Obrázky na stránke
PDF
ePub

Thomas, dicta q. 60, art. 5, inter amores naturales Angeli ponit amorem Dei super omnia ordinis naturalis, quia est secundum inclinationem Angeli naturalem, cum tamen ille amor non sit necessarius, etiam quoad specificationem, ut infra ostendemus. Et idem est de amore, quo unus Angelus amat alios, quem etiam vocat naturalem D. Thomas, ibi art. 4, cum tamen possit inter Angelos esse odium. Dico ergo, ad amorem naturalem (de quo loquimur) satis esse, quod proxime, et de se sit secundum inclinationem naturalem, etiamsi possit voluntas pro sua libertate contra inclinationem naturalem velle, ac subinde habere odium tali amori contrarium, quod satis est ut ille amor non sit, quoad specificationem necessarius.

10. In aliquo tamen sensu dici potest naturalis, quoad speciem. - Addi vero potest, illa omnia, quæ naturaliter amantur, de se invitare, et attrahere voluntatem ad sui amorem, et in se habere unde amentur, et non unde odio habeantur: et in hoc sensu posse talem amorem dici necessarium, quoad specificationem, utique quantum est ex parte bonitatis objecti, et inclinationis naturalis. Inter hæc vero invenitur quædam diversitas: nam quædam talia sunt, ut non solum de se amari naturaliter possint, et non odio haberi, verum etiam neque ab extrinseco possit eis aliquid adjungi, propter quod possint odio haberi: alia vero ita sunt de se amabilia naturaliter, ut licet ex se non habeant, unde fugiantur, vel odio habeantur, extrinsecus illis adjungi potest; et ita possunt aliquando odio haberi. In hoc posteriori ordine sunt fere omnia bona naturalia in particulari sumpta, ut amor scientiæ naturalis est, et nihilominus propter laborem, quem habet adjunctum, odio habetur aliquando, et ipsa vita solet hoc modo odio haberi, et proximus, imo et Deus, ut dixi. In priori vero ordine solum esse videntur objecta communia, ut est bonum in communi, in quo nulla ratio mali inveniri potest, quia eo ipso quod in communi sumitur, ab omni ratione mali condistinguitur. Et ideo amor talis objecti est simpliciter necessarius, quoad specificationem, quia propter nullam rationem etiam extrinsecam potest odio haberi. Unde si aliquando videtur quis, malum aliquod sibi velle, ut mortem, vel quid simile, id vult sub aliqua ratione boni, ad fugiendum majus malum, et ideo nunquam ab amore boni in communi recedit, nec illud est proprium odium sui, quia veluti invitus vult sibi illum malum, ut majus evitet.

[ocr errors]

Du

11. Concluditur, prædictum amorem esse posse benevolentiæ, aut concupiscentia. plex differentia in amore Angeli circa bona sibi intrinseca, el extrinseca. Ex his ergo satis constat, semper habere Angelum aliquem naturalem amorem, sive sub ratione amicitiæ, seu benevolentiæ, sive sub ratione concupiscentiæ accipiatur, quia quatenus Angelus amat sibi bona essentialia, ut actualia bona actu existentia, habet naturalem amorem puræ benevolentiæ sui, in sensu jam explicato: quatenus vero amat sibi bona a se distincta, et se amat amore amicitiæ, seu benevolentiæ, et illa quæ sibi vult, amat amore concupiscentiæ, sed inter hæc est duplex diversitas, una est, quod ea bona, quæ Angelus semper, et ab intrinseco habet conjuncta, amat sibi per modum concupiscentiæ, alia vero, quæ sunt magis extrinseca, et mutationem recipiunt, amat etiam per modum desiderii. Quanquam, et hæc, quando insunt, possit amare complacendo in illis, ut jam insunt, eademque quantum ad eorum conversationem, et durationem possit, etiam per modum desiderii, concupiscere. Alia differentia est, quod de prioribus bonis intrinsecis amor ille, tam ut amicitia, quam ut concupiscentia est naturalis modo explicato, de aliis autem bonis extrinsecis, licet sit naturalis, ut a supernaturali distinguitur, non est tamen alio modo naturalis, sed electivus. Quia licet sub ratione communi convenientis, aut boni, inclinatio naturalis omnia illa bona complectatur, nihilominus sub rationibus particularibus non amantur naturaliter, sed libere eliguntur, juxta proprium consilium, et intentionem, et ideo talis amor vocatur a divo Thoma electivus, et a naturali distinguitur modo declarato.

