Obrázky na stránke
PDF
ePub

873

Deo tradiderat, omnemque suam mortificaverat vojuntatem, el cor suum in manu Dei posuerat. Puto non desipere, sed insanire hominem, quisquis de illo rege, qualis tunc erat, hec seuscrit et tamen convertit Deus et transtulit indignationem ejus in lenitatem (Esther v, sec. LXX). Quis autem non videat, multo majus esse, indignationem a contrario in lenitatem convertere atque transferre, quam cor neutra affectione præoccupatum, sed inter utramque medium in aliquid declinare? Legant ergo et intelligant, intueantur atque fateantur, non lege atque doctrina insonante forinsecus, sed interna et occulta, mirabili ac ineffabili potestate operari Deum in cordibus hominum, non solum veras revelationes, sed bonas ctiam voluntates.

-

:

CAPUT XXV. 26. Desinat itaque jam Pelagius, et se ipsum et alios fallere, contra Dei gratiam disputando. Non propter illorum trium unum, id est, propter possibilitatem bona voluntatis atque operis, sed etiam propter voluntatem et operationem bonam erga nos gratia Dei prædicanda est. Nam illam possibilitatem ad utrumque valere definit et tamen non ideo tribuenda sunt Deo etiam nostra peccata, sicut et propter eamdem possibilitatem vult tribuere bona opera nostra. Non ideo tantum adjutorium divinac gratiæ commendetur, quia possibilitatem adjuvat naturalem. Desinat dicere, Quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse -donavit, qui hoc posse adjuvat: quod vero bene vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, nostrum est. › Desiuat, inquam, ista dicere. Non solum enim Deus posse nostrum donavit atque adjuvat, sed etiam velle et operari operatur in nobis (Philipp. 11, 13). Non quia nos non volumus, aut nos non agimus : sed quia sine ipsius adjutorio nec volumus aliquid boni, nec agimus. Quomodo enim dicitur, Quod possumus bene agere, Dei est; quod autem agimus, nostrum est; › cum dicat Apostolus, orare se ad Deum pro eis, ad quos scribebat, ne quid mali faciant, et ut quod bonum est faciant? Non enim ait, Oramus ut possitis nihil mali facere; sed, ne quid faciatis mali : nec, Ut possitis bonum facere; sed, ut bonum faciutis (I Cor. xm, 7). Quoniam de quibus seriptum est, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. vi, 14); profecto ut agant quod bonum est, ab illo aguntur qui bonus est. Quomodo dicit Pelagius, Quod bene qui possumus, Dei est: quod bene loquimur, nostrum est; cum dicat Dominus, Spiritus Patris vestri est qui loquitur in vobis? Neque enim ait, Non vos estis qui dedistis vobis bene posse loqui sed ait, Non vos estis qui loquimini (Matth. x, 20). Nec ait, Spiritus Patris vestri est qui vobis dat, vel dedit posse bene loqui; sed ait, qui loquitur in robis: non significans possibilitatis profectum', sed exprimens cooperationis effectum. Quomodo dicit liberi arbitrii elatus assertor, Quod possumus bene cogitare, Dei est; quod autem bene cogitamus no

lu Mss., provectum.

strum est? Cui respondet humilis gratiæ prædicator: Non quia idonei sumus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobismelipsis; sed sufficientia nostra ex Dea est (II Cor. 1, 5). Non enim ait, Posse cogitare; sca. cogitare.

