Obrázky na stránke
PDF
ePub

teriæ, vel concursu, et oppositione aliarum causarum interdum deficiunt. Alia item sunt opera cœlorum, ad quæ ipsi tantum passive se habent, quæ non sunt propria opera, sed motus eorum, et in his non habent ex se peculiarem determinationem, ut deficere possint, vel non possint, sed juxta conditionem extrinsecam sui motoris aguntur. Et quia in eo motu a divinæ providentia dispositione principaliter pendent, ideo in eo motu non deficiunt. Nam Deus propter bonum universi, ad quod illi motus ordinantur, ita illos disposuit, ut non deficerent, nisi tempore, et modo ab ipso definito.

15. Ad quartum, quid nonnulli respondeant. -Refelluntur.-Vera responsio. - Ad quartum, in quo sumitur, non implicare contradictionem dari creaturam intellectualem impeccabilem in naturalibus, quidam ex scholasticis sub distinctione respondent. Dicunt enim posse Deum creare voluntatem sua natura determinatam ad unum bonum volendum, quia non videtur implicare contradictionem, quod sicut nostra voluntas est derminata ad bonum in communi, ita fiat aliqua determinata ad tale bonum in particulari, sive illud sit bonum honestum in communi, sive aliquod particulare. Et hoc modo concedunt, posse Deum facere creaturam rationalem impeccabilem in naturalibus. De voluntate autem creata, et libera negant posse fieri impeccabilem, etiam in naturalibus. Ita distinguunt Gabriel et Major, in 1, dist. 23, et sequitur Malonius supra. Mihi autem videtur esse inutilis distinctio et in priori membro involvi repugnantiam. Quia si creatura vere est rationalis, et intellectualis, voluntas ejus necessario est natura sua libera: unde licet DEUS per potentiam suam possit illam ab extrinseco determinare ad unum, non potest facere, ut ex natura sua, et ab intrinseco sit ita determinata. Quia adæquata origo, et radix libertatis est intellectus, seu rationalis cognitio, ergo appetitus, qui sequitur rationem, naturaliter est universalis, et indifferens ad omne bonum, ac subinde liber, ergo repugnat appetitum rationalem non esse natura sua liberum, et hoc probant omnia, quæ de libertate Angelorum capite secundo diximus. Unde Damascenus et alii Patres ibi allegali hanc putant esse evidentem consecutionem, Est rationalis, ergo libera. Ad argumentum ergo negatur assumptum. Nam licet DEUS possit facere Angelum, vel hominem, qui ex gratia sit impeccabilis, vel nunquam peccet: non tamen qui ab intrin

seca natura sit impeccabilis. Nec Augustinus ibi citatus usus illis verbis est, ut peccare non possit; sed cautissime dixit, potuisse facere naturam, quæ nunquam velit peccare, et quæ posset non peccare, et nihilominus peccare velit, et priori modo dicit fecisse illam in Angelis sanctis, posteriori autem in homine, et in cæteris Angelis: nunquam vero condistinxit naturam, quæ non possit peccare, ab illa, quæ potest. Et quando ita distinxisset, sicut citat Magister, intelligendus esset de natura, quæ per gratiam non possit peccare.

[ocr errors]

16. Secunda conclusio. Ad cogitationem congruam naturalem semper semel excitare Angelus valet. Secundo principaliter dicendum est, Angelos ita esse natura sua indifferentes inter bonum, et malum honestum, ut facile possint semper eligere, quod honestum est, ac subinde in materia naturali facile etiam possint per liberum arbitrium cum generali Dei concursu cavere omne tale peccatum. Nam (ut ex Nazianzeno, oratione 3, contra Julianum, Elias Cretensis ait) Angelus ægre vertitur in vitium. Et hoc probat fundamentum prioris opinionis. Nam Angelus in pura natura spectatus non dicitur passione, nec habet internam pugnam diversorum appetituum, nec errore decipitur, facileque potest omnia considerare, quæ ad recte agendum sufficiant, ergo potest etiam ille velle, et semel, ac iterum, et semper: quia non est illi difficilior perseverantia, seu multiplicata operatio uniformis, quam unica, vel momentanea voluntas. Sed de hac re in materia de Gratia, libro primo, latius actum est, ubi de fundamento illius sententiæ, scilicet necessitate cogitationis congrua late diximus. Ubi ostendimus talem cogitationem congruam intra ordinem naturæ esse quidem beneficium naturale, non vero esse auxilium ad ordinem gratiæ pertinens. Nunc vero addo, speciale esse in Angelo, et in hoc hominem superare, quod Angelus, intra ordinem naturæ loquendo, potest in se excitare cogitationem sufficientem ad operandum, et per liberum arbitrium illi consentire, et consequenter facere, ut talis cogitatio congrua sit. Nam, ut supra dixi, unicuique Angelo naturale est seipsum actu semper cognoscere; et intueri, cum omnibus speciebus, quas in se habet, et hac supposita naturali cognitione posse se libere ad hanc cogitationem, vel illam applicare, neque in hoc pendere ab extrinseca determinatione auctoris naturæ, sed ab intrinseco se determinare ad primam cogitationem non naturalem. Unde fit, ut consequenter possit

