Obrázky na stránke
PDF
ePub

fidem possimus discernere veram Ecclesiam veret, contra epist. Fundamenti, c. 5. Ab

a falsa, necesse est ut sit de tali congregatione in particulari. Denique ex ratione supra facta de necessitate hujus cognitionis, evidenter sequitur hanc fidem esse debere de tali Ecclesia individua, quia nobis necessarium est vel Ecclesiam quærere, in qua justificari possimus, vel cui credamus, vel in qua vera sacramenta cum fructu recipere, et usque ad finem perseverare, ac denique salvari valeamus. Nemo autem potest quærere Ecclesiam in communi, seu in abstracto conceptam, quia hæc non est inquisitio speculativa, sed practica, necessaria ad operationes præcipuas hujus vitæ ; talis autem inquisitio, vel conjunctio, circa particularem Ecclesiam necessario versari debet, quia actiones, ut dixit Philosophus, circa singularia versantur; ergo singularem etiam et individuam Ecclesiam, Sanctam, et Apostolicam cognoscere possumus et debemus.

4. Confirmatur secunda pars. - Et hinc facile probatur alterum, quod proposuimus, scilicet, debere nos credere hanc Ecclesiam non tantum fide, et opinione humana, sed maxime fide divina et christiana. Primo, quia quidquid in Symbolo continetur, tenemur hac fide certa et divina credere; sed unum ex credendis in Symbolo propositis est hæc Ecclesia particularis et individua, ut declaravi; ergo est credenda fide infusa, et omnino certa. Secundo, hoc maxime confirmat Augustinus, epist. 28, dicens hanc fidem in ipsa Scriptura fundari, non minus quam fidem hominis Jesu Christi: Quomodo enim (inquit) confidimus accepisse nos ex divinis litteris, Christum manifestum, et non Ecclesiam manifestam? Unde sæpe ibi Donatistis objicit: Incerti estis ubi sit Ecclesia, et ad hoc maxime lanquam ad magnum absurdum eos deducere conatur. Nos autem (concludit, colum. 13) ideo certi sumus, neminem se a communione omnium gentium juste separare potuisse, quia non quisque nostrum in justitia sua, sed in Scripturis divinis quærit Ecclesiam, et ut promissa est reddi conspicit.

5. Tertio, idem convincitur ex necessitate cognitionis veræ Ecclesiæ supra declarata; nam fides veræ Ecclesiæ est in suo ordine, et secundum Deum, fundamentum reliquorum quæ creduntur, et omnium actionum necessariarum ad salutem, cum ab ea accipiamus Scripturam Sacram, juxta pervulgatam Augustini sententiam: Evangelio non crederem, nisi me auctoritas Ecclesiæ commo

eadem accipimus verum sensum Scripturarum, ut capite sequenti attingemus; accipimus symbola, sacramenta, præcepta, consilia, et omnia quæ ad salutem pertinent; ergo si fides de ipsa Ecclesia esset tantum humana opinio, reliqua omnia tantum opinione tenerentur; periret ergo divina fides. Et e converso nulla esset hæreticorum congregatio, quæ non crederetur Sancta et Catholica sufficienti fide, quia unusquisque hæreticus credit suam Ecclesiam esse Sanctam et Apostolicam ; credit autem fide humana, quæ falsa esse potest; at in hoc differt a Catholico; ergo fides, quam Catholicus concipit de vera Ecclesia, longe altior est, ac subinde prorsus infallibilis et divina.

6. Ecclesia quomodo visibilis sensibus. Atque ex his colligere et addere possumus tertio, quod maxime nostræ intentioni deservit, nimirum, in quo vero sensu hæc Ecclesia dicatur visibilis. Duplici enim ratione reputatur ejusmodi. Primo, quia illa Ecclesia, quam fide credimus esse veram, objectum quoddam est, quod visu videri, et auribus audiri, et manibus quodammodo contrectari potest. Hoc enim satis esse solet, ut objectum aliquod creditum sensibile dicatur, etiamsi de illo credamus aliquod mysterium invisibile: sic sacramenta sensibilia vocantur, quamvis formalis ratio sacramenti aut veritas non sentiantur. Imo etiam Christus Dominus objectum visibile erat, cum in terris ambulabat, et tamen fide divina credebatur a multis tanquam verus Messias, qui recte dicere poterant se videre Messiam, quem sperabant, et quem præsentem credebant, juxta illud Matth. 13: Multi reges desideraverunt videre, quæ vos videtis, etc. Et post resurrectionem suam dixit idem Christus Dominus Thomæ : Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Quod declarans Gregor. dixit : Unum vidit, et aliud credidit; tamen de illo quem vidit, credidit quod non vidit, et ita tides illa habebat objectum sensibile. Ita ergo dicere possumus de Ecclesia, nam de illa, quam his personis et locis videmus, credimus esse Sanctam et Apostolicam, quod oculis corporeis non videmus.