12. Ostenditur tertium nempe Angelum semper habere sui amorem.-Objectio.-Tandem hinc etiam declaratum, et probatum manet tertium, quod in priori parte assertionis addidimus, nimirum Angelum semper habere aliquem amorem sui naturalem. Nam Angelus semper est in aliquo actu amandi, per omnem autem actum amandi se amat aliquo modo amore naturali, quia hic est primus amor, et quasi imbibitus in omni amore ordinis naturalis. Dices, interdum potest Angelus se amare volendo sibi particularia bona, quæ non naturaliter amat: ergo tunc non se amabit amore naturali, sed tantum electivo. Respondeo imprimis, cum dicimus semper se amare aliquo naturali amore, non necessario intelligi de amore vocato naturali, in illo rigore, sed ge

terum, quo Angelus habens talem amorem non se amet aliquo modo, saltem concomitanter. Declaratur, quia qui amat alium, etiam amare amat, quia amor ipse voluntarius est: qui autem amat amare, suam perfectionem amat, quia amor perfectio amantis est. At qui snam perfectionem amat, seipsum amat, ergo amando alium, etiam per purum amicitiæ amorem seipsum amat amore benevolentiæ, amando suam dilectionem amore concupiscentiæ. Et hic discursus, licet in nobis aliquo modo locum habeat, multo vero magis in Angelis, qui distinctissime suos actus cognoscunt, et tam perfecte reflectuntur supra suos actus per eosdem actus simplices, ac si distinctis id facerent. Neque hic amor sui diminuit puritatem amoris amicitiæ, quia (ut dixi) est tantum concomitanter ac necessario conjunctus. Imo pertinet ad excellentiam amicitiæ, tum ut sit perfecte voluntaria, tum etiam quia magna laus ejus est, quod pure intendendo bonum alterius, non possit non perficere amantem.

neratim de amore sui consentaneo naturæ. in Angelo amorem naturalem amicitiæ ad alDeinde dicimus illum amorem electivum semper fundari in amore naturali sui, ac proinde illum supponere, quia Angelus perfecto modo operatur, et non habet actualem electionem sine intentione. Vel denique, licet illa electio non semper sit propria, nec procedat ab amore naturali, qui sit actus distinctus, semper in se includit amorem naturalem: nam Angelus amat suum commodum, et quoties vult aliquod particulare bonum, ibi formali, et eminenti modo vult et intendit commodum suum, sub qua ratione amor ille naturalis est. 13. Instabis, quia potest Angelus occupari in amore alterius Angeli, qui sit puræ amicitiæ ad illum, concupiscentiæ ad bona, quæ illi vult, tunc ergo Angelus per illum actum nihil sibi vult, ergo tunc non se amat actu, neque amore electivo, nec naturali, ergo non semper se amat aliquo naturali amore, quocumque modo sumpto, etiam in confuso. Idem argumentum fit de amore Dei naturali: nam potest Angelus in solo illo occupari, et sui omnino oblivisci, seu nullo modo se actu amare. Hæc objectio facile dissolveretur juxta sententiam asserentium, Angelum in pura natura spectatum non posse diligere Deum puro amore amicitiæ, sed tantum amore concupiscentiæ, quia si hoc est verum de Deo, multo magis erit de alio Angelo, ut per se patet. Hoc autem posito necessario sequitur, Angelum, sive amet Deum, sive alium Angelum, semper amare se amore benevolentiæ, quia sibi vult Deum, vel alium Angelum. Sed illa sententia omissa, quam falsam reputamus, ut in materia de Gratia et Charitate probamus.

14. Amans alium etiam seipsum semper amat.-Amicitiæ perfectio in Angelo.-Respondemus primo, verisimile esse voluntatem naturalem Angeli, quoad suam virtutem activam non expleri solo amore naturali alterius Angeli, vel etiam Dei, et ideo nunquam ita exerceri in amore alterius, sive ille sit Deus, sive Angelus, quin sibi aliquid simul amet, quia semper est in actu, vel actibus adæquatis suæ voluntati, secundum totam efficacitatem ejus: sicut de intellectu dicebamus. Nam est verisimile has potentias servare inter se proportionem, tam in hoc, quod sicut intellectus simul perfecte cognoscit ipsum Angelum intelligentem et Deum, vel aliquid aliud, ita etiam posset simul utrumque amare, quam etiam in hoc quod utraque potentia semper est in actu secundo, secundum totam efficiendi virtutem, quam habet. Secundo vero addo, nullum esse