CAPUT XXVI.-27. Istam Dei gratiam in divinis eloquiis manifestam etiam Pelagius manifeste fateatur, seque tamdiu contra sensisse non operiat impudentissimo pudore, sed dolore saluberrimo aperiat; ut sancta Ecclesia non turbetur pervicaci ejus obstinatione, sed veraci correctione lætetur. Cognitionem et dilectionem', sicut sunt discernenda, discernat. Quia scientia inflat, charitas ædificat (1 Cor. vin, 1). Et tunc scientia non inflat, quando charitas ædificat. Et cum sit utrumque donum Dei, sed unum minus, alterum majus, non sic2 justitiam nostram super laudem justificatoris nostri extollat, ut horum duorum quod minus est, divino tribuat adjutorio, quod autem majus est, humano usurpet arbitrio. Et si consenscrit, nos gratia Dei accipere charitatem; non sic sentiat, tanquam ulla merita bona nostra præcesserint. Nam ́ que merita bona tunc habere poteramus, quando Deum non diligebamus? Ut enim acciperemus dilectionem qua diligeremus, dilecti sumus, cum cam nondum haberemus. Hoc Joannes apostolus apertissime dicit: Non quod nos dilexerimus Deum, sed quia ipse' dilexit nos. Et alibi: Nos diligamus, inquit, quia ipse prior dilexit nos (I Joan. iv, 10, 19). Optimo omnino atque verissime. Non enim haberemus unde illum diligeremus, nisi hoc ab illo, cum prior nos diligeret, sumeremus. Quid autem boni faceremus, nisi diligeremus? Aut quomodo bonum non facimus, si diligamus? Etsi cuim Dei mandatum videtur aliquando non a diligentibus, sed a timentibus fieri; tamen ubi non est dilectio, nullum bonum opus imputatur, nec recte bonum opus vocatur : quia omne quod non ex fide est, peccatum est (Rom. xiv, 23); et fides per dilectionem operatur (Galat. v, 6). Ac per hoc gratiam Dei, qua charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5), sic confiteatur qui vult veraciter confiteri, ut omnino nihil boni sine iHa, quod ad pieta- · tem pertinet veramque justitiam, fieri posse non dubitet. Non quomodo iste, qui cum dicit, propterea

dari gratiam, ut quod a Deo præcipitur, facilius impleatur, quid de illa sentiat satis ostendit, scilicet, quod etiam sine illa, etsi minus facile, fieri tamen quod divinitus præcipitur, potest.

CAPUT XXVII.-28. In libro quippe ad virgi. nem sacram, quod et supra commemoravi, cum dicit, ‹ Divinam mereamur gratiam, et facilius nequanı spiritui, sancti Spiritus auxilio, resistamus; › significat profecto quid sapiat. Utquid enim hoc verbum interposuit, id est, facilius? An vero non erat in

Editi, Cogitationem et electionem. Castigantur auctoritate manuscriptorum.

Editi, hic. Melius Vaticanus Ms., sic.

3 Dic in editis additur, prior: sed a manuscriį tis et al e loco Joannis abest.

* Cygirannensis Ms., a non diligentibus.

teger sensus ut nequam spiritui, sancti Spiritus auxilio, resistamus? › Sed quantum detrimentum hoc additamento fecerit, quis non intelligat ? Volens utique credi, tantas esse naturæ vires, quas extollendo præcipitat, ut etiam sine auxilio Spiritus sancti, etsi minus facile, tamen aliquo modo nequam spiritui resi

statur.

CAPUT XXVIII.-29. Item in primo libro pro Libero Arbitrio : ‹ Cum autem tam forte, inquit, ‹ tam firmum ad non peccandum liberum in nobis habeamus arbitrium, quod generaliter naturæ humanæ Creator inseruit, rursus pro inestimabili ejus benignitate, quotidiano ipsius munimur auxilio. Quid opus est hoc auxilio, si tam forte, tam firmum est ad non peccandum liberum arbitrium? Sed etiam hic vult intelligi, ad hoc esse auxilium, ut facilius fiat per gratiam, quod etsi minus facile, tamen putat fieri præter gratiam.

[ocr errors]

CAPUT XXIX. 30. Item in eodem libro alio loco: Ut quod per liberum, inquit, homines facere jubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam. Tolle facilius, et non solum plenus, verum etiam sanus est sensus, si ita dicatur, Ut quod per liberum homines facere jubentur arbitrium, possint implere per gratiam. Cum autem facilius › additur, adimpletio boni operis etiam sine Dei gratia posse fieri, tacita significatione suggeritur. Quem sensum redarguit qui dicit, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5).

