Obrázky na stránke
PDF
ePub

quam determinatam ad certum bonum in particulari: nam in hoc nulla apparet implicatio. Neque desunt qui hoc esse possibile existiment. 7. Responsio. Nihilominus respondeo concedendo sequelam, et ad probationem dico imprimis, involvi repugnantiam, cum dicitur voluntas natura sua determinata ad unum bonum ex necessitate volendum, semper, ac necessario, et in particulari, et ab intrinseco, tota enim hæc determinatio necessaria est, ut potentia non sit libera. Quia ad aliquod objectum primarium potest esse voluntas determinata simpliciter, et circa alia esse libera, ut est divina: item ad objectum confusum, et abstractum creata voluntas potest esse determinata, saltem quoad specificationem, salva libertate, quoad alia, ut est per se notum. Item ab extrinseco necessitari, non est contra naturam voluntatis, licet sit supra illam. At vero totalis determinatio intrinseca destruit naturam voluntatis ; quia de ratione voluntatis est, ut ex se sit potentia indifferens. Verumtamen ne principium petere videamur, addimus, repugnare potentiam appetentem consequentem facultatem cognoscentem rationalem, non esse natura sua liberam. Quia sicut necesse est potentiam rationalem, seu intellectum esse potentiam universalem attingentem ipsum ens, et omnes rationes entis, ac boni, et differentias, ac gradus ejus: ita etiam necesse est, ut appetitus consequens rationem sit potentia universalis habens pro objecto adæquato bonum, et tendens in unumquodque bonum secundum gradum ejus, in qua universalitate, et indifferentia libertas consistit. Nec hoc repugnat omnipotentiæ divinæ, quia ad illam non spectat, ita rerum naturas immutare, ut faciat connaturale, quod non est, vel quod naturæ repugnat, quia hoc in terminis repugnantiam involvit, sed ad potentiam Dei spectat, uti natura prout voluerit, et sinere, vel non sinere illam suos motus operari.

8. Implicat substantia allioris gradus, quam sunt Angeli.-A posteriori etiam optime confirmatur hæc veritas, quia de facto nulla creatura intellectualis creata habet illam determinationem appetitus eliciti, sed quælibet capax facta est omnis boni secundum varias species ejus, ergo signum est talem determinationem pugnare cum natura appetitus rationalis, qui voluntas dicitur. Probatur consequentia, quia vel illa determinatio esset ex perfectione, vel imperfectione: primum dici non potest, quia libertas ad perfectionem simpliciter pertinet,

et est in Deo: tum etiam, quia licet in gradu intellectuali posset Deus facere species perfectiores, non tamen potest facere substantiam altioris gradus, quam sint Angeli, libertas autem sequitur ad ipsum gradum intellectualem ut sic, non ex hac, vel illa perfectione ejus specifica, ergo quantumcumque in perfectione crescerent species angelicæ, nunquam aliud genus voluntatis haberent. Si autem illa determinatio ex imperfectione proveniret, oportet esse contra gradum rationalem, quod est contra hypothesim. Assumptum patet, quia in gradu rationali homo habet infimum gradum, et talem determinationem non habet.

[ocr errors]

9. Secunda assertio.-Voluntas Angeli est de natura sua libera quoad exercitium. Secundo dicendum est, voluntatem Angeli in exercitio suorum actuum esse natura sua liberam. Solent distinguere theologi duplicem modum libertatis contradictionis, et contrarietatis : priorem vocant quoad exercitium actus, posteriorem vero quoad specificationem. Et quoniam in utroque explicando peculiares difficultates occurrunt, de singulis oportet prius ostendere in voluntate Angeli reperiri. Igitur assertio posita nunc indefinite accipienda est : non enim asserimus in omnibus actibus voluntatis Angeli hanc libertatem inveniri, id enim postea inquiremus, sed convenire absolute ipsi voluntati, quod erit verum, si in aliquibus actibus illam habeat. Et sic assertio sequitur necessario ex præcedenti, quia usus libertatis primus, et maxime necessarius est quoad exercitium actus. Nam actus potest esse liber quoad exercitium, licet non sit liber quoad specificationem, ut patet in amore boni in communi: non tamen potest esse liber quoad specificationem, nisi etiam sit liber quoad exercitium. Ratio est, quia si actus sit necessarius quoad exercitium, eo ipso est necessarius quoad speciem, imo etiam quoad individuum. Quia actus non exercetur nisi in determinata specie, et individuo, et circa determinatum objectum, et cum definitis circumstantiis: ergo si determinatio ad actum est necessaria quoad exercitium, est determinatio ad talem actum particularem, et talis objecti, ergo cum tali necessitate quoad exercitium actus, non stat libertas quoad specificationem in eodem actu. Ergo e contrario, ut actus possit esse liber quoad specificationem, oportet ut etiam quoad exercitium liber sit. Ergo ut sit potentia libera, ad minimum necessarium est, ut quoad exercitium libera sit. Deinde in hoc etiam probant testimonia, et rationes in priori assertione ad

