Obrázky na stránke
PDF
ePub

pro quatuor bovatis terræ in Heton; xvijd. q, pro dimid. car. terræ in Ilkelay; xijs. vid., pro tribus car. terræ et dimid. in Merston; xviijd., pro una car. terræ in Munketon; ijs. xd. ob., pro una car. terræ in Heton; ijs. xd. ob. pro una caruc. terræ in Malghom; xvijd., pro dimid. car. terræ in Conyngeston; iiijs. iijd. ob. q, pro tribus caruc. terræ in Hebeden; viijs. vijd. ob., pro duabus car. terræ in Malghom; et xiijd. ob. qa, pro tribus bovatis terræ in Preston; et iiijs. vd. ob., pro duabus car. terræ in Horton, sicut continetur in rotulis de particulis compoti collectorum ejusdem auxilii, hic, in Thesaurario, existentibus. Et sic dicti xlijs. iiijd. exacti fuerunt de præfato abbate, in rotulis annualibus usque annum octavum regis Edwardi, patris regis nunc, quo anno Johannes Malbys, tunc vicecomes comitatus Eboracensis, oneratus fuit super compotum suum, de eodem anno, de xlijs. iiijd. prædictis, sicut continetur in prædicto rotulo de dicto anno octavo, in Eborascira.

Sed non est compertum penes scaccarium per hujusmodi scrutinium, quod collectores auxilii regi Henrico, anno regni sui xixo concesso ad maritandam Isabellam sororem suam Frederico Imperatori Romanorum, neque auxilii dicto regi Henrico concesso anno regni sui xxixo ad primogenitam filiam suam maritandam, neque auxilii eidem regi Henrico anno regni sui xxxviii concesso ad primogenitam filium suum militem faciendum, onerarunt se de aliqua pecuniæ summa recepta de hujusmodi auxiliis a præfato abbate. Nec quod, idem abbas seu aliquis prædecessorum suorum, quicquam ad eadem auxilia, vel ad aliqua alia hujusmodi auxilia, solverunt, ratione terrarum et tenementorum suorum, in villis prædictis.

Et sic liquet per præmissa quod, omnia et singula loca ubi prædictum auxilium regi nunc, concessum, a præfato abbate exigitur, concordant cum locis in carta prædicta specificatis, exceptis Malassart, Grenehamerton, Sandhoton, Growelthorp, Staynburn, Rygeton, Quyxlay, Merston, Munketon, Ilkeley, Lytton, Thressefeld, Melmorby-juxta-Wath, Rokeby, et Pykall, Mellemorby, Renyngton, Neusom, et Thornton-in-Mora, de quibus locis nulla fit mentio in carta prædicta. Unde dictum est præfato abbati quod, solvat summas denariorum ab eo exactas de auxilio prædicto, ratione terrarum et tenementorum suorum in eisdem villis. Ad quod prædictus abbas, per dictum attornatum suum, dicit quod, ipse auxilium prædictum, pro terris et tenementis suis, in dictis locis non nominatis in carta prædicta,

(1) The original documents relating to the collection of these aids are not now known to exist.-Vide D. K. Second Rep. Pub. Rec., Appx. ii. p. 136.

solvere non debet plusquam de aliis terris et tenementis suis in aliis villis in carta prædicta specificatis. Dicit enim, videlicet, quoad Malassart, quod Kirkeby, quæ in carta prædicta nominatur, et Malassart, sunt una et eadem villa, et non diversæ villæ, et aliquando vocatur Kyrkeby-Malassart, et aliquando Kyrkeby, per se; et quoad Grenehamerton et Sandhoton, dicit quod Hamerton, per se nominata in carta prædicta, et Grenehamerton, sunt una et eadem villa, et etiam Hoton et Sandhoton, et non diversæ villæ. Et quoad Growelthorp, Staynburn, et alía loca prædicta, de quibus nulla fit mentio in carta prædicta, &c., dicit prædictus rex Ricardus, per eandem cartam concessit, voluit, et præcepit quod, prædicti monachi tenerent et haberent in perpetuam elemosinam, quietam de auxiliis, quicquid habuerunt de feodo Rogeri de Moubray et Willielmi de Perceio, seu quorumlibet aliorum, et dicit quod omnia terræ et tenementa quæ ipse abbas tenuit, tempore concessionis auxilii prædicti, seu modo tenet in eisdem villis pro quibus auxilium illud ab eo exigitur, sunt de prædicto feodo de Moubray et Perceyo, et fuerunt in possessione abbatiæ prædictæ tempore confectionis cartæ prædictæ, videlicet, xvii die Septembris, anno primo ipsius regis Ricardi.' Adjiciendo ipsum seu aliquem prædecessorum suorum aliqua terras seu tenementa in villis seu locis prædictis vel aliquibus eorundum, post dictum xvii diem Septembris, non adquisivisse. Nec ipsum aliqua terras seu tenementa in aliquibus locis prædictis, tam nominatis in carta, quam non nominatis, tenere per feodum militare, vel per partem feodi militis. Nec tempore concessionis auxilii prædicti, tenuisse. Et hæc omnia prætendit verificare, &c. Et petit ut prius, &c.