CAPUT XXX.-31. Emendet have omnia, ne si in rerum magnarum profunditate humana erravit infirmitas, etiam diabolica huic accelat errori, vel fallacia, vel animositas, sive negando quod sensit, sive defendendo quod perperam sensit, cum id se non debuisse sentire commemorata perspicua veritate cognoverit. Istam quippe gratiam qua justificamur, id est, qua charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, in Pelagii et Cœlestii scriptis, quæcumque legere potui, nusquam cos inveni, quemadmodum confitenda est, confiteri. Prorsus nusquam eos adverti, sicut agnoscendi sunt, agnoscere filios promissionis, de quibus dicit Apostolus, Non ii qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen (Rom. ix, 8). Quod enim promittit Deus, non facimus nos per arbitrium seu naturam, sed facit ipse per gratiam.

32. Nam ut de Coelestii opusculis interim taceam, vel libellis ejus, quos judiciis ecclesiasticis allegavit (a), quæ vobis omnia, cum aliis quas necessarias existimavimus litteris, mittenda curavimus, quibus omnibus diligenter inspectis, possitis advertere, non eum ponere Dei gratiam, qua juvamur, vel ad declinandum a malo, vel ad faciendum bonum, præter naturale ar

(a) Libellum Romæ gestis ecclesiasticis a Coelestio allegatum dicit rursum infra, n. 36, et in libro de reccato originali, nu. 2, 5, etc. Gesta illa Cœlestio, ut in libro 2 contra duas Epistolas Pelagianorum, n. 3, testatur, præsente et res; ondente confecta sunt sub Zosimo anno Christi 417. Vide Zosimi litteras in ra, Append. parte 2.

bitrium voluntatis, nisi in lege atque doctrina; ita ut ipsas quoque orationes ad hoc asserat necessarias, at ostendatur homini quid concupiscat et diligat : ut ergo hæc interim omittam, nempe ipsc Pelagius et litteras nuper et libellum Romam fidei su misit, scribens ad beatæ memoriæ papam Innocentium, quem defimetum esse nescicbat. In his ergo litteris dicit, Esse de quibus eum homines infamare conantur: unum, quod neget parvulis Baptismi sacramen. tum, et absque redemptione Christi aliquibus cœlorum regna promittat; aliud, quod ita dicat posse hominem vitare peccatum, ut Dei excludat auxilium, et in tantum libero confidat arbitrio, ut gratiæ repudiet adjutorium. Sed de Baptismo parvulorum, quamvis eis dandum esse concedat, quam perverse contra fidem christianam et catholicam sentiat veri tatem, non hic locus est ut diligentius disseramus : nunc enim de adjutorio gratiæ quod instituimus peragendum est. Unde ad id quod proposuit, quid etiam hine respondeat vidcamus. Ut enim omittamus cjus invidiosas de suis inimicis querelas, ubi ad rem ventum est, ita locutus est.

CAPUT XXXI. 33. Ecce, inquit, apud Beatitudinem tuam epistola ista me purget, in qua pure atque simpliciter ad peccandum et ad non peccandum integrum liberum arbitrium habere nos dicimus, quod in omnibus bonis operibus divino adjuvatur semper auxilio. › Cernitis itaque, pro intellectu quem vobis Dominus dedit, hæc ejus vcrba solvende non sufficere quæsticai. Quærimus enim adhuc, quo auxilio liberum adjuvari dicat arbitrium, ne forte, sicut solet, velit intelligi legem atque doctrinam. Si enim quæras cur dixerit, semper; poterit respondere, Quia dictum est, Et in lege ejus meditabitur die ac nocle (Psal. 1, 2). Deinde cum de hominis conditione, et ad peccandum atque non peccandum naturali ejus possibilitate quædam interposuisset, adjunxit dieens:

Quam liberi arbitrii potestatem dicimus in omnibus esse generaliter, in Christianis, Judæis, atque Gentilibus. In omnibus est liberum arbitrium æqualiter per naturam, sed in solis Christianis juvatur a gratia. ▸ Iterum quærimus qua gratia? Et adhuc poterit respondere, Lege atque doctrina christiana.

