Obrázky na stránke
PDF
ePub

personam ipsius Pontificis quocumque titulo aut modo pertinentibus; ergo talis exemptio data est Pontifici ex vi suæ dignitatis. Nam, cum Deus omnia sapientissime et suavissime disponat, non est verisimile dedisse dignitatem et potestatem sine exemptione necessaria vel conveniente ad debitum usum talis potestatis. Quod autem talis dignitas talem exemptionem postulet, ostendi potest, tum quia minime decebat, ut supremum Ecclesiæ caput, cui omnes reges terræ subjici debent, ab eisdem judicari possit, cogi et puniri; tum quia perpetuum fuisset divisionum ac schismatum seminarium; tum etiam quia non possent Pontifices debita libertate et auctoritate sua jurisdictione et potestate uti in reges et principes terræ, si alia via illis essent subjecti, et ab eis possent in vincula conjici et puniri.

potestati temporali. Antecedens receptissimum est apud juristas supra citatos, et sumitur ex cap. Cum inferior, de Majorit. et obed., ubi dicitur inferiorem non posse ligare superiorem. Estque aperta ratio, quia repugnat eumdem respectu alterius esse simul inferiorem et superiorem ex fundamento ejusdem jurisdictionis involuntariæ et coactive. Ratio autem hujus est, quia coactio non potest fieri per virtutem propriam ejus qui cogitur, et consequenter nec per inferiorem potestatem, quæ pendet a superiori potestate, existente in eo qui cogendus est. Consequentia vero probatur, quia, licet potestas Pontificis non sit directe temporalis, nec ejusdem ordinis cum potestate regum, nihilominus eminenter continet illam, et omnem efficacitatem ejus circa materiam etiam temporalem, habentem sufficientem habitudinem ad spiritualem, qualem esse ostendimus judicium de persona ipsa Papæ; ergo æque repugnat Pontificem subjici tribunali principis temporalis, quem ita habet sibi subditum et subjectum. Eodem. ergo divino jure, quo temporales principes ita subjiciuntur Papæ, eodem, inquam, ipse Pontifex ab illorum jurisdictione exemptus est. Superest probanda altera pars de jure divino positivo, quam in sequenti capite prosequemur.

10. Secundo, magis hoc declaratur, quia Pontifex ex vi suæ dignitatis et potestatis supremæ potest disponere de omnibus juribus temporalibus, atque etiam de ipsa suprema sæculari potestate, prout necessarium fuerit ad rerum spiritualium convenientem gubernationem, ut supra ostensum est; ergo idem Pontifex ex vi ejusdem spiritualis jurisdictionis habet auctoritatem præcipiendi cuicumque regi, ne in personam suam audeat manum extendere, aut potestatem suam exercere, potestque irritare et pro nihilo ducere quidquid sæcularis potestas in contrarium attentaverit, quia sine dubio hoc maxime pertinet ad spirituale bonum Ecclesiæ, et ad reverentiam debitam Christo, et personæ gerenti vices ejus in terris; ergo plane repugnat Pontificem esse subjectum quoad vim coactivam regi temporali, quia vis coactiva requirit talem potestatem in alium, ut ab illo, superiori potestate, impediri aut ligari non possit. Confirmatur, quia hac ratione in sequentibns ostendemus, posse Pontificem eximere alios clericos a jurisdictione sæculari, non expectato principum temporalium consensu; ergo multo magis potuit eximere seipsum; hoc autem perinde est ac esse exemptum ex vi dignitatis et potestatis acceptæ; nam qui in sua voluntate et facultate habet non subdi alterius coactioni, profecto ab illa est immunis et exemptus.

11. Tertio explicatur, quia impossibile est magistratum temporalem habere vim coactivam in regem se directe superiorem, a quo in suæ potestatis usu pendet; ergo non minus repugnat Pontificem esse subjectum illo modo

CAPUT V.

EXPENDITUR LOCUS MATTHÆI, Da eis pro me et te, PRO SUMMI PONTIFICIS EXEMPTIONE.

