Obrázky na stránke
PDF
ePub

Angelis in primo suæ creationis instanti, et in sanctis Angelis simul cum amore beatifico nunc durare, ut in sequentibus, et in libris quinto et sexto videbimus.

3. Talis item amor erit secundum inclinationem naturalem Angeli.—Secundus sensus interrogationis est, sumendo naturale, prout distinguitur a libero, quoad specificationem tantum (ut nos explicuimus), prout dicit amorem consentaneum inclinationi naturali, qui in rigore non est semper necessarius, quoad specificationem, sed solum cum hoc addito, quantum est ex parte inclinationis naturalis, vel nisi aliunde propter extrinsecam rationem, vel propter inadvertentiam contra illum fiat. Et in hoc sensu certum est, amorem concupiscentiæ Dei naturalem esse Angelo. Quia Deus est summum universale bonum, a quo totum bonum ipsiusmet Angeli pendet, sed Angelus naturaliter amat bonum suum, ergo et Deum sibi naturaliter amat. An vero hoc amore magis se, quam Deum diligat, vel e contrario, quæstio est generalis tractanda in materia de Spe, et de Gratia. De altero vero amore benevolentiæ, seu amicitiæ ad Deum, quo Deus super omnia diligitur, qui dicunt hunc amorem non esse naturalem priori modo, id est, ordinis naturæ, et distinctum ab amore charitatis: consequenter dicunt, hunc amorem non esse naturalem hoc secundo modo, quia natura ipsa angelica non inclinatur naturaliter ad hunc modum amoris, sed potius ad amandum se plus quam Deum, quia alius amor est supra totum naturæ ordinem, et ad ea quæ supra naturam sunt, homo non inclinatur naturaliter. Item quia secundum naturæ inclinationem amabile bonum, unicuique autem proprium, et amicabilia ad alterum sunt ex amicabilibus ad se, teste Aristotele 9, Ethic.,c. 8. Verumtamen qui sic sentiunt, incidunt in opinionem Gabrielis, in 3, dist. 29, q. un.,art. 1, not. 3, toties reprobatam a D. Thoma, in 1, 2, q. 199, et 2. 2, q. 26, art. 3, et quodl. 1, art. 8, et 1. p, dicta q. 60, art. 3, quæ asserebat, voluntatem ex inclinatione naturali magis diligere se, quam Deum, quam D. Thomas reprobat, tum quia natura esset male instituta, ejusque inclinatio, et dilectio esset perversa: tum etiam quia alias charitas non perficeret naturam, sed destrueret, nam esset contra inclinationem ejus: tum quia pars naturaliter diligit plus totum, quam seipsam, quod ostendit exemplo manus, quæ naturaliter exponitur ictui propter conservationem totius, de quo exemplo dicendum est in 2, 2, ubi Cajetanus defendit illud contra Scoti impugnationem.

Unde dicendum est, Angelum amare Deum amore amicitiæ naturali, hoc etiam secundo modo, scilicet, orto ex naturali inclinatione. In quo consentiunt non solum Thomista, sed etiam Scotus et fere omnes alii theologi in 2, dist. 3, 6 et 26, 27 et 28, et in 3, dist. 27 et 29, et Alensis, 2 p., q. 30, in 1, art. 1 et 2, licet interdum obscure loquatur, id tamen confirmat in q. 31, in. 3, et Henricus, quodl. 4, q. 41, et Altissiodorensis, lib. 2, summæ, tr. 1, c. 4, et indicat Fulgentius, de Fide ad Petr., c. 3, et in materia de Gratia sententiam hanc late defendimus.