34. Deinde quamlibet sentiat gratiam, ipsis Christianis secundum merita dari dicit: cum eos qui hoc dicunt, jam in Palæstina, sicut supra commemoravi (Cap. 22, n. 23), sua illa præclara purgatione damnaverit. Nam verba ejus ista sunt : « In illis, › inquit, e nudum et inerme est conditionis bonum: in eis dicit, qui christiani non sunt. Deinde cætera contexens In his vero, inquit, qui ad Christum pertinent, Christi munitur auxilio. Videtis adhuc incertum esse quo auxilio, secundum ea quæ supra diximus. Sed adhuc sequitur de his qui christiani non sunt, et dicit: Ili idco judicandi atque dammandi sunt, quia cum habeant liberum arbitrium, per quod ad fidem venire possent, et Dei gratiam promereri, male utuntur libertate concessa. Hi vero remuncrandi

sunt, qui bene libero utentes arbitrio merentur Domini gratiam, et ejus mandata custodiunt. Nempe manifestum est, cum dicere gratiam secundum merita dari, quamlibet eam, vel qualemlibet significet, quam tamen aperte non exprimit. Nam cum eos remunerandos dicit, qui bene utuntur libero arbitrio, et ideo nereri Domini gratiam, debitum eis reddi fatetur. Ubi est ergo illud Apostoli, Justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. 1, 24)? Ubi est et illud, Gratia salvi facti estis? Et ne putarent per opera, addidit, per fidem. Rursus ne ipsam fidem sine Dei gratia sibi putarent esse tribuendam, Et hoc, inquit, non ex vobis, sed Dei donum est (Ephes. 11, 8). Nempe ergo illud unde incipit omne quod merito accipere dicimur, sine merito accipimus, id est, ipsam fidem. Aut si negatur dari; quid est quod dictum est, Sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. xn, 3)? Si autem sic dicitur dari, ut reddatur meritis, non donetur; quid est quod iterum dicit, Vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in cum, veru. etiam ut1 patiamini pro eo (Philipp. 1, 29)? Utrumque enim donatum esse testatus est, et quod credit in Christum, et quod patitur quisque pro Christo. Isti autem libero arbitrio sic applicant fidem, ut fidei videlicet reddi videatur, non gratuita, sed debita gratia: ac per hoc jam nec gratia, quia nisi gratuita, non est gratia.

CAPUT XXXII. 35. Sed ab his litteris Pelagius ad fidei suæ librum (a) vult transire lectorem, cujus vobis commemorationem fecit : in quo ea de quibus non interrogabatur, multa disseruit. Sed nos de quibus agimus cum illis, ipsa videamus. Cum enim ab unitate Trinitatis usque ad resurrectionem carnis, quod ab illo nemo quærebat, disputationem quantam voluit terminasset: ‹ Et Baptisma, › iùquit, ‹ unum tenemus, quod iisdem Sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus, dicimus esse celebrandum. Hoc certe vos et a præsente audisse dixistis: sed quid prodest, quod eisdem verbis in parvulis, quibus et in majoribus, celebrari dicit Baptismi sacramentum, cum res a nobis, non sola verba quærantur? Plus est quod vobis ore proprio interrogantibus respondit, uti scribitis, infantes in remissionem peccatorum percipere Baptismum. Non enim et hic dixit, in verbis remissionis peccatorum; sed eos baptizari in ipsam remissionem confessus est: et tamen si ab co quæreretis, quid peccati eis credatur remitti, non eos aliquid habere contenderet.

