Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT XIV.

Honos doctis habitus.

sas

[ocr errors]

1. Dionysius tyrannus, qui særitie et superbie natus videbatur, navem vittis ornatain misit obviàm Platoni, gravissimo dicendi et vivendi magistro, venienti Syracu

Ipse quadrigis albis excepit in littore egredientem è navi, Plin. l. vii. c. 3).

Consule ædes aliquas ingressuro, carum fores virgâ à lictore percutiebantur, inonendi cauzi adesse consulem : nisi ædes essent ejus hominis cui habendus ab ipso magistratu honos videretur. Itaque Pompeius cùm ex Asiâ rediens Rhodum venisset, et Posidonii pbilosophi domum esset intraturus, fores ejus de more percuti à lic. tore retuit, (t fasces lic'oris Januæ philosophi submisit is cui se opiens occidens que submiserat.

Gaditanys quidam Titi Livii nomine famîque commotus, ad visendum cum ab ultimis terrarum finibus venit, statimque, ut viderat, abiit. Plin. l. ji. Ep. 3.

2. Alexander magnus, captis Thebis, posteris Pindari poëlæ in eâ urbe nati pepercit, ipsiusque domum stari incolumem voluit. Inter spolia Darii regis Persaium capto unguentorum scrinio, quod erat auro gemmisque, ac margaritis pretiosum, varios ejus usus amicis demonstrantibus: Imò Hercule, inquit, librorum Homeri custodia detur. Cupiebat nempe ut pretiosissimum humani ingenii opus serraretur opere quàm maximè diviti. Prædicabat hunc poëtam complexum esse omnia bellandi ac regnandi præcepta : eumque tanto amore atque honore prosecutus est, ut Homeri amator cognominaretur. Interrogante aliquando Philippc patre, cur tantopere hoc uno poëtâ delectaretur, cæteros verò negligeret? Ideo, inquit, fater, quòd non quævis floësis regem decere mihi videtur, sicut nec quodvis vestimentum. Unius Homeri ingenua est, et magnifica, et verè regia. Itaque Ho neri libros secum inter belia ferre solitus erat; et, cùm quiesceret, eos unà cum puzione sub pulvino, cui incumbebat, reponere ; militiæ via?icum et bellicce virtutis institutionem appellans. Cùm quidam prosperé gestæ rei nuncius citato cursu accederet, vultu ingentem lætitiam præferens: Quid mihi nunciaturus 68, inquit, tanto gaudio dignum ? nisi forsan Homerus revixit,

Ælian. l. xiii. c. 7. Plin. 1. vii. c. 29. Diogen. Chrys. Or. 2. Plut. in Alex. Idem. de Profec. Virtut.

3. Alcibiades quoque Homerum magno in pretio habuit. Itaque cùm fortè in scholam puerorum venisset, Homerum sibi petiit exhiberi. Cùm verò ludimagister se nibil Homeri habere respondissct : colaphum ei durum inflixit, et abiit. imperitum dicens, et qui tales redderet pueros. Ælian. !. xiii. c. 38.

Cùm Zoilus, qui Homeromastix, id est, Homeri flagellum, est vocatus, Alexandriam venisset, et sua contra Iliadem et Odysseam scripta Ptolemæo Philadel. plo recitisset; animadvertens rex poëtarum principem vexari absentem et inauditum uipòte, mortuum : et eum, cujus ab cunctis gentibus scripta suspicerentur, à Zoilo vituperari : indignatus, nullum ei responsum dedit. Ille diutius Alexandriæ commoratus, et inopiâ pressus, summisit ad regem, postulans ut aliquid sibi tribuereiur. Rex verò dicitur respondisse : Homerum, qui antè annos inille decesserat, quotidie pascere multa millia hominum : debere pariter eum, qui se meliore ingenio profiteretur, posse alere non modo se unum, sed etiam plures. Vitruv. præfat. 1. vii.