voluntarie ab illa transire ad aliam, et ita perpetuo moveri per suas naturales facultates cum generali concursu DEl. Ergo in rigore nulla excitatione naturali indiget, quæ ipsius arbitrium antecedat, et omnino ab extrinseco sit, aut propriam rationem gratiæ etiam ordinis naturalis habere possit.

17. Id confirmatur amplius. - Declaratur, quia illa prima cogitatio, et intuitio sui ipsius non est beneficium distinctum a beneficio creationis, prout hoc includit omnia, quæ ipsam creationem naturaliter comitantur. Reliquæ vero cogitationes, quæ postea succedunt omnes sunt voluntariæ. Quod si dicas, posse Deum alias bonas, et congruas cogitationes Angelo immittere, ut bonum morale ordinis naturalis operetur; respondeo, posse quidem id facere, tamen illas cogitationes non esse simpliciter necessarias Angelo ad non peccandum intra naturæ ordinem, quia tam perfectus et ordinatus in suis potentiis creatus est, ut si bene illis uti velit, possit sine naturali defectu id facere. Unde etiam addo, illud providentia genus, dandi, scilicet, illas cogitationes libertatem ejus prævenientes, non esse debitum naturæ angelicæ, nec in generali, nec in particulari spectatæ, ac proinde non dari tales cogitationes Angelis, nisi in ordine ad providentiam supernaturalem, et ordinis gratiæ, ut in libris quinto et sexto, dicemus. Nec Augustinus, d. 1. 12, de Civ., cap. 9, recte in contrarium allegatur: tum quia loquitur de amore Dei, quo Angeli sanctificati sunt, qui amor est supernaturalis: tum quia etiamsi abstracte, et generaliter intelligatur, verissime dicit omnem bonam voluntatem Angeli esse in eo a Deo factam, sed cum proportione: quia supernaturalis est a Deo ut auctore gratiæ, naturalis vero est ab eodem, ut auctore naturæ. Et ex discursu ejus constat non amplius intendere, sic enim in principio ait: Si dixerimus nullam esse efficientem causam, etiam voluntatis bone, cavendum est, ne voluntas bona bonorum Angelorum, non facta, sed Deo cooterna esse credatur. Cum enim illi facti sunt, quomodo illa non esse facta dicitur? Quæ ratio solum probat voluntatem bonam habere Deum factorem, vel ut naturæ auctorem, vel ut gratiæ cum partitione accommoda. Unde quod inferius ait: Si autem boni Angeli fuerunt prius sine bona coluntate, eamque in seipsis Deo non operante fecerunt, ergo meliores a seipsis, quam ab ipso facti sunt? absit. Eisdem modis, scilicet, vel de bona voluntate charitatis, quæ sola facit personam meliorem, seu simpliciter bonam,

vel cum dicta partitione accommoda intelligendum est. Et potest optime, nam solum concludit: Profecto, et bonam voluntatem, qua meliores essent, nisi operante adjutorio creatoris habere non possent. Postea vero in reliqua parte capitis incidenter loquitur de dilectione charitatis, et gratiæ, ut postea libro quinto, latius videbimus.

CAPUT VIII.

UTRUM ANGELUS IN PURA NATURA EXISTENS VENIALITER PECCARE POSSIT.