4. Non erit tamen amor ami itiæ naturalis, id est necessarius quoad exercitium.-Tertius sensus esse potest, de naturali, ut opponitur libero, vel quoad exercitium, vel saltem quoad specificationem absolute, et simpliciter. Et in hoc breviter dico, amorem amicitiæ Dei naturalem duobus modis supra dictis non esse naturalem hoc posteriori modo, vel quoad exercitium, vel quoad specificationem. Prior pars certa mihi videtur, primo, quia ad hunc amorem necessaria est cognitio Dei naturalis satis perfecta, ita ut non sufficiat illa, quam Angelus cognoscendo se, quasi per resultantiam habet de Deo, quia illa est valde imperfecta, respectu Dei, sed necessaria est alia cognitio per se primo tendens in Deum, ut per illam divina excellentia, et dignitas, ut propter se, et super omnia diligibilis consideretur: sed illa cognitio Dei non est necessaria quoad exercitium, ut supra dixi, ergo nec amor amicitiæ Dei. Secundo, quia etiam posita illa cognitione, voluntas Angeli non necessitatur quoad exercitium ad talem amorem, quia non videt clare Deum in se, nec in illo actuali amore invenitur tota ratio boni, ut possit voluntatem ad exercitium necessitare. Vix enim in Patria convinci potest talis necessitas in amore beatifico, nedum in pura natura. Tertio in dæmonibus non manet talis amor, cum Deum odio habeant, ergo signum est non esse necessarium quod exercitium, nam ea quæ sic sunt naturalia, integra in dæmonibus manent. Unde cum D. Thoma, in d. art. 4, ad 5, in fine, dicit, quod licet aliqui odio habeant Deum, quatenus eorum voluntati est contrarius, nihilominus naturaliter eum plus diligunt quam se, quatenus est bonum commune omnium, non intelligit, ipsum actum elicitum amandi Deum plusquam se, simul manere cum odio Dei, id enim plane repugnat; sed intelligit naturam, quantumvis ex accidenti prave affectum, semper inclinare Angelum ad aman

dum Deum plusquam se, nec posse illum secundum se odisse, etiamsi tunc propter rationem extrinsecam illum odio habeat, et consequenter impediatur, ne illum actu elicito amet, sicut supra exposuimus similem solutionem ad 3, art. 4.

5. Nec item necessarius absolute quoad specificationem.-Unde ulterius addo, hunc amorem naturalem Dei super omnia non esse in rigore necessarium, etiam quoad specificationem, sed tantum secundum quid. Probatur prior pars, quia absoluta necessitas, quoad specificationem, non admittit actum contrarium, sed Angelus absolute loquendo potest odio habere Deum, ergo amor ille contrarius, non est necessarius quoad specificationem. Item dilectio proximi non potest dici necessaria simpliciter, quoad specificationem, quia possumus odio habere proximum, ergo idem est de Deo, quia etiam amor proximi est naturalis secundum inclinationem naturæ, et proximus etiam non potest odio haberi secundum se, nec in quantum nobiscum convenit in natura, sed propter rationes alia accidentales, ergo est eadem ratio. Altera vero pars de necessitate secundum quid, nota est ex dictis: et ex naturali inclinatione ad dilectionem Dei, et ex intrinseca bonitate Dei, in quo secundum se ratio mali non est, nec cogitari potest, et ideo per se spectatus, et ablatis rationibus extrinsecis, et naturæ corruptione, non potest odio haberi hæc autem quædam necessitas est, licet non absoluta, et totalis, ut sic dicam.

6. Discrimen inter naturalem amorem sui, et Dei, quoad necessitatem.—Unde obiter noto differentiam inter naturalem amorem sui, et Dei, quod licet Angelus simpliciter diligat Deum plusquam se naturali dilectione, nihilominus difficilius removetur a dilectione sui, quam a dilectione Dei, et quadam majore necessitate, quoad specificationem se amat, quam Deum, quia Deum potest odisse saltem propter rationes extrinsecas, se autem minime. Nam licet dæmon tam sibi, quam Deo possit velle malum, et desiderare, ut non sit, nihilominus respectu sui illud non est ex odio, sed ex amore sui, quia non id appetit sibi, eo quod sibi malum, ut malum desideret, nec ex displicentia sui, aut vindictæ de seipso, sed ex affectu ad seipsum, ut majus malum evitet: Deum autem vere odio habet, quia ex displicentia ad ipsum vult illi malum, et non ex affectu ad ipsum, sed ex affectu ad se, nec ut majus malum Dei evitet, sed ut suum fugiat, et de Deo, si fieri posset, vindictam sumeret. Nec illa duo

repugnant, quia licet amor ad Deum sit major, potest esse magis liber, et e contrario licet amor sui secundum rationem sit minor, quam amor Dei, ex libertate inordinata operante potest esse major. Ratio etiam esse videtur, quia Angelus potest a Deo pati invitus: unde potest illum apprehendere, ut sibi aversum, et ma lefaciorem suum: seipsum autem non potest hoc modo apprehendere, et ideo nunquam potest ita sibi displicere, sicut interdum displicet Deus.