7. Responsio hereticorum. - Obviabunt tandem Protestantes, hoc modo etiam suam Ecclesiam esse sibi visibilem, quia suam congregationem, quam vident, credunt esse veram Ecclesiam. Respondemus imprimis, in hoc nullam nobis esse cum illis contentio

nem, quia nos nihil moramur, an eorum congregatio visibilis sit, necne : sed ab eis inventum est vocabulum invisibilis Ecclesiæ. Semper tamen intercedit hæc differentia, quod illi congregationem, quam vident, falso credunt esse veram Ecclesiam; nos autem catholicam, seu Romanam Ecclesiam, quam etiam videmus, certa et infallibili fide credimus esse veram Ecclesiam. Deinde est alia differentia: nam adversarii vitare non possunt, quin dicant congregationem suam, seu opinionis suæ cœtum, aliquando vel non fuisse, vel invisibilem fuisse, nimirum, antequam illi essent, quia tunc a nullis videbatur vel agnoscebatur tanquam objectum, de quo crederent esse veram Christi Ecclesiam. Imo propter illud tempus, in quo ipsi non erant, cogitarunt modum illum dicendi de invisibili Ecclesia, ut possent aliquo modo dicere, nunquam defuisse in mundo veram Ecclesiam, licet per plures annos, ut, verbi gratia, a Gregorio Papa usque ad Lutherum, vel Wiclephum, aut alium similem, invisibilis fuerit. Quod etiam pro cerebro solum suo, et sine fundamento astruerunt; nam si omnino ignota et invisibilis erat toto illo tempore vera Ecclesia, unde ostendere possunt alicubi fuisse, vel quis eis revelavit? Nam si id solum colligant ex promissionibus et prædictionibus de perpetuitate Ecclesiæ, fateantur necesse est semper durasse visibilem, id est, in particulari cognitam et notam, quia talis prædicta fuit, et promissa, ut ostensum est, et quia semper fuit ita credita ab orbe christiano, sicut Symbolum apostolicum et Nicæ num semper in mundo durarunt, ex quo condita sunt, semperque fuerunt in vera Ecclesia credita.

8. Ecclesiam visibilem sensui in signis esse ostenditur. — Altera ratio, ob quam merito potest Ecclesia vera dici visibilis, non solum quoad materialem congregationem hominum, sed etiam quoad internam formam et rationem Ecclesiæ, quamvis non in se, sed in alio, ut loqui solent Scholastici, est, quia signa et effectus visibiles, seu sensibiles, quibus conspicitur, sortita est. Sicut anima equi vel etiam hominis potest dici visibilis, aliter vero quam corpus: nam corpus videtur in se, anima vero non in se, sed in suis actibus, seu operationibus. Unde corpus dici potest visibile animali modo, id est, mere sensitivo; anima vero rationali modo, id est, adminiculo rationis, adjungendo discursum sensui. Sicut Paulus, ad Roman. 1, dixit, invisibilia

Dei creatura mundi per ea, quæ facta sunt, intellecta conspici. Vel sicut Christus Dominus, interrogatus a Joanne per discipulos: Tu es qui venturus es, an alium expectamus? ipse respondit: Renunciate Joanni quæ audistis et vidistis. Cæci vident, claudi ambulant, etc., Matth. 11, ac si diceret : In signis quæ ego facio, videre potestis me esse Messiam; quia illa exhibeo, quæ in Prophetis erant prædicta, Isai. 35 et 6. Et hac ratione idem Dominus dixit, Joan. 15: Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent, quia nimirum per ipsa propalabatur, ut ei fidem adhibere obligarentur.