15. Declaratur adhuc ille amor amicitie.— Discrimen inter amicitiam circa Deum el personam creatam. — Et declaratur hoc amplius, quia ipsemet amor amicitiæ in tantum est amabilis, in quantum honestus est, est autem honestus, in quantum secundum se, ac per se est consentanens rationi, seu naturæ rationali, vel intellectuali, ut talis est, ergo talis amor intrinsece includit convenientiam cum natura intellectuali ipsius amantis, ergo ut sic amatur, co ipso quod voluntarie et honeste exercetur, ergo necessario amatur, etiam ut bonum ipsins amantis: et consequenter qui sic amat, etiam seipsum naturaliter amat. Quod si quis dicat, etiamsi seipsum amet, debere hoc totum in bonum alterius referre, ut sit pura amicitia. Respondeo, quando amor amicitiæ est ad personam creatam, non esse hoc necessarium ad puram amicitiam, sed satis esse, ut bonum illud quod directe alteri amatur, diligatur propter ipsum, et quoad hoc in illo sistatur: quamvis perfectio ipsa sic amandi, quæ necessario resultat in ipsum amantem, non referatur ad amicum, sed simpliciter velit eam sibi is, qui alium diligit. Respectu vero Dei, quia altiori modo est amicus, seu quia non est tantum amicus, sed etiam ultimus finis, verum est, totam illam perfectionem propriam debere amari propter ipsum, sed hoc non impedit, quin sic operans vere illam amet sibi, ac subinde amet seipsum. Imo tune amabit se duplici respectu, videlicet, benevolentiæ, quatenus sibi amat il

lam perfectionem et concupiscentiam respectu DEI, quia totum illud bonum suum et seipsum amat, ut aliquo modo bonum Dei, quatenus in illum omnia refert.

16. Probatur secunda principalis pars conclusionis, nempe amorem sui in Angelo non exerceri necessario. Superest explicanda et probanda pars secunda principalis assertionis; videlicet nullum actum amoris sui in particulari sumptum esse in Angelo ita naturalem, ut sit simpliciter necessarius. In qua parte cum secunda sententia convenio. Et ut illam probem, adverto, duobus modis esse posse actum voluntatis necessarium, quoad exercitium. Primo ex imperfecto modo operandi per inadvertentiam et subreptionem et quasi tractionem ab alio: quomodo contingunt nobis illi motus voluntatis, qui vocantur primo primi. Et de hoc modo naturalis, seu necessariæ volitionis, certum existimo, in Angelis naturaliter non reperiri, quia nec habent inferiorem appetitum, aut phantasiam, a qua moveantur, et cum perfecta vel sufficienti advertentia intellectus semper operantur, ut infra dicetur. Secundo contingit actum voluntatis esse necessarium omnino, etiamsi ex parte operantis plena voluntate, et cum perfecta objecti cognitione fiat, ut contingit in beatis. Et de hoc modo est sermo in præsenti. Et sic probatur hæc pars ex differentia inter intellectum et voluntatem. Nam intellectus non est potentia formaliter libera, voluntas autem est libera formaliter, et ex hac parte non recte fit æquiparatio inter intellectum et voluntatem, quia non par causa necessitatis quoad exercitium requiritur in intellectu et in voluntate. Secundo intellectus est natura sua prior potentia voluntate, tam in esse, quam in operari; necessarium est enim, ut operando præcedat: unde etiam necesse est, ut aliquam habeat operationem non liberam, quoad exercitium, quia nunquam operatur libere, nisi jam motus a voluntate, et per denominationem ab illa, voluntas vero ex vi sui modi operandi non habet illam necessitatem, quia semper illam præcedit cognitio objecti, quæ in Angelo, ut dixi, semper est perfecta, seu ad usum libertatis sufficiens. Unde oportet ex parte objecti vel actus, peculiarem causam tantæ necessitatis inveniri, alias gratis confingeretur; hic autem nulla talis causa occurrit, ut videbimus, nam hoc tantum probandum superest.

