Obrázky na stránke
PDF
ePub

mile judicium, in quo jam sub inferiori judice laico etiam, et infideli erat constitutus, et ideo prudenter fecit appellando ad legitimum superiorem ejusdem inferioris judicis et suorum accusatorum, quorum injustam vexationem hoc modo redimebat. Præsertim quia etiam potuit Paulus Cæsarem appellare intentione implorandi ejus auxilium, eo meliori modo quo posset. Sic enim factum illud interpretari videtur Athanasius, Apol. ad Constantium; implorare autem auxilium principis sæcularis contra vim et injuriam illatam ab inferiori judice laico, non est illicitum, neque libertati ecclesiasticæ repuguans, imo illi maxime consentaneum, ut ibidem significare voluit Athanasius, et Augustinus, epist. 48, 50 et 204, contra Donatistas docuit. Et hoc significant verba Pauli, Act. 28 Coactus sum appellare Cesarem, vi delicet, ut eum eriperet e manibus Judæorum, a quibus per solum præsidem liberari non posse timebat.

6. An Episcopi sint exempti. Secundo loco dicendum est de Episcopis, in quibus considerari potest potestas ordinis, in qua Apostolis æquales sunt, et superiores sacerdotibus, unde hoc titulo potest aliqua major ratio hujus privilegii in eis considerari quam in sacerdotibus, major vero sumitur ex munere pastorali. Nam præter potestatem ordinis considerari potest et debet in Episcopis pastoralis dignitas, et potestas jurisdictionis Episcopalis, ratione cujus sunt spirituales principes Ecclesiæ, non quidem universales, sicut Apostoli, sed in suis diœcesibus, propter quod dicuntur esse successores Apostolorum. Hac ergo ratione post Apostolos videtur efficacius probari, habere Episcopos a Christo Domino hoc privilegium fori sæcularis. Nam ad illos possunt cura proportione applicari rationes de Apostolis factæ. Quia illi sunt altiori modo quam cæteri de familia Christi, et cum Pontifice specialiter vocali in partem sollicitudinis, et ideo ab eo fratres vocantur; merito ergo censeri possunt inter filios a Christo comprehensi, cum dixit: Ergo liberi sunt filii. Tum etiam quia Episcopi sunt Patres principum sæcularium, et simpliciter illis superiores, et ideo indignum est, et indecens, ut ab eis judicentur.

7. Unde Anacletus Papa, de Episcopis loquens, in Epist. 2, c. 2, sic ait: Unde liquet, quod summi sacerdotes, id est, Episcopi a Deo sunt judicandi, non ab humanis, aut pravæ ritæ hominibus lacerandi, sed potius ab omni

bus fidelibus portandi, ipso Domino exemplum dante, quando per se ipsum, et non per alium, vendentes et ementes ejecit de templo 1, et cœtera quæ prosequitur. Et idem optime confirmant verba Gregorii VII, lib. 8, in ep. 21, quæ supra jam retuli : Quis dubitet sacerdotes Christi, regum, et principum, omniumque fidelium patres et magistros censeri? nonne miserabilis insania esse cognoscitur, si filius patrem, discipulus magistrum sibi conetur subjugare, et iniquis obligationibus illum potestati suæ subjicere, a quo credit, non solum in terra, sed etiam in cœlis se posse ligari ac solvi; ubi constat præcipue de Episcopis loqui, quibus convenit ligandi et solvendi potestas in exteriori foro, seu judicio ecclesiastico.