ductæ et ideo in hac secunda, in hac generalitate sumpta, nulla est occasio dubitandi.

10. Tertia assertio. Voluntas Angeli est eliam libera quoad speciem. - Dico tertio, voluntas Angeli etiam est libera quoad specificationem actuum. Hæc assertio, sicut et præcedens indefinite ponitur, non enim est necesse in omnibus actibus voluntatis Angeli hunc modum libertatis reperiri. Potestas autem sic operandi necessaria est voluntati. Et sic facile probatur assertio, quia non solum potest Angelus velle, et non velle aliquod objectum, quod pertinet ad libertatem contradictionis, seu exercitii: sed etiam potest velle hoc, vel oppositum ejus, ut potest velle quiescere, aut moveri, loqui, vel tacere, et similia in quo consistit libertas contrarietatis. Ratio vero hujus libertatis est, quia in his particularibus objectis possunt inveniri, et considerari variæ rationes boni, et mali, convenientis, et disconvenientis: et ideo etiam voluntas pro sua libertate potest hæc in particulari amare, vel refutare. Et in his maxime versatur amor, quem D. Thomas, dict. quæst. 60, art. 2, electivum vocat. An vero hæc libertas naturalis Angeli quoad specificationem inter quælibet particularia bona versetur, et quas conditiones requirat, in capite quarto explicabimus. Nunc in generali hoc præmisisse sufficiat.

CAPUT III.

inde sequatur, non posse cessare ab omni velle, quia ille actus necessarius est quoddam velle, nihilominus tamen illa non est necessitas confusa (ut sic dicam) sed determinata, quæ vel revera nulla est, vel quamvis sit in uno actu, adhuc restat quæstio de collectione cæterorum actuum liberorum, an sit in ea libertas. Et de hoc puncto nihil fere dicunt.

2. Partis negantis primum argumentum.

Videri autem potest non posse dari in voluntate Angeli necessitatem ad exercendum aliquem actum indeterminate, si omnis actu determinatus est liber quoad exercitium. Quia libertas (ut dicebam) non exercetur in confuso, sed in particulari: at contrariorum, seu oppositorum eadem est ratio, ergo etiam necessitas quoad exercitium, quæ libertati opponitur, non potest esse circa objectum universale, et confusum, sed circa aliquod particulare: ergo, si nullus particularis actus est necessarius, nec totum disjunctum necessarium est. Secundo quia eadem ratio libertatis est in tota collectione, quæ in singulis actibus invenitur. Probatur, quia sicut nullus particularis actus est necessarius Angelo ad bonum suum, ita etiam nec unus, vel alius, et sic de reliquis disjunctim sumptis. Tertio, quia ad libertatem quoad exercitium sufficit potestas suspendendi actum per puram privationem, seu negationem influxus, ita ut non sit necessarium, velle non elicere actum, sed satis sit non velle elicere, seu non elicere ex certa scientia, et po

UTRUM VOLUNTAS ANGELI SEMPER, AC NECESSARIO testate, ac dominio supra suum actum, seu in

ALIQUEM ACTUM EXERCEAT.

1. Status quæstionis. — Priusquam de particularibus actibus dicamus, explicare opus est, an in voluntate Angeli necessitas quoad exercitium locum habeat circa totam collectionem actuum, quasi confuse, seu disjunctim sumptorum. Ita ut licet sit liberum Angelo non elicere hunc actum, vel illum, et sic de singulis definite sumptis, nihilominus non sit illi liberum ab omni actu abstinere, et omnino nihil actu velle, et ideo in confuso necessitetur ad exercitium alicujus actus, licet determinatio ad hunc, vel illum sit libera. Vel potius intelligenda sit hæc libertas non solum circa omnes actus particulares, sed etiam circa totam actuum collectionem, ita ut liberum sit voluntati Angeli ab omni actu cessare. De hoc puncto fere nihil invenio ab auctoribus dictum. Nam licet quidam theologi ponant in Angelis necessitatem quoad exercitium in aliquo particulari actu, ut statim referemus: et

fluxum: sed voluntas est domina absolute sui influxus, ergo non necessitatur quoad exercitium, etiam ad totum disjunctum actuum sibi possibilium. Propter hæc ergo videtur hæc sententia probabilis.