1. Quo sensu exemptio Pontificis sit ex jure divino positivo.-Illatio quædam hæreticorum rejicitur.—Jus divinum positivum hic appellamus privilegium a Christo concessum peculiari et directa voluntate. Quod ita declaro, ne videatur hæc pars præcedenti contraria, nam, in rigore loquendo, jus positivum dicitur quod naturale non est, sed per liberam Dei voluntatem additum, et ita videtur repugnare hoc privilegium esse simul ex utroque jure divino, naturali et positivo. Ideo ergo dicimus, jus positivum hic latius sumi pro quocumque jure fundato in expressa et directa Christi voluntate, etiamsi fundari etiam possit in alia remota, medio discursu seu ratione naturali. Unde etiam dici potest hoc jus positivum declarans potius privilegium, quod jam erat connaturale ratione prioris dignitatis, quam illud denuo concedens. Sic ergo declarata voce, probatur assertio proposita

ex verbis Christi, Matth. 17, ubi cum exactores tributi, quod eo tempore Judæi Augusto viritim solvebant, Petrum interrogassent: Magister vester non solvit d'dracha? et ipse affirmando respondisset, postea Christus ut Petrum, et in eo Ecclesiam suam instrueret, eum interrogat: Reges terræ a quibus accipiunt tribulum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? Petrus autem respondit, ab alienis, unde intulit Christus: Ergo liberi sunt filii. Ut autem non scandalizemns eos, vade ad mare, etc.; et invenies staterem ; illum sum ens, da eis pro me et te. Ex quo facto non solum non colligunt hæretici immunitatem Petri a solutione tributorum, sed potius inferunt, Christum etiam fuisse debitorem tributi, quandoquidem jussit illud pro se solvere. Sed errant manifeste, tum quia Christus argumento suo colligere voluit, se esse immunem a solutione tributi, quia filius regis terreni immunis est a tributis ; tum etiam quia postea expresse dicit: Ut non scandalizemus eos, quasi diceret, Quamvis non simus debitores tributi, ut isti non offendantur, solve pro me et pro te. Ut ibi Hieronymus, Chrysostomus et omnes intelligunt; et Augustinus, serm. 6 de Verb. Apost., c. 7, de Christo ait: Non debebat, et persolvebat; et Ambrosius, in Annotationibus in Exod., cap. 31: Non debebat (ait) filius Dei, non debebat Petrus, sed ne scandalizentur, ait, etc.

2. Dubium primum, de quibus filiis fuerit locutus Christus Dominus. Prima ratio dubitandi. Prius vero quam ex hac Christi sententia hoc sedis Apostolicæ privilegium colligamus, inquirendum est de quibus filiis Christus fuerit locutus, et quæ sit vis argumentationis, et consecutio verborum ejus. Aut enim locutus est de solis filiis propriis et naturalibus, vel latius etiam de adoptivis et impropriis; hoc posterius dici non potest, alias omnes justi essent exempti a tributis principum, quia omnes sunt filii adoptivi, et quia de æterna justitia singulorum hominum constare non potest, omnes Christiani erunt exempti, quia omnes sunt in statu filiorum, vel quantum est ex vi professionis suæ illum habere possunt, et per fidem et baptismum jam inchoatum habent, propter quod solent in Scriptura, præsertim a Paulo, omnes fideles sancti vocari. Imo etiam omnes homines possent eamdem exemptionem a subjectione aliorum hominum prætendere, quia omnes sunt filii Dei per creationem, hic enim titulus satis est ut omnes possint Deum tanquam Patrem invocare.

3. Secunda ratio dubitandi. Si autem Christus Dominus de solis filiis naturalibus est locutus, duo insurgunt dubia : unum est, quomodo recte inferat Christus se esse liberum, quia ipse non erat filius naturalis Augusti Cæsaris, ut hoc titulo esset immunis a tributo quod Cæsari pendebatur. Nam filius naturalis unius regis non est exemptus a solvendo tributo cuicumque regi, sed tantum patri suo; nam si filius unius regis extra ditionem paternam in alienis provinciis versetur, fieri poterit vectigalis alterius regis. Quod, servata proportione, optime accommodatur Christo, qui licet ut Deus sit filius naturalis regis, et ideo, ut sic, liber sit a tributo respectu Patris, et a fortiori respectu omnium humanorum regum, quia omnes sunt sub ditione paterna, et consequenter ipsi etiam ei subsunt, nihilominus ut homo non est filius naturalis Dei cum illa proprietate, sed est filius per gratiam; ergo cum de se tanquam homine loqueretur, non potuit ex titulo filiationis recte inferre se esse liberum, et solum propter vitandum scandalum tributum solvere. Sicut etiam licet Christus, ut Deus, sit rex et dominus omnium hominum, nihilominus multi putant, ut hominem non fuisse regem, neque habuisse dominium regnorum temporalium; ergo eadem ratione nihil obstabat filiatio naturalis quominus ut homo esset tributi debitor. Altera dubitatio, et major est, quia videtur Christus in hac exemptione secum Petrum conjungere, et ex vi ejusdem principii, quod liberi sunt filii, æque immunem illum facere, quandoquidem proxime intulit, ut non scandalizeus eos, solve pro me et pro te; perinde enim fuit ac si diceret, Ambo liberi sumus, expedit autem eos non scandalizare, et ideo pro utroque solve. Hæc autem illatio in Petro nullum habebat fundamentum, quia nullo modo erat filius naturalis.