[ocr errors]
[blocks in formation]

:

suæ, quem Romam misit; quid Pelagius senserit at tendamus. Liberum, inquit, sic confitemur ar bitrium, ut dicamus nos indigere Dei semper anxi lio. Ecce iterum quærimus, quo auxilio nos indigere fateatur et iterum invenimus ambiguum, quoniam potest respondere, legem se dicere doctrinamve christianam, qua naturalis illa possibilitas adjuvetur. Nos autem illam gratiam in eorum confessione requirimus, de qua dicit Apostolus, Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et charitatis, el continentiæ (1 Tim. 1, 7). Non est autem consequens ut qui habet donum scientiæ, quo noverit quid agere debeat, habeat etiam charitatis, ut agat.

CAPUT XXXIV. 37. Illos etiam, quos in eisdem litteris, quas misit ad sancte memorie papam Innocentium, libros suos vel scripta commemorat, legi, præter unam epistolam, quam se brevem misisse ad sanctum Constantium episcopum dicit: nec alicubi potui reperire, hanc cum gratiam confiteri, qua non solum possibilitas naturalis voluntatis et actionis, quam dicit nos habere etiamsi nec volumus nec agimus bonum, sed ipsa etiam voluntas et actio subministratione sancti Spiritus adjuvatur,

[ocr errors]

CAPUT XXXV. — 58. ‹ Legant, inquit, ‹ illam epistolam, quam ad sanctum virum Paulinum episcopum ante duodecim fere annos scripsimus, quæ trecentis forte versibus nihil aliud quam Dei gratiam et auxilium confitetur, nosque nihil omnino boni facere posse sine Deo. Hanc ergo epistolam legi, et inveni eum pene per totam non immorari, nisi in facultate et possibilitate naturæ, et pene ibi tantum Dei gratiam constituere: christianam vero gratiam tanta brevitate sola nominis commemoratione perstringit, ut nihil alind videatur, quam eam tacere timuisse. Utrum tamen cam in remissione peccatorum velit intelligi, an etiam in doctrina Christi, ubi est et conversationis ejus exempluni, quod aliquod suorum opusculorum locis facit, an credat aliquod adjutorium bene agendi adjunctum naturæ atque doctrinæ per inspirationem flagrantissimæ et luminosissima charitatis, non apparet omnino.

[blocks in formation]

inquit,

CAPUT XXXVII. - 40. Legant etiam, quam ad sacram Christi virginem Demetriadem in Oriente conscripsimus (a), et invenient nos ita hominis laudare naturam, ut Dei semper gratiæ addamus auxilium. Istam sane legi, mihique pene persuaserat, hanc illum gratiam, de qua quæstió est, confiteri : quamvis in multis ejus opusculi locis sibi ipse contradicere videretur: sed cum in manus meas et alia venissent, quæ posterius latiusque conscripsit; vidi quemadmodum potuerit etiam illic gratiam nominarc, (a) Vid. hanc epistolam in Append.cc toшi 2.

sub ambigua generalitate quid sentiret abscondens, gratiæ tamen vocabulo frangens invidiam, offensionemque declinans. Nam in ipsius principio, ubi ait, Proposito insudemus operi, nec mediocritati 1 diffidamus ingenii, quod credimus fide matris et merito virginis adjuvari; gratiam qua adjuvamur ad aliquid agendum, mihi visus fuerat confiteri, nec attenderam hanc eum ponere potuisse in sola revelatione doctrinæ.

41. Item in eodem opere alio loco: Quod si etiam sine Deo, inquit, ‹ homines ostendunt, quales a Deo facti sunt; vide quid Christiani facere possint, quorum in melius per Christum instaurata natura est, et qui divinæ quoque gratiæ juvantur auxilio. Naturam in melius instauratam, remissionem vult intelligi peccatorum: quod alio loco in hoc ipso libro satis demonstravit, ubi ait, Etiam illi qui longo peccandi usu quodam modo obduruere, instaurari per pœnitentiam possunt.› Auxilium vero divinæ gratia potest et hic ponere in revelatione doctrinæ.