8. Unde statim idem Pontifex, ex altero Gregorio, lib. 4, epist. 32, c. 75, refert historiam supra tactam de Constantino, qui in Concilio Nicæno, nullam judicis sententiam super Episcopos dare presumpsit, sed illos etiam deos vocans, non suo debere subesse judicio, rerum se ab illorum pendere arbitrio judicavit. Imo addit Melchiades Papa, in cap. Futuram, 2, q. 1, dixisse Constantinum, Episcopos solius Dei judicio reservari. Unde colligunt adversarii, verba illa Constantini urbanitatis tantum fuisse, quoniam alias Episcopi neque a Papa possent judicari. Sed longe aliter hoc declarat et confirmat Melchiades Papa, in epist. ad Episcopos Hispanie, dicens, episcopos, quos sibi Dominus tanquam oculos elegit, et columnas Ecclesiæ esse voluit, quibus etiam ligandi, et solrendi dedit potestatem, suo judicio servavit, hocque privilegio B. clarigero Petro sui vice solummodo commisit. In quibus verbis omnes Episcopos in hoc videtur Papæ similes efficere, quod illos Deus judicio suo reservavit. Unde ex hac parte divina ordinatione erunt exempti a judicio mere humano, seu sæculari. Differunt tamen a Pontifice, quia in terris habent judicem, cui Deus suas vices commisit. Pontifex autem superiorem hominem non habet, a quo judicetur. Quæ omnia etiam de Apostolis a fortiori procedunt, et videntur hanc partem multum persuadere.

[blocks in formation]

externo, et ideo non sunt Ecclesiæ principes, ordinem, qui sit verum sacramentum, sive

nec superiores principibus laicis quoad potestatem imperandi, et judicandi illos in exteriori foro. Sunt tamen illis statu et gradu digniores, et Christi personam in suis ministeriis excellentiori modo repræsentant. Præsertim in tremendi sacrificii oblatione, et in peccatorum absolutione, ubi Christi personam gerunt. Et ad illa munera ex vi sui ordinis et status deputati sunt, ideoque in verbis: Ergo liberi sunt filii, merito censendi sunt sacerdotes comprehensi, quia peculiari titulo et modo sunt de familia Christi, licet non in tam excellenti gradu, sicut Episcopi. Quod vero pertinet ad jus naturale, videtur etiam habere majorem congruentiam in sacerdotibus, quam in inferioribus, ratione characteris sacerdotalis. Primo quidem quatenus dat potestatem in corpus Christi verum, nam per illam maxime participant sacerdotium Christi, et efficiuntur res maxime sacræ, ideoque sunt eo ipso abstractæ a jurisdictione sæculari, et spirituali potestati subjectæ. Deinde accedit potestas in corpus Christi mysticum, ratione cujus fiunt spirituales patres laicorum et judices loco Dei in spiritualibus causis, quæ ad Deum maxime spectant, et in foro maxime sacro. Ratione quarum potestatum maxime in sacerdotes legis gratiæ conveniunt tituli regum et deorum, quibus Scriptura solet ornare sacerdotes, ut jura etiam canonica supra citata expendunt, ad considerandum quam sit indecens sacerdotes a laicis judicari. Quæ indecentia ex natura rei inest, et fundatur in excellentia sacerdotalis characteris; ergo valde credibile est ex vi illius esse exemptos.

10. An inferiores clerici jure divino eximantur. Prima opinio negans. Atque hinc tandem constat quid dicendum sit de inferioribus clericis. Aliqui enim dixerunt illos non esse exemptos jure divino, etiam si majoribus ordinibus consecrati exemptionem a jure divino habeant, quod sensit Bernard. Diaz de Lugo, in Pract., cap. 65; et Joan. Lupus, tract. de Libert. Christ., p. 2, q. 5. Quod omnino non placet, tum quia quod aliquis ordo peculiari modo major aut sacer reputetur, ex jure positivo pendet, juxta cap. Miramur, de Servis non ordinand.; tum etiam quia jura supra allegata generaliter et sine distinctione loquuntur. Tum denique quia non solum clericis in minoribus ordinibus constitutis, sed etiam in universum personis ecclesiasticis, sive recipientibus characterem per aliquem

per quemcumque alium ritum vel modum ab Ecclesia institutum, possunt cum proportione applicari discursus facli. Nam omnes sub peculiari familia Christi comprehenduntur, et omnes ad ordinem rerum sacrarum et ecclesiasticarum pertinent, et magis aut minus non variant speciem. Sicut bona ecclesiastica quædam sunt magis propria quam alia, et inter res sacras quædam sunt aliis sacratiores, et nihilominus omnes æque sunt Ecclesiæ commissæ, et a sæculari potestate exemptæ ex divino jure. Idem ergo erit in personis.