1. Angelus potest eligere minus bonum. Difficultas hujus capitis.-Responsio D. Thomæ ex sententia quorumdam. Circa resolutionem præcedentis capitis, duo gravia dubia occurrunt, quæ in libris quinto et septimo, necessario sunt ex professo tractanda in ordine ad statum, in quo Angeli creati sunt: non tamen possunt in præsenti omnino omitti in ordine ad statum mere naturalem angelicæ naturæ: et ideo in hoc, et sequenti capite breviter expedientur, quantum hic locus postulat, reliqua in prædictum locum remittendo. Primum est, an indifferentia ad eligendum bonum, vel malum, quam habet Angelus in pura sua natura spectatus, eamdem habeat, ad eligendum inter magis, et minus bonum, et inter grave, ac leve malum. Et quidem in bonis nulla occurrit dubitandi ratio, quia minus bonum, minus distat a bono meliori, quam malum a bono distat. Ergo si Angelus est liber ad eligendum id, quod est malum simpliciter, relicto bono, multo magis in electione minoris boni eamdem libertatem habebit. Et ex generali ratione libertatis id est evidens. Unde etiam Deo suo modo libera est electio inter inæqualia bona, licet malum simpliciter velle non possit. In malis autem inæqualibus occurrit specialis difficultas, quia si Angelus posset eligere minus malum, posset etiam venialiter peccare, volendo, scilicet, rem turpem in levi materia, ut mentiri, loqui otiose, vel quid simile. Quæ difficultas petit quæstionem, quam tractat D. Thomas, 1, 2, q. 89, art. 4, an Angelus possit venialiter peccare: ubi ipse defendit non posse. Et rationem reddit, quia Angelus non fertur ad ea, quæ sunt propter finem ultimum, nisi actu ea intendendo propter ultimum finem. Unde si ultimus finis bonus sit, Angelus non errabit in medio, et ita nihil peccabit: si vero ultimus finis sit malus, actus erit peccatum mortale ex intentione finis, etiamsi fortasse objec

tum proximum, seu materia ejus sit levis. Et hanc sententiam defendunt Thomista communiter, et videntur loqui de Angelo in omni statu. Et idem docuit Alensis, 2 p., q. 97, in 4,

art. 3.

2. D. Thomæ responsio non est pro instituto hujus capitis. Verumtamen D. Thomas aperte loquitur de Angelis bonis, et malis prout nune sunt in statibus beatitudinis et damnationis. Et in argumento sed contra videtur etiam loqui de illis, prout fuerunt in statu creationis, sei viæ, quo modo etiam loquitur Alensis. Nos vero nune ab omnibus his statibus abstrahimus, et de illis aliquid dicemus in libro quinto et sequentibus. Nunc vero loquimur de Angelo in pura natura spectato, et utente sua libertate mere naturali cum generali iafluentia Dei. Et sic distinguimus duos modos peccandi venialiter, scilicet ex imperfecta deliberatione, seu per subreptionem, et ex levitate materiæ, vel objecti cum perfecta deliberatione, et cognitione.

3. Prima conclusio probatur contra quosdam. -Indeliberatio in homine unde oriatur. Dicimus ergo primo, Angelum non esse capacem venialis peccati ex surreptione, seu indeliberatione. Non desunt moderni, qui hoc in dubium revocent: sed mihi videtur certum cum aliis melius sentientibus. Ratio est, quia intellectus angelicus non potest ab objectis immutari, et ad cogitationem aliquam necessitari, ergo non potest in intellectu Angeli excitari cognitio subreptitia, ergo nee in hujus voluntate potest insurgere surreptitius motus, quia hic non oritur nisi ex cogitatione prævia non volita. Unde in nobis motus surreptitiæ voluntatis ortum habet a sensibus, qui media phantasia excitant intellectum ad cogitandum aliquid, quod voluntatem subito movet, priusquam deliberare possit, vel rationem ad hoc applicare: Angelus autem non ita procedit, sed habet naturalem cognitionem sui, suarumque specierum, a qua cogitatione naturali, immediate non movetur voluntas nisi ad amorem sui honestum, et rationi consentaneum. Ad cogitandum vero de aliis objectis voluntas plena libertate applicat-intellectum, ideoque cum eadem plena li bertate vult, vel non vult, quidquid postea intellectus cogitando repræsentat. Non est ergo ibi locus surreptioni. Præsertim quia non indiget Angelus tempore, ut perfecte cogitet, quando per voluntatem applicatur: at vero in nobis motus voluntatis non est indeliberatus, est, imperfecto Eber, nisi quando perfecta cogitatio, et animadversio non est in nostra po

id

testate: eum ergo in Angelis non sit hær impotentia, non possunt propter indeliberationem a gravi culpa excusari: si alioqui ex objecto, et materia peccatum grave sit.