[ocr errors]

CAPUT XXXVIII. 42. Item alibi in eadem epistola Nam si etiam ante legem, inquit, ut diximus, ac multo ante Domini nostri et Salvatoris adventum, juste quidam et sancte vixisse referuntur; quanto magis post illustrationem adventus ejus nos id posse credendum est, qui instaurati per Christi gratiam et in meliorem hominem renati sumus, qui sanguine ejus expiati atque mundati, ipsiusque excin plo ad perfectionem incitati justitia, meliores illis. esse debemus, qui ante legem fuere? Videte quemadmodum et hic aliis quidem verbis, sed tamen in remissione peccatorum et in exemplo Christi adjutorium gratiæ constituerit. Deinde subjungit et dicit : Meliores etiam quam fuerunt sub lege, dicente Apostolo, Peccatum vobis non dominabitur; non enim sub lege estis, sed sub gratia (Rom. vi, 14). Et quoniam hine, inquit, sufficienter, ut puto, diximus, nunc perfectam instituamus virginem, quæ ex utroque semper accensa, et naturæ simul et gratiæ bonum morum anctitate testetur. Et in his verbis debetis advertere, ideo illum quod dicebat, sic voluisse concludere, ut naturæ bonum intelligamus, quod cuin crearemur accepimus; gratiæ autem, cum Christi intuemur exemplum tanquam ideo peccatum non indultum fuerit eis qui sub lege fuerunt vel sunt, quia exemplum Christi sive non habuerunt, sive non credunt.

CAPUT XXXIX. -43. Hoc autem istum sapere, et alia ejus verba ostendunt, non in hoc libro, sed in tertio pro Libero Arbitrio, ubi ad eum loquens contra quem disputat, quoniam ille posuerat verba Apostoli dicentis, Non quod volo ago; et, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ, et cætera quæ ibi dicuntur; iste respondit, atque ait: Hoc enim quod tu de Apostolo intelligere cupis, omnes ecclesiastici viri in peccatoris et sub lege ad

Am. et Mss., mediocritate. In epistola ad Demetriadem, Aend. tom. 2, de mediocritate. Am.. inuitemuur. Er.,

huc positi asserunt cum dixisse persona, qui nimia vitiorum consuetudine velut quadam teneretur necessitate peccandi, et quamvis bonum appeteret volunlate, usu tamen præcipitaretur in malum. In persona autem, inquit, hominis unius, designat populum sub vetere adhuc lege peccantem; quem ab hoc consuetudinis malo dicit liberandum esse per Christum, qui credentibus sibi primo omnia per Baptismum peccata dimittit, deinde imitatione sui ad perfectam incitat sanctitatem, et vitiorum consuetudinem virtutum vincit exemplo. Ecce quomodo vult intelligi adjuvari eos qui sub lege peccant, ut per gratiam Christi justificati liberentur, tanquam eis non sufficiat sola lex, propter nimiam peccandi consuetudinem, nisi Christi accedat, non inspiratio charitatis per Spiritum sanctum, sed intuendum et imitandum in doctrina evangelica virtutis ejus exemplum. Et certe maxima hic erat causa exprimendi, quam diceret gratiam, übi locum ipsum de quo respondet, sic con clusit Apostolus, ut diceret: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vu, 15, 2325). Hanc iste cum constituat, non in virtutis ejus auxilio, sed imitationis exemplo, quid amplius de illo sperare debemus, ubicumque gratiæ nomen sub ambigua generalitate commemorat?

CAPUT XL. 44. Item in eodem libro ad virgi nem sacram, unde jam etiam supra disseruimus, ubi ait: Subditi simus Deo, ejusque faciendo voluntatem, divinam mereamur gratiam, et facilius nequam spiritui, sancti Spiritus auxilio, resistamus. › In quibus ejus verbis certe manifestum est, ita eum velle nos adjuvari gratia Spiritus sancti, non quia sine illo etiam per solam naturæ possibilitatem non possumus resistere tentatori, sed ut facilius resistamus. Quod tamen qualecumque et quantulumcumque adjutorium, cum credibile est in hoc constituere, quod nobis additur scientia revelante Spiritu per doctrinam, quam vel non possumus, vel difficile habere possumus per naturam. Ista sunt quæ in libro, quem scripsit ad virginem Christi, advertere potui, ubi videtur gratiam confiteri : quæ profecto qualia sint, utique cernitis.