3. Probabilior opinio contraria. - Nihilominus contraria videtur probabilior. Ita tenet Ferrariensis 3, contra Gent., cap. 109, § Sed circa, et Bannez, quæst. 60, dub. ult., post 1 conclus., et sumitur ex divo Thoma, quæst. 16, de Malo, art. 2, ad 2, ubi idem in hoc puncto de voluntate quod de intellectu sentit, et similiter 2, contra Gent., cap. 97, sub intellectu videtur comprehendere voluntatem, quantum ex ejus rationibus conjectare licet. Probatur autem conclusio, quia maxime consentaneum est perfectioni angelicæ naturæ, ut semper sit in actu secundo in suis potentiis internis, quia talis status est de se perfectior, et Angelo possibilis est, et in eo non lassatur, vel fatigatur. Propter quam rationem dicebamus, in lib. præced., cap. 35, num. 21, Angelum quoad in

tellectum semper esse in actu secundo, non solum quoad unum actum cognoscendi se, sed etiam quoad aliquem usum alicujus speciei de se indeterminatum, et per voluntatem Angeli determinandum : ergo eodem modo cum proportione de voluntate philosophandum est. Quia licet actus intellectus tantum sint liberi imperative, et actus voluntatis elicitive, nihilominus sicut voluntas necessario applicat intellectum ad aliquem usum specierum, ita potest necessario applicare se ad aliquid volendum: et sicut non potest absolvere intellectum ab omni actu intelligendi, ita nec se poterit omni actu volendi privare.

4. De facto omnes Angeli ex quo creati sunt, nunquam ab omni voluntatis actu cessarunt. Secundo in particulari declaratur a priori in hunc modum, quia si esset aliquis actus volendi in particulari, in quo nulla ratio mali inveniretur, nec in ejus carentia ratio boni apprehendi posset, non posset voluntas a tali actu cessare, sed esset in particulari necessarius quoad exercitium, hac enim ratione amor Dei in Patria necessarius est quoad exercitium, ut suo loco dicemus. Sed in carentia omnis actus voluntatis nulla ratio boni cogitari potest, nec in actuali exercitio alicujus velle indefinite sumpti, potest inveniri aliqua ratio mali, quia in tota latitudine actuum, non possunt non esse multi convenientes, at vero, ut dicebam, melius est actu operari, quam ab operatione cessare imo illud est de se bonum et perfectum, hoc autem simpliciter est imperfectum, ergo non potest voluntas talem cessationem formaliter, aut virtualiter velle, ac proinde ad velle aliquid saltem indefinite, necessitatur. Tandem de facto certum videtur, omnes Angelos ex quo creati sunt, nunquam ab omni actu voluntatis cessasse. Nam, ut infra videbimus, in actuali operatione intellectus, et voluntatis creati sunt, et immediate post, vel peccarunt, vel meruerunt, quod sine actu voluntatis non fecerunt, et deinceps, tam boni quam mali Angeli aliquid per voluntatem exercent, non solum ex vi beatitudinis, aut pœnæ, sed etiam sua libertate, ut postea videbimus. Ergo signum est hunc statum actualis operationis, etiam secundum actum voluntatis esse naturalem Angelo. Et hanc sententiam unico fere verbo attigit P. Vasquez, 1 p., quæst. 60, art.. 3, in notato, art., in fin., et illam non audet rejicere, licet dicat sibi adhuc non satis certam esse. Nec nos illam ut certam tradimus, sed ut maxime probabilem, et probabiliorem.