Ob

11. Sententia Navarri præfertur. jectio ipsius. Melius ergo Navarr., in c. Norit, de Judiciis, notab. 6, n. 30, respondendo ad sextum argumentum, n. 15, absolute docet, ex vi characteris clericalis sequi ex natura rei exemptionem a jurisdictione laica personæ sic sacratæ, non solum quatenus sacra est, sed etiam quatenus homo est. Objicit tamen sibi, quia sequeretur omnem Christianum ex vi characteris baptismalis eximi a potestate laica, quia per illum characterem est Deo consecratus.

12. Responsio ejusdem. - Quod si respondeatur verum esse, Christianum ut charactere insignitum subdi spirituali potestati, et non sæculari, id est, in his quæ ad Christianismum pertinent, ut hominem vero subdi potestati sæculari, replicabitur facile, quia idem dicetur de clerico ut affecto charactere clericali. Unde ipse Navarrus laborat in differentia assignanda, rejectisque aliorum sententiis, tandem respondet negando illationem, constituendoque discrimen inter utrumque characterem, quia baptismalis, inquit, non discernit inter Christianos, sed potius il· los congregat in unum corpus, clericalis autem distinguit inter clerum et christianum populum. Quod amplius non declarat, sed potius dicit se omittere quædam quæ in alia editione objecerat, quia facilem solutionem babebant.

13. Declaratur amplius solutio Navarri. — Confirmatio. Sed nihilominus videtur res indigere expositione, quia difficultas non videtur soluta. Nam imprimis omnis forma, constituens et uniens aliquo modo omnes similem formam habentes, distinguit illos a reliquis forma illa carentibus, et sic character baptismalis distinguit ab ethnicis, seu infidelibus, Ecclesiæ non subditis, unde solum differt a clericali, quia baptismalis solum distin

guit ab his qui omnino sunt extra Ecclesiam, clericalis autem distinguit inter fideles. At hoc non videtur sufficere, ut unus efficiat exemptum, et non alius, quia etiam character sacerdotalis distinguit non solum inter fideles, sed etiam inter clericos superioris et inferioris ordinis; ergo licet character sacerdotalis secum afferat exemptionem, non erit idem in inferioribus, vel certe non æqualiter. Simileque argumentum fieri poterit in inferioribus, præsertim distinguendo clericos in sacris a minoribus. Vel certe si character clericalis in primo gradu, vel etiam tonsura, quæ primo facit distinctionem clerici a non clerico per specialem quamdam consecrationem, eo ipso affert exemptionem personæ, etiam character baptismalis, cum faciat primam distinctionem Christiani a non Christiano, consecrando personam baptizatam Christo, afferet secum simile privilegium. Et augetur difficultas, quia saltem afferet character baptismalis exemptionem a potestate principum ethnicorum, quod dici non potest, ut supra visum est. Sequela patet, nam character ordinis, quia distinguit clericum a laico, eximit personam clerici a judicio laici; ergo servando eamdem proportionem, baptismalis character distinguendo Christianum ab ethnico, ab istius jurisdictione eumdem eximet. Et confirmatur, quia non minor indecentia nec minus periculum invenitur in hoc, quod fidelis judicetur ab infideli, quam in hoc quod clericus judicetur a laico, et ideo Paulus, 1 ad Cor. 6, reprehendit fideles, qui apud infideles litigabant, et non apud sanctos, id est, fideles, ubi D. Thomas varias rationes indecentiæ et periculi adducit, quæ, servata proportione, ad utramque causam æque possunt applicari, ut legenti et consideranti facile patebit. Unde Alexander Papa, inde e converso sumit argumentum ad exemptionem clericorum persuadendam, cap. Relatum, 11, q. 1.

