Obrázky na stránke
PDF
ePub

potuit Ecclesia præcipere, ut si presbyterum hæc prohibitio canonis facta est in gratiam accusare vellent, id facerent in tribunali ecclesiastico, quia ita erat valde conveniens ac necessarium ad servandum divinum jus, et ad honorem christianæ religionis, et decentiam ecclesiastici status, quam in omni tempore, quantum illius conditio, et status patiebatur, Ecclesiæ Prælati procurare debue

runt.

12. Prohibitio autem illa erat justa illo tempore, quia, licet principes sæculares suam exercerent jurisdictionem, fideles eorum subditi non tenebantur aliquo jure ad movendam accusationem vel litem coram ipsis, sed poterant quocumque alio honesto modo suas controversias vel lites componere; ergo licite ac prudenter potuit Ecclesia prævenire, ac præcipere fidelibus ut adversus clericum in ecclesiastico judicio agerent, non in sæculari, et consequenter potuit etiam graviter punire per ecclesiasticas censuras transgressores hujus præcepti. Eo vel maxime quod, licet per hoc præceptum aliquo modo subtraherentur hujusmodi causæ judicibus laicis, eorumque jurisdictio ex parte impediretur, vel tolleretur, id totum licebat, non solum ex vi divini privilegii, sed etiam quia indirecte saltem cadebat sub potestatem spiritualem Ecclesiæ, propter bonum religionis et supernaturalem finem, et usus talis potestatis exerceri tunc potuit sine scandalo infidelium, aut impedimento vel perturbatione fidei. Merito ergo Ecclesia sicut de jure potuit, ita de facto prohibuit, ne clerici ad tribunalia sæcularia deferrentur. Quod Alexander Papa confirmat, quia si Paulus Christianorum causas ad ecclesias deferri et ibidem terminari præcepit (1 ad Corint. 6), etiam potuerunt Pontifices præcipere, ut sacerdotes coram solis Episcopis accusarentur, quo argumento usum etiam est Concilium Carthaginense III, c. 9; et de illo videri potest divus Thomas super locum Pauli.

13. Sic igitur cœpit Ecclesia illo tempore, eo modo quo potuit, clericos a sæcularium judicio eripere, eodemque modo cœpit eorum immunitatem tueri, non quidem plene, et omni ex parte, quia tunc non erat opportunum, sed, ut dixi, quantum fieri poterat ex parte fidelium. Unde merito potest illa prohibitio quoddam privilegium fori clericorum appellari, sicut prohibitio sub speciali censura, ne quis in clericum violentas manus injicere audeat, est magnum privilegium clericorum, quod canonis appellatur. Sicut enim

status ecclesiastici, ita etiam illa antiqua posita fuit, ut clerici, tanquam res sacræ et religiosa, judicio etiam quodammodo sacro, quoad fieri posset, reservarentur. Auctumque fuit hoc privilegium illo tempore per aliam ecclesiasticam legem, qua concessum est clericis, ne possent a laicis, sed tantum a clericis accusari; vel e converso prohibitum erat laicis, ne clericos accusare auderent, de qua prohibitione multa decreta refert Gratianus 2, q. 7, ex quibus antiquiora sunt Evaristi, in epist. 2; Fabiani, epist. 1 et 2; Eusebii, epist. 1 et 2; hæc tamen prohibitio postea magis declarata vel limitata est, ut in tota illa quæstione videri potest. Et hæc de illo primo tempore sufficiunt.

14. Secunda conclusio: cum imperatoribus christianis exemptione gaudere clerici cœperunt.- Probatur.- De secundo tempore, dicendum est fere ab initio imperatorum christianorum clericos fuisse exemptos a foro sæculari, tum jure proprio, et in re obtento per privilegium actu concessum; tum etiam facto, nisi quando per injuriam, vel tyrannidem impediebantur seu cogebantur. Hæc assertio ex dictis in capite præcedenti facile probari potest. Et prima quidem pars nota est, quia hoc privilegium ab ipso Christo immediate collatum est. Imo, quamvis esset necessaria applicatio aliqua per Pontificem, probari posset in hunc modum. Nam Ecclesia, seu Pontifices semper, quantum in ipsis fuit, voluerunt immunitatem hanc clericorum conservare, quia ad hoc ex lege divina tenentur, et quia ad bonum religionis est maxime conveniens; in tempore autem ethnicorum principum propter incapacitatem illorum hoc perficere non tentarunt; ergo, eo ipso quod christiani principes huic immunitati faciles se præbuerunt, Pontifices usum illius introduxerunt, ac perfecte statuerunt. Ostendimus autem Constantinum, factum Christianum, immunitatem hanc vel recognovisse et admisisse, vel, si opus erat, donasse; ergo statim etiam Pastores Ecclesiæ et donationem acceptarunt, et si quid amplius ex parte sua necessarium erat, addiderunt; ergo ex tunc cœperunt clerici habere non solum jus ad immunitatem, sed etiam privilegium ipsum, et usum ejus actu concessum.