CAPUT XLI.—45. ‹ Legant, › inquit, ‹ etiam recens meum opusculum, quod pro Libero nuper Arbitrio edere compulsi sumus; et agnoscent quam inique nos negatione gratiæ infamare gestierint, qui per totum pene ipsius textum operis perfecte atque integre et liberum arbitrium confitemur et gratiam. › Quatuor sunt libri operis hujus, et hos legi, et ex illis sumpsi quæ tractanda et discutienda proposui, et nt potui pertractavi, antequam ad ejus has litteras, quæ Romam missæ sunt, veniremus. Sed in his etiam quatuor libris quæcumque pro gratia videtur dicere, qua juvamur ut declinemus a malo bonumque faciamus, ita dicit, ut nullo modo a verborum ambiguitato discedat, quam discipulis sic possit exponere, ut nullum auxilium gratiæ credant, qua naturæ possibilitas adjuvetur, nisi in lege atque doctrina: ita ut ipsas

quoque orationes, ut in scriptis suis apertissime affirmat, ad nihil aliud adhibendas opinetur, nisi ut nobis doctrina etiam divina revelatione aperiatur, non ut adjuvetur mens hominis, ut id quod faciendum esse didicerit, etiam dilectione et actione perficiat. Ab illo enim suo manifestissimo dogmate nón recedit omnino, ubi tria illa constituit, possibilitatem, voluntatem, actionem et solam possibilitatem dicit divino adjuvari semper auxilio; voluntatem autem et actionem nullo Dei adjutorio existimat indigere. Ipsum vero auxilium, quo possibilitatem naturalem perhibet adjuvari, in lege constituit atque doctrina, quam nobis fatetur etiam sancto Spiritu revelari, propter quod et orandum esse concedit. Sed hoc adjutorium legis atque doctrinæ etiam propheticis fuisse temporibus : adjutorium autem gratiæ, quæ proprie gratia nuncupatur, in Christi esse arbitratur exemplo; quod nihilominus ad doctrinam pertinere perspicitis, quæ nobis evangelica prædicatur: ut videlicet tanquam via demonstrata, qua ambulare debeamus, jam viribus liberi arbitrii, adjutorio nullo alterius indigentes, suffi-` ciamus nobis, ne deficiamus in via ; quamvis et ipsam viam contendat ctiam sola inveniri posse natura, sed facilius, si adjuvet gratia.

sensum

CAPUT XLII. - 46. Hæc ergo pro meo captu intelligere potui in Pelagii scriptis, quando nominat gratiam. Videtis autem, quod qui ista sentiunt, ignorantes Dei justitiam, suam volunt constituere (Rom. x, 3), et longe ab illa sunt, quæ nobis ex Deo est (Philipp. m, 9), non ex nobis, quam in Scripturis maxime sanctis canonicis, advertere atque agnoscere debuerunt. Sed quia cas secundum suum legunt, profecto in illis nec aperta contuentur. Utinam ergo saltem in catholicorum virorum scriptis, a quibus eas recte intellectas esse non dubitant, quid sit de adjutorio divinæ gratiæ sentiendum, non negligenter attenderent, nec se sententiæ amore nimio præterirent. Nam iste ipse l'elagius in illo ipso recenti opusculo suo, cujus se commemoratione defendit, id est, in tertio Libro pro libero Arbitrio, sanctum Ambrosium quemadmodum laudet, accipite.