17. Prænotatio ad excludendam necessitatem, quæ proveniat ex parte ipsius actus, vel objecti. Primus actus supernaturalis in angelica

-

voluntate fuit liber, quoad exercitium.- Prins vero notanda est alia, seu tertia differentia inter actum intellectus, et voluntatis, que ex dictis nascitur. Nimirum, quod actus intelleetus est fundamentum totius usus liberi, et ideo necesse est, ut aliquis actus intellectus sit omnino naturalis, quoad absolutam necessitatem, et exercitium, ut sit fundamentum, tum omnium actuum eliciendorum a voluntate, tum etiam suo modo omnium actuum libere exercendorum ab ipso intellectu moto a voluntate: in voluntate autem nulla est talis necessitas, nam frustra, et sine fundamento dicitur, aliquem amorem sui esse fundamentum omnium aliorum amorum, vel actuum voluntatis. Probatur, quia nec est necessarius, tanquam proponens objectum aliis actibus, quæ necessitas in actu intellectus invenitur (ut supra dixi) nec etiam est necessitas, quasi effective moventis, aut imperantis, qualis est inter intentionem finis, et electionem mediorum, quia voluntas potest suum cursum (ut sic dicam) inchoare ab electione libera, quoad exercitium, ut in nobis manifestum est, quod nunc ex prima secundæ suppono; et in doctrina de Anima ostenditur. In ipsis etiam Angelis primus actus supernaturalis voluntatis potuit esse liber, saltem quoad exercitium, et ita fuit de facto, ut in libro quinto ostendemus. Ergo etiam in ordine naturali prima intentio, seu primus amor Angeli potuit esse liber quoad exercitium, ergo nullum amorem naturalem necessarium quoad exercitium prærequirit, ut in eo fundetur. Nam amor boni propter seipsum, qui est per modum simplicis voluntatis, vel intentionis, non indiget alio actu voluntatis, in quo fundetur, quia ipsa voluntas immediate potest movere seipsam ad suum actum elicitum, ac liberum, sine prævio actu imperante, quando tendit in bonum propter seipsum amabile, et ut tale est.

18. Jam vero quod ex parte objecti, vel actus nulla sit causa talis necessitatis, probatur, quia quidquid boni Angelus in se videt, finitum est et licet sit proprium, potest actu possideri, etiamsi non actu ametur: bona vero alia, quæ sibi amare potest, multo minus possunt necessitatem inferre voluntati in particulari, quia non possunt omnia simul distincte, et in particulari amari. Unde liberum est, circa hoc, vel illud versari, ergo ex parte objecti nulla apparet necessitas alicujus actus in particulari. Nec vero esse potest ex parte ipsins actus,propter eamdem rationem, quia nullus in particulari est necessarius ad proprium commodum,

vel ad naturalem felicitatem, ergo in nullo actu to: nam de videntibus Deum, alia est quæstio determinato talis necessitas invenitur. hominibus communis, de qua in 1,2, disseritur. Item loquimur de amore naturalis ordinis, prout a charitate etiam viæ distinguitur: nam de hac infra libro quinto dicturi sumus, et ita etiam explicuit suum sensum D. Thomas, d. q. 60, a. 5. Hic autem amor duplex a theologis distinguitur, circa Deum, et circa res alias intellectuales, scilicet concupiscentiæ, et amicitiæ. Nam licet Deus sit res subsistens, potest amore concupiscentiæ diligi, quia etiam alia res subsistentes, ut animalia, vel homines possumus hoc amore diligere, et idem potest Angelus. Quia licet una substantia non sit bonum alteri inhærens, potest esse bonum alteri benefaciens, adjuvans, aut perficiens, et ita potest concupisci. Quod notavit Cajetanus, d. q. 60, a. 3, bene exponendo D. Thomam ibi dicentem, objectum concupitum esse bonum accidentale, intelligendum enim id est de accidentali secundum modum, prout omne id, quod est extra substantiam rei, potest dici accidentale.Deinde licet Deus sit supremum bonum, potest honeste diligi amore concupiscentiæ, ut ex materia de Charitate, et Gratia suppono. Perfectius vero diligitur per seipsum amore amicitiæ, quæ est excellentior quam sit inter creaturas, ac proinde super omnia, et supra ipsum amantem.