9. Signa Catholicæ Ecclesia.-Ita ergo dicimus Ecclesiam esse visibilem, quia talia semper exhibuit signa, et quasi radios visibiles suæ veritatis, ut in eis, vel per ea videri possit ac debeat. Quod imprimis sumo ex omnibus testimoniis Sanctorum Patrum, quibus supra probavi Ecclesiæ visibilitatem; omnes enim illam explicant per effectus ejus visibiles, quibus orbi propalam evasit. Et specialiter ex verbis Augustini proxime citatis: Uausquisque nostrum in Scripturis divinis quærit Ecclesiam, et ut promissa est, reddi conspicit. Promissa enim est Ecclesia habens tales proprietates et signa, in quibus impletis conspici possit. Declaratur hoc ex verbis Christi, Marci ult.: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium, ac si diceret: Plantate Ecclesiam, seminando Evangelii verbum, et baptizando; nam ex baptizatis credentibus congreganda est. Et statim subjungit: Signa autem eos, qui crediderint, hæc sequentur; e' ponit quinque sensibilia signa quasi certa suæ Ecclesiæ indicia, quæ postea in Actibus leguntur impleta: non enim illa data sunt ad cognoscendam singulorum credentium fidem, sed ad cognoscendam congregationem fidelium vere credentium in Christum, quæ est vera Ecclesia.

10. Atque hoc modo per hæc signa ad litteram intellecta, et per alia sanctitatis opera, quæ per illa significabantur (ut Gregorius, homil. 29 in Evangel., et Bernard., serm. 1 de Ascensione, voluerunt), facta est Ecclesia visibilis statim a suo initio, et postea eodem modo, ut supra ostendimus, perseveravit. Non per durationem, et quasi continuationem omnium illorum signorum, sed per continuam successionem, quæ suo etiam modo visibilis est, et hominibus evidens, et hoc modo in illis signis videtur Ecclesia, quæ nunc est, quia eadem est cum illa quæ tunc fuit, quæ

unitas ex ipsa successione satis cognoscitur. Unde (ut apposite satis Augustinus, libr. de Utilit. credend., c. 26): Facta sunt illa opportunissima, ut his multitudine credentium congregata, atque propagata, in ipsos mores utilis converteretur auctoritas. Accedit, quod ea signa, licet non sint tam frequentia, ne assiduitate vilescant, ut eodem loco superaddidit idem Augustinus, vel ne animus semper visibilia quæreret, ut idem quoque, lib. 1 de Vera relig., c. 25, ait, nihilominus non omnino cessarunt in vera Christi Ecclesia, sed temporibus opportunis fiunt juxta divinæ providentiæ dispositionem, ut Augustinus etiam notavit supra, et lib. 21 de Civit., cap. 8.

11. Alia signa a Patribus tradita. — Antiquitas Ecclesiæ. - Firmitas. - Accedit denique præter illa signa quasi transitoria, quæ in initio nascentis Ecclesiæ magis necessaria fuere, dari alia, quæ permanentia et quasi intrinseca dici possunt, quia in ipsa Ecclesia ita requiruntur, ut semper cum illa durent. Quæ a Catholicis dicuntur notæ veræ Ecclesiæ, quas multi ex illis latissime tradiderunt; nos vero nunc illam provinciam non assumimus; nam præsenti instituto sufficiunt nonnulla signa, quæ attigimus. Unum, et maxime commendatum a Patribus, est antiquitas, quam nomine successionis et originis declaravimus, et in c. 8 de hoc eodem signo redibit sermo. Aliud signum est, quod maneat Ecclesia fundata in eadem petra, in qua Christus illam fundavit, et quod ea immobilis et fidelis perseveret; et de hac sufficiunt dicta in c. 3 et 4, et quæ in lib. 3 addemus. Aliud signum, quod, lib. de Unitat. Eccles., et in multis aliis, valde commendat Augustinus, contra Donatistas, est localis amplitudo, vel (ut ita dicam) ubiquitas Ecclesia Catholicæ per totum orbem diffusæ, sicut promissa est, et de hac addemus aliqua in cap. 10. Hæc ergo omnia signa visibilia sunt, et per ea fit visibilis Ecclesia, non animali modo, sed rationali, et fidei, quia, supposita promissione et prædictione talium signorum de vera Christi Ecclesia, videndo illa signa in aliqua congregatione, videtur vera Ecclesia saltem sub generali ratione credibilis, juxta modum loquendi D. Thomæ 2. 2, quæst. 1, art. 4, ad 2 et 3, et art. 5, ad 1, id est, per talia signa videt quilibet prudens, de tali congregatione esse credendum, esse veram Ecclesiam, et non de alia.