7. Aliorum opinio afferens amorem concupiscentiæ erga Deum esse in Angelis necessarium, quoad exercitium. - Tandem de amore concupiscentiæ Dei, aliqui putant esse in Angelo necessarium, quoad specificationem, et exercitium. Ita tenet Bannez, d. art. 5, qui indifferenter loquitur de amore Dei, et videtur etiam de amore amicitiæ loqui, et rationes ejus ad utrumque tendere videntur. Et imprimis supponit, Angelum diligere se necessario quoad exercitium. Unde argumentatur primo, quia amor proprius fundatur in amore boni universalis, quod est Deus, et ad ipsum reducitur, alias esset inordinatus : ergo si amor proprius est necessarius quoad exercitium, multo magis amor Dei. Secundo major est inclinatio ad amorem Dei, quam ad proprium, ergo est magis necessarius. Probatur consequentia, quia necessitas oritur ex majori inclinatione. Tertio quia Angelus eodem actu, quo se cognoscit, Deum etiam cognoscet, ergo etiam eodem actu se diligit, et Deum, ergo eadem necessitate. Prima consequentia probatur ex debita proportione : et quia sicut Angelus cognoscit conclusionem in principiis, ita amat media in fine, et se amat, ut medium, Deum autem ut finem. Quæ rationes, si attente spectentur, non minus de amore amicitiæ, quam concupiscentiæ procedunt.

8. Rejicitur proxima opinio et statuitur idem de libertate amoris concupiscentiæ, ac amoris amicitiæ.--Nihilominus nullam rationem tantæ necessitatis video, etiam in amore concupiscentiæ Dei. Jam enim ostendimus, Angelum non se diligere aliquo determinato actu necessario quoad exercitium. Hinc ergo fit, ut nullam rem particularem tanta necessitate sibi diligat, alias necessitaretur ad amandum se per talem actum determinatum, quia dilectio talis rei particularis determinata est. Ergo neque Deum sibi diligit illa necessitate, quia licet Deus sit universale bonum eminenter, vel causaliter, nihilominus est particulare objectum in ordine ad particularem amorem. Deinde ra

tiones quæ afferuntur ad illam necessitatem ostendendam, efficaces non sunt, et alioqui, si non ostenditur causa necessitans, voluntas jus suæ libertatis possidet, et illi denegandum non est, ergo. Major patet, nam in prima ratione falsum est omnem amorem, quo se Angelus ordinate amat, fundari in amore Dei, sed fundatur in bonitate, et commoditate objecti, et inclinatione naturali ad proprium commodum. Nec ideo talis amor est inordinatus, quia nulla ratio, vel lex cogit ad fundandum omnem actum amandi bonum creatum, in amore boni increati, sed satis est illud non excludere, et quod de se aptus sit referri in illud.

rationem de medio, et fine, sed quia Deus amatur, ut bonum quod diligitur, et ipse Angelus, ut is cui tale bonum diligitur. Tamen quia illic determinatus amor sui non est necessarius quoad exercitium, ideo nec ille amor Dei est simpliciter necessarius, quoad exercitium. Magis autem videtur illa ratio procedere de amore amicitiæ Dei. Nam illo proprie diligitur Deus, ut ultimus finis propter se, et in quem omnia referuntur. Tamen ad hunc amorem non sufficit cognitio illa Dei, quæ in Angelo est per actum cognitionis sui, sed necessaria est altera, et perfectior cognitio Dei, ut supra explicavi. Unde etiam in hoc amore non est necesse, ut Angelus per eumdem actum diligat seipsum explicite, et in particulari: nam potest Angelus diligere Deum per puram benevolentiam ejus, ut supremi boni, et ultimi finis, non reflectendo specialiter supra seipsum, magis quam supra res alias. Ac denique potest quidem unico actu diligere se, et Deum; Deum propter se, et se propter Deum, et tunc se diligit amore concupiscentiæ respectu Dei, et Deum amore amicitiæ, tamen hoc modo sicut se libere amat, et non ex necessitate, ita et Deum. Nullus ergo amor naturalis Dei est quoad exercitium necessarius. Quoad specificationem vero dici potest amor concupiscentiæ Dei necessarius modo supra explicato, scilicet, quantum est ex naturali inclinatione, et nisi quis ex adjunctis malis, etiam non esse desideret, nam tunc etiam poterit odio habere Deum, et nolle illum sibi, quia qui simpliciter non vult esse, nullum positivum bonum sibi vult, sed solum carere majori malo.