19. Excluditur jam prædicta necessitas.Et præterea interrogo, quisnam actus proprii amoris sit necessarius Angelo, quoad exercitium. Aut enim est complacentia naturalis, quam habet in propria perfectione, et bonitate naturali, quam in se videt, cum affectu, et quasi desiderio conservandi illam, seu, quod idem est, existendi cum ea dispositione, et perfectione: vel est amor alicujus alterius boni naturalis. Hoc secundum dici non potest propter rationem factam, quod in amore istorum bonorum, quæ ab intrinseco, et naturali necessitate non habentur, versatur maxime libertas Angeli,non solum quoad exercitium, sed etiam quoad specificationem, et ideo nunc habet affectum hujus rei, nunc alterius, et in nullo particulari affectu perpetuo permanet. De priori vero actu idem probatur ratione facta, quia nec objectum tantam necessitatem inducere potest, neque etiam ipse actus propter alia opera est necessarius, nec etiam propter seipsum, quia potest Angelus in aliis actibus cum æquali perfectione, vel voluntate, vel honestate versari. Nam licet quis dicat, posse hunc actum simul cum aliis exerceri, nihilominus negari non potest, quin possit voluntas tanto conatu applicari ad alios actus, et in tanta varietate, ut non possit Angelus simul circa seipsum per alium actum particularem occupari. Secundo potest idem persuaderi, quia ille actus complacentiæ in suis bonis non est adeo intrinsece honestus, quin possit inordinate haberi. Unde licet objectum sit idem, potest in modo, et motivo diversis actibus fieri, hoc autem satis est, ut nullus eorum sit quoad exercitium necessarius. Consequentia nota est, et antecedens patebit ex discursu capitis sequentis, et ex infra dicendis de peccato Angelorum. Et declarari potest in dæmonibus, nam sine dubio habent amorem sui commodi valde inordinatum: unde verisimile non est, esse illum amorem sui datum ab auctore naturæ, qualis futurus esset amor omnino necessarius. Et ita quoad hanc partem adhæreo postremæ sententiæ,nec in aliis sententiis invenio fundamentum, cui respondere necessarium sit.

CAPUT V.

UTRUM ANGELUS NATURALITER, AC NECESSARIO
DEUM DILIGAT.

1. Amor vel est amicitiæ, vel concupiscentiæ. -Loquimur de Angelo in pura natura specta

2. Amor tam concupiscentiæ, quam amicitiæ erga Deum naturalis dari potest in Angelis.Igitur de utroque amore interrogari potest, an sit naturalis Angelo, idque in multiplici sensu supra insinuato. Primus est sumendo naturale, prout distinguitur a supernaturali. Et sic omnes conveniunt, amorem concupiscentiæ DEI esse naturalem, quia Deus revera est naturale bonum Angeli, quia est auctor, et conservator naturæ ipsius, et finis ultimus naturalis ejus, et intra ordinem etiam naturæ est benefactor suarum creaturarum, ergo non est supra vires, vel ordinem naturæ, quod Angelus possit hoc maximum naturale bonum sibi diligere. De amore autem amicitiæ Dei, ut auctoris naturæ, aliqui negant esse naturaliter possibilem. Imo etiam putant, non esse possibilem talem amorem distinctum a supernaturali amore charitatis. Ego vero sentio, talem amorem, et naturalis ordinis, et distinctæ speciei ab amore charitatis Dei dari posse: et præterea talem amorem posse ab Angelo haberi per vires naturæ, absque speciali auxilio gratiæ, quæ remitto ad materiam de Gratia, quia illius sunt propria, et quia ibi probata sunt late. Unde etiam infero, hunc amorem de facto fuisse in omnibus

Angelis in primo suæ creationis instanti, et in Unde dicendum est, Angelum amare Deum asanctis Angelis simul cum amore beatifico nunc more amicitiæ naturali, hoc etiam secundo durare, ut in sequentibus, et in libris quinto modo, scilicet, orto ex naturali inclinatione. et sexto videbimus. In quo consentiunt non solum Thomista, sed etiam Scotus et fere omnes alii theologi in 2, dist. 3, 6 et 26, 27 et 28, et in 3, dist. 27 et 29, et Alensis, 2 p., q. 30, in 1, art. 1 et 2, licet interdum obscure loquatur, id tamen confirmat in q. 31, in. 3, et Henricus, quodl. 4, q. 41, et Altissiodorensis, lib. 2, summæ, tr. 1, c. 4, et indicat Fulgentius, de Fide ad Petr., c. 3, et in materia de Gratia sententiam hanc late defendimus.

