Obrázky na stránke
PDF
ePub

per se non est sufficiens ad illos efficiendos, ut libro quinto videbimus. Vel ponuntur habitus propter facilitatem actus, ut acquisiti; ergo si hæc necessitas in Angelis non invenitur, nec capacitas ad hos habitus reperitur. Probatur ergo primum antecedens, quia voluntas angelica est perfecta causa ex natura sua, et non habet intrinsecum impedimentum ad suum actum eliciendum, nec conjuncta est inferiori appetitui, a quo retardari possit ; ergo. Secundo, quia si in Angelorum voluntate aliqui essent habitus, maxime essent virtutes: sed virtutes esse non possunt; ergo nullos habitus acquirere possunt. Probatur minor, quia in præcedenti libro diximus, non habere habitus acquisitos virtutum intellectualium; ergo a fortiori non acquirunt virtutes voluntatis. Deinde probatur inductione, quia imprimis non sunt in eis virtutes morales, teste Aristotele, lib. 10. Ethic, cap. 8. Nam quos ille vocat Deos, in quibus negat has esse virtutes, non sunt nisi Angeli. Virtutes autem theologica non possunt acquiri per actus, nec pertinent ad ordinem naturæ, de quo nunc agimus. Nec etiam in illo ordine potest esse aliquis habitus acquisitus illis virtutibus cum proportione respondens. Nam Angeli naturaliter amant Deum amore concupiscentiæ, et ut bonum suum sine ulla difficultate : imo cum summa propensione naturæ, quia in eo etiam seipsos maxime amant. Nec etiam ad amandum Deum amore benevolentiæ naturali habitu indigent: quia vel non possunt Deum naturaliter sic amare, ut aliqui putant, vel si possunt, necessario illum amant, ut alii in alio extremo opinantur, vel saltem magna facilitate, et propensione id faciunt, quia, ut sæpe dicit D. Thomas, ipsa voluntas naturaliter est ad hoc inclinata. Unde multi putant, etiam in nobis non acquiri hunc habitum, nec in Adamo fuisse per accidens infusum.

[ocr errors]

3. Secunda opinio docens Angelorum voluntatem esse capacem habituum, qui per actus acquirantur. Nihilominus aliorum, et gravium theologorum opinio est, voluntatem Angeli esse capacem habituum, ac proinde per actus suos illos acquirere posse. Ita docet Scotus, in 3, distinct. 33, quæst. unica, § Ad primum, et non contradicit his, quæ dixerat in 2, distinct. 5, quæst. 10, ad 2, primæ opinionis. Nam potius ibi etiam docet, quod si potentia Angelisit indeterminata, potest acquirere habitum : voluntas autem Angeli, eo ipso quod libera est, indeterminata est; ergo secundum Scotum est capax habitus. Et hoc sequi

tur Major in 3, distinct. 33, tract. de Justitia, quæst. 3, ad ult., Angestus, in Moral., capit. 8. Nec dissentit Azorus, tom. 1, lib. 2, capit. 23, quæst. 4. Tenet Molina 1. part., quæst. 58, art. 1, in fin. Ubi alii moderni Thomista, qui in intellectu Angeli habitus naturales admittunt, illos non possunt in voluntate negare, si consequenter loquantur. Fundamentum est, quia voluntas Angeli quantumvis perfecta sit, nihilominus usu, et frequentatione actuum potest reddi facilior, et magis propensa ad similes exercendos. Item quia supposita imperfectione quod talis potentia non est semper in actu secundo, acquireret habitum, qui de se ad perfectionem pertinet, augebit enim vim et efficaciam agendi; ergo non est cur Angelis hæc perfectio negetur. Item quia intellectus Angeli ex actibus cognoscendi, quos prius habuit, acquirit memoriam, et ex actibus circa res probabiles, vel obscuras acquirit habitus opinionis, vel fidei ; ergo cum circa opera voluntatis contingenter se habeat, etiam poterit in illis habitum acquirere.

4. Notatio pro suadenda secunda sententia. - Hæc posterior sententia mihi vera videtur, ad illam vero melius explicandam, et fundandam adverto, ex duplici capite posse voluntatem Angeli censeri incapacem habitus, vel ex parte sua, quia non habet potentiam activam, vel receptivam habitus, vel ex parte objecti, seu materiæ circa quam versatur habitibus. Hæc posterior causa non potest esse universalis, sed erit ad summum de aliquibus habitus, vel virtutibus, quæ non habent materiam Angelis accommodatam. Ut a multis censentur esse virtutes morales, prout in nobis sunt, ut temperantia, quæ versatur circa delectationes. tactus, fortitudo circa pericula humana, seu corporis, justitia, ut est circa commutationes humanas, de quibus locutus est Aristoteles in dicto loco 10 Ethic., c. 8. In præsenti autem non intendimus ad hæc particularia descendere, quæ ex cognitione illarum virtutum pendent, aliquid tamen obiter insinuabimus.

5. Probatur jam secunda sententia. — Vitiorum habitus in dæmone.-Priori ergo modo voluntatem Angeli consideramus. Et sic dicimus voluntatem Angeli ex se non esse naturaliter incapacem habituum, quos per suos actus sibi acquirere, seu in se efficere possit. Hoc imprimis probo ex habitibus pravis, nam dæmones habent pravos habitus suis malis actibus acquisitos; ergo naturalis voluntas Angelorum non est incapax habituum acquisitorum. Consequentia clara est, et antecedens

non videtur minus evidens. Quia voluntas dæmonum nunc propensa est ad superbiam, et multo facilius, majorique inclinatione, et impetu illam elicit, quam in primo instanti, in quo peccavit. Et simili modo ex consuetudine decipiendi, et mentiendi, et odio habendi, et aliis hujusmodi eamdem propensionem, et facilitatem habet in his actibus exercendis; ergo signum est acquisivisse habitum, vel habitus per similes actus. Dicet forte aliquis, illam propensionem, et facilitatem non oriri ex habitu, sed ex actu odii DEI, quem semper habent. Sed imprimis non est certum, semper in eodem actu odii perseverare: nam ad illum non necessitantur ab intrinseco, neque ab extrinseco, ut in libro octavo ostendemus, possunt ergo mutare illum, et ab odio ad superbiam, et ab his actibus vitiorum libere transire in alios, et ad omnes inveniuntur faciles, et propensi; ergo non est solum ex imperio unius in alium, sed ex ipso usu. Et deinde quidquid sit de illo actu odii perpetuo, vel alio simili, usus istorum actuum ostendit in ipsa potentia Angeli capacitatem naturalem ad habitus talium actuum, quia ex solo naturali conditione non est determinata ad hujusmodi actus; ergo potest per illos aliquo modo determinari, seu potius inclinari.

6. A vitiosis habitibus ad studiosos arguitur. Et hinc sumitur argumentum ad habitus bonos, seu virtutum : tum quia contraria nata sunt fieri circa idem, unde etiam e contrario potentia susceptiva unius contrarii est etiam receptiva alterius. Tum quia habitus malus de se potest expelli a voluntate, et non expellitur formaliter nisi per habitum contrarium. Tum maxime, quia eo ipso quod voluntas est capax vitii, non est omnino determinata ad actus contrarios bonos, ac subinde est capax habitus respectu illorum. Erit ergo voluntas Angeli capax habitualium virtutum dictis vitiis contrariarum, unde ulterius concluditur, voluntatem Angeli esse capacem habituum bonorum circa illos actus, quos perfecte exercere potest, et in quibus aliqua potest esse difficultas, vel indeterminatio potentiæ, propter oppositionem aliquam inter diversas rationes bonorum, quæ sub naturalem inclinationem angelicæ voluntatis cadere possunt. Nam potentia sic indifferens, et naturaliter indeterminata, potest per habitum ad unam partem magis, quam ad aliam inclinari: ut sumitur ex D. Thoma 1, 2, quæst. 50, art. 5, et notavit Durandus, in 2, distinct. 29, quæst. 2, num. 5 et 6, et late dixi in Metaphysica, disp. 44, sect.

1, num. 9, et tradit etiam Fonseca, lib. 9 Metaphysicæ, cap. 5, quæst. 3. Et ratio est, quia eo ipso quod potentia est indifferens, non est omnino ad alteram partem inclinata; ergo eo ipso est capax, ut per habitum amplius inclinetur. Item quia indifferentia semper est inter opposita, inter quæ est aliquo modo divisa naturalis inclinatio voluntatis. Ergo inde oriri semper potest aliqua difficultas in determinatione ad alteram partem; ergo consequenter potest in tali potentia locum habere facilitas, quæ per habitum potest acquiri.

[ocr errors]

7. Confirmatur inductione. Denique declaratur, et confirmatur hæc resolutio inductione. Nam imprimis in ipso naturali amore DEI propter seipsum, et super omnia potest cerni difficultas non parva, etiam in Angelo, ratione cujus habitus, et possibilis, et utilissimus sit. Tum quia natura etiam angelica valde propensa est ad sui dilectionem, et ideo non parum difficile est naturali voluntati diligere alium, volendo illi bonum propter ipsum, nec diligendo illum sibi, cujus difficultatis signum est, quia multi prudentes, et sapientes talem amorem naturæ impossibilem reputarunt, quia amabile bonum, unicuique autem proprium. Unde si addatur, quod talis amor ad alterum sit supra amorem sui, multum augetur difficultas et ideo potest voluntas Angeli in tali amore naturaliter deficere. Ergo est in ea sufficiens capacitas, indifferentia, et difficultas, ut per actus talis amoris habitum acquirat. Neque obstat, quod naturaliter si magis propensa ad Deum, quam ad se, quia illamet inclinatio est conjuncta cum alia, et cum indifferentia, et ideo in actuali determinatione majorem, vel minorem difficultatem pati potest. Simili modo potest in Angelo esse habitus obedientiæ, et subjectionis ad Deum, et ha bitus religionis, et sequi sunt alii naturales habitus respicientes Deum.

8. Item justitia poterit esse in Angelo, quia ex parte materiæ, seu objecti non deest capacitas, quia revera Angelus potest exercere actus justitiæ, et injustitiæ ad alterum, vel Angelum, vel etiam hominem. Nam licet non sit Angelus capax materialium commutationum, est capax injuriæ et satisfactionis in his bonis, quorum est capax, ut in fama et in honore, et in libertate. Potest enim inter Angelos esse infamatio, sient mendacium et detractio: item potest esse violentia et coactio, ut in sequentibus tractatibus videbimus. Denique co ipso, quod inter Angelos ex natura rei esse potest prælatio et ordo, potest etiam inter eos aliqua

ratio justitiæ intervenire. Item etiam respectu hominis esset naturalis injustitia, Angelum sua auctoritate occidere hominem, vel aliud nocumentum illi inferre. Ergo ex parte actuum, et materiæ est in Angelo capacitas justitiæ. Aliunde vero eo ipso, quod debitus ordo ad alterum servandus est, datur ex parte voluntatis capacitas habitus, juxta doctrinam divi Thomæ 1, 2, quæst. 56, art. 6, quia bonum alterius, quatenus alterius est, aliquo modo excedit proportionem voluntatis, in quo profecto eadem ratio est in voluntate angelica et humana. Sic ergo capax est Angelus virtutum ad alterum sive Deum, sive rationalem creaturam. 9. Virtutes vero, quæ ordinant habentem in seipso non videntur ita locum habere in Angelo. Non est autem improbabile, sicut ad alium potest habere habitum, quasi augentem inclinationem ad ipsum, ita ad se posse acquirere habitum frænantem, et moderantem amorem sui, ut proprii commodi, excellentiæ, aut delectationis spiritualis postulantis mediocritatem, qualis esse potest, vel in propria voluntate exequenda, vel in curiositate nimia sciendi futura contingentia, vel aliorum cogitationes, vel quæ supra naturam sunt, et similes, de quibus circa singulas virtutes potest disputari. Addit etiam Scotus, actus temperantiæ et fortitudinis, prout versantur circa materias sensibiles, posse habere locum in Angelis, non per efficacem electionem, et

usum, sed per simplices affectus erga honestatem illarum virtutum, vel per conditionatos actus, ut potest Angelus amare virginitatem corporalem, vel secundum se spectatam per simplicem complacentiam, vel sub conditione, quod si capax illius esset, observaret illam. Sed hoc remitto in propria loca, quia et dubium est de his actibus, præsertim conditionatis, et in eis videtur esse tanta facilitas, ut licet dentur, non sit necessarius habitus: imo licet tales habitus admittantur, aliqui volunt, non mereri nomen virtutum, propter imperfectionem, sed de his alias.

10. Ad fundamentum contrariæ sententiæ, in num. 2.-Ad secundum.-Ad fundamentum ergo contrariæ sententiæ respondetur, habitus acquisitos in Angelis non esse propter substantiam actuum, sed propter facilitatem et inclinationis augmentum. Neque obstat, quod voluntas Angeli sit perfecta, et non sit conjuncta appetitui sensitivo, quia non est summe perfecta, et in se habet indeterminationem inter varia objecta, ad quæ aliquo modo inclinatur, et hoc satis est, ut possit per habitus ad quosdam actus facilior, et ad alios difficilior reddi. Ad secundum vero jam declaratum est, quomodo voluntas Angeli, et vitiorum ac virtutum capax sit, licet non omnium, nec eodem modo quo homines, sed modo spirituali naturæ accommodato, ut satis explicatum est. Et hactenus de Angelorum voluntate.

FINIS LIBRI TERTII DE VOLUNTATE ANGELORUM.

INDEX CAPITUM LIBRI QUARTI

DE ANGELORUM POTENTIA AD TRANSEUNTES ACTIONES EFFICIENDAS.

[blocks in formation]

CAP. VII. Per quid tandem Angelus sit CAP. XXIV. Quæ, et quanta sit in An

in loco extrinseco.

CAP. VIII. Objectioni occurritur, et relatio propinquitatis, et distantiæ in spiritibus declaratur.

CAP. IX. An plures Angeli in eodem si

mul loco esse possint.

CAP. X. Utrum Angelus in duobus dis

tinctis locis simul esse possit. CAP. XI. Utrum Angelus necessario sit in loco adæquato, vel possit esse in quovis minori, aut in nullo.

CAP. XII. Utrum Angelus per extrinsecam denominationem loco mutabilis sit, etc.

CAP. XIII. Angelum non moveri per se nisi per mutationem, et denominationem intrinsecam.

CAP. XIV. Angelum non moveri per accidens, nisi motu sibi inhærente. CAP. XV. Fundamentis aliarum opinionum satisfit.

CAP. XVI. Utrum motus Angeli tantum inter positivos esse possit.

gelo potentia ad se movendum. CAP. XXV. Utrum Angelus possit res alias substantialiter transmutare. CAP. XXVI. Utrum Angelus alterare corpora possit.

CAP. XXVII. Utrum Angeli arbitrio suo possint corpora movere localiter. CAP. XXVIII. Utrum unus Angelus alium movere possit.

CAP. XXIX. Utrum potentia motiva Angeli sit ab intellectu, et voluntate distincta.

CAP. XXX. Utrum Angelus propinquitatem ad mobile requirat, ut illum movere possit.

CAP. XXXI. De modo propinquitatis, et impulsus Angeli circa corpus mobile.

CAP. XXXII. Alia tria dubia circa potestatem movendi Angeli explicantur. CAP. XXXIII. Utrum Angeli per localem motum vere, ac realiter corpora as

sumant.

CAP. XVII. An ubi angelicum sit omnino CAP. XXXIV. An corpora, quæ Angeli

indivisibile.

CAP. XVIII. Utrum possit Angelus transire ab uno loco ad distantem, sine transitu per medium.

CAP. XIX. Non posse Angelum ad distantem locum transire sine transitu per medium, etc.

CAP. XX. Utrum Angelus mutare possit

locum in tempore continuo.

CAP. XXI. Utrum in instanti possit An

gelus locum mutare.

CAP. XXII. Utrum ad locum remotum in uno, vel pluribus instantibus Angelus transire possit.

CAP. XXIII. Utrum Angeli seipsos effective moveant.

assumunt, vere talia sint, qualia apparent, etc.

CAP. XXXV. Quibus dispositionibus affecta sint corpora, quæ Angeli assu

munt.

CAP. XXXVI. Qualis unio Angeli ad corpus necessaria sit, ut illud assumere dicatur.

CAP. XXXVII. An omnes, et soli Angeli assumant corpora, et qualiter illa conficiant.

