Obrázky na stránke
PDF
ePub

sapientem providentiam Christi, aut Pontifices omnes libertate morali privare, aut eos in gratia confirmare, et ideo in eis etiam peccata permisit. Noluit tamen ut per homines coerceri aut puniri possent, ne debitus ordo providentiæ et regiminis inverteretur, et majora mala ac perturbationes sequeren

tur.

17. Varii modi protectionis Pontificum a Christo provisi1. - Et nihilominus varia remedia providit, quibus hoc malum vel impediretur, vel ei, quoad fieri posset, subveniretur. Primum ac præcipuum est internum auxilium Spiritus Sancti, quod longe majus et specialius Pontifici paratum esse credimus, simul cum angelica custodia singulari et excellentiori. Secundum est oratio tum universalis Ecclesiæ, tum singulorum fidelium, quæ pro ipso capite semper esse debet major et frequentior, et tunc oportet esse ferventiorem, quando contigerit caput languere. Tertium et optimum medium est secreta admonitio, vel, si peccata scandalosa fuerint, etiam publica, servata debita reverentia et humilitate, et si necessitas id postulet, interdum fieri potest hæc admonitio per reges et principes temporales, quorum auctoritas apud Pontificem multum valere potest et debet, si prædictam modestiam, et animi submissionem conjunctam habet.

[ocr errors]

18. Pontifici bellum injustum inferenti resisti potest. Quartum remedium, non quidem iniquum, sed magis humanum et periculosum, ideoque non sine extrema necessitate adhibendum, est justa defensio; nam si Pontifex manifestam violentiam et injustam vim inferat, ei resisti potest per modum defensionis, intra terminos inculpata tutelæ; quia vim vi repellere naturale remedium est, et nemini denegatur, et non requirit potestatem superiorem, vel jurisdictionem in eo qui se defendit, sed solum jus et vires ad se tuendum. Nam si in alterum malum inferat, non illum punit, sed illo medio proprium malum juste evitat. Quocirca si Pontifex corporalem vim inferat per aggressionem, vel injustum bellum, ei poterit per similem actionem resisti ad defensionem, non ad offensionem. Si autem violentia esset spiritualis, præcipiendo iniqua, vel sacra profanando aut destruendo, ei proportionato modo resisti poterit, procurando ne talia executioni mandentur. Hæc

' Vide Cajetanum in Opusc. de Potest. Papæ, c. 27.

tamen rara sunt, et, ut hæc licentia sumatur, esse debent evidentissima. Denique (quod valde notandum est) hoc modo per mille et sexcentos annos Ecclesia gubernata est, recognoscendo in Pontifice hanc potestatem, et exemptionem, et hunc honorem, et reverentiam illi deferendo, et tolerando iniquos, qui comparatione Sanctorum et bonorum pauci fuerunt, neque in hac tolerantia tot incommoda passa est Ecclesia, quot in temporibus schismatum, et rebellionum potestatum temporalium adversus Pontifices, sustinuit; ergo gratis et sine fundamento fingunt hæretici imperfectionem vel defectum in hac institutione, quam potius Deo dignam esse, ipsa experientia, præter alia quæ adduximus, ostendit.

CAPUT VII.

SEXTEÆ OBJECTIONI SATISFIT, ET TRACTATUR QUÆSTIO AN PAPA POSSIT SE HUMANO JUDICIO SUBMITTERE.

Ultima superest ob

1. Sexta objectio. jectio, quia Pontifex Romanus saltem voluntate propria potest renunciare huic privilegio, non tantum renunciando papatui ( quod clarum est), sed etiam dignitate retenta; ergo signum est non esse hanc exemptionem de jure divino, neque ex natura rei esse necessario cum dignitate conjunctam, nam si talis esset, nec immutari nec separari posset per humanam voluntatem. Antecedens probatur ex usu, nam id fecit Leo IV, judicio Michaelis imperatoris et legatorum ejus se subjiciendo, ut refertur in c. Nos si incompetenter, 2, q. 7; et Symmachus regis temporalis judicio se submisit, ut sumitur ex Concilio tertio Romano, sub eodem ; et Gregorius Papa, in c. Si quis, 42, 2, q. 7, sic ait, referente Gratiano: Si quis super his nos arguere voluerit, et extra auctoritatem nos facere contenderit, veniat ad Sedem Apostolicam, etc., ut ibi ante confessionem S. Petri mecum juste decertet, quatenus inibi unus ex nobis sententiam accipiat suam; ubi se committit alterius judicio. Et Sixtus III, in c. Mandasti, 2, q. 5, dicit, cum injuste criminaretur, coram Valentiano Augusto et Synodo se purgasse, et addit: Sed non aliis, qui noluerint, aut sponte hoc non elegerint, faciendo formam, exemplumque dans. Idemque refertur de Leone III, in c. Auditum, eadem causa et quæst. De Marcellino etiam constat, se cujusdam Synodi

