illo compleantur præconia Pro13. Nec nos eis objicimus quod aliter Numa Pom- phetarum, nolle adhuc credere, et malle humana pilius deos colendos Romanis instituit, atque aliter astutia resistere, quam tam claræ atque perspicuæ ab eis vel Italis antea colebantur, nec quod Pytha- tamque sublimi' et sublimiter diffamatæ divinæ goreis temporibusilla philosophia celebrata est,quæ cedere auctoritati. Quandiu parvus et infirmus est antea velomnino non erat, vel in paucissimis eadem intellectus hominis, divinæ debet cedere veritati. sentientibus,non tamen eodem ritu viventibus for- Quid ergo mirum si tam infidelibus plepum orbem tasse latitabat: sed utrum illi dii, veri, aut colendi terrarum Christus prioribus sæculis noverat, ut eis sint, et utrum illa philosophia animarum saluti ali- apparere, vel prædicari merito nollet, quos nec verquid prosit ; hoc cum eis agimus, hocin quæstionem bis, nec miraculis suis credituros esse præsciebat? vocamus, hoc disputando convellimus. Desinant Neque enim incredibile est tales fuisse tunc omnes, igitur objicere nobis quod omni sectæ, etomni no- quales ab ejus adventu usque ad hoc tempus, tam mini religionis objici potest. Cum enim non fortuito multos fuisse et esse miramur. labi, sed divina providentia tempora ordinari fa- 15. Et tamen ab initio generis humani, alias oco teantur, quid cuique tempori aptum etopportunum cultius,alias evidentius, sicut congruere temporibus sit, humanum consilium prætergreditur, et illinc dis. divinitus visum est, nec prophetari destitit, nec qui pertitur, unde ipsa providentia rebus consulit. in eum crederent defuerunt, ab Adam usque ad

14.Si enim dixerint propterea non semper nec ubi- Moysen, etio ipso populo Israel,quæ specialiquodam que fuisse Pythagoricam disciplinam, quia Pytha- mysterio gens prophetica fuit, et in aliis gentibus angoras homofuit, neque hoc in potestate habere po- tequam venisset in carne. Cum enim nonnulli com. tuit; numquid hoc etiam dicere possunt, eo ipso memorantur in sanctis bebraicis Libris jam ex temtempore quando fuit, et in his terrarum locis ubi pore Abrahæ,nec de stirpe carnis ejus, nec ex populo illa philosophia viguit, omnes qui eum audire potue- Israel, nec ex adventitia societate in populo Israel, ruot, etiam credere sectarique voluisse ? Ac per hoc qui tamen hujus sacramenti participes fuerunt;cur magis si tantæ potestatis fuisset Pythagoras, ut ubi non credamus etiam in cæteris hac atque illac gentivellet,et quando vellet, sua dogmata prædicaret,etsi bus,alias alios fuisse,quamvis eos commemoratosin haberetetiam cum ea potestate summam rerum præ

eisdem auctoritatibus non legamus? Ita salus religioscientiam,nusquam et nunquam appareret, nisi ubinis hujus,perquam solam veram salus vera veraci. etquando sibi homines credituros esse prænosceret. terque promittitur, nulli unquam defuit qui dignus Proinde,cum Christo non objiciant,quod ejus doc- fuit,et cuidefuit,dignus non fuit(a).Et ab exordio protrinam non omnes sequuntur;sentiunt enim et ipsi pagationis humanæ, usque in finem, quibusdam ad nequaquam hoc recte objici posse, vel philosopho- præmium, quibusdam ad judicium prædicatur.Ac rum sapientiæ, vel etiam numini deorum suorum; per hoc et quibus omnino annuntiata non est, non quid respondebuntsi excepta illa altitudine sapientiæ credituri præsciebantur ; et quibus non credituris et scientiæ Dei,ubi fortassis aliud divinum consilium tamen annuntiata est, in illorum exemplum demonslonge secretiuslatet, sine præjudicio etiam aliarum trantur : quibus autem credituris annuntiantur hi forte causarum, quæ a prudentibus investigari regno cælorum et sanctorum Angelorum societati queunt, hoc solum eis brevitatis gratia, in hujus præparantur. quæstionis disputatione dicamus, tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos prædi

QUÆSTIO TERTIA. cari doctrinam suam, quando sciebat, et ubi sciebat

De sacrificiorum distinctione. esse qui in eum fuerantcredituri (a)? His enim temporibus et his locis, quibus Evangelium ejus non est

16. Jam videamus eam,quæ sequitur,quætionem. prædicatum, tales omnes in ejus prædicatione futu

Accusant,inquit,ritus sacrorum, hostias,thura, el . ros esse præ sciebat, quales non quidem omnes, sed

tera,quæ lemplorum cullus exercuit;cum idem cullus tamen multiin ejus corporali præsentia fuerunt, qui

abipsis, inquit,vela Deo quem colunt exorsus est temporibus priscis,cum inducitur Deus primitiis eguisse.

17. Huic respondetur, quoniam ex illo Scriptura(a)Semipelagiani Massilienses locum hunc producebant in sui erroris præsidium. Cujus rei admonitus Augustinus

rum nostrarum loco hæc quæstio proposita agnosci. ab Hilario in Epistola 219, sic demum vindicavit et explicuit suam sententiam in lib. de Prædestinatione Sanctor., c.9:«Cernitisnemesine præjudicio latentis consilii Dei alia. «luisse hominibus apparere Christum, et apud eos præ«rumque causarum, hoc de præscientia Christi dicere vo- «dicari doctrinam suam, quando sciebat, et ubi sciebat « luisse, quod convincendæ Paganorum infidelitati, qui « esse qui electi fuerant in ipso ante mundi constitutio. & hanc objecerant quæstionem, sufficere videretur ? Quid a enim est verius, quam præscisse Christum,quiet quando Carent. Bened. vocibus, sublimi et, quas habent alii a et quibus locisineum fuerant credituri?Sed utrum prædi- Editi, M. <cato sibi Christo a seipsis habituriessent fidem,an Deo do- Ita Mss. melioris notæ. Ad Edd, hic et infra habent, onante sumpturi,id estutrum tantummodo eos præscierit, credere. « an etiam prædestinaverit Deus, quærere av disserere (a) In hæc verba S. Augustinus in libro de Prædest. atunc necessarium non putavi. Proinde quod dixi, tunc vo- ss., c. 10 : « Si discutiatur, inquit, et quæratur unde «luisse hominibus apparere Christum,et apud eos prædicari « quisque sit dignus, non desuni qui dicant, voluntate a doctrinam suam, quando sciebat, et ubi sciebat esse qui « humana : nos autem dicimus, gratia vel prædestinaa in eum fuerant credituri, posset etiam sic dici tunc vo- « tione divina. » Vid. insuper lib. 2 Retract., c. 31.

onem. )

« PredošláPokračovať »