4. Sylla duxit aliquo præmio dignam sedulitatem etiam mali poëtæ. Nam cùm ille epigramma ipsi obtulisset; jussit præmiuin ei statim tribui, sub câ tamen conditione, ne quid postea scriberet. Julius Cæsar civitate donavit liberalium artium doctores, et medicinam Romæ professos, ut eò libentiùs et ipsi urbem incolerent, et cæteri appeterent. Optimè ille quidem : solet quippe labor impendi eò, unde emolumentum atque honos speratur. At sublatis studiorum præmiis, etiam studia pereunt. Cicer. pro Arch. n. 25. Sueton. in J. Cæs. C. 42. Livius, l. iv. c. 35. Tacit, an. xi. c. 7.

5. Mandatum est memoriæ, Platonem philosophum tenui admodum pecuniâ fuisse : atque eum tamen mercatum esse decem millibus drachmarum tres Philolai Pythagorici libros. Quidam dixerunt, amicum ejus Dionem Syracusanum eam pecuniam illi dedisse. Traditum est quoque Aristotelem libros pauculos Speusippi philosophi emisse talentis Atticis tribus. Isocrates pro unâ oratione viginti talenta accepit. Dicitur Octavia, cùm Virgilium audivisset recitantem illos de filio suo versus, Tu Marcellus eris, &c. deliquium animi passa

eset ; deinde, recepto animo, Virgilio dari jussisse pro singulis versibus dena sestertia. A. Gell. l. iii. c. 17. Plin. l. vii. c. 30. Auct. vitæ Virgil.

6. Græci magnos honores constituerunt athletis, qui in Olympiis, Pythiis, Isthmiis, Neinæisque certaminibus vicerint. Nam non modò in publico Græciæ conventu laudes ferunt cum palmâ et coronâ ; sed etiam cùm revertuntur in suas civitates, triumphantes quadrigis invehuntur in patriam, et constitutis è re publicâ vectigalibus fruuntur per totam vitam. Quod cùm ego animadverto, inquit Vitruvius, admiror cur non iidem honores, atque etiam majores, tributi sint scriptoribus, qui infinitas utilitates perpetuo ævo omnibus præstant. Id enim eò magis dignum erat institui, quòd athletæ sua tantùm corpora exercitationibus efficiunt fortiora ; scriptores verò non solùm sua ingenia suosque. sensus perficiunt, sed etiam omnium aliorum, ea in libris suis præcepta dantes, quæ plurimùm juvent ad animos exacuendos, et ad discendum. Quid enim Milo Crotoniates, quòd fuit corporis viribus invictus, prodest hominibus, aut cæteri qui eo genere fuerunt victores ? Pythagoræ verò, Platonis, Aristotelis, cæterorumque sapientum præcepta omnibus gentibus edunt novos quotidie fructus, quibus qui à tenerâ ætate satiantur, ipsi optimos habent sensus, et humanos mores civitatibus infundunt, æqua jura ac leges describunt, sine quibus nulla potest esse civitas incolumis. Cùm ergò tanta munera privatim publicèque fuerint hominibus præparata ab scriptorum prudentiâ ; non solum palmas et coronas his tribui arbitror oportere, sed etiam et triumphos, et divinos, si fas sit, honores decerni. Vitruv, I. ix. præfat.

Animi remedia inventa sunt ab antiquis philosophis. Suspiciendi propterea sunt, et propè Deorum ritu colendi. Equidem quam venerationem præceptoribus meis debeo, eandem illis præceptoribus generis humani debere me existimo.

Quid ergo ? si consulem videro aut prætorem, omnia faciam quibus honor haberi solet; equo desiliam, caput adaperiam, sémitâ cedam : Socratem: cùm Platone, et Zenonem et Cleanthem non venerabor? non tanta nomina colam ? Senec. Ep. 64.

CAPUT XV.

Modestia conjuncta cum doctriná.

Dicebat doctissimus, idemque sapientissimus, Socrates: Se hoc unum scire, quòd nihil sciret. Diog. Laërt. in Socrat.