5. Ad primum argumentum pro opposita sententia in n. 2.-Nec obstant rationes dubitandi in contrarium positæ. Ad primam enim respondeo, hanc necessitatem non opponi libertati simpliciter alicujus actus, nam illa non obstante, quilibet actus, quo huic necessitati satisfit, est simpliciter liber: sed opponi libertati, seu potestati carendi omni actu, quæ potestas non habet pro objecto unum, vel alium actum, sed collectionem omnium disjunctim, seu carentiam omnium simul, quod objectum universale, seu confusum est, et ideo illa necessitas etiam habet objectum commune, et confusum sed diverso modo, nam potestas carendi omni actu complectitur toiam collectionem actuum, seu omnes copulatim; necessitas vero solum respicit omnes disjunctim, quia non contrarie, sed contradictorie (ut sic dicam) opponitur dictæ potestati, seu libertati: et inde est ut in particulari illa necessitas per singulos actus libere factos expleatur. Ad secundum negatur assumptum, major enim necessitas in toto disjuncto, quam in singulis actibus invenitur, ut ex rationibus a nobis factis satis patet, quia nullus actus determinatus est necessarius ad constituendam potentiam in actu secundo, aliquis vero est necessarius, et in quocumque in particulari potest aliqua ratio convenientis, aut commodi inveniri, ob quam ab illo cessare expediat, in tota vero collectione minime. Ad tertium. Major, quæ in illo sumitur, scilicet, ad suspendendum actum libere, ac voluntarie, non esse necessarium actum positivum, non est certa, sed controversa, ut in 1, 2, videbimus. Nunc autem illam permittimus: et ad minorem dicimus, si sensus ejus sit, voluntatem ita esse dominam sui influxus, ut liberum illi sit hunc, vel illum suspendere, aut præstare, verum est quoad singulos, et sic conceditur minor, et negatur consequentia, si vero de tota collectione minor intelligatur, negamus illam. Tum quia licet ad suspendendum actum non intercedat positiva volitio formalis (ut sic dicam) intercedit virtualis, ratione cujus dicitur illa suspensio voluntaria, ac libera, et ideo ad illam etiam necessarium est, ut illa suspensio totalis sub aliqua ratione boni, seu convenientis repræsentetur, quod fieri non potest, ut dixi. Tum etiam quia supposita dieta sententia, licet ad suspensionem influxus in aliquem actum non sit necessaria volitio, quæ illam suspensionem pro objecto habeat, erit necessaria applicatio virtutis activæ ad alium actum, ita ut non suspendat voluntas unum

[ocr errors]

exercitium, sed etiam quoad specificationem. Quæ distinctio difficile applicatur in proposito, ut ex dicendis patebit.

actum, nisi divertendo se ad alium, et ideo fieri non potest, ut omnino efficientiam omnis actus voluntarie suspendat.

6. Hoc supposito superest quæstio, an hæc necessitas quoad exercitium in aliquo particulari actu voluntatis angelicæ inveniatur, quæ non potest explicari, nisi ad particularia objecta descendendo, quæ in tria membra possunt distingui, quæ sunt amor sui, amor Dei, et amor alterius creaturæ, de quibus D. Thomas, dist. quæst. 60, art. 3, 4 et 5, disputavit, et ideo de singulis dicere oportet.

CAPUT IV.

UTRUM ANGELUS NATURALI DILECTIONE, ID EST, NECESSARIA, SEIPSUM DILIGAT.

1. Opinio affirmans. Quod dilectio sui sit aliquo modo naturalis, dubium non est: quomodo vero sit naturalis, et quanta necessitate se Angelus diligat, id est controversum. Quidam enim ex modernis interpretibus D. Thomæ docuerunt, Angelum se necessario amare, ita ut a quodam determinato aciu amandi se cessare non possit, etiamsi velit, vel potius id velle non possit. Ita Bannez, diet., quæst. 60, dub. ult., et inclinat Cumelius, eadem quæstione, art. 3, quamvis in primo oppositum probabilius judicasset. Ratio est quia Angelus se necessario cognoscit, ergo etiam necessario se amat. Probatur consequentia, tum quia cognoscendo se, cognoscit et judicat cum eadem necessitate bonum, ac conveniens sibi esse, se semper diligere: tum quia sicut cognitio sui est fundamentum aliarum cognitionum, ita amor sui est fundamentum aliorum amorum. Tum præterea quia, sicut cognitio sui habetur sine labore, defatigatione, aut impedimento aliorum actuum, ita amor sui non solum non defatigat, verum delectat, et non impedit alias actiones. Tum denique quia sicut in cessatione a sui cognitione nullam rationem boni Angelus apprehendere potest, ita neque in cessatione ab amore sui. Hanc etiam opinionem sequitur Valentia, 1 tom., dispuiat., quæst. 9, punct. 1, ei allegat D. Thomas, quæst. 8, de Verit., art. 6, ad 7, et art. 14, ad 6. Sed divus Thomas de cognitione sui tantum loquitur: ipse vero Valentia putat esse parem utriusque rationem, tamen in quæst. 11, punct. 1, distinctionem adhibet de dilectione amicitia, et concupiscentiæ, et dictam sententiam limitat ad amorem amicitia, nam amore concupiscentiæ dicit se libere amare, non tantum quoad