4. Instantia contra probationem conclusionis. Solum posset instari: quia licet hæc ratio procedat, quando Angelus tantum ab intrinseco (ut sie dicam) se applicat ad cogitandum, tamen interdum applicatur per locutionem alterius, et nunc non videtur procedere eadem ratio, quia unus Angelus prævenitur et excitatur ab alio per locutionem, ergo in naturalibus tantum rem considerando, potest unus Angelus tentare alium, et suasione prava illum excitare, ergo hoc modo non repugnabit esse in Angelo motum aliquem pravum per surreptionem, et priusquam perfecte deliberare possit. Et confirmatur, quia videtur hoc posse contingere, non solum per suggestionem et suasionem directam ad malum, sed etiam per occasionem tantum, supposita locutione, de re non mala. Ut si unus Angelus loquatur alteri de re bona vel indifferente, et in audiente suboriatur suspicio, quod loquens mentiatur, et quod se velit seducere, aut ad malum inducere: vel si insurgat aliquis motus odii, vel quid simile. Item hoc modo cum Angelis proponatur fides, poterunt in illis oriri motus subiti contra fidem.

5. Respondetur ad proximam instantiam.Respondetur nihilominus, etiam hoc modo non posse esse in Angelis motus subreptitios. Nam, ut supra dixi, per locutionem solum movetur, et necessitatur Angelus, ut species ab altero impressas in se videat, quæ cogitatio non est proprie subreptitia, quia non est capax libertatis, sed est mere naturalis, et in suo ordine est perfecta, et qualis esse debet. Unde non movet voluntatem, aliquam necessitatem illi imponendo, sed in libera ae plena potestate voluntatis Angeli est uti illa specie, vel non uti, ad intelligendum et considerandum quid alter loquatur, et tune etiam perfecte considerare potest: ideoque quidquid postea ex vi illius locutionis vult, judicat, aut facit, plena libertate facit. Atque ita nullum habet motum subreptitium: nec ex eo capite a peccato lethali excusabitur, si alias vel odium, vel judicium temerarium, vel si dubitatio de re per locutionem proposita, sit ex genere suo et ex materiæ gravitate peccatum mortale. Quo! quidem in objectis ordinis naturalis satis perspicuum est: in supernaturalibus autem infra libro quinto magis explicabitur: une satis sit dicere, supernaturalia infundi modo nature

accommodato. Unde cum Angelo revelatur fides, perfecte, et in uno momento tota ratio credibilitatis ejus proponitur, et ideo licet simul cognoscere possit omnes rationes naturales, quæ in re proposita difficultatem facere, aut de se dubitationem inducere possunt: nihilominus non potest ipse dubitare per surreptionem, sed si dubitationi consentiat, ex sufficienti libertate consentiet, et graviter peccabit: et ita nunquam potest peccatum veniale per surreptionem in Angelo probabiliter cogitari: an vero dubitare possit, in libro septimo dicemus.

6. Secunda conclusio contra quosdam Thomistas, Cajetanum, etc. — Dico secundo. Cum perfecta deliberatione non repugnat Angelum in pura natura spectatum venialiter peccare. Ita tenent multi ex modernis theclogis, in 1, 2, quæst. 89, art. 4. Ubi Cajetanus et aliqui Thomista oppositum sentiunt, quia D. Thomas idem sentire videtur. Sed, ut dixi, fortasse D. Thomas solum locutus est de Angelis bonis et malis, prout nune sunt in suis statibus, vel eliam prout de facto sunt conditi in statu gratiæ: nam probabile est ita fuisse a Deo conditos et gubernatos, ut nullus eis fuerit locus peccandi venialiter, ut inferius explicabimus. Nihilominus per se spectando vires naturales liberi arbitrii Angeli, et secludendo specialem Dei providentiam circa illum, non apparet cur non possit Angelus peccare venialiter. Sic enim argumentor: Angelus potest prave eligere in materia gravi, ergo et in materia levi, vel ex sua specie, ut est mendacium, vel ex quantitate materiæ, ut est levis violentia injusta alteri facta, vel detractio levis. Sed potest Angelus facere hanc electionem in levi materia sine circumstantia mortaliter aggravante: ergo sic facta erit tantum veniale peccatum, ac subinde potest hoc modo Angelus venialiter peccare. Primum antecedens in præcedenti capite probatum est. Et ibi adducta probant primam consequentiam, quia indifferenter procedunt de electione prava, et nulla est ratio cur locum habeant in materia gravi, et non in levi: imo a fortiori ex majori concluditur minus. Et ita qui negant posse Angelum venialiter peccare, non hoc negant sed dicunt necessario adjungere circumstantiam mortaliter aggravan

tem.