Et habita inde deliberatione, &c., Concordatum est quod inquirendum inde antequam, &c. Et si idem abbas, dicto anno vicesimo regis nunc, seu dicto xvii die Septembris anno primo dicti regis Ricardi, progenitoris regis nunc, habuit seu modo habeat aliqua terra seu tenementa in villis seu locis prædictis, præter ea quæ continentur in cartis prædictis, et quæ fuerunt de possessione domus suæ prædictæ, tempore confectionis dicta cartæ regis Ricardi, progenitoris regis nunc, et si sic, tunc quas terras et quæ tenementa, et ubi, et per quod servitium ea tenet. Et præceptum est vicecomiti quod venire faceret, hic, a die Sancti Hillarii in xv dies, duodecim, &c., de visneto2 villatarum

(1) Lands and tenements in all the places in question-Kirkeby-Malasart, Grenehamerton and Sandehoton being also mentioned by these names-are included in the charter of Richard I., dated 9th November, anno regni 100, which confirms to the monks of Fountains all their estates, to be held in Frankalmoigne and discharged of Aids.

(2) "It should be vicineto: Vicinetum is derived of the word Vicinus, and signifieth neigh

et locorum prædictorum, quorum quilibet, &c., per quos, &c., qui nec, &c., ad recogn., &c. Et idem dies datus est abbati. Et interim respect., &c.

Ad quem diem prædictus abbas venit, per prædictum attornatum suum, et vicecomes retornavit breve et nomina juratorum, &c., et ipsi non venerunt. Ideo datus est dies eidem abbati ulterius a die Paschæ in xv dies. Et præceptum est vicecomiti quod distringat juratores, &c. Et præter illos octo tales, &c. Ita, &c., ad eundem diem, vel interim, coram Thoma de Fencotes et Willielmo Basset, vel altero eorum, Justiciariorum regis ad assisas in comitatu prædicto capiendas assignatorum, per literas regis Patentes, ad Inquisitionem illam capiendam, ad certos dies et locum quos, &c. Ita quod Inquisitionem illam habeant, hic, ad prædictam xvam. Paschæ.

Ad quem diem prædictus abbas venit. Et prædictus Thomas de Fencotes liberavit hic, quandam Inquisitionem, coram eo apud Ripon, die Martis proximo ante festum sancti Ambrosii, anno xxvii regis nunc, super præmissis captam per sacramentum Johannis Vavasour de Neuton, Johannis Aldefeld, et aliorum juratorum, quorum nomina annotantur in panello brevis. Qui dicunt supra sacramentum suum quod, Kyrkeby-malassart et Kyrkeby sunt una et eadem villa, et non diversæ villæ, et aliquando vocatur Kyrkeby-malassart et aliquando Kirkeby per se, et quod illud verbum Malassart non est nisi quædam adjectio prædictæ villæ de Kyrkeby. Et quod Hamerton et Grenehamerton sunt una et eadem villa, et non diversæ villæ, et aliquando vocatur Grenhamerton, et aliquando Hamerton per se, et quod illud verbum Gren, non est nisi quædam adjectio prædictæ villæ de Hamerton. Et quod Hoton et Sandhoton sunt una et eadem villa, et non diversæ villæ, et aliquando vocatur Sandhoton et aliquando Hoton per se, et quod illud verbum Sand, non est nisi quædam adjectio predictæ villæ de Hoton. Dicunt etiam quod omnia terræ et tenementa in Growelthorp, Staynburn, et aliis locis, de quibus nulla fit mentio in carta regis Ricardi, sunt de feodo de Moubray et Perceyo, et fuerunt in possessione abbatiæ prædictæ tempore confectionis cartæ prædictæ, per quam quidem cartam prædicti abbas et prædecessores sui omnia prædicta terras et tenementa in prædicto recordo contenta, hucusque tenuerunt in liberam, puram, et perpetuam elemosinam, quieta de omnibus auxiliis et secularibus servitiis. Quæsiti si prædictus abbas, vel aliquis prædecessorum suorum, aliqua terras seu tenementa in prædictis