12. Hæc signa nulli hæreticorum conventiculo quadrant.-Atque in hunc modum expli

[ocr errors]

cata Ecclesiæ visibilitate, nullo modo dicere potest aliquis novorum dogmatum sectator, vel Anglican sectæ defensor, congregationem suam esse Ecclesiam visibilem, et veram; idemque de quocumque hæreticorum conventiculo statuendum sentio. Probatur, quia nulla signa exhibent, vel notas habent, quibus Ecclesiæ Christi veritas ita ibi appareat, ut secundum prudentem rationem, credibile sit illam esse veram Ecclesiam, quam Christus instituit, et perpetuo duraturam esse promisit. Non enim habet illa congregatio sub tali secta antiquitatem, ut ex facto supra relato constat. Neque habet originem condignam Ecclesiæ Christi; ut enim in simili, mutatis nominibus, dixit Tertullian., de Præscript., c. 30: Ubi tunc Lutherus, ubi tunc Calvinus, nam constat illos neque adeo olim fuisse, et in catholicam primo doctrinam credidisse apud Ecclesiam Romanensem, donec sub pontificatu Leonis X, propter ambitionem et inquietam animorum affectionem_venena doctrinarum suarum disseminarunt. De qua re plura inferius, c. 12, dicemus. Deinde non habet ille cœtus fundamentum petræ, in qua Christus suam Ecclesiam fundavit, et in qua permansuram esse promisit, ut ostensum est, sed potius directe profitetur defectionem ab illo fundamento, imo vehenienti odio illud insectatur. Ad hæc, amplitudinem non habet, sed in quodam terræ angulo latet, et neque totum illud occupat, neque ibi consensionem doctrinæ habet, sed infinitam propemodum varietatem et divisionem. Ut omittam, nulla habere signa supernaturalis virtutis, nec divini luminis, aut veræ sanctitatis, cum Catholicæ Ecclesiæ antiqua lumina, sanctos, inquam, Patres el Doctores tam facile deserat, et quasi contemnat, et eximiæ sanctitatis ac perfectionis viam petulanter irrideat. Quis ergo prudens, his omnibus attente consideratis, cogitare possit, nedum firmiter credere, ibi esse veram Christi Ecclesiam.

[blocks in formation]

prædicto. Quædam vero sunt falsa, ut nos credimus, et in se sunt obscura, quæ potius credi debent quam videri, et ideo inepte afferuntur ut signa visibilis Ecclesiæ. Tale est quod dicitur de vero sensu Scripturæ: sæpe enim latens est, et potius per veram Ecclesiam definiri debet. Et simile est quod dicitur de numero, veritate, ac legitimo usu sacramentorum. Quod autem spectat ad sanctitatem vitæ, licet in singulis personis occulta, vel incerta sit, nihilominus in professione, et statu perfectionis ejus nihil habet Anglicana secta, quod illam commendet, neque in quo possit cum sanctitate Ecclesiæ Catholicæ comparari. Quapropter rectius adversarii in hoc sensu dicent, suam Ecclesiam esse invisibilem; oportet tamen, ut consequenter fateantur non esse veram : nam vera Ecclesia Christi visibilis est, non solum quia ubi, et in quibus personis visibilibus sit, definite cognoscitur, sed etiam quia sensibus se exhibet, ut evidenter credibilem tanquam veram Christi Ecclesiam, ut declaratum satis et probatum est.