4. Resolutio primi dubii.— Ad primam interrogationem Augustinus, lib. 1 Quæst. Evangelicarum, q. 13, indicat Christum, cum intulit: Ergo liberi sunt filii, locutum esse de filiis non tantum naturalibus, sed etiam adoptivis, seu per gratiam, sic enim ait: Quod dixit: Ergo liberi sunt filii, in omni regno intelligendum est, liberos esse regni filios, id est, non esse vectigales; multo magis liberi esse debent in quolibet regno terreno filii regni illius, sub quo sunt omnia regna. Non sunt autem in regno terreno filii supremi regis, id est, Dei, nisi per gratiam; extendit ergo Au

gustinus illationem Christi etiam ad filios per gratiam. Nihilominus dicendum sine dubio est, Christum locutum esse de filiis propriis et naturalibus, nam hoc plane convincunt rationes prius factæ. Et præterea quia Christus non interrogavit Petrum, nisi de illis filiis de quibus ipse poterat verba simpliciter dicta intelligere; Petrus autem sine dubio non intellexit interrogationem, nisi de filiis naturaliibus, quia de filiis per gratiam vel tunc intelligere non valebat, vel saltem ex illo simplici et communi sermone in illam cogitationem tunc ascendere non poterat. Sicut quando respondit, ab alienis, nihil de injustis aut peccatoribus cogitavit, sed tantum de extraneis, qui filii naturales non sunt.

5. Unde Chrysostomus ibi, hom. 59, ex illis verbis probat, Christum esse naturalem filium Dei, dicens: Perpendis quomodo distinxit filios a non filiis; si enim filius non esset, hoc profecto regum exemplo usus non fuisset. Sed filius quisquam (inquies) est, non autem pro prius. Non ergo filius, quod si non filius, nec proprius, nec omnino ejus, sed alienus. Ita exemplum nullas vires habebit. Non enim de filiis simpliciter, sed de propriis et regum lurredibus disputat. Atque ita distinguendo alienos opposuit, quo vocabulo eos appellavit, qui ab ipsis regibus nati non sunt, suos vero ex se genuerunt. Et hoc ipsum indicavit Hilarius, canon. 17 in Matth. dicens: Numquid ambiguum est, filios regum tributis obnoxios non esse, et quibus regni veritas est, liberos esse a servitute? nam per regni veritatem, veram et naturalem regiam originem indicavit. Et infra, utens fere argumento Chrysostomi, ait: Ut ostenderet legi se non esse subjectum, et ut in se paternæ dignitatis gloriam contestaretur, terreni regni posuit exemplum, censu aut tributis filios regum non teneri. Argumentum ergo Christi a naturalibus filiis sumptum est. Augustinus autem vel in sensu mystico ad filios Dei per gratiam, et ad immunitatem eorum a servitute peccati et tributo dæmoni solvendo inde digressus est, ut de Origene notavit D. Thomas, in eumdem Matthæi locum. Vel certe Augustinus etiam de filiis naturalibus locutus est; nam, licet filius Dei naturalis unicus tantum sit, potuit in plurali loqui, ut formam verborum Christi observaret, nam perinde esset, etiam si tales filii Dei plures essent, ut notarunt Jansenius, in c. 69 Concordiæ, et Salmeron, tom. 6 de Mirac. Christi, tract. 37.