9. In secunda vero ratione non recte fit illatio, quia licet inclinatio naturalis ad Deum sit major, usus ejus potest esse magis liber, quia necessitas actus non ex sola inclinatione naturali nascitur, sed etiam ex propinquitate, et cognitione, et aliis conditionibus. Eo, vel maxime, quod ratio illa supponit voluntatem Angeli necessitari quoad exercitium ad unum actum amoris sui, quod nos negavimus. Unde cum solum necessitetur ad hoc, vel illud, vel aliud bonum disjunctum sibi amandum, clara cernitur differentia inter amorem sui absolute, et amorem sui, quo sibi Deum amat, continetur enim hic amor sub illo, tanquam particularis, et determinatus, sub universali, et confuso et ideo major est necessitas amandi se absolute, quam amandi se secundum hoc bonum, quod est Deus. Unde addi etiam potest, Angelum non magis inclinari ad diligendum Deum amore concupiscentiæ, quam ad diligendum se amore benevolentiæ, quo vult sibi tale bonum nec etiam e contrario, quia est idem amor, et ad illum eadem est inclinatio, ut recte notavit Alexandrinus Alensis, 2 part., quæst. 30, memb. 1, per totum. Comparando UTRUM RES ALIAS CREATAS AMORE NATURALI, VEL autem amorem benevolentiæ sui, ad amorem benevolentiæ Dei, dici potest inclinatio ad priorem esse major extensive, quia circa multiplicia bona concupiscibilia sibi exerceri potest, et inde potest esse major necessitas in illo confuse sumpto, quam in hoc determinate exercendo.

:

10. Angelus potest eodem actu amare se, et Deum. Tertia vero ratio applicata ad amorem concupiscentiæ non recte procedit, quia non tanta necessitate amat Angelus DEUM sibi, vel se, volendo sibi Deum, quanta cognoscit se, ut manantem a Deo, ut ostendimus. Unde fatemur, quod sicut eodem actu cognoscit se, et Deum, amat se et Deum, et ex suppositione quod se amat tali determinato actu, consequenter amat simul Deum, non quidem ob illam

CAPUT VI.

ELECTIVO ANGELUS DILIGAT.

1. Quæstionis explicatio.-Inter res creatas, quædam rationis usu carent, aliæ rationales, seu intellectuales sunt. De prioribus nihil in particulari quæsivit D. Thomas in illa q. 60, sed de solis Angelis interrogavit, an unus Angelus naturaliter diligat alios sicut seipsum: sub Angelis vero hominem, ut rationalis est, et in gradu intellectuali cum Angelis convenit, ejusdemque finis est particeps, sine dubio comprehendit, ut patet, tum ex paritate rationis, quam adducit, tum quia in articulo tertio cum de solo Angelo quæsivisset, an diligat seipsum, in corpore de homine, et Angelo æque loquitur, et in articulo quarto sic inchoat. Respon

deo, quod sicut dictum est, Angelus, et homo naturaliter seipsum diligit, etc. Igitur de reliquis creaturis ratione carentibus videtur D. Thomas supponere non diligi ab Angelo naturali dilectione: sed tantum electiva, de intellectualibus vero affirmat Angelum naturali dilectione amare alios Angelos.

2. Angelus non diligit alias creaturas rationales necessario, quoad exercitium.-Ut autem utraque pars breviter explicetur, suppono ex dictis dilectionem non dici naturalem, prout opponitur liberæ simpliciter. Nam certum est, unum Angelum non diligere alios necessario, vel necessitate quoad exercitium, vel etiam simpliciter quoad specificationem, sed tantum secundum quid. Primum patet, tum quia non est necesse, ut unus Angelus semper de aliis Angelis, vel de aliquo illorum cogitet, ut supra dictum est, et per se patet: quis enim potest illi hanc necessitatem naturaliter imponere? at sine cogitatione non est actualis amor, ergo nec talis amor potest esse quoad exercitium necessarius: tum quia etiam dum unus Angelus de aliis cogitat, non est necessarium, ut eos actu diligat, quia illud objectum non est summe bonum, aut in se omnem rationem boni continet, nec est objectum per se beatificans Angelum, nec ad bonum ejus est simpliciter necessarium, nec in actuali amore ejus est aliqua summa perfectio, in qua non possit aliqua ratio incommodi inveniri, ut intermitti non valeat: non est ergo talis dilectio necessaria quoad exercitium.