bourhood, or a place near at hand, or a neighbour place. And the reason wherefore the Jury must be of the neighbourhood, is for that Vicinus facta vicini præsumitur scire, all which is implied in this word."-Co. Litt. i. § 234.

villis seu locis vel aliquibus eorumdem, quovis modo adquisivit, post datam prædictæ cartæ regis Ricardi sic eis factæ, quæ per servitium militare vel per partem feodi militis tenebantur. Dicunt quod non. Quæsiti si prædictus abbas vel aliquis prædecessorum suorum unquam aliquando solvit ad auxilium pro primogenito filio regis militem faciendo, vel pro primogenita filia regis maritanda. Dicunt quod non.

Et super hoc, prædictus abbas petit judicium, &c. Et quia visum est curiæ expediens esse quod antequam procedatur ad judicium in præmissis, quod certioretur quæ et cujusmodi terræ et tenementa idem abbas teneat in villis prædictis de feodis prædictis, et per quæ facta. Unde dictum est ei quod dicta facta ostendat curiæ, si, &c. Ad quod, idem abbas dicit quod illa facta non habet ad præsens, &c. Et petit diem citra quem, &c. Et super hoc datus est ei dies in Crastino sancti Johannis Baptistæ, ad cartas suas de feoffamento inde ostend. et ad ulterius faciend. quod curia, &c.

Ad quem diem prædictus abbas venit per prædictum attornatum suum et ostendit curiæ tredecim cartas diversorum feoffatorum, qui tenuerunt de feodis de Moubray et Perceyo, quæ irrotulantur in rotulis sequentibus,' quarum prima data est circa

(1) Sixteen charters of different feoffees are enrolled at full length on the 43rd and 44th rolls of the record, and purport as follows:

1.-Roger de Mubray, son of William de Mubray, confirmed all the lands, rents, and possessions of the convent in his fee of Wynkesley, Thorp, Kirkebyshyre, and Mildeby.

2.-Isabella de Fortibus, countess of Albemarle and Devon., confirmed grants of the vill of Stainburn with half the vill of Rigton, &c.

3.-John, son of Henry de Hamerton, confirmed the gift of John, his grandfather, of one carucate of land in Quickeslaia, also of two oxgangs of the gift of his aunt Cicely, and of a toft in the same vill which had been granted by his father.

4.-Peter Bruce, the third, confirmed all lands which the abbey of Fountains had of the confirmation of his father, or other ancestors, of his fee and all within it which they held in the vill and territory of Marston.

5.-Richard de Holethorp gave a carucate of land in Munketon.

6.-Gilbert, son of Reinfrid, acknowledged a rent to be payable out of a carucate of land in

Munkton.

7.-Richard de Percy gave the vill of Litton, with all his bondmen there, and the valley of Littondale, as defined by bounders.

8.-Helias, son of Adam de Threskefeld, confirmed six oxgangs of land in Treskefeld, and quitclaimed certain rents.

9.-John de Marmyon released the homage for certain tenements in Melmerby, 15 Kal. April, 1298.

10.-Avice Marmyon released her claim in four carucates of land in Melmoreby.

11.-John, son and heir of Jollan de Nevyll, quitclaimed all his right in all lands which the monks had of the gift of William le Fraunceys and others in Rokesby and Pykehale, 1265. 12.-Alan de Arches confirmed certain lands in Rainton. A.D. 1236.