CAP. XXXVIII. Utrum Angeli in corpo

ribus opera vitæ exercere valeant. CAP. XXXIX. Utrum Angeli per corpora assumpta possint miraculosa opera efficere.

LIBER QUARTUS.

DE ANGELORUM POTENTIA

AD TRANSEUNTES ACTIONES, SEU MUTATIONES EFFICIENDAS.

1. Angelorum attributa quot.-Extra Deum omni activæ potentiæ respondet aliqua passiva. Reduximus in hujus materiæ principio ad tria capita, seu attributa, Angelorum proprietates, scilicet, intellectum, voluntatem, et potentiam transeuntem, ad instar divinorum attributorum et hactenus de intellectu, et voluntate diximus, unde solum superest, ut de potentia dicamus. Quia vero intellectus, et voluntas in Angelis etiam sunt veræ, et propriæ potentiæ, ut intelligatur, de qua potentia loquamur, addimus sermonem esse de potentia per actionem transeuntem operante, utique per se proxime, et quasi eliciendo actionem ipsam. Nam intellectus, et voluntas proxime, et per se non eliciunt actus nisi manentes in ipsis, et ex seipsis, tanquam ex materia, seu subjecto, quia actus propterea immanentes dicuntur, potentia autem, de qua tractamus, non est, ut in se operetur (ut sic dicam) nec ad actuandum seipsam, sed est ad aliud subjectum aliquo modo transmutandum. Ac proinde potentia, de qua agimus, est pure activa, intellectus autem, et voluntas passivæ etiam sunt, ut per se notum est: quia vero extra Deum omni activæ potentiæ, aliqua passiva respondet: consequenter exponere oportebit, quæ passiva potentia huic activæ correspondeat.

lum non esse capacem alterius mutationis præter localem, quia neque augeri potest, aut minui, nec ad qualitates alias, præter eas, quæ intellectui, aut voluntati deserviunt, et in eis recipiuntur, transmutari potest. Nam licet aliqui dixerint posse Angelum recipere, nescio quas formas, seu qualitates, quæ non sint species intelligibiles, nec actus mentis, sed tantum signa quædam, vel naturalia, vel ad placitum, sententiam illam, ut parum probabilem, supra rejicimus. Præterquam quod auctores illius opinionis qualitates illas extra intellectum non ponunt, et ab illo fieri existimant, quod tamen nec explicare, nec suadere possunt, ut in libro secundo ostendi. Et ideo in præsenti suppono, solum esse sermonem de potentia motiva, qua Angelus seipsum movere potest. Postea vero dicemus de hac potentia, respectu aliorum, quam partem in alias subdistinguemus: nam prius dicemus de potestate Angeli ad agendum in alios Angelos, vel in animam separatam, deinde de potestate ad agendum in hominem, seu in animam conjunctam, ac tandem de potestate res alias corporales transmutandi. In his autem omnibus supponimus sermonem esse de potentia naturali, per quam Angelus tanquam principalis causa proxima operari potest: nam de supernaturali efficientia, ad quam potest ut divinum instrumentum elevari, non est hic dicendi locus, quia nec ad explicandam angelicam naturam pertinet, nec doctrinam peculiarem habet, præter eam, quæ aliis divinis instrumentis communis est.

2. De attributo potentiæ motive tractandum. -Hæc autem potentia (quæ generali appellatione motiva dici potest) respectum habet, vel ad suppositum in quo est, vel ad alia. Sub hac ergo potentia comprehendimus et illam, per quam Angelus alia a se, et seipsum movere potest quia etiam illa potentia est pure activa, et ideo ejus actio transiens est: quia licet maneat in eodem supposito, non tamen in ip- UTRUM ANGELI SINT CAPACES LOCI, QUEM ACQUI

CAPUT I.

RERE, ET AMITTERE POSSINT.

samet potentia, quasi formaliter et intrinsece actuando illam. Et ideo in hoc libro prius dicemus de potestate, quam Angelus habet ad 1. Potentia ex actibus, et actus ex objectis movendum seipsum motu locali. Supponimus cognoscenda.-Utrum Angelus vere sit in loco. enim extra cognitionem, et affectum, Ange--Prima opinio.-Quia potentia ex actibus,

« PredošláPokračovať »