judicio submisisse. Denique in sacramento poralis jurisdictionis, est contraria exemptio

confessionis Pontifex se submittit jurisdictioni privati confessoris; cur ergo non poterit se etiam submittere in causa civili, vel temporali? Aliqui etiam inducunt Christi exemplum, qui se potestati Pilati supposuit, dando illi veram potestatem supra se, ut ostendunt ejus verba, apud Joan., cap. 19: Non haberes potestatem in me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Quo exemplo utitur D. Thomas 2. 2, q. 67, art. 1, ad 2, ut probet posse superiorem subjici judicio inferioris, ubi etiam simpliciter ait, Leonem Papam subjecisse se judicio imperatoris.

2. Prima conclusio: Pontifex jurisdictioni temporali se subjicere nequit. Probatur. Solutio ad sextam objectionem. - Pontifex exemptioni sua renunciare non potest. -Hoc punctum late tractatur a Theologis, in 4, d. 18 et 19, scilicet, D. Thoma, Paludan., Bonavent., Richardo, Alberto, et aliis; et a Cajetano, dieta q. 67, art. 1; et a Canonistis, in cap. Ecclesia S. Marie, de Constit., ubi late Panorm., n. 7; et Felin., 2; et Baldus, in 1. Est receptum, C. de Jurisdict. omni. jud. Breviter tamen, quod ad rem præsentem spectat, dicendum imprimis est, Papam non posse ita se subjicere imperatori, ut illius temporali, seu civili jurisdictioni subjectus vere maneat, et ab illo cogi vel obligari possit ratione talis jurisdictionis. In hoc conveniunt auctores allegati, et probatur, quia imperator non habet jurisdictionem civilem supra Pontificem, illam enim ei abstulit Christus, eximendo Pontificem. Nec etiam Pontifex potest illam ei tribuere, quia ut Pontifex est (ita enim nunc de illo loquimur) non habet temporalem jurisdictionem directam etiam supra alios, nedum supra se ipsum; ergo nec potest illam dare imperatori supra se, quia in hoc genere non dat quod non habet; ergo non potest se submittere jurisdictioni sæcularis imperatoris. Probatur consequentia, quia non posset se submittere, nisi dando illi talem jurisdictionem; quia ipse jam illam non habet; ergo licet Pontifex velit judicari ab ipso, si non det illi jurisdictionem, non submittetur jurisdictioni illius, neque imperator poterit Pontificem judicare tanquam habens jurisdictionem in ipsum. Loquor autem de jurisdictione temporali, quia sola subjectio respectu tem

Vide quæ de hoc facto Leonis III citantur in decreto Gregoriano, et Paulum Emilium, lib. 3, de Gestis Francor.

ni, de qua nunc tractamus. Potestque hoc confirmari ex alio principio, quod nemo potest renunciare privilegio in favorem communitatis et dignitatis concesso; talis autem est exemptio Papæ ; non enim intuitu personæ, sed in honorem ipsius Christi data est; de quo argumento plura inferius. Et hoc etiam probat objectio facta, quæ per hoc solvitur; negamus enim posse Pontificem renuntiare suæ exemptioni, se alteri, præsertim laico, subjiciendo; quia tali jurisdictioni non potest Pontifex subjici, ut dixi, quia non potest illam dare non habenti. Nec potest facere ut jurisdictio temporalium regum, supra quam Christus Vicarium suum constituit, supra illum extendatur. Ita ergo sufficienter objectioni satisfit.