Cùin venisset Plato ad ludos Olympicos, frequentis. simum omnium in Græciâ conventuum, Olympiæ contubernium iniit cum ignotis hominibus, ignotus iis et ipse. Ita verò cos cepit ac sibi devinxit tum morum suavitate, tum sermonibus ab omni affectatione sapientiæ alienis, ut peregrini illi plurimùm gauderent fortuito talis viri contubernio ac convictu. Neque verò academiæ aut Socratis mentionem ullam fecit. Hoc solum illis declaravit, se Platonein appellari. Quum peractis ludis Athenas venissent; perhumaniter eos excepit. Tum hospites : Age, inquiunt, monstra nobis illum tibi cognominem Socratis descifiuium, cujus magna ubique fama est. Duc nos in aca. demiam, et siste viro, ut aliquem ex ejus quoque colloquio fructum colligamus. At ille leniter subridens, quemadmodum solebat: Ego verò, inquit, ille ipse sum. Obstupuêre illi, quòd socium tamdiu habuissent tantum virum, ignorantes : intellexeruntque posse eum sibi conciliare animos eorum quibuscum ageret, etiam sine consuetis illis de philosophiâ sermonibus. Elian. I. iv. c. 9.

Magna est admiratio copiosè sapientèrque dicentis. Si verò inest in oratione mista modestiâ gravitas, nihil admirabilius fieri potest : maximè, cùm ea sunt in adolescente. Cicer. de offic. n. 14.

CAPUT XVI.

Non refert quàm multos, sed quàm bonos li

bros habeas ac legas.

1. Est lectio necessaria; alit enim ingenium, et cogitando inveniendoque fatigatum reficit. Nec scribere tantạm, nec tantùm legere, debemus: sed invicem hoc illo commutandum est, et alterum altero temperandum, ut

quidquid lectione collectum est, prosit ad pabulum animi aut ad scribendum. Apes debemus imitari, quæ ducunt succum ex floribus ad mel faciendum idoneis, deinde disponunt per favos quidquid attulêre. Senec. Ep. 84.

Alimenta corporis tunc demum in sanguinem et vi.. res transeunt, cùm sint concocta. Idem præstemus in his quibus aluntur ingenia; concoquamus illa.

2. Lectio omnis generis voluminum habet aliquid vagum et instabile. Faucis libris immorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere, quod in animo fideliter hæreat. Lectio certa prodest, varia delectat. Qui vult pervenire quò destinavit, unam sequatur viam, non per plures vagetur.

Librorum inopiam quereris. Non refert quàm multos habeas, sed quàm bonos. Distrahit animum librorum multitudo. Modò, inquis, hunc librum evolvere volo, modò illum. Fastidientis stomachi est multa degustare : quæ, ubi varia et diversa sunt, nocent, non alunt. Probatos itaque libros semper lege: et, si quando ad alios divertere libuerit, ad priores redi. Aliquid quotidie auxilii adversùs varias animi pestes compara : et cùm multa percurreris, unum excerpe quod illo die concoquas. Hoc ipse facio. Senec. Ep. 2. 45.

Plinius major libros legens, adnotabat, excerpebatque. Nihil enim legit, quod non excerperet. Dicere etiam soJebat, nullum esse librum tam malum, ut non eliquâ parte posset prodesse. Plin. l. iii. Ep. 5.

3. Pueri legant et discant non modò quæ diserta sunt, sed magis quæ honesta. Itaque non tantùm auctores eligendi, sed etiam partes operis. Nam et Græci licenter quædam scripsere, et Horatium in quibusdam nolim interpretari. Quintil. l. i. c. 14.

Lacedæmonii libros poëtæ Archilochi jusserunt ex suâ civitate exportari, quòd eorum lectionem arbitrabantur parum verecundam ac pudicam. Noluerunt enim eâ liberorum suorum animos imbui, ne plùs moribus noceret, quàm ingeniis prodesset. Valer. l. vi. ex. 1.

E

« PredošláPokračovať »