3. Talis item amor erit secundum inclinatio nem naturalem Angeli.-Secundus sensus interrogationis est, sumendo naturale, prout distinguitur a libero, quoad specificationem tantum (ut nos explicuimus), prout dicit amorem consentaneum inclinationi naturali, qui in rigore non est semper necessarius, quoad specificationem, sed solum cum hoc addito, quantum est ex parte inclinationis naturalis, vel nisi aliunde propter extrinsecam rationem, vel propter inadvertentiam contra illum fiat. Et in hoc sensu certum est, amorem concupiscentiæ Dei naturalem esse Angelo. Quia Deus est summum universale bonum, a quo totum bonum ipsiusmet Angeli pendet, sed Angelus naturaliter amat bonum suum, ergo et Deum sibi naturaliter amat. An vero hoc amore magis se, quam Deum diligat, vel e contrario, quæstio est generalis tractanda in materia de Spe, et de Gratia. De altero vero amore benevolentiæ, seu amicitiæ ad Deum, quo Deus super omnia diligitur, qui dicunt hunc amorem non esse naturalem priori modo, id est, ordinis naturæ, et distinctum ab amore charitatis: consequenter dicunt, hunc amorem non esse naturalem hoc secundo modo, quia natura ipsa angelica non inclinatur naturaliter ad hunc modum amoris, sed potius ad amandum se plus quam Deum, quia alius amor est supra totum naturæ ordinem, et ad ea quæ supra naturam sunt, homo non inclinatur naturaliter. Item quia secundum naturæ inclinationem amabile bonum, unicuique autem proprium, et amicabilia ad alterum sunt ex amicabilibus ad se, teste Aristotele 9, Ethic.,c. 8. Verumtamen qui sic sentiunt, incidunt in opinionem Gabrielis, in 3, dist. 29, q. un.,art. 1, not. 3, toties reprobatam a D. Thoma, in 1, 2, q. 199, et 2. 2, q. 26, art. 3, et quodl. 1, art. 8, et 1. p, dicta q. 60, art. 3, quæ asserebat, voluntatem ex inclinatione naturali magis diligere se, quam Deum, quam D. Thomas reprobat, tum quia natura esset male instituta, ejusque inclinatio, et dilectio esset perversa: tum etiam quia alias charitas non perficeret naturam, sed destrueret, nam esset contra inclinationem ejus: tum quia pars naturaliter diligit plus totum, quam seipsam, quod ostendit exemplo manus, quæ naturaliter exponitur ictui propter conservationem totius, de quo exemplo dicendum est in 2, 2, ubi Cajetanus defendit illud contra Scoti impugnationem.

4. Non erit tamen amor amicitiæ naturalis, id est necessarius quoad exercitium.-Tertius sensus esse potest, de naturali, ut opponitur libero, vel quoad exercitium, vel saltem quoad specificationem absolute, et simpliciter. Et in hoc breviter dico, amorem amicitiæ Dei naturalem duobus modis supra dictis non esse naturalem hoc posteriori modo, vel quoad exercitium, vel quoad specificationem. Prior pars certa mihi videtur, primo, quia ad hunc amorem necessaria est cognitio Dei naturalis satis perfecta, ita ut non sufficiat illa, quam Angelus cognoscendo se, quasi per resultantiam habet de Deo, quia illa est valde imperfecta, respectu Dei, sed necessaria est alia cognitio per se primo tendens in Deum, ut per illam divina excellentia, et dignitas, ut propter se, et super omnia diligibilis consideretur: sed illa cognitio Dei non est necessaria quoad exercitium, ut supra dixi, ergo nec amor amicitiæ Dei. Secundo, quia etiam posita illa cognitione, voluntas Angeli non necessitatur quoad exercitium ad talem amorem, quia non videt clare Deum in se, nec in illo actuali amore invenitur tota ratio boni, ut possit voluntatem ad exercitium necessitare. Vix enim in Patria convinci potest talis necessitas in amore beatifico, nedum in pura natura. Tertio in dæmonibus non manet talis amor, cum Deum odio habeant, ergo signum est non esse necessarium quod exercitium, nam ea quæ sic sunt naturalia, integra in dæmonibus manent. Unde cum D. Thoma, in d. art. 4, ad 5, in fine, dicit, quod licet aliqui odio habeant Deum, quatenus eorum voluntati est contrarius, nihilominus naturaliter eum plus diligunt quam se, quatenus est bonum commune omnium, non intelligit, ipsum actum elicitum amandi Deum plusquam se, simul manere cum odio Dei, id enim plane repugnat; sed intelligit naturam, quantumvis ex accidenti prave affectum, semper inclinare Angelum ad aman

« PredošláPokračovať »