[ocr errors][merged small]

ad supremum, quod est sacerdotale, vel episcopale, et hac ratione talis character statim constituit personam sacram, et eximit a sæcularibus. Et in hoc potest constitui discrimen inter characterem ordinis et baptismi, nam character baptismi non sacrat personam deputando illam ministerio sacro, sed tantum consignat illam Christo, eamque ad fidem ejus retinendam specialiter obligat, et de se communis est omnibus hominibus, per accidensque est quod aliquibus non insit. Ideoque per se non distinguit inter fidelem et infidelem, in his quæ ad temporalem vitam et politicum statum spectant, et propterea non ita secum affert exemptionem a jurisdictione fidelium in eisdem rebus civilibus et humanis, sicut character ordinis eximit clericum a potestate laici, quia dicando personam ministerio sacro, per se distinguit utrumque statum clericalem et laicalém, et hoc fortasse est discrimen, quod Navar. indicare voluit, in d. cap. Norit.

[ocr errors]

15. Hac exemptione gaudent quecumque personæ in statu ecclesiastico ab Ecclesia constitute. Atque hinc tandem videtur idem dicendum de aliis personis, quæ alio quocumque modo ab Ecclesia instituto seu determinato in statu ecclesiastico constituuntur. Quod sensit Navarr. supra, conjungens monachatum cum clericatu; monachatus enim non imprimit characterem, et ex Ecclesiæ institu tione vel determinatione existit. Idemque dici potest de prima tonsura, quæ initium est clericatus sine impressione characteris, et si quæ sunt similia. Et confirmari potest ex cap. Duo sunt, 12, quæst. 1, ubi duo distinguuntur genera Christianorum, et unum esse dicitur, quod mancipatum divino officio, et deditum contemplationi et orationi, ab omni s'repitu temporalium cessare convenit, ut sunt clerici, et Deo devoti. Ex quibus verbis colligere licet, eamdem esse rationem exemptio nis in hoc toto genere personarum, quia totum est Deo et divino cultui dicatum, quod est fundamentum exemptionis, licet modus consecrationis diversus sit; ergo omnes hæ personæ eodem jure censentur, quantum ad exemptionem.

16. Atque ita ad hoc totum genus personarum applicari poterit jus positivum divinum, quia ex hoc toto personarum genere integra Christi familia completur, juxta sententiam Thelesphori Fapæ, in epistola sua, ubi de omnibus ecclesiasticis personis sub nomine clericorum loquitur, et familiares Christi appellat.

Potest etiam ad omnes applicari jus divinum naturale, quatenus in generali ratione consecrationis, seu dedicationis ad divinum cultum fundatur, ut dixi. Neque obstabit quod modus hujus consecrationis seu dedicationis ad divinum cultum in multis ex his personis sit ex Ecclesiæ institutione, quia nihilominus facta tali institutione resultare potest jus naturale. Sicut licet consecratio calicis sit de jure ecclesiastico, exemptio calicis consecrati ab omni usu communi, et non sacro, naturali jure consequitur. Vel, sicut in materia de Simonia diximus, licet consecratio aut benedictio alicujus rei sit de jure ecclesiastico, nihilominus quod vendi non possit, quatenus consecrata, est de jure naturali; ita ergo in præsenti dici potest.

CAPUT XI.

UTRUM SECLUSO JURE DIVINO IMMEDIATO POTUIS-
SET EXEMPTIO CLERICORUM PER JUS CANONI-

CUM SINE ADMINICULO JURIS CIVILI INTRO-
DUCI.

1. Sensus quæstionis. Hæc quæstio simpliciter et absolute proposita necessaria non est, cum ostenderimus præcedenti capite, hoc privilegium a jure divino esse immediate concessum, et supra cap. 3 etiam probatum sit, jure canonico esse stabilitum; nihilominus tamen ex hypothesi tractanda a nobis est proposita quæstio, tum ad materiæ complementum, ne opinionem ullam intactam et indiscussam relinquamus; tum ut ecclesiasticam potestatem tueamur, et nonnullis objectionibus, quæ contra superiorem resolutionem militant, satisfaciamus. Quærimus enim an, remoto jure divino immediate concedente hoc privilegium, potuerit Summus Pontifex suprema sua potestate illud concedere sine consensu sæcularium principum, vel tantum, supposita eorum donatione aut consensione, illius observantiam præcipere et tueri valuerit. In quo puncto non solum Marsilius Patavinus, et alii hæretici et schismatici, qui illius doctrinam sequuntur, negant potestatem ecclesiasticam ad hoc sufficere sine sæcularis consensu ; verum etiam aliqui ex Catholicis eis in hac parte consentire videntur. Id enim supponunt, qui dicunt hanc immunitatem esse de jure civili primario, ut sentiunt Medina, C. de Restitut., q. 15, qui ait, hoc privilegium esse ex concessione sæcularis potestatis, significans ali