3. Secunda conclusio: Pontifex non potest spirituali potestati quoad vim coercivam se submittere. - Probatur assertio. - Quia vero, quæ in illa adducuntur, probant posse Pontificem aliquo modo voluntarie se submittere alterius judicio, declarare oportet quomodo id intelligendum sit. Dico ergo ulterius non posse Pontificem se submittere in foro exteriori jurisdictioni ecclesiasticæ, seu spirituali, alteri commissæ, quoad vim coactivam ejus, sive directe in causis spiritualibus, sive indirecte in temporalibus, tam omnibus quam singulis, vel una, aut altera causa. Ita sentiunt plures ex auctoribus citatis, et optime Bellarminus, lib. 2 de Conciliis, c. 18; et Turrecrem., lib. 2 Sum., c. 104 et 105; et idem sensit Cajetan., tract. 2 de Potest. Papæ. Et probatur aperte, quia nulla jurisdictio ecclesiastica esse potest in aliquo extra Pontificem, quæ non pendeat et manet ab ipso Pontifice; ergo nunquam potest Pontifex illi subdi quoad vim coactivam. Antecedens supponimus, nam, licet non sit certum omnem jurisdictionem episcopalem manare a Pontifice, est tamen probabilius, Et præterea certum est omnem hujusmodi jurisdictionem pendere a Pontifice, posseque ab illo et ampliari et restringi quoad causas, personas, et loca; quod nobis nunc satis est. Imo, licet fingeremus. datam esse alicui jure divino aliquam jurisdictionem ecclesiasticam independentem a Pontifice, id est, quæ ab illo tolli aut limitari. non posset, nihilominus illa non posset sufficere ad judicandum Pontificem, quia, ut supponimus, ipse jure divino exemptus est ab omni humano superiore; illa ergo jurisdictio licet esse jure divino data, non esset supra

Pontificem, neque supra totam Ecclesiam, quia hæc soli Petro commissa est, sed ad summum esset in hoc vel in illo episcopatu, et in aliquo inferiori gradu. Igitur cogitari non potest, Pontificem judicari ab aliquo per potestatem spiritualem, nisi per potestatem manantem ab ipso.

4. Pontifex non habet potestatem coacticam sui ipsius. Hinc ergo evidenter concluditur hanc jurisdictionem non posse esse propriam et coactivam. Probatur primo, quia Pontifex non accepit talem potestatem supra se ipsum; nemo enim habet vim coactivam in se, quia licet se punire possit, volens id facit, et sic non cogitur; ergo nec potest alteri talem potestatem communicare. Secundo, quia Pontificis causæ divino judicio sunt reservatæ, ut dicunt Canones, qui maxime loquuntur in ordine ad forum externum et coactivum; ergo non potest Pontifex illas causas alteri committere, quantum ad idem genus judicii coactivi, quia non potest inferior dare jurisdictionem in casibus seu causis reservatis superiori. Tertio, quia non potest Papa ita committere aliquam causam inferiori, quin ipse maneat semper superior in illa causa, et consequenter possit vel revocare jurisdictionem, si velit, vel de sententia ab inferiori data dijudicare, quia hoc totum intrinsecum est dignitati Pontificia, ideoque ita inest Pontifici ex vi juris divini, ut nunquam possit illud a se abdicare, nisi toti pontificatui renunciando. Ergo, licet fingatur Pontifex committere alteri jurisdictionem in se ipsum, illa non potest esse vere coactiva, quia tam in duratione quam in executione pendet a voluntate Pontificis ; quod autem ita voluntarium est, non potest esse coactum. Quæ ratio æque procedit in omnibus et in singulis causis; nam in nulla potest Pontifex a se abdicare supremam jurisdictionem, quam habet.

5. In casu hæresis depositio Pontificis fit a solo Deo. Confirmatur hoc, quia Pontifex in nullo casu, etiam si alicui se subdere velit, potest per censuram compelli, ut est communis consensus Theologorum, in 4, dist. 18 et 19, et in tractatu de Censuris latius diximus. Ratio autem non est alia, nisi quia semper manet superior illo, cui jurisdictionem committit, et ideo nec contumax esse potest respectu hominis, neque ligari censura, aut alia violenta pœna affici aut deponi. Nam, licet in casu hæresis possit deponi, tunc revera non deponitur ab homine, sed ab ipso Deo, præmissa legitimi Concilii declaratione, ut dixi,

XXIV.

et ita ibi non intercedit voluntaria subjectio, neque etiam involuntaria coactio persona Pontificis, quamdiu Pontifex est, sed solum cognitio et examinatio causæ, quam ipse in eo casu juste impedire non potest, quia est concessa a Deo tanquam justa et necessaria de

fensio.