3. Nec quoad specificationem absoluti: sed secundum quid.-Imo neque quoad specificationem est simpliciter necessaria talis dilectio, quia licet Angelus per se, et ratione suæ naturæ præcise spectatus non sit dignus odio, nec sub ea ratione odio haberi possit, nihilominus ut D. Thomas in eodem articulo quarto docet, propter extrinsecas, et accidentales rationes, potest odio haberi: et ita mali Angeli odio prosequuntur homines, et alios Angelos, et possunt velle, illos non esse, non ex affectu vitandi majus eorum incommodum, sicut possunt desiderare non esse sibi ipsis, sed ex affectu mali ad ipsos, et ex displicentia, ut in Deo declaratum est, ergo non diligunt illos necessario quoad specificationem absolute, et simpliciter. At vero secundum quid recte dicitur unus Angelus diligere alios necessario quoad specificationem, quia per se, et ex vi naturalis unitatis, et similitudinis inter illos, non possunt se odio habere, sed potius diligere. Et in hoc sensu dilectio aliorum Angelorum

dicitur naturalis, quia ex inclinatione naturali specialiter fundata in unitate, et convenientia naturali in tali gradu, oritur illa dilectio elicita, cum tanta determinatione, ut per se, et attenta sola ratione intrinseca diligendi, non possit tale objectum displicere, aut odio haberi. Quæ resolutio et explicatio constat satis ex dictis, et ex his, quæ in simili docet idem D. Thomas, 1 part., quæst. 82, art. 1 et 2, et 1, 2, quæst. 10, art. 1 et 2, et de Anima etiam tractatur.

4. Dilectio electica, et naturalis quo sensu accipiendæ apud D. Thomam.-Ex quibus colligitur, cum D. Thomas, in d. q. 60, distinguit dilectionem electivam a naturali, ut membra sint convenienter opposita, dilectionem. electivam vocare non solum illam, quæ libera est, sed quæ omni ex parte necessitate caret, ita ut nec sit necessaria quoad exercitium, neque quoad specificationem, nec simpliciter, nec secundum quid, seu attenta aliqua speciali inclinatione naturali. Etenim generaliter loquendo omnis dilectio libera, quatenus talis est, potest dici electiva. Nam licet proprio et rigoroso modo electio dicatur, quæ versatur circa bonum utile ut sic, seu quæ est medii propter finem, nihilominus omnis amor boni particularis, quatenus liber est, electivus est. Quia vel per illum amorem tale bonum alteri bono illi opposito præfertur, vel certe quia actus ille amandi carentiæ ejus præponitur: et ibi etiam includitur virtualis quædam electio, quatenus particulare bonum propter beatitudinem, vel propter universale, seu integrum bonum amatur, sicut pars naturaliter est propter totum, ut ex D. Thoma, d. q. 60, art. 2, et 1, 2, quæst. 1, art. 4, 5 et 6, colligitur. Ut ergo dilectio electiva a naturali adæquate distinguatur, oportet, ut cum majori rigore electiva dicatur, quæ omnem necessitatem excludit, ut explicatum est, nisi si quis dicat, eamdem dilectionem posse naturalem, et dilectivam vocari sub diversis respectibus, naturalem scilicet, ut est de bono propter seipsum, et ex speciali inclinatione naturæ, unde aliquam necessitatem participat, electiva vero prout est aliquo modo libera, et propter aliud, ut sensit Alensis, 2 part., quæst. 30 et 31, per totas; sed nihilominus deliberativa simpliciter dicetur, quæ nullo modo naturalis est, et ita videtur ex his articulis accipienda.

5. Angelus juxta D. Thomam sola dilectione electiva diligit creaturas non intellectuales. Unde ulterius colligimus, ex mente D. Thomæ Angelum sola dilectione electiva diligere om