6. Ad secundam rationem dubitandi. ·

-

priorem vero dubitationem secundo loco propositam respondent omnes Patres allegati, et cæteri expositores, argumentum Christi esse a fortiori desumptum a filiis naturalibus regum temporalium ad filium naturalem regis illius, sub quo sunt omnia regna terrena, ut supra dixit Augustinus. Unde ad objectionem in contrarium factam respondemus, verum quidem esse filium regis terreni solum in paterno regno esse immunem a tributo, non vero respectu alterius regis, si aliqua ratione ei subjiciatur, vel in ejus ditione versetur. Imo etiam in regno paterno non est filius exemptus a jurisdictione patris, sed ex voluntate ejus exemptus est ab omnibus ministris ejus, et ab exactione tributorum, omnique alia jurisdictione, quæ per ministros patris exercetur. Negamus autem consecutionem vel similitudinem rationis ad Christum filium Regis cœlestis. Nam unusquisque rex terrenus limitatus est, et non habet sibi subjectos alios reges supremos. Deus autem est rex omnium regum, et ideo filius naturalis ejus etiam est supra omnes illos, ac subinde liber et immunis ab omni tributo, et ab eorum jurisdictione exemptus, cum illi non sint nisi quidam ministri supremi regis patris sui.

7. Christus Dominus, etiam ut homo, est naturalis Dei filius. Ad replicam autem, quia hoc procedit de Christo ut Deus est, et non ut homo, respondemus negando assumptum, nam Christus etiam ut homo est filius Dei naturalis propter gratiam unionis, per quam ipsa naturalis filiatio substantialiter est humanitati conjuncta, et consequenter etiam gratia creata facta est illi homini connaturalis. Eademque ratione inde etiam habuit Christus, ut tanquam homo non solum liber esset ab omni terreni regis potestate et tributo, verum etiam ut esset per quamdam singularem excellentiam rex regum, et Dominus dominantium, sicut de illo dicitur Apocalyp. 17. Proprietatem enim et dominium hujus regni, quod nunc habet in cœlis, semper in terris habuit ratione unionis, quamvis usum illius in vita mortali non acceperit, quomodo intelligendi sunt, qui negant Christum ut hominem fuisse regem, vel fortasse loquuntur de proprio regno temporali et caduco, quod verum est, Christum non accepisse, nec jure hæreditario habuisse. Habuit vero supra omnia regna terrena regnum et dominium altioris rationis, et potestatem excellentiæ, et ideo Ad etiam habuit innatam libertatem ab omni tri

buto mortali regi vel imperatori debito, quam immunitatem habet ratione filiationis naturalis, et ideo optime de se, etiam ut homine, argumentatus est.

8. Ad tertiam dubitationem. tentia.

Prima sen

-

Rejicitur prædicta sententia. Major difficultas est in altera dubitatione, quæ postulat cur Christus Petrum in hac libertate secum conjunxerit, et quasi æqualem fecerit, dicens illi: Ut non scandalizemus eos, solve pro me et te. Aliqui negant id colligi ex prædictis verbis, vel aliquod in illis verbis latere mysterium. Sed Christum in plurali dixisse Petro, ne scandalizemus eos, non quia Petrus solum ratione scandali vitandi teneretur solvere tributum, sed vel quia de propria persona potuit facile ita loqui, plurali pro singulari utendo, vel quia scandalum Christi in Petrum et alios Apostolos redundaret. Atque ita postea Christum jussisse Petro solvere tributum, etiam pro se, ex statere invento in ore piscis, quia cum Petrus esset debitor tributi, voluit Christus simul illi subvenire, et fortasse illi soli, quia Apostoli tunc non aderant. Quam sententiam libenter hæretici arripiunt. Mihi tamen verisimilis non est. Nam imprimis dum aiunt hi expositores, tunc temporis alios Apostolos ibi non adfuisse, nullo fundamento loquuntur, sed divinant. Deinde ipse modus, quo exactores tributi Petrum in plurali interrogarunt: Magister vester non scloit didrachma? satis indicat, non tantum Petrum, sed etiam alios Apostolos tunc adfuisse cum Christo, unde communiter Patres id supponunt, ut statim referam.