6. Ultima conclusio: Pontifex solum tanquam arbitro potest alteri se subdere. - Concludo igitur ultimo, quod attinet ad externum judicium humanum, solum posse Pontificem se submittere judicio alterius tanquam arbitro, non tanquam proprio judici jurisdictione utenti in ipsam personam Pontificis. Ita explicuit suam sententiam D. Thomas, in dicta solutione ad 2, et sequuntur alii allegati. Et sequitur a sufficienti partium enumeratione, nam Pontifex potest se aliquo modo submittere judicio aliorum, etiam in causis personalibus, de quibus præcipue tractamus, ut probant ea quæ in objectione adduximus; sed non potest subjici propriæ jurisdictioni alicujus, ut ostendimus; ergo saltem potest se submittere judicio alterius ut arbitri, quia non est alius modus subjectionis voluntariæ. Dico autem voluntariæ, quia, licet per vim et tyrannidem, aut usurpatam jurisdictionem possit Pontifex ab aliquo judicari, et ipse Pontifex possit etiam id permittere, vel etiam eligere ad vitandum majus malum, ut fortasse fecit Paulus, quando appellavit Cæsarem, nihilominus illa submissio simpliciter est involuntaria, et judicium de se violentum est et iniquum ; in subjectione autem voluntaria, de qua tractamus, judiciam de se fieri potest sine vi, vel injuria aliqua. Ratio autem est jam tacta, quia tunc non fertur sententia juridica in jurisdictione seu superioritate fundata, sed fertur sententia arbitraria fundata in facto, seu conventione aliqua. Et ita in illo actu non se gerit Pontifex ut Pontifex, committendo jurisdictionem suam, sed ut homo, qui voluntarie vult facere, quod quilibet privatus posset præstare. 7. Objectio. Solutio. Dices, postquam Pontifex se subjecit alicujus judicio, tenetur in conscientia, et interdum ex justitia, parere sententiæ latæ, si justa sit; ergo procedit ex potestate superiori, et ex vi coactiva, quia omnis necessitas quædam coactio est. Ad hoc Cajetanus, loco citato, concedit ibi intercedere aliquam potestatem superiorem, saltem secundum quid, et eodem modo dicit servari ibi vim coactivam, ac denique indicat illam sententiam ferri in virtute jurisdictionis a

-

25

Pontifice commissæ. Sed hoc ultimum, ut dixi, admittendum non est; in reliquis vero potest esse æquivocatio in verbis, quæ cavenda est. Et ideo respondeo breviter, in sententia arbitraria non requiri potestatem superioris, sed purum judicium arbitri; nec esse necessariam vim coactivam, et ideo dixit D. Thomas ibidem, solere in arbitriis adhiberi pœnam, quia in judice non est coactio. Quod adeo verum est, ut neque ad ipsam pœnam possit cogere. Unde quamvis Papa, cum se submittit alicujus judicio, possit promittere sub aliqua pœna stare sententiæ, non poterit ad illam pœnam cogi, licet in conscientia possit interdum ad illam obligari.

8. Ad argumentum ergo nego conscquentiam, quia necessitas obligationis in conscientia non oritur ex vi coactiva, sed ex directiva, quæ potest admitti in tali sententia. Adverto tamen hoc esse intelligendum de virtute ostensiva potius quam effectiva, quia talis sententia respectu Pontificis non habet vim præcepti, quod possit Pontificem in conscientia obligare, quam vocamus vim directivam effective, sed habet vim pura sententiæ declarativæ ostendentis debitum justitiæ, quod ex injuria, vel pacto, vel alio simili titulo potest cadere in Pontificem ex vi legis naturalis, et ita est res perspicua. Et ob eamdem causam non existimo necessariam distinctionem Cajetani, dicentis Papem posse se subjicere judicio aliorum in quibusdam causis, et non aliis; verius enim et facilius dicitur, in omnibus se posse submittere quoad vim directivam modo explicato, in nullis autem quoad coacti