[ocr errors]

14. Secunda evasio. Responsio. Scio non defuturos qui dicant, quamvis in sua secta desint illa omnia signa visibilis, seu evidenter credibilis Ecclesiæ, ipsos tamen certos interius reddi ex peculiari spiritu, seu revelatione Dei, apud se esse veram Ecclesiam. Sed hæc evasio ridenda est potius, quam impugnanda; nam, ut recte dixit Augustinus, lib. de Unit. Eccl., c. 2: Cum inter nos et hæreticos quæstio est ubi sit Ecclesia, quid facturi sumus? in verbis nostris eam quæsituri, an in verbis Christi? Puto quod in verbis Christi, qui veritas est, et optime novit corpus suum. Quod late prosequitur, excludens non solum privatum spiritum, sed etiam interpretationem Scripturæ secundum sensum hæreticorum. Unde hæc evasio de privato spiritu communis est ad omnia et singula falsa dogmata illius sectæ, et ideo quoad hanc partem in capite sequenti disputationem hanc plenius absolvemus.

[blocks in formation]

cum, de quo certo constet talem formam illi inesse. Item non probat formam illam non esse visibilem in alio, seu in signis quibus sufficienter manifestatur. Quia, licet per hæc signa non ostendatur sufficienter fides vel sanctitas in singulis membris Ecclesiæ, propter fictionem quæ in unaquaque determinata persona esse potest, nihilominus sufficienter ostendunt, in hoc corpore esse veram Christi fidem, et veram sanctitatem, quia vera Christi Ecclesia sine his esse non potest. Dico autem sufficienter ostendere, non quia illa dona evidenter manifestent, nam supernaturalia sunt et occulta, et per fidem creduntur, sed quia saltem faciunt rem evidenter credibilem, in quo sensu diximus, Ecclesiam veram, quoad hanc partem esse in notis suis et signis visibilem.

16. Explicatio ex Patribus. - Ad testimonium Lucæ 17, respondetur illud sæpe solere objici a Patribus in hac materia contra hæreticos asserentes, Ecclesiam esse latentem, aut occultam. Sic Augustinus, lib. 13 contra Faust., c. 13, exponens similem locum Matth. 24, inquit: Dominus prævidens ait: Non potest civitas abscondi supra montem posita, etc., ut non audiantur illi, qui ad religionem scissuras traducunt, dicentes: Ecce hic est Christus, ecce illic, etc. Et infra: Nec illi audiantur, qui sub nomine quasi secretæ et apocrypha veritatis, et hominum paucitatis, dicunt Ecce in cubiculis, ecce in deserto. Et lib. 1 Quæstionum Evangelicar., q. 38, per fulgur, quod exit ab Oriente, et pervenit usque ad Occidentem, intelligit Ecclesiam, quæ velociter totum occupavit orbem; subnectit que : Constituta ergo auctoritate Ecclesiæ per orbem terrarum clara, atque manifesta, consequenter discipulos admonet, atque omnes fideles, et qui in eum credere voluerunt, ne schismaticis atque hæreticis credant. Unumquodque enim schisma, et unaquæque hæresis, aut locum suum habet in orbe terrarum, partem aliquam tenens, aut obscuris atque occultis conventiculis curiositatem hominum decipit. Et in hoc sensu explicat totum Christi sermonem, et ideo ait præmonuisse: Nolite credere dicentibus: Ecce hic, vel illic est Christus. Et idem sensit Origen., tract. 30 in Matth., dicens : Non eum ostendunt in Ecclesia, quæ plena est fulgore, quæ plena est lumine vero. Eamdemque sententiam insinuavit Hieronymus, Matth. 24, ad illa verba : Si ergo dixerim vobis, etc., dicens: Aut in hæreticorum penetralibus, qui Dei pollicentur arcana, nolite

credere. Estque hæc sententia verissima, et virtute contenta in verbis Christi, quamvis non sit ibi præcipue intenta.