2. Opinio omnino negans. Prima probatio. - Rejicitur. Nihilominus oppositam sententiam generaliter defendit Ferrariensis 3, contra Gent., capit. 109, § Sed circa ea, etc., ubi tenet in voluntate Angeli naturaliter, et extra visionem beatam nullum esse actum necessarium quoad exercitium, neque etiam amorem sui. Quod, solum probat, quia licet intellectus Angeli semper, ac necessario sit in cognitione sui speculativa, non eadem necessitate judicat practice se esse diligendum a se. Unde infert, neque per voluntatem necessario diligere seipsum, quia voluntas sequitur judicium. practicum, non speculativum. Quæ ratio non cogit, tum quia non probat Angelum non necessario habere illud judicium practicum, cum sit valde connaturale, et proportionatum. Tum etiam quia probabilius judico, cognitionem illam, quam Angelus de se habet naturaliter, esse sufficientem, ut se amet, si velit, sicut visio Dei clara est sufficiens ad amandum ipsum, ut est eminenter speculativa, et practica: ita enim Angelus naturaliter cognoscendo se, judicat se esse objectum a se diligibile, et amorem sui esse optimum, et sibi convenientem, quia est perfecta sui cognitio, quæ omnia hæc facile potest comprehendere. 3. Secunda probatio ex Vasquez. — Infirmatur. Unde Vasquez, dicta quæstione 60, art. 3, eamdem sequens sententiam aliam rationem adducit, scilicet, quia ut actus amoris sit necessarius quoad exercitium, necessarium est, ut in cessatione ab illo nullo ratio boni apprehendi, ac judicari possit, nec in illo amore possit aliqua ratio mali pro aliquo tempore inveniri, ob quam vitandam possit intermitti: sed Angelus in amore sui actuali, et in cessatione ab illo actu potest invenire specialem, et majorem rationem boni, ut si cesset ab amore sui, ut amori Dei toto corde vacet. Sed huic rationi tacite occurrebant auctores primæ sententiæ, dicentes Angelum propter amorem sui naturalem, non impediri, quominus alios actus liberos perfectissime exercere possit. Sicut supra de cognitione sui dicebamus, non impedire alios actus perfecte scientia per proportionatam speciem. Et præsertim non impediet ille amor amorem Dei ex toto corde: sicut cognitio sui non impedit cognitionem Dei, sed potius ad illam ducit: nam etiam amor sui de se ducit in amorem Dei. Et declaratur: nam amor Dei potest dici ex toto corde, vel in co

[ocr errors]

natu potentiæ, et intensione, et hæc non impedit amor naturalis sui (ut dicebamus) vel in appretiatione, et hæc etiam non impeditur ex amore naturali sui, nam si est naturalis est bonus, et moderatus, et ideo optime componi potest cum amore Dei ex toto corde secundum appretiationem, vel denique dicitur amor Dei ex toto corde, quasi objective, quia omnia amantur propter ipsum, et hoc etiam non impedit amor naturalis sui, nam cum sit bonus, in Deum, ut ultimum finem referibilis est.

4. Notatio pro vera sententia. —Amicitia proprie est ad alterum. — Ut meam sententiam proferam adverto, cum amare sit velle alicui bonum, sicut docet divus Thomas, 1, 2, quæst. 26, art. 4, cum Aristotele, 2 Rhetoric., capit. 4, necessarium esse ut Angelus amando se, velit sibi bonum. Duplex autem bonum potest sibi amare: unum est bonum illud quod in se videt, sibique est intrinsecum, aliud est bonum aliud, quod potest intendere, sibique procurare. Unde primum bonum amat per modum complacentiæ in bono possesso: secundum autem per modum concupiscentiæ, aut desiderii, sive ille amor sit idem actus complacendi, aut desiderandi, sive sit illorum fundamentum. Uterque vero actus respectu persona Angeli, cui ipse amat talia bona, amor est amicitiæ minus proprie dictæ : quia amicitia propria est ad alterum, ut Aristoteles docuit, et de charitate Gregorius dixit. Dicitur autem lato modo amicitia, prout distinguitur ab amore concupiscentiæ, quia est amor benevolentiæ alicujus personæ propter seipsam; concupiscentia vero dicitur amor respectu illius boni, quod ipsi personæ, et principue nobis ipsis volumus: et ita uterque amor Angeli respectu bonorum, quæ sibi vult, dicitur amor concupiscentiæ, juxta doctrinam D. Thomæ hic quæstion. 60, art. 3, et Cajetani, 1, 2, illa 'quæst. 26, art. 4. 5. Notatio altera. -Quanquam in hoc distinctio aliqua necessaria videatur, quoniam in illo amore, quo Angelus complacet in bonis, quæ jam habet, et in seipso videt, quædam sunt idem cum substantia sua, ut est perfectio essentialis ejus, et actualis existentia: alia sunt distincta in re a substantia, licet intrinseca, ut potentiæ, species connaturales, et naturalis cognitio, vel si quid aliud hujusmodi est. In illo ergo amore respectu istorum bonorum, quæ a substantia distinguuntur, facile distinguitur amor concupiscentiæ ab amore amicitiae ex parte objectorum, seu rerum dilectarum, quia in re distinctæ sunt: sicut etiam cernitur in amore perfectionem nondum

possessarum, quas aliquis sibi amat, seu concupiscit. At vero respectu perfectionum, quæ et necessario insunt, et ab ipsa substantia Angeli non distinguuntur, vix potest distingui amicitia, et concupiscentia, nisi per imperfectum modum concipiendi nostrum, et secundum distinctionem aliquam rationis a nobis conceptam. Nam Deus seipsum amando, et in suis bonis complacendo, non dicetur amare aliquod bonum sibi amore concupiscentiæ, sed dicitur amare se benevolentiæ amore propter perfectionem suam, quæ est idem quod ipse. Unde talis amor in se benevolentiæ est, licet a nobis per rationem in benevolentiam, et concupiscentiam concipiatur, distinguendo ratione perfectionis Dei ab ipso, ut sapientiam, vel justitiam, etc. Quatenus autem Deus vult sibi bona externa, ut honorem, laudem, etc., sic dici potest amare illa bona amore concupiscentiæ sibi, licet respectu sui etiam ille amor sit benevolentiæ. Sic ergo in Angelo amor suæ existentiæ videtur esse in re pura benevolentia, licet secundum rationem ibi etiam possint distingui amor amicitiæ ad personam, et concupiscentiæ ad bonum illi volitum. Quæ distinctio ex parte objecti clarior est in amore sui, quoad alias perfectiones, quæ adduntur essentiæ: nam licet sit benevolentia sui, est concupiscentia perfectionum, quas sibi vult. Quæ affectio sine dubio major est ad intrinsecas perfectiones, quam ad adventitias.

6. Auctoris assertio bipartita.-In priori parte ostenditur primum ex D. Thoma nempe Angelum exercere semper amorem.-His positis dico, Angelum semper se amare aliquo amore naturali, nullum tamen actum particularem amoris sui habere, qui absolute necessarius, quoad exercitium, sit. Prior pars procedit juxta sensum tractatum in fine capitis præcedentis, quod Angelus semper, ac necessario est in aliquo actu voluntatis suæ. Nunc vero tria addimus in hac parte: unum est, illum esse actum amoris, aliud est, esse amorem naturalem, tertium est, esse amorem sui. Primum indicatur a divo Thoma, dict. quæst. 60, art. 1, ubi in particulari colligit esse in Angelo amorem naturalem, ex eo quod in Angelo est inclinatio naturalis secundum voluntatem. Et ratio est, quia licet in voluntate sint plures actus, ut supra declaravi, tamen amor est radix omnium, et virtute in omnibus includitur. Ideoque nullus alius affectus potest esse Angelo naturalis, nisi in amore naturali fundetur, et propterea D. Thomas de solo amore Angeli ibi disputavit, reliquos tacite ad amorem re

« PredošláPokračovať »