[ocr errors]

CAPUT XLII. 47. Beatus, inquit, ‹ Ambrosius episcopus, in cujes præcipue libris Romana clucet fides, qui scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus enituit, cujus fidem et purissimum in Scripturis sensum, ne inimicus quidem ausus est reprehendere.› Ecce qualibus et quautis prædicat laudibus, quamlibet sanctum et doctum virum, nequaquam tamen auctoritati Scripturæ canonica comparandum. Quem propterea sic iste commendat, quia videtur sibi in quodam loco librorum ejus co teste uti, quo probet hominem posse esse sine peccato : unde nunc non agitur, sed agitur de auxilio gratiæ, quo ad non peccandum adjuvamur justeque vivendum.

CAPUT XLIV. — 48. Audiat ergo illum venerabilem antistitem dicentem et docentem in secundo libro

Ita Mss. At editi hoc verborum ordine, in scripturis sanctis maxime canonicis.

Editi, aperte. Castigantur ex Mss.

Expositionis Evangelii secundum Lucam (Lib. 2, n. 84, ad Luc. in, 22), cooperari Dominum etiam voluntatibus nostris. Vides itaque, inquit, quia ubique Domini virtus studiis cooperatur hamanis; ut nemo possit ædificare sine Domino, nemo custodire sine Domino, nemo quidquam incipere sine Domino. Et ideo juxta Apostolum, Sive manducatis, sive bibitis, omnia in Dei gloriam facite › (1 Cor. x, 31). Videtis quemadmodum sanctus Ambrosius etiam illud quod solent homines dicere, Nos incipimus, et Deus perficit, his verbis abstulit, dicens, Neminem quidquam vel incipere sine Deo. Item in sexto libro ejusdem operis, cum de duobus illis feneratoris unius debitoribus ageret Secundum homines, inquit, plus fortasse offendit, qui plus debuerat: sed per misericordiam Domini causa mutatur, ut amplius diligat, qui amplius debuit, si tamen gratiam consequatur (Lib. 6, n. 25, ad Luc. vII, 41). Ecce apertissime prædicat catholicus doctor etiam ipsam dilectionem, qua quisque amplius diligit, ad beneficium gratiæ pertinere.

(

CAPUT XLV. 49. Ipsam denique poenitentiam, quam procul dubio voluntas agit, Domini misericordia et adjutorio fieri ut agatur, in nono ejusdem operis libro beatus dicit Ambrosius, ita loquens: Bone lacrymæ, que culpam lavant. Denique quos Jesus respicit, plorant. Negavit primo Petrus, et non flevit, quia non respexerat Dominus: negavit secundo, non flevit, quia adhuc non respexerat Dominus: negavit et tertio, respexit Jesus, et ille amarissime flevit (Lib. 10, n. 89, ad Luc. xxII, 61). Legant isti Evangelium, et videant Dominum Jesum tunc intus fuisse, cum a sacerdotum principibus audiretur: apostolum vero Petrum foris et deorsum in atrio cum servis ad focum nunc sedentem, nunc stantem, sicut veracissima et concordissima Evangelistarum narratione monstratur. Unde non potest dici, quod corporalibus oculis eum Dominus visibiliter admonendo respexerit. Et ideo quod ibi scriptum est, Respexit eum Dominus (Luc. xx, 61); intus actum est, in mente actum est, in voluntate actum est 3. Misericordia Dominus latenter subvenit, cor tetigit, memoriam revocavit, interiore gratia sua visitavit Petrum, interioris hominis usque ad exteriores lacrymas movit et produxit affectum. Ecce quemadmodum Deus adjuvando adest voluntatibus et actionibus nostris : ecce quemadmodum et velle et operari operatur in nobis.

50. Item in eodem libro idem sanctus Ambrosius : ‹ Nam si Petrus, inquit (Lib. 10, n. 91, ad Luc. xxn), lapsus est, qui dixit, Etsi alii scandalizati fuerint, ego ◄ non scandalizabor (Matth. xxvi, 33); quis alius jure de ‹ se præsumat? Denique David quia dixerat, Ego dixi ‹ in mea abunaantia, Non movebor in æternum; suami sibi jactantiam obfuisse profitetur, dicens, Avertisti

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »