Obrázky na stránke
PDF
ePub

Episcopos provocare concesserit, eorumque sententias magistratuum sæcularium sententiis prætulerit, ut constat ex l. 1 de Episcopali judicio, in Codice Theodosiano, et ex Sozomeno, lib. 1 Histor., c. 9.

5. Constantius etiam eadem privilegia clericis concessit. Præterea in eodem codice Theodosiano, tit. de Episcop. et cleric., habentur variæ leges Constantii imperatoris, in quibus similia privilegia clericis concedit, nam in 1. 9 clericos eximit a curialibus muneribus, et ab omni inquietudine curialium functionum; et in leg. 10, concedit eis immunitatem ab exactionibus munerum sordidorum, et a negotiatorum dispendiis, quæ videtur fuisse exemptio a tributis solvendis, ex iis, quæ sua industria lucra bantur, hoc enim significat in ratione quam subdit, dicens: Cum certum sit quæstus, quos ex tabernaculis atque ergasteriis colligunt, pauperibus profuturos. Et additur: Parangariarum quoque pari modo cesset exactio; et infra: A censibus etiam jubemus perseverare immunes. Et similiter in l. 11 eximit clericos a muneribus curialibus. Addit vero notandam restrictionem, dicens: Clerici, qui in totum nihil possident, ac patrimonio inutiles sunt, quia fortasse tunc clerici illum statum profitebantur.

6. Verumtamen in his non satis explicatur privilegium fori, quamvis interdum per generalia verba insinuari videatur. In lege autem 12 prohibet idem Imperator, Episcopos in judiciis publicis accusari, ne libera sit (inquit) ad arguendos eos animis curialibus copia; et ideo subjungit, causas Episcoporum ad Episcopos esse deferendas. Conjectatque Baronius, hoc privilegium concessisse Constantium ad petitionem Hilarii, qui in libro ad eumdem, cujus initium est, Benignifica natura tua, sic inquit: Provideat et discernat Clementin Tua, ne judices posthac præsumant et usurpent, ac putent se causas cognoscere clericorum, etc.; ubi expendo verba præsumant atque usurpent, quibus non tam novum privilegium quam ne antiquum violaretur, postulare visus est. Atque ita Constantius antiquum potius privilegium confirmavit, quam novum concesserit; eodemque modo in 1. 13 ejusdem tituli, simul cuin Juliano confirmat privilegia clericis urbis Romæ concessa; et l. 14, itidem confirmat exemptiones clericorum a tributis a Constantino concessas.

7. Cæteri etiam imperatores eamdem exemptionem confirmarunt.- Valentinianus exemptione clericos privavit.- Præterea hæc immu

nitas a posterioribus imperatoribus confirmata est, licet interdum eam restringere vel mutare tentaverint. Valentinianus enim I, ut refert Ambrosius, lib. 2, ep. 13, alias ep. 32, non solum sermone respondit, verum etiam legibus suis sanxit, in causa fidei vel ecclesiastici alicujus ordinis, eum judicare debere, qui nec munere impar sit, nec jure dissimilis. Hæc enim verba rescripti sunt (ait Ambrosius), hoc est, sacerdotes de sacerdotibus voluit judicare. Quin etiam si alias quoque argueretur Episcopus, et morum esset examinanda causa, etiam hanc roluit ad episcopale judicium pertinere. Postea vero quia multi, causa vitandi onera curalia, atque potiendi Ecclesiæ privilegiis, clerici fiebant, idem Valentinianus de Episcopis et clericis statuit, ut non nisi qui decennio in clericatu perseverasset, clericorum immunitatibus potiretur, ut colligitur ex 1. 19, de Episcop. et cler., in codice Theodosiano. Postmodum vero Gratian., in l. ult. de Episcopal. judic., statuit, ne clerici ad judicia sæcularia pertrahantur. Et deinceps Honorius absolute idem privilegium fori clericis restituit, ut constat ex l. 41, de Episc. et cler., in Codice Theodos., dicens de clericorum causis : Hujusmodi causas dumtaxat Episcopi sub testificatione multorum actis audire debent, et in l. 29, 30 et 38, confirmal privilegia omnia a suis prædecessoribus clericis concessa, inter quæ sine dubio privilegium fori continetur. Expressiusque colligitur ex 1. 45, 46 et 47 ejusdem tituli. Unde idem servatum esse sub Theodosio Juniore colligi potest ex epist. 54 Augustini, cujus verba paulo post referemus. Postea vero Valentinianus III clericos privilegio fori omnino privavit, ut constat ex libro Novellarum ejus, tit. 12.

8. Refert item Baronius, ann. 455, n. 25, Marcianum, Valentiniani successorem, personas ecclesiasticas pristinæ restituisse libertati, revocatis legibus contra illam a prædecessoribus promulgatis ; solum tamen allegat Novellam ejusdem imperatoris, quæ est ultima in lib. 3 Novell., in Cod. Theodos., et in 1. Generali, C. de Sacros. Eccles.; in illa vero solum revocantur leges, quibus prohibebantur clerici ne aliquid ex testamento relictum a viduis caperent, de privilegio autem fori nihil ibi legitur. In quodam vero scholio ad Novellam Valentiniani notatur, illius revocationem retractasse Majorianum Augustum, quod etiam notat Baron., ann. Christi 452, n. 52, dicens: Harc quidem Valentinianus turpiter Roma promulgat, sed quam inique et

impie, lala a successore Majoriano his contraria sanctio demonstravit. Non referunt autem hi auctores sanctionem Majoriani, nec inter Novellas ejus, quæ lib. 4 Novellar., post Codicem Theodosianum habentur, continetur. Neque de statu hujus privilegii ab illo tempore usque ad Justinianum aliquid ab imperatoribus clarius statutum, quod certo affirmare valeam, invenio.

9. Privilegium fori ante Justinianum clericis fuisse concessum. Ex dictis autem manifeste falsum esse convincitur, quod quidam schismaticorum fautores hoc tempore dixerunt, distinctionem fori inter ecclesiasticos et laicos ante Justinianum in Ecclesia non fuisse. Nam ex dictis ostenditur, plures imperatores hanc fori distinctionem concessisse seu admisisse, ut de Constantino, Honorio, et Valentiniano I, et aliis, ostendimus. Item multo antiquior Justiniano est gravis illa in Concilio Aquileiensi Ambrosii sententia, non laicos de sacerdotibus, sed potius sacerdotes de laicis judicare debere, quam etiam habet in dicta ep. 13 ad Valentinianum Augustum, et in ea distinctionem fori significat. Quam etiam supponit Augustinus, in ep. 53, ad Macedonium proconsulem, et judicem sæcularem, qui cum Augustinum interrogasset cur Sacerdotes in sæculari foro pro reis intercederent, ipse Augustinus vicissim respondet: Scio ego te ipsum cum aliis amicis tuis in Ecclesia Carthaginensi intercessisse pro clerico, cui merito succensebat Episcopus, et utique nullum ibi discrimen sanguinis in incruenta disciplina timebatur. In quibus verbis aperte supponit et declarat fori distinctionem, quæ jam tunc in usu erat. Quin potius Concilium Matisconense II, c. 9, distinctionem hanc in ipso pene christianitatis principio, non solum canonum sed etiam legum interventu introductam esse, asseruit.

[ocr errors]

10. In criminalibus clericos a laicis judicari voluit Justinianus. - An privilegium fori per Carolum Magnum fuerit restitutum. Justinianus ergo non fuit auctor distinctionis fori ecclesiastici a sæculari, nec privilegium fori clericis primus ipse concessit. Quin potius, licet antiqua de hoc foro privilegia concedere aut innovare visus fuerit, ea tamen ad civiles causas limitavit. Nam in criminalibus, quando crimina non ecclesiastica, sed communia sunt, ut furta, homicidia, etc., voluit clericos a laicis judicari et puniri, ut constat ex Novella 83, alias Authent. Ut clerici apud proprios Episcopos, etc., et ex Authent.

Cassa, et Authentica Clericus, C. de Episcop. et cleric. Aliqui vero existimant, privilegium fori iterum fuisse plene restitutum per Carolum Magnum, per quamdam legem qua renovavit aliam Constantini et Theodosii, quam supra retulimus, qua statuebatur ut omnes causæ etiam laicorum possint per Episcoporum sententiam terminari, prout refert Gratian., in c. Omnes, 11, q. 1; et latius Baronius, tom. 9, ann. 801, circa medium. Sed imprimis lex illa non de criminalibus causis, sed de civilibus loquebatur; valde enim alienum esset ab episcopali munere, in criminalibus causis laicorum sententiam dicere. Deinde per illam legem non concedebatur clericis privilegium fori, sed potius facultas dabatur laicis, ut coram Episcopis possent suas civiles causas tractare ac definire. Denique hoc ipsum privilegium vel receptum non fuit, vel certe non multum duravit, sed usu abrogatum est, ut notant Glossa, Hugo, Turrecremat., et alii Doctores, in dicto c. Omnes, et c. Quicumque, 11. q. 1, et latius notat Glossa, in c. Relatum, eadem causa et quæst. Quocirca, licet ex historiis constet, Carolum Magnum multa beneficia et privilegia clericis et sacerdotibus contulisse, an vero singulare aliquid circa hoc privilegium fori statuerit, scriptum non invenio, neque de aliis imperatoribus, qui post illum usque ad Fridericum II fuerunt.

-

11. Privilegium fori in civilibus et crimina lib. plenissime statuit Fridericus. — Variis etiam legibus civilibus hoc privilegium in Hispania introductum est.-Hic autem Fridericus sub Honorio III plenissimum privilegium fori, tam in criminalibus quam in civilibus causis, clericis contulit, ut constat ex ejus Constitutione, quæ habetur in volumine post libros feudorum, et ex Authentic. Statuimus. Cod. de Episcop. et cleric., ex Authent. Cassa, Cod. de Sacrosanct. Eccles. Quas leges acceptavit Papa in fine dicta Constitutionis, his verbis Nos Honorius Episcopus, servus servorum Dei, has leges a Friderico, Romanorum imperatore, filio nostro charissimo, pro utilitate omnium Christianorum editas laudamus, approbamus, et confirmamus tanquam in æternum valituras. Atque ita receptum fuit hoc jus in toto orbe christiano, ex quo satis constat privilegium hoc jure communi civili stabilitum esse. Quod etiam imitatæ sunt leges particularium regnorum, præsertim Hispaniæ, tam in antiquioribus legibus, Partita 1, tit. 6, 1. 51, et sequentibus, quam in nova Recopi

latione, lib. 1, tit. 3, a principio, præsertim leg. 11 et 12; et Lusitaniæ, 1. 2Ordinationum per varias leges, idemque de legibus aliorum catholicorum regnorum arbitramur.

CAPUT XIII.

DIFFICULTATI QUÆ EX PRÆCEDENTI CAPITE ORI TUR OCCURRITUR, ET QUOMODO ECCLESIA DIVERSIS TEMPORIBUS PRIVILEGIO FORI USA FUERIT, EX

PLICATUR.

1. Primum dubium circa usum privilegii fori. Rationes dubitandi. Ex dictis in præcedenti capite circa usum hujus privilegii fori dubium nascitur, nam videtur sequi, aut Ecclesiam non fuisse usam hoc privilegio plene et constanter ante Frederici II tempora, aut multis temporibus, renuentibus imperatoribus, illud observasse; primum autem videtur magnum esse inconveniens, secundum vero difficile creditu est; quid ergo dicendum est de istius usus antiquitate et modo? Nam quod pastores Ecclesiæ contra imperatorum voluntatem privilegium hoc non exercuerint, sed dissimulaverint, eorumque voluntati ac potentiæ cesserint, colligi potest, tum quia frequenter in suis decretis imperatorum aut regum consensum, seu jurium civilium concordiam allegant; tum etiam quia non legimus censuras fulminasse contra aliquem imperatorem, qui ante Fredericum II privilegium fori, vel omnino, vel ex parte clericis abstulerit, ut de Valentiniano et Justiniano retulimus. Imo ipsimet imperatores, qui maxime videntur clericis in hoc privilegio favisse, interdum in aliquibus causis, etiam ipsismet Episcopis et clericis postulantibus, hanc jurisdictionem assumebant, quibus Pontifices non resistebant, sed potius videndo et tacendo consentire videbantur.

2. Secundum dubium, an clerici ab imperiali potestate fuerint exempti. - Ratio dubitandi pro negativa parte. Atque hinc nascitur alia difficultas, quam Barclaius, c. 35, apud Bellarminum tetigit, quia licet multi imperatores concesserint clericis hanc exemptionem a suis judicibus et magistratibus, non tamen legimus eos a sua propria et imperiali potestate exemisse. Nunquam enim id declararunt, quod tamen in tam speciali privilegio necessarium videbatur. Et factis oppositum ostendebant, ut dixi. Ipseque allegat modernum factum Caroli V, qui Hermannum, Archiepiscopum Coloniensem, in jus ad se vo

cari jussit, ut de criminibus sibi objectis se purgaret. Possetque allegare difficilia verba Justiniani, in Auth. Nullus Episcopus, C. de Episc. et cleric., quæ sic habent: Nullus Episcopus invitus ad civilem, vel militarem judicem in qualibet causa producatur, vel exhibeatur, nisi princeps jubeat. Ubi constat concedi exemptionem ab inferioribus, non ab ipso principe. Et idem sumi potest ex Auth. Sed hodie, eodem tit., ibi, Nisi cum ex jussione principis ad alias provincias vocantur.

3. Ratio pro parte affirmante. In contrarium vero est, primo, quia hoc repugnat multis Conciliis, asserentibus hanc immunitatem esse antiquissimam, et a principio christianitatis observatam. Quod etiam ratio suadet, quia videtur incredibile, Ecclesiam tanto tempore caruisse usu et observantia immunitatis, ad bonum religionis et decentiam Ecclesiastici status prorsus necessaria. Præsertim cum ex divino jure proprie et immediate sit, vel saltem adeo illi propinqua, ut sine illa non possit conservari. Secundo, quia inde sequeretur etiam nunc non gaudere clericos integra exemptione, quia saltem erunt subjecti jurisdictioni imperatoris, regum, et quorumcumque supremorum principum, quia nec Fredericus II aliter in hanc exemptionem consensit, quam sui prædecessores, sed quod ipsi fecerant, instauravit, innoravit et servari mandavit, neque etiam alii imperatores vel reges post Fredericum magis se sua jurisdictione abdicarunt; consequens autem intolerabilis error est, quamvis Barclaius illud insolenter admittat.

[ocr errors]

4. Ad resclutionem duo tempora distinguuntur. In hoc puncto breviter duo tempora distinguenda sunt: unum est, a principio Ecclesiæ usque ad Constantinum, quando principes temporales ethnici erant; aliud est a Constantino usque ad Fredericum II; omittimus autem tertium tempus a Frederico usque ad nostra tempora, quia de his quadringentis annis nullus dubitat, quin Ecclesia Catholica plene ac integre hoc privilegium servaverit, juxta sacrorum canonum dispositionem, sine contradictione alicujus principis christiani, qui hæreticus vel schismaticus habitus non fuerit. Præterea circa duo prima tempora præmittenda est alia distinctio supra data, de jure utendi hoc privilegio, et de facto seu de ipso usu cum effectu; sæpe enim privilegiatus suo privilegio non utitur, licet jure possit, quia de facto non valet, Hæc autem impotentia facti esse potest, vel in singu

lis privatis personis ecclesiasticis, si ad sæcularia judicia ire cogantur, vel in Summo Pontifice, si cum effectu vel fructu non possit sæculari potestati hanc vim inferenti resistere.

5. Prima conclusio. De primo ergo tempore, dicendum est hoc privilegium non potuisse ab Ecclesia plene observari seu vindicari, non ex defectu juris, sed ex defectu potentiæ facti, seu executiva (ut sic dicam). Hæc assertio in superioribus insinuata est, et quoad priorem partem de jure sufficienter probata est, quia hoc privilegium et immediate est jure divino concessum, et licet non esset, data est Ecclesiæ potestas et imposita obligatio inducendi illud. Est autem notanda differentia inter hos duos modos, quibus hoc privilegium potuit esse de jure divino, quia juxta illos distingui etiam poterit duplex modus ha bendi jus circa hoc privilegium. Nam priori modo erit jus illud in re respectu omnium et singulorum clericorum; posteriori autem modo erit tantum jus ad rem. Si enim privilegium priori modo est a Christo concessum, omnes clerici in quocumque tempore fuerunt actu exempti a jurisdictione principum ethnicorum, et hoc vocamus jus in re, et consequenter principes etiam fuerunt privati jurisdictione in clericos, quia hæc duo connexa sunt. Ex quo etiam sequitur potuisse illo tempore clericos in conscientia non parere legibus vel sententiis principum, vel judicum ethnicorum; et si ab eis cogerentur, vim vi repellere, si viribus valerent, quia si infideles jurisdictionem non habebant in ipsos, injuriam ab eis patiebantur clerici, et in conscientia non tenebantur illam sustinere, nisi fortasse propter vitandum scandalum, vel aliam similem extrinsecam rationem.

6. At vero si privilegium tantum posteriori modo, id est, per Pontifices, in vi potestatis ac præcepti juris divini, est concessum, sic solum habuerunt clerici in illo primo tempore jus quoddam ad illud privilegium, non tamen jus in illo, quia non fuerunt actu exempti, donec Ecclesia illud instituit et actu concessit. Et consequenter principes infideles eo tempore non fuerunt privati jurisdictione sua, quam habebant in personas clericorum, quia non legimus Ecclesiam eo tempore usam esse potestate, seu jure quod habebat ad eximendos clericos, seu privandos principes jurisdictione in ipsos. Unde ulterius fit, obligatos fuisse clericos eo tempore in conscientia parere legibus et sententiis magistratuum, etiam

ethnicorum, quia ex vera jurisdictione procedebant. Et eadem ratione tenebantur subesse vi coactivæ illorum, si alioqui juste illa uterentur.

7. In usu privilegii fori prudenter semper se gessit Ecclesia. Inter hos autem duos modos explicandi hoc jus, licet prior sit probabilior, tamen in utroque optime declaratur, morem, quem in usu talis privilegii Ecclesia servavit, semper fuisse rationi ac prudenti gubernationi Ecclesiæ consentaneum. Nam, licet Pontifices eo tempore haberent potestatem et præceptum eximendi clericos omnino a jurisdictione sæcularium principum, nihilominus prudenter se gerebant, non utendo illa potestate, quia Ecclesiæ non expediebat, quia sine fructu, et cum scandalo, et impedimento fidei id agere tentarent, ideoque jus divinum non transgrediebantur, quia præceptum illud affirmativum erat, cujus natura est non obligare pro semper, et ita pro illo tempore non obligavit. Et similiter, licet privilegium fori fuerit priori modo immediate a Christo concessum, probabilissime et pruden tissime explicatur, datum esse cum tali dependentia ab Ecclesiæ pastore et gubernatore, ut sine illius consensu et determinatione non liceat singulis privatis personis illo privilegio suo arbitrio uti. Nam hæc dependentia negari non potest, ut jam dixi, tum quia ipso usu et experientia probatur; tum etiam quia era: valde necessaria ad pacem et bonum Ecclesiæ regimen. Unde fit absolute dicendum esse, non potuisse clericos eo tempore in conscientia resistere jurisdictioni principum sæcularium, quia Ecclesia nihil in hoc declaraverat aut statuerat, et alioqui illi principes suo jure bona fide existimato utebantur, licet alioqui infideles essent. Et hic modus explicandi hoc jus est consentaneus Paulo, ad Rom. 13, et sententiis Patrum, præsertim Chrysostomi, et Græcorum illum exponentium.

8. Principes ethnici nunquam habuerunt veram jurisdictionem in clericos. — Ex quibus colligere licet, an dicendum sit clericos illo tempore fuisse exemptos jure, licet facto non essent, et (quod perinde est) fuisse subjectos jurisdictioni principum facto, non jure, ac subinde usurpato judicio, non vero; vel potius aliquo modo fuerint vere et jure subjecti. Dicendum enim censeo, clericos ex parte sua jure fuisse exemptos, quia jure divino hoc potiebantur privilegio, ut dictum est. Et consequenter sæculares principes ethnicos non

habuisse jurisdictionem propriam in illos; per ignorantiam vero a formali tyrannide excusari potuisse. Et nihilominus ad vitanda majora mala, et ne per ignorantiam daretur bellum justum ex utraque parte, permisisse tunc pastores Ecclesiæ, ut ecclesiastica personæ regibus, et magistratibus temporalibus parerent; volueruntque illos haberi ut legitimos judices et superiores in rebus temporalibus et honestis; quia minus malum erat illos tolerare, et quasi eis committere vices suas, quam vel statum ecclesiasticum perturbare, vel clericos sine legitimis judicibus in ipso usu relinquere. Hoc ergo modo, non obstante immunitate jure divino concessa clericis, potuerunt illo tempore judicari a laicis, non proprie usurpato judicio, sed vero, si alioqui causa erat temporalis, et legitime tractabatur.

9. Clerici inter fideles semper privilegio fori gavisi fuerunt. - Addendum vero ulterius est, habuisse clericos illo tempore aliquo modo usum hujus privilegii intra ipsam Ecclesiam respectu aliorum fidelium, ita etiam disponente Ecclesia, quantum status illius temporis permittebat. Probatur et declaratur in hunc modum, quia semper Ecclesia prohibuit fidelibus ne clericos ad laicos judices deferrent, sed ad ecclesiasticum forum. Quam legem invenimus, non solum a multis Conciliis post tempora christianorum principum coactis, et supra, in fine capitis 3, allegatis, sed etiam a nonnullis Pontificibus antiquioribus latam, præsertim ab Alexandro, Caio et Marcellino, in suis epistolis decretalibus, quas in eodem loco citavi. Quamvis enim eo tempore infideles principes suam exercerent jurisdictionem, et ideo eorum magistratus possent esse veri judices in causis clericorum modo declarato, clericusque accusatus vel citatus coram judice laico infideli teneretur comparere ad jussionem talis judicis, nihilominus potuit Ecclesia episcopale forum erigere, in quo causæ clericorum, quantum fieri poterat ex parte Ecclesiæ, tractarentur. Nam ad hoc semper habuit et potestatem a Christo datam, et illam exequendi opportunitatem. Ideoque a tempore Apostolorum usum etiam ejus habuit, ut aperte sumitur ex illo primæ ad Timot. 5: Adversus presbyterum accusationem non recipias, nisi sub duobus vel tribus testibus; quæ verba supponunt jam tunc fuisse episcopale tribunal pro clericorum causis dijudicandis erectum.

Pauli intelligentium, traditæ resolutioni non adversatur.- Estque attente considerandum, Paulum non loqui de solis causis ecclesiasticis, sed de querelis contra clericos in causis. criminalibus; nam in illis fit propria accusatio; et cum Paulus indefinite et simpliciter loquatur, non est restringenda illius sententia ad crimina ecclesiastica; de quocumque ergo crimine poterat et debebat tunc presbyter accusari in tribunali ecclesiastico. Nec refert quod Chrysostomus, Theophylact. et Græci nomen presbyteri, non ad dignitatem sacerdotii, sed ad ætatem senectutis accommodant; non, inquam, hoc obstat, tum quia etiam in illo sensu probatur ex illo loco tribunal ecclesiasticum pro causis fidelium, et majori ratione pro causis clericorum; non enim esse poterant pejoris conditionis, si alii admittebantur, quod nunc non examinamus, quia ad causam præsentem parum refert. Tum etiam quia probabilior est expositio Ambrosii, si ejus sunt commentarii, et Hieronymi, cum eadem correctione; Anselmi, D. Thomæ, et Latinorum, qui de sacerdotibus locum illum interpretantur. Nam de illis loquebatur Paulus in verbis proxime præcedentibus, dicens: Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni sunt, maxime qui laborant in verbo et doctrina, et statim subjungit: Adversus presbyterum noli accusationem recipere, etc. Eratque major ratio erigendi tribunal ecclesiasticum pro clericis, quam pro aliis senioribus laicis fidelibus, quia specialiori ratione sunt clerici sub cura et regimine Prælatorum, quam communis plebs fidelium, eo quod specialius sunt ad ecclesiastica ministeria destinati, ut dictum est. Atque hoc modo fuit ab initio in Ecclesia aliqua distinctio fori ecclesiastici a civili, non solum pro causis ecclesiasticis, sed etiam pro aliis, et pro criminibus saltem clericorum, ut supra etiam notatum est.

11. Ecclesia semper poluit cogere fideles ad exemptionem clericorum servandam. — Hac ergo distinctione supposita, optime potuit Ecclesia illo tempore prohibere ne clerici accusarentur, vel deferrentur ad tribunalia laicorum per alios clericos, vel fideles. Quamvis enim hoc prohibere non potuerit infidelibus, inter quos fideles tunc vivebant, quia neque erant subditi Ecclesiæ, neque illos cogere valebat, et ita poterant movere litem, vel accusationem contra clericum coram suo judice, quem solum ut legitimum reco

10. Sententia Patrum, de senioribus locum gnoscebant, nihilominus fidelibus subditis

XXIV.

27

« PredošláPokračovať »