7. Ex circumstantia persona non fit necessario in Angelis de veniali mortale. Nec ex circumstantia modi. —Contra hoc ergo probatur propositio subsumpta. Nam inquiro, quæ nam sit hujusmodi circumstantia, quæ neces

sario tali electione adjungatur. Tres enim excogitari tantum possunt, scilicet conditio personæ, modus peccandi, et finis. Nam circumstantia quid, vel quantum, quæ ex parte materiæ est valde intrinseca, supponitur levis, cæteræ vero sunt valde extrinsecæ, ut est instrumentum, auxiliator, tempus, ac locus, quæ in Angelis secundum se spectatis vix locum habent, præsertim in ordine ad moralem modum operandi. Ex primis autem tribus circumstantiis, in persona Angeli nihil invenitur, unde peccatum de se veniale fiat mortale: quia sola perfectio naturalis Angeli ad hoc non sufficit, cum neque gratiæ dignitas sufliciat, et in eo per se nihil aliud invenitur. Deinde in modo peccandi Angeli nihil considerari potest nisi perfecta cognitio, et libertas. Unde fit, ut sine ignorantia, vel passione peccet: sed hoc etiam non aggravat infinite malitiam actus, ut per se notum est. Unde quod quiddam dicunt, semper peccare ex contemptu, vel sine incentivo peccandi, valde frivolum est, quia incentivum peccandi potest esse sola inferior bonitas in objecto inventa, et carentia alterius incentivi, non solum non aggravat, sed etiam est impertinens. Contemptus vero frustra cogitatur, quia nihil est, quod necessitet Angelum ad contemnendum proprie, ac formaliter, sicut in tractatu sequenti de homine in statu innocentie iterum dicemus.

8. Neque tandem ex circumstantia finis -1d ostenditur primo.-Hinc ergo D. Thomas hane necessitatem reduxit ad circumstantiam finis ultimi, quia Angelus semper operatur propter ultimum finem: sicut cognoscit in principiis conclusiones. Sed contra hoc instamus, quia talis circumstantia non videtur necessaria simpliciter, et ex natura rei. Primo, quia nec æquiparatio voluntatis, et intellectus videtur adæquata, quia majorem connexionem habet conclusio cum principiis, quam particularis finis cum ultimo, quia illa prior est ab intrinseco necessaria, hæc vero posterior est voluntaria, et pendens ex libertate operantis. Nec etiam id, quod in exemplo sumitur, semper est necessarium, quia non cogitur Angelus semper cogitare de principiis primis quoad cognitionem, seu quoad resolutionem ultimam, quoties veritatem alicujus propositionis videt, præsertim si illam intuitive videat, ut supra dictum est, ergo quando cogitat de objecto particulari bono sub aliqua ratione per se amabili, non est necesse, ut de ultimo fine suo cogitet, nec de ordine unius ad alterum, ergo potest hoc modo velle aliquid bonum inferioris ordinis, ut propriæ

delectationis, vel commodi, sine alia relatione ad ultimum finem.