13.-Ranulph de Neusum gave all that he had in Neusum-juxta-Kyrkebywiske, as well in demesne as in service. A.D. 1269.

14.-Ranulph, son of Robert de Neusum, confirmed six tofts, nine oxgangs, and three acres of land in the vill and territory of Neusum, which the monks had of the gift of Ralph de Neusum, his grandfather. He confirmed also all that they held of his fee.

Nativitatem beati Johannis Baptistæ anno gratiæ Mo CCO Lvto., in qua, inter alia, continetur quod Rogerus de Mubray, filius Willielmi de Mubray, concessit & confirmavit præfatis monachis, &c. Et petit judicium super præmissis, &c.

Et super hoc, recitato processu prædicto, et habita inde deliberatione, consideratum est quod prædictus abbas, de xili. xiiis. viijd. quam de prædictis xili. xvis. vijd. q. exoneretur et quietus existat, prætextu præmissorum, et quod, de residuis ijs. xjd. qa., remaneat oneratus pro terris et tenementis suis in Munketon et Ilkelay, videlicet pro xviijd., in Munketon, ubi dictus abbas non tenet terras et tenementa sua in puram et perpetuam elemosinam, et pro xviid. q. in Ilkelay,' unde non ostendit curiæ cartas de tenura sua ibidem.2

XXIII.

-PRO ABBATE ET MONACHIS DE FONTIBUS. [Ex Rotul. Pat., 27 Edw. III., pars 2., mem. 15.]

Rex, omnibus ad quos, &c., salutem. Inspeximus quandam cartam quam dominus Henricus, dudum rex Angliæ, progenitor noster, fecit monachis de Fontibus, in hæc verba. Henricus, rex Angliæ, et dux Normanniæ et Aquitaniæ, et comes Andegaviæ.-Ut antea, No. iii. p. 3.]

Inspeximus etiam quasdam literas patentes quas celebris memoriæ dominus Edwardus, rex Angliæ, avus noster, fieri fecit in hæc verba. Edwardus, Dei gratia, &c., salutem. Inspeximus cartam celebris memoriæ domini Ricardi, regis Angliæ, [ut antea, No. viii. p. 8]. Quam quidem cartam, propter rupturam sigilli,

15.-Walter de Beauvaiz gave an oxgang of land in Thornton-on-the-Moor, which his lord, Richard Malebisse, has given him.

16.-Richard Malebisse gave all the land which he had in Thornton, and all the men dwelling on the same.

(1) The abbot held here half a carucate of land, given by Robert de Skeggenese, "in perpetuam elemosinam-reddendo inde annuatim unam libram cymini, vel vid., ad festum sancti Botulphi, et faciendo forinsecum servitium, quantum pertinet ad dimidiam carucatam terræ in prædicta villa, pro omni servitio et omni re ad terram pertinente."-Coucher Book, fol. 99b.

(2) "Abbas de Fontibus debet xxxijs. viijd. ob. de auxilio Regi, ad primogenitum filium suum militem faciendum, concesso anno xxo, pro tribus xxxiiijta parte et xla parte unius feodi in Ilkelay, Hoton, et aliis villis, sicut continetur in rotulis principalibus. Et lxs. viijd. qa de eodem auxilio, pro 1 feod. di. et lxa parte feodi in Heton, Kirkeby-Malesart et aliis villis, sicut continetur ibidem. Et vijli. iijs. ijd. ob., de eodem auxilio, pro iij feod., di., xxa, xla, et quarta parte xle partis unius feodi militis in diversis locis ibidem. Summa xlli. xvją. vijd. qa. Sed non debet summoniri de xjli. xiijs. viijd. qa, inde per breve regis irrotulatum in memorand. de anno xxvijo. Regis hujus, termino Michaelis, et per processum inde habitum, et per considerationem Baronum annotatam in Rotulo placitorum de anno xxvijo. Regis hujus, inter Placita de termino Hillarij. Et debet ijs. xjd., videlicet, xviijd. in Munketon, ubi non tenet terras et tenementa in puram et perpetuam elemosinam, et xvijd. qa, in Ikelleye."-Magn. Rotul. Pipo, 27 Edw. III., Resid. Ebor.

« PredošláPokračovať »