nes alias creaturas præter intellectuales; non enim alia ratione illas omisisse videtur, et de solis intellectualibus quæstionem movet, nisi quia supponit, Angelum non diligere alias creaturas naturali dilectione; quod potest in hune modum explicari. Nam duplex est amor, ut dixi, scilicet amicitia, et concupiscentiæ. Prior non habet locum circa creaturas ratione carentes, teste Aristotele, 8 Ethic., c. 2, D. Thoma, 4, contr. Gent., c. 91, et dixi in relectione 1, de libertate divinæ voluntatis, sect. 2, num. 16. Et illa dilectio naturalis, qua unus Angelus alios amat, et hominem, circa res cæteras locum non habet. Solo ergo amore concupiscentiæ potest Angelus hujusmodi res diligere. Hic autem amor non est Angelo ullo modo necessarius, aut naturalis: quia extra Deum nihil sibi ex necessitate aliqua, sen naturaliter amat, quia a solo Deo naturaliter pendet, et cum illo solo potest esse beatus. Et ideo res irrationales, quas solo amore coneupiscentia potest diligere, non naturaii amore, sed pure electivo diligit. Imo quatenus alios Angelos amore concupiscentiae diligere potest, non naturali amore, sed electivo diligit, propter eamdem rationem. Dices, necessarium omnino videri, ut omnis amor electivus ex aliqua inclinatione naturali procedat: nam, ut dixit D. Thomas, I p., q. 60. in diet. art. 2: Naturalis dilectio principium est electivæ, quia semper id, quod pertinet ad prius, habet rationem prioris. Ergo repugnat aliquam dilectionem ita esse electivam, ut non sit aliquo modo naturalis. Respondeo, id verum esse de inclinatione naturali ad bonum in communi, vel ad propriam beatitudinem. Nam sine dubio omnis amor concupiscentiæ ab hac inclinatione procedit, sed nihilominus talis amor non semper est ex peculiari inclinatione naturali ad tale objectum, seu ad talem rem determinatam, quod requiritur proprie ad amorem naturalem, ut explicavi.

6. Solvitur objectio contra dicta in n. 2 et 3. Potest vero objici contra dicta, de amore unius Angeli erga alios, quod D. Thomas asserit, d. a. 4, q. 60, ad 3, hujusmodi amorem non posse ab Angelis malis removeri, quin dilectionem, inquit, naturalem habeant ad alios Angelos: in quantum cum eis communicant in natura. Respondeo, hæc verba non esse intelligenda de amore elicito, sed de naturali inelinatione, hæc enim sola ab eis removeri non potest, actus autem elicitus potest non haberi, imo et contrarius adesse potest, ut dixi. Vel si intelligantur de actu elicito, intelligenda sunt

non absolute, sed conditionaliter, sed hypothetice: ut indicant verba illa, ia quantem communicant in natura. Nam si unus Angelus velit actum voluntatis habere circa alium, quatenus in natura secum convenit, hane præcisam rationem spectando, non potest circa illam versari, nisi diligendo, et ita non potest ab illo separari dilectio, ex suppositione quod velit circa tale objectum sub tali præcisa ratione operari. Absolute autem potest removeri, quia potest objectum illud, non ita præcism, sed ut in re habet alias conditiones adjunctas, considerare, et hoe tantummodo per voluntatem circa illud versari, sic enim non solum non amare, sed etiam odisse poterit.

7. Utrum Angelus unus naturaliter magis diligat quosdam Angelos, quam alios.—Tripliciter sumi potest major illa dilectio. Respondetur in primo sensu. — Ultimo solet hoc loco interrogari, an illo naturali amore, quo taus Angelus alios diligit, sit aliquis ordo, id est, an Angelus naturaliter plus diligat quosdam Angelos, quam alios, et an perfectiores, vel similiores magis diligat. Comparari autem solent amores, vel in bono volito alteri, vel in modo intentionis, vel in modo appretiationis, qui explicatur per hanc comparationem, si unum esset dimittendum, a quo difficilius removeretur voluntas. Quantum ad primam comparationem res est clara, quia hoc modo perfeetiores diliguntur magis. Quia sic magis diligere, non est nisi majus bonum alteri diligere, naturali autem dilectione majus bonum amatur perfectiori Angelo, quia amatur illi perfectio naturalis, quæ in illo major est. Et sic Angelus magis diligit perfectiores se, quam seipsum, quia meliorem naturam, et perfectionem naturalem majorem illis vult. Verum est, in bonis accidentalibus, et adventitiis posse plura sibi diligere, vel etiam aliis. Sed hoc magis pertinet ad amorem electivum, quam ad naturalem.

8. In secundo sensu.-In tertio sensu De modo intentionis, quidam dicunt Angelum magis se, quam alios, et inter alios magis sibi similiores, quam perfectiores, quia ad se magis inclinatur, et consequenter etiam ad illos, qui majorem unitatem cum illo habent, et in hac unitate naturalis hic amor fundatur. Sed in hac conditione amoris non existimo esse ullum ordinem, quia Angelus naturaliter inclinatur ad operandum toto conatu, dum autem operatur toto conatu, cum æquali intentione operatur, et ideo non minori intentione diligit alios, quam se, nec inter alios magis si

« PredošláPokračovať »