9. Petrum in aliqua dignitate temporali sibi prælatum existimabant Apostoli. Addo ulterius, verisimile non esse Christum in eo facto nullum intendisse mysterium, aut peculiarem affectum erga Petrum non ostendisse. Quia cum Christus ibi docuerit se esse filium Dei naturalem, et ideo non esse obnoxium solutioni tributi, sed tantum propter vitandum scandalum præcepisse ut solveretur, et in hac prærogativa et modo solvendi tributum Petrum sibi specialiter conjunxerit, sine dubio significare voluit se communicaturum Petro quamdam participationem sui privilegii, ratione cujus, etiam ipse non esset debitor tributi, nisi propter scandalum vitandum. Et addit Chrysostomus ibi, Christum conjunxisse secum Petrum in solutione tributi, in retributionem fidei, per quam ad rem ita natura incredibilem illico paruit; illamque retributionem vocat honoris excellentiam,

quam Christus Petro ostendit, dicens:Da eis pro me et te. Unde etiam alii Apostoli intellexerunt, Christum in eo facto Petrum ipsis prætulisse. Hinc enim orta est occasio interrogandi Christum : Quis putas, major est in regno cælorum, ut statim in initio cap. 18 Matthæus refert, et exponit ibi Hieronymus dicens Post inventum staterem, post tribula reddita, quid sibi vult Apostolorum repentina interrogatio? et respondet: Quia viderant pro Petro et Domino idem tributum redditum, ex æqualitate pretii arbitrati sunt, Petrum omnibus Apostolis esse prælatum, qui in redditione tributi Domino fuerat comparatus. In quo, si recte illud comprehendissent, non decipiebantur, sed errabant, putantes illam excellentiam vel dignitatem futuram fuisse in aliquo regno temporali more humano, et ex invidia interrogabant. Et propterea Hieronymus addit: Videns Jesus cogitationes eorum, et causas erroris intelligens, cult desiderium gloriæ humilitatis contentione sanare, dicens : Amen dico vob's, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælo

rum.

10. Eamdemque doctrinam habet Chrysostomus, homil. 59 in Matthæum, dicens, aliquid humanum passos fuisse discipulos in illa interrogatione, et ad illud significandum, addidisse Evangelium illam particulam : In illa hora, quando scilicet cæteris omnibus Petrum prætulit. Et infra dicit, ex multis causis fuisse inflammatos discipulos, et numerat singularem promissionem: Tibi dabo clares, et: Beatus es Simon Bar Jona, et his adjungit præsentia verba: Da pro me et te, sentiens singularem excellentiam et prærogativam per illa significasse. Idem tradit Origenes, tract. 5 in Joan., expendens eodem modo verbum illud: In illa hora, et dicens: Ego arbitror, quoniam maximum hunc existimantes honorem in Petrum a Christo collatum, quasi per hoc indicasset, Petrum cæteris discipulis meliorem, cupiebant, quod suspicabantur, caute cognoscere, etc. Idemque habetur nomine Augustini in libro Quæstionum novi et veteris Testamenti, q. 75, ubi ait, præcepisse Christum singulariter solvere pro Petro, quia constituerat illum facere caput aliorum Apostolorum, et pastorem gregis sui, et comparat illa verba cum illis: Ego rogabo pro te. Quod etiam notavit Lyran., Matth. 17 et 18, et fere alii Doctores catholici fatentur, ibi esse significatam specialem prærogativam Petri, quamvis in illa explicanda non omnes conveniant.