vam

9. Pontifex non potest ad pœnam ab arbitro impositam cogi. Ad objectionem ergo principalem respondetur, in prædicto modo subjectionis voluntaria nuilam intervenire renunciationem privilegii exemptionis, ut constat. Ad primum autem exemplum Leonis IV, respondetur non excessisse prædictum modum arbitrariæ sententiæ, ut ex textu et ex historiis constat. Idem dicendum est de Symmacho, in quo tamen facto est considerandum, cum Theodoricus abuti vellet modestia Pontificis, et per modum superioris judicare, clamasse Concilium, Pontificem a nemine judicari posse, utique illo modo, ipse etiam consentiente. Sicut etiam in alio Concilio de Marcellino conclamatum fuerat. Et similiter alia facta Sixti et Leonis III clariora sunt, quia in eis Pontifices non se submiserunt aliorum Judicio, sed solum ad toilendum fortasse scan

dalum, se voluntarie purgare voluerunt, utique, vel publico juramento, vel aliis probationibus et rationibus innocentiam suam ostendendo.

10. Solutio objectionis in principio positæ.

Verba autem Gregorii, quæ a Gratiano, in dicto capite Si quis, referuntur, suntque Gregorii IV, in Epist. unic. ad Episcopos Europa, quæ in fine secundi tomi Epistolarum Decretalium refertur, nihil ad præsentem causam faciunt; proprius tamen illorum sensus satis intelligi non potest, nisi et finis epistolæ et præcedentia verba considerentur. Scripsit enim Pontifex illam epistolam in de fensionem Aldrici Episcopi, qui accusatus forte ab aliquibus, ad Sedem Apostolicam confugerat, ejusque auxilium imploraverat. Et hac occasione decernit ibi Pontifex, Apostolica Sedis privilegium esse, ut omnibus liceat ad illam appellare, et ut nihil prius de eo, qui ad sinum sanctæ Romanæ confugit Ecclesia, ejusque implorat auxilium decernatur, quam ab ejusdem Ecclesiæ fuerit præceptum auctoritate. Postquam autem hæc verissima principia graviter fundavit, subjungit: Super quibus si quis nos arguere voluerit, aut extra auctoritatem nos facere contendit, veniat ad Sedem Apostolicam, et cætera quæ supra retulimus. Unde constat, ipsum non tractare de aliqua propria causa, vel judicio personæ suæ, sed de dogmatibus fidei, et de auctoritate Sedis Apostolicæ, ad cujus judicium, non ad aliud humanum provocat, ut patet, cum dicit: Veniat d Sedem Apostolicam, quo omnia ecclesiastica negotia, de quibus questio habetur, confluere jussa sunt. Ad demonstrandam autem confidentiam de virtute doctrinæ addidit idem Pontifex: Ut ibi ante confessionem S. Petri mecum juste decertet, utique non in forensi judicio, sed in veritate inquirenda, neque testibus factum aliquod comprobantibus, sed Pontificum, Conciliorum, et consuetudinis auctoritate. Et concludit, quatenus inili unus ex nobis sententiam suscipiat suam, id est, ut ille vincat, qui suam sententiam melius probaverit. Non tamen dubitans, sed, ut dixi, certus de sua veritate ita loquitur '.

11. Cur Pontifx judicio confessoris et non alterius se subdat.-Pontificem suo confessori jurisdictionem tribuere probabilius. Ad exemplum de foro confessioris, respondemus esse in multis dissimilem rationem. Primo,

Ita legit Gratianus, at in originali Romano habetur mihi; sed prius videtur melius.

quia Pontifex non est ullo jure exemptus a judicio sacramentalis confessionis, cum sit homo et peccator, et obligetur eodem præcepto pœnitentiæ vel confessionis. Secundo, quia illud judicium est altius et divinius quocumque judicio externo, unde in illo principalis judex est solus Deus, et confessor solum est instrumentum Dei, ejusque vicem immediate gerit. Tertio, dicunt aliqui confessorem in illo foro habere jurisdictionem immediate a Deo, Pontificem autem solum applicare materiam, seu eligere confessorem, quod est probabile, præcipue in illo casu speciali. Mihi autem probabilius est, Papam dare jurisdictionem confessori supra se ipsum ut peccatorem, sed in hoc esse illam jurisdictionem dissimilem, quod non est omnino coactiva, sed medicinalis, cujus signum est, quia confessor non potest pœnitentem omnino cogere ad pœnam satisfactoriam, sed oportet ab illo voluntarie acceptari. Item est alia dissimilitudo, quia jurisdictio illius fori, licet, quatenus immediate datur ab homine, ab illo pendeat in conservari, quia ab eodem revocari potest, nihilominus in se est altior et divinior, quia etiam de occultissimis, et quæ in corde latebant, judicat, et de omnibus ultimam sententiam profert, a qua neque ad Pontificem, neque ad ullum hominem appellari potest.

12. Utrum Christus Dominus Pilato se subjecerit.-Ad exemplum de Christo Domino, aliqui existimant Christum vere se subjecisse jurisdictioni Pilati, dando illi veram potestatem supra se ipsum, ut hominem, in quam sententiam inclinat Toletus, Joan. 19, annotat. 4; et refert Irenæum, lib. 4, cap. 34 Sed adverto aliud esse loqui de potestate Pilati absolute, aliud de potestate respectu Christi, qui etiam respectus potest esse aut juris aut facti. Potestas ergo ipsa, qua de facto Pilatus utebatur in Christum, a Deo erat, et sic non permissive tantum, sed etiam positive intelligi potest, quod Christus dixit: Non haberes in me potestatem ullam, nisi tibi datum esset desuper, ut ibi sentit Augustinus, tract. 116, et Bernard., ep. 42. At vero potestas illa ut relata ad Christum non fuit data in illum tanquam in subditum, quia illa jurisdictio per se et in se spectata in illum tanquam in subdi. tum non cadebat, ut probant sufficienter verba Christi, Matth. 17, et quæ circa illa capite præcedenti tractavimus. Solum ergo per violentiam Judæorum, et per ignorantiam Pilati, factum est ut illa potestas exerceretur circa Christum, et quoad hoc permissive tantum

intelligitur, potestatem illam esse a Deo, ut recte ibi docent Chrysostomus, Hom. 83; et Cyrillus, lib. 12, c. 22; et certe non aliud docuit Irenæus. Quocirca subjectio illa Christi Domini ex parte sua tantum fuit tolerantiæ et permissionis, et non alicujus concessionis potestatis, vel jurisdictionis, nec renunciationis alicujus privilegii, et ideo exemplum nihil proposito deservit.

CAPUT VIII.

UTRUM CLERICI OMNES SUB PONTIFICE EXISTENTES A JURISDICTIONE TEMPORALIUM PRINCIPUM JURE DIVINO EXEMPTI SINT, ET TRACTANTUR DUA CONTRARIE OPINIONES.

1. Prima sententia negans. In hoc puncto duæ sunt opiniones contrariæ, et valde communes, quas in hoc capite cum suis fundamentis breviter referam; in sequenti vero meum qualecumque judicium interponam. Prima itaque sententia absolute negat hanc immunitatem esse de jure divino. Quam tenent multi Doctores, ex quibus quidam affirmant esse de jure humano, et tacite indicant exclusivam. Alii, vel in genere, vel in specie, declarant, non esse de jure naturali. Sic refertur pro hac sententia D. Thomas, ad Romanos 13, lect. 1, ubi ait Sacerdotes esse im. munes a tributis solvendis, concessione principum consentanea æquitati naturali; eadem autem vel major ratio est de exemptione a foro, seu jurisdictione principum, ut supra tactum est, et in sequentibus dicetur. Henricus etiam, Quodlib. 9, quæst. 13, dicit immunitatem clericorum esse ex statutis Papæ et imperatorum, ubi licet non ponat expresse negativam partem, scilicet, non esse de jure divino, satis eam significat, dum originem hujus immunitatis humanis tribuit statutis. Expressius tenet Almain., in 4, dist. 25, q. 1, ubi refert Ochamum, et communem sententiam Parisiensium.

2. Latius hoc tenent moderni Theologi, Medin, C. de Restit., q. 15, ubi præcipue agit de tributorum exemptione, sed ad omnia extendit sermonem. Idem tenet Victor., in Relect. 1, de Potestate eccles., q. 6, concl. 2; Sot., in 4, dist. 25, q. 2, art. 2; Ledesm., 2 part. quarti, quæst. 20, artic. 4, versic. Husitabit, concl. 2 et 3; Palatius, in 4, dist. 25, disput. 3, circa finem; Salon. 2. 2, quæst. 67, art. 1, controvers. 1, c. 4; et Bannez, ibid., dub. 2; Albertus Pighius, lib. 5 Eccle

« PredošláPokračovať »