ter induci non potuisse. Idemque aperte sentit Palacius, in 4, dist. 25, disput. 3, circa finem, et antea id tradiderat Hostiens., in Summ., lib. 3, tit. de Immunit. eccles., § Sed nec alia, circa finem, dicens: Non poterat autem imperator cogi ab initio, ut privilegia daret, sed ex quo dedit, auferre non potest; et, ut Rebuff. et Covarr. allegandi referunt, illam sententiam ex professo docuit Petrus de Ferrara, in sua Practic. in forma libelli, verb. Plenam.

2. Fundamentum hujus sententiæ esse potuit, quia principes sæculares a principio jure naturæ, vel saltem gentium, habebant jurisdictionem civilem in personas clericorum, et illa non fuerunt immediate privati ab ipso Deo, ut ipsi sentiunt, et nos disputationis gratia permittimus; ergo neque a Pontifice possunt privari, quia, sicut non possunt privari dominiis suis, ita nec parte illorum, qualis est hæc jurisdictio, et quasi dominium super personas clericorum; ergo nec potest concedere Pontifex privilegium exemptionis, quia hoc subsistere non potest, nisi principes jurisdictione priventur. Dices, licet Pontifex directe non possit privare principem sæcu larem dominio suc, indirecte interdum id posse per spiritualem potestatem, et hoc modo posse hoc privilegium concedere. Sed contra, quia hic usus indirectæ potestatis solum habet locum quasi per accidens, vel per modum defensionis subditorum fidelium, quando princeps illis esset perniciosus, et occasio ruinæ, vel per modum punitionis ecclesiasticæ, quando princeps criminosus et incorrigibilis fit dignus tali pœna, in quibus casibus etiam laicos subditos potest Pontifex eximere a subjectione talium principum; hic autem loquimur per se, et nulla interveniente causa vel culpa ex parte principis. Et hoc argumentum maxime urget in principibus infidelibus, quia non sunt subditi Ecclesiæ potestati, nec directe, neque etiam indirecte; extenditur autem ad principes fideles, quia per conversionem ad fidem non sunt facti deterioris conditionis, nec parte aliqua jurisdictionis sunt privati.

3. Confirmatio. Potestque de utrisque hoc confirmari. De fidelibus quidem, quia legimus Episcopos, vel judicium ab imperatoribus postulasse, quamdiu illi juri suo non cesserunt, ut in facto Constantini et Episcoporum Concilii Nicæni sæpe commemorato plane ostenditur; vel privilegium hoc ab imperatoribus impetrasse, quando illud habere

desiderarunt, ut colligitur ex Novella 83: Ut clerici apud proprios Episcopos, etc., tit. 11, collat. 6, ubi Justinianus ait, se plures leges scripsisse, quibus voluit ecclesiasticos ab Episcopis tantum judicari, et postea subjungit: Petiti sumus a Menna, Deo amabili Archiepiscopo, reverendissimis clericis hoc dare privilegium, etc. Et in multis aliis legibus, quas capite sequenti referemus, imperatores significant privilegium hoc ab ipsis donari, et a sua voluntate pendere. Imo Concilium Toletanum III, c. 21, privilegium exemptionis pro servis Ecclesiarum, Episcoporum et clericorum, a rege Hispaniæ postulavit, ut habetur in cap. Ecclesiarum servos, 12, q. 2.