11. Aliorum opinio. Privilegium Petri a solutione tributi, sed etiam potuisse illud ad successores transit. Aliqui ergo existi- privilegium communicare Petro tanquam sibi mant Christum ostendisse ibi peculiarem conjunctissimo, et valde simili in potestate amorem et curam Petri, non vero exemptio- quam illi concessurus erat supra totam Ecnem. Sed hoc parvi momenti est in re adeo clesiam, et supra omnes reges terræ. Quocirmirabili, tanta diligentia ab Evangelista ob- ca quando Christus, post factam illationem : servata, et a Patribus exaggerata. Alii, agno- Ergo liberi sunt filii, adjunxit: Ut autem non scentes aliquod altius mysterium, ad mysticos scandalizemus eos, da pro me, et te, non oporsensus divertunt, ut videtur esse Augustinus, tet ut hæc posteriora verba intelligantur adsermon. 6 de Verbis Apostoli, dicens, Petrum juncta ex vi prioris illationis, sed per modum Ecclesiam repræsentasse, pro qua Christus in- novæ declarationis et extensionis ex speciali debitam mortem solvit, ut eam a debito mortis Christi voluntate. Vel certe dici potest, quia liberaret, quod Anselmus et D. Thomas se- argumentum Christi fuerat a minori ad maquuntur. Ita vero est hoc accipiendum, ut lit- jus, ut supra declaravi, ideo Christum non teralis sensus.non omittatur. Negari ergo non fuisse contentum inferendo, se esse immupotest quin Christus specialiter jusserit, solvi nem a tributis, sed etiam Petrum secum contributum pro persona Petri, sicut et pro se, junxisse, ut ostenderet se, utpote filium Dei hoc enim in proprietate significant verba illa: naturalem, longe altiori modo esse immunem Da eis pro me et te, et ita notant Patres nu- quam sint filii regum terræ, quia non solum per allegati, æquiparando hæc verba cum est immunis ab illis, sed etiam est superior illis: Tibi dabo claves, et Ego rogabo pro te; omnibus illis, et potuit Petro suam potestatem nam in omnibus illis pronomen illud designat seu participationem ejus ita communicare, ut individuam personam Petri. Significavit ergo ejusdem etiam exemptionis illum faceret Christus in illis verbis Petrum futurum esse participem. exemptum a solutione tributi, sicut ipse erat. Atque ita credimus ex hoc loco, ut minimum colligi, Christum concessisse Petro privilegium hoc exemptionis, quia futurus erat princeps Ecclesiæ, Christique Vicarius. Unde consequenter fit, hoc privilegium non fuisse personale in Petro, sed reale ratione dignitatis, atque ad successores transire ex vi divini juris, et peculiaris institutionis seu voluntatis Christi. Quam sententiam satis significant Hieronymus, Chrysostomus, Theophylact., Eutym., et alii, quatenus dicunt, illam prærogativam fuisse concessam Petro, quia erat caput Apostolorum, et quatenus æquiparant hunc locum cum aliis, in quibus Christus, loquens ad Petrum, cum illo et successoribus ejus loquitur.

[ocr errors]

12. In dictis verbis Christi potestatem alios a tributis eximendi demonstrat. Ad difficultatem autem propositam, quomodo Christus extendat illationem ad Petrum, qui non erat filius Dei naturalis, respondent multi, tacite supposuisse Christum aliud principium, scilicet, sub filiis regum comprehendi domesticos et familiares eorum, nam etiam hi solent esse a tributis exempti, ratione filiorum quibus adhærent. Sed de hac ratione dicemus inferius; nam si vera est, non solum ad Pontificem, sed etiam ad alios extenditur privilegium illud, ut.divinum est. Dico ergo significasse Christum, non solum se esse immunem

13. Objectio.

Responsio. - Ex immunitate a tributis recte colligitur immunitas a sæculari potestate. Sed instabit tandem aliquis : nam licet concedamus ex hoc loco colligi exemptionem a tributis, non sequitur colligi etiam exemptionem ab omni subjectione et potestate coerciva principum. Nam filius regis terreni licet sit liber a tributo patri solvendo, non est liber a potestate directiva patris, quia tenetur ejus leges servare; nec a potestate coerciva, nam potest rex filium suum punire secundum justitiæ æquitatem. Respondeo, concedendo illationem non esse formalem (ut aiunt), quia non tenet in omni materia, ut argumentum factum probat. Nihilominus tamen in præsenti materia, et ratione illius, recte colligimus unam exemptionem ex alia. Nam imprimis in ipso Christo sicut ex filiatione naturali infertur immunitas a tributo, ita infertur immunitas ob omni subjectione, et jurisdictione principum temporalium, quia filiatio, quæ est ratio unius exemptionis, necessario etiam est ratio alterius, quia est ratio dominationis et excellentiæ supra omnes reges. Simili ergo modo, seu accommodata proportione, intelligimus hoc privilegium esse communicatum Petro, ideoque ex immunitate a tributis colligimus exemptionem ab omni subjectione, et jurisdictione temporali, quia ratione dignitatis et potestatis supra ipsos reges communicata est.

« PredošláPokračovať »