9. Ostenditur secundo.-Secundo quia potest Angelus peccare mortaliter sine formali relatione ad ultimum finem: duobus enim modis potest dici Angelus vel homo constituere ultimum finem in objecto amato: uno modo formaliter judicando illud esse summum bonum suum, et verum finem ultimum, et ita illud referendo; et sic non constituit Angelus finem ultimum in creatura, quando primum mortaliter peccavit, quia aliter per errorem contra rationem naturalem peccaret: alio modo dicitur amari aliquid ut ultimus finis implicite et virtute, quia amatur contra præceptum Dei, et propter illud amicitia Dei contemnitur, et hoc fit peccando mortaliter: nihilominus tamen in modo amandi, seu volendi illud objectum amatur, ut particularis finis, sine formali relatione ad ultimum finem, et ita peccant Angeli mortaliter, ergo eodem modo poterant peccare venialiter in materia levi. Intercedit autem differentia, quod in materia gravi illa particularis dilectio alicujus boni est virtualis intentio alicujus ultimi finis extra Deum quando vero materia est levis, neque formaliter, nec virtute ut finis ultimus amatur, et ideo manet intra gradum peccati venialis, etiam in Angelo. Tertio, quia potest Angelus in sua pura natura spectatus operari opus honestum misericordiæ, aut justitiæ, non referendo illud in Deum, ut ultimum finem actualiter super omnia dilectum, quia non est necesse ut hanc dilectionem exerceat, quoties aliquid boni operatur, ergo etiam e contrario potest aliquid mali facere non referendo illud actualiter, et formaliter in aliquod amatum, ut ultimum finem, et consequenter poterit illud malum esse veniale, si sit in materia levi.

10. Objectio.-Responsio.—Concluditur posse Angelum ex natura rei peccare venialiter, et pie exponitur D. Thomas.—Objicies, quia omnis actio debet habere aliquem ultimum finem, etiam ex formali relatione operantis, quia necesse est, ut intentio ejus in aliquo sistat, et terminetur, et consequenter sit ultimus finis ejus, ergo multo magis est hoc necessarium in Angelo, sive male operante. At cum operatur malum, non potest sistere in Deo, ut in ultimo fine, vel in hoc ipso peccaret mortaliter, ergo sistit in creatura, vel in seipso tanquam in ultimo fine, et hoc etiam ad peccandum mortaliter sufficit. Respondeo idem argumentum in nobis fieri posse. Unde communis doctrina est, duplicem esse distinguendum ultimum finem. Unus dicitur finis ultimus simpliciter, seu ip

sius personæ operantis, in quem se, et omnia sua refert. Alius est finis ultimus secundum quid, scilicet unius actus, qui fertur in aliquod objectum propter seipsum, seu bonitatem quam in se habet, et ab operante ultra non refertur, et ideo dicitur ultimus respectu talis actus, non tamen respectu personæ: quia nec diligit illud bonum super omnia, neque se, et omnia sua in illud refert, sed tantum ita vult illud propter se, ut in alium finem illud non referat. Argumentum ergo non procedit de ultimo fine priori modo: nam in illo falsa est prima propositio assumpta: nec probatio ejus in eo sensu vim habet, sed tantum in posteriori sensu. Et sic dato antecedente, negatur consequentia, et ultima probatio falsa est. Nam hoc non sufficit ad peccandum mortaliter: quia ille defectus operationis stare potest cum amore Dei simpliciter, et super omnia, solum enim inde fit, ut aliquod opus non referatur in ipsum, nec sit aptum in ejus amorem referri, quæ non est gravis Dei injuria. Et sic homines peccant venialiter, et rationes factæ ostendunt eodem modo posse peccare Angelum. Unde non apparet cur ex natura rei omne peccatum angeli necessario sit mortale. Et ratio illa D. Thomæ, ut verum fateamur, simpliciter non convincit, et fortasse non in eo sensu ab ipso adducta est, sed ut congruentia quædam illius providentiæ, quam de facto Deus cum Angelis habere voluit, ut in libro septimo latius explicabimus.

CAPUT IX.

UTRUM ANGELUS IN PURA NATURA CREATUS HABEAT INDIFFERENTIAM, UT IN PRIMO SUE CREATIONIS INSTANTI BENE, ET MALE DILIGERE, SEU ELIGERE POSSIT.

1. Exponitur sensus quæstionis. — Secundum dubium circa resolutionem capitis septimi est, quando inceperit angelus habere indifferentiam illam libere eligendi inter bonum, et malum, quam naturaliter habere ibi diximus. Et difficultas est de primo instanti creationis, an in illo intrinsece, seu inclusive habuerit illam potestatem, nam extrinsece, seu exclusive, certum est apud omnes, immediate post illud instans habere plenam libertatem, et consequenter illam indifferentiam ad malum, quæ plenam libertatem creatam consequitur, nisi ab extrinseco firmetur. Et ita etiam de facto peccasse malos angelos, infra videbimus. Unde quæstio hæc coincidit cum illa, an potuerint angeli in primo instanti peccare, quam

« PredošláPokračovať »