4. De principibus autem infidelibus fieri potest argumentum, quia antequam convertantur ad fidem, possunt expresse conditionem exigere, et cum eo pacto converti, ut nullus subditorum suorum ab eorum jurisdictione eximatur, sive clericus sit, sive laicus; at si reges Japonia, Chinæ, aut similes, sub ea conditione baptismum peterent, et aliter illum acceptare nollent, non propterea esset illis denegandus, quia conditio illa neque est intrinsece mala, neque repugnat voluntati credendi omnia necessaria ad salutem et illis obediendi; ergo admittenda vel saltem toleranda esset propter tantum bonum, quale est unius regni integra conversio; semel autem admissa conditio servanda esset, cum non sit injusta; ergo signum est habere temporales principes jus, ut licet ad fidem convertantur, suis subditis, aut parte illorum non priventur, et consequenter licet illam conditionem expresse non ponant, implicite illam includunt vel supponunt, quia nullus censetur juri suo renunciare, nisi satis expresse id declaret.

5. Secunda et vera sententia. Nihilominus vera et certa sententia est, sive hoc privilegium exemptionis immediate sit ab ipso Christo omnibus clericis collatum, sive non sit, potuisse Pontifices illud conferre, ejusque observantiam principibus sæcularibus præcipere, et ad consentiendum eos cogere. Ita docuit Innocentius, in cap. 2, de Majorit. et obedient. Nam proponens quæstionem, quis exemit clericos, prius dicit, quod Papa, consentiente imperatore; postea, quod exempti sunt a Dev; et tandem ait, vel dic, quod Papa, etiam sine consensu imperatoris eos potuit eximere a jurisdictione imperatoris per suas constitutiones, quia cum clerici spirituales res sint, el ex toto corpus suum et animam dede

runt in servitium et sortem Christi, per consequens Papæ judicio, et constitutionibus sub sunt. Eadem est communis sententia Canonistarum, in c. Ecclesia S. Mariæ, de Constitut., præsertim Panormit., Felin. et Deci., et Rebuff. in Concordat, titul. ult., ubi sententiam Petri de Ferrara falsam et damnatam appellat, et idem tenet Alvarus Pelagius, lib. 1 de Planct. Eccles., cap. 44, in fine referens, et ad litteram sequens sententiam Innocentii. Idem Driedo, lib. 1 de Libertate Christian., c. 9; et Covarr., in lib. Practic. Quæstion., cap. 31, concl. 3 et 4; Soto, 4, d. 25, quæst. 2, art. 2, concl. 6; Molin., tom. 1, tract. 2, de Justit., disput. 31, § Tertia vero; Henriq., 1. 7 de Indul., c. 24.

6. Probatur primo. Ecasio. - Probatur — primo ex illis decretis, quibus observantia hujus immunitatis sub censuris, ipsis etiam principibus temporalibus præcipitur, ut constat ex c. Noverit, et c. Gravem, de Sent. excom., et cap. ult., de Rebus Eccles. non alienand., et c. Quanquam, de Censib., in 6, et fere toto tit. de Immunit. Ecclesiar., in decretal., et Sexto, et ex Bulla Cœnæ Domini, tot annis a "tot Pontificibus repetita; nam in ea per varios articulos, et latis gravissimis censuris etiam contra principes et reges temporales hanc libertatem Ecclesiæ defendunt. Dicere vero posset aliquis, hæc omnia decreta esse noviora, et supponere privilegium exemptionis prius ab imperatoribus collatum, et ita jam supponere consensum temporalis principis, qui semel datus retractari non potest; et ideo facta illa suppositione, locum habere omnia illa præcepta, nihilominus tamen in principio necessarium fuisse consensum principum, et sine illo non potuisse Ecclesiam similia præcepta ferre.

7. Exploditur dicta evasio. - Sed hoc profecto incredibile est, tum quia dicti Pontifices non fundantur in illo principio, quod privilegium Ecclesiæ datum ab imperatore ab eo revocari non potest; nam, licet illud verum sit, ut infra videbimus, non est tamen ita certum, sicut est certum illa decreta et censuras obligare omnes principes etiam supremos ad immunitatem ecclesiasticam non violandam. Non ergo nituntur Pontifices in illo principio, sed vel in jure divino, vel in suprema potestate, quam a Christo habent ad regendam Ecclesiam, et præsertim res sacras et ecclesiasticas, ut expedire censuerint ad divinum cultum, et ad supernaturalem hominum fi nem. Unde multi etiam ex antiquioribus Pon

« PredošláPokračovať »