17. Explicatio auctoris. In loco ergo Lucæ duæ partes, seu duæ sententiæ Christi distinguendæ sunt. Prior, quæ in objectione refertur, in qua Christus loquitur de regno Dei, ubi regnum Dei sine dubio non significat Ecclesiam, sed ipsum Christum, vel adventum ejus. Interrogaverunt enim Pharisæi Christum Quando venit regnum Dei? id est, veniet. Quia non interrogabant de Ecclesia, sed de regno quod per Messiam obtenturos sperabant, et illud vocabant regnum Dei, non quia aliquid cœleste vel spirituale de illo cogitarent, sed quia ex speciali dono Dei per virtutem et potentiam Messiæ illud sperabant, vel quia Christum ipsum audierant sæpe loquentem de regno Dei, ipsi vero de regno Messiæ nihil nisi temporale, et exterioris potentiæ, et majestatis cogitabant. Et ideo respondit eis Christus: Non venit regnum Dei cum observatione, nec dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ubi non loquitur de hæreticis, sed excludit expectationem Messi per modum adventus regis temporalis, qui expectari solet cum certa temporis observatione, et cum aliis præviis signis, ex quibus conjectari solet ubi sit, aut quando perventurus sit. Et ut omnino tolleret falsam cogitationem de futuro adventu regni Dei, quasi nondum venisset, addit Christus: Ecce enim regnum Dei intra vos est, quia Messiam, quem sperabant, jam inter illos versatum habebant, sine illo licet apparatu regio quem cogitabant. Probabile etiam est interrogasse Judæos de regno Dei, quod Christus prædicabat, quamvis non intelligerent, quale esset; Christum autem respondisse, illud regnum, prout in hac vita obtineri potest, esse spirituale, et ideo non esse quod speretur pro certo tempore aut loco, quia et intra hominem est, et in potestate uniuscujusque est illud intra se habere, si velit per fidem et dilectionem Christum recipere.

18. Altera pars sententiæ Christi adeo est distincta a prima, ut aliqui censeant non fuisse continenter nec eodem tempore dictas, et saltem est certum ex Evangelio, in priori locutum esse Christum ad Pharisæos, respondendo illis; in posteriori autem locutum esse ad discipulos, et in eis ad omnes fideles, præveniendo illos, et dicens: Venient dies, etc., et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Et hæc pars sine dubio pertinet ad secundum

adventum Christi, et continet prædictionem multorum, qui pseudochristi fingendi sunt, et præsertim Antichristi : contra quorum persecutiones, et deceptiones præmonens fideles Christus præmunivit, ne indicantibus, et dicentibus: Ecce hic, vel illic est Christus, præberent fidem. Et ita ex illo loco nihil colligitur, quod ad præsentem causam faciat : nam hæc posterior pars potius accommodatur optime contra hæreticos, ut jam superius annotavi. Prior vero intellecta de primo adventu Christi, constat nihil pertinere ad quæstionem de Ecclesia. Imo etiam per illa verba non excluditur, quin primus adventus Christi fuerit sensibilis et visibilis, ita ut in aliquo loco certo quæri posset, et signari, sicut Magi quærebant, ubi Christus nasceretur, et recte illis responsum est in Bethleem Juda. Utique per signum prophetiæ, nam talia signa data a Prophetis recte observabantur ad expectandum et cognoscendum Messiam, imo per talia signa ipse interdum se manifestabat. Igitur in illis verbis cogitationem humanam excludit, ne putaretur quærendus aut expectandus per signa, et observationes humanas, et cum apparatu regis temporalis, etc. Quod si de spirituali regno animæ illa responsio Christi intelligatur, clarum est illud esse spirituale et internum, et hac ratione non esse visibile, et non esse alligatum certo loco et tempori, prout tale regnum in singulis personis invenitur. Et hoc modo etiam tota Ecclesia potest dici regnum Dei, et civitas Dei viventis, et domus spiritualis, et per se invisibilis, quantum ad sanctitatem, et spiritualia dona, et nihilominus esse visibilis quoad personas in quibus existit, non vero per rationes humanas, neque hic aut illic, sed per certa indicia a Christo et Prophetis data, et in quocumque loco et tempore, quia et perpetua et universalis est, ut Augustinus observavit.

19. Ad verba Symboli, jam satis declaratum est quomodo Ecclesia sancta et Apostolica videri possit et credi; videtur enim quoad personas ex quibus constat ; creditur autem quoad veram fidem, sanctitatem, et alia divina dona, per quæ Christo conjungitur tanquam corpus mysticum ejus. Item videtur per signa visibilia; creditur autem ut in se per spiritualem et invisibilem formam constituitur. Denique videtur in ratione credibilis; creditur autem in ratione veri et supernaturalis objecti. Ad locum Augustini respondeo, Augustinum nunquam distinxisse Ecclesiam prædestinatorum et reproborum tanquam

« PredošláPokračovať »