45. Unde facile persuadetur secunda pars assertionis, quia ut observantia hujus privilegii non solum jure, sed etiam facto introduceretur, solus consensus et auctoritas

christianorum principum desiderabatur; sed Constantinus, ut diximus, statim præbuit consensum, et ut executioni mandaretur, auctoritate sua statuit ; ergo nihil obstare potuit quominus hæc immunitas facto et usu executioni mandaretur. Idemque credendum est de aliis, qui Constantino simul cum imperio in fide et pietate successerunt, paucis exceptis, qui vel per ignorantiam, vel per ambitionem aliquid contra hanc immunitatem attentarunt. Quod satis confirmant cætera, quæ de aliis imperatoribus usque ad Fredericum adduximus. Et in dicto titulo de Episcopis et clericis, inveniuntur multæ leges imperatorum, in quibus reprehenduntur magistratus civiles aliquid agentes contra hanc clericorum immunitatem ; et si quæ contrariæ consuetudines paulatim erant introductæ, reprobantur ac retractantur; ergo signum est ordinarie et justis judicibus servatam esse exemptionem etiam facto. Unde imperator Fredericus, qui clarius et generalius hoc confirmavit, non quasi rem novam illam decernit, sed ut jam stabilitam per imperiales et canonicas sanctiones; ideoque in citata lege statuit, ut nullus præsumat, clericum ad sæculare judicium adducere, contra imperiales (inquit) et canonicas sanctiones; ergʊ jam ante illud factum erat præsumptuosum et iniquum, ac subinde contrarium erat legitimum, et illo tempore debitum.

prius concessi retractatio, per sæcularem potestatem etiam imperatoriam facta, quia non potest Imperator auferre quod Christus donavit, sive immediate per se ipsum, sive per Vicarium suum. Neque refert quod privilegium non fuerit datum sine consensu imperatoris, quia non fuit ille consensus causa propria et per se talis privilegii, imo nec conditio ad illius valorem simpliciter necessaria, sed tantum ad usum fuit ex benigna et prudenti Ecclesiæ providentia expectata, ideoque retractatio illius consensus postea subsecuta privilegium auferre aut immutare non poterat. Imo, licet hoc privilegium fuisset principaliter ab imperatoribus datum, ab eisdem postea revo cari non potuisset, ut infra latius ostendam.

16. Et hinc aperte sequitur ultima assertionis pars. Nam quod ad usum attinet, negare non possumus, in discursu illorum temporum multa esse facta et tentata contra hanc immunitatem non solum ab inferioribus magistrati bus, sed etiam ab ipsis imperatoribus; inde vero non licet inferre, facta illa aut valida aut licita fuisse, nam sæculares judices sunt clericis infesti, ut de laicis dicitur in c. Laici, cum similibus, 2, q. 7, semperque suam jurisdictionem amplificare student, vel humana ambitione propria, vel affectu placendi temporalibus principibus ; vel interdum quidem ex zelo justitiæ, non tamen secundum scientiam. Quidquid ergo eo tempore contra immunitatem fiebat a quocumque magistratu vel principe christiano, non minus erat iniquum et tyrannicum, quam quod posterioribus temporibus usque ad hodiernum diem factum est, vel fit. Quia post concessum et firmatum privilegium exemptionis, quidquid contra illud fit, est opus usurpatæ jurisdictionis ac potestatis, ac subinde injustum et tyrannicum. Atque in hoc ordine ponenda est quælibet privilegii

17. Quapropter, non obstante revocatione a Valentiniano vel quolibet alio facta, locum semper et veritatem habuit hæc pars assertionis, quod omnia, quæ in illo tempore postea fiebant, iniqua erant et tyrannica, quia semper subsistebat privilegium, cui erant contraria, et quia, cum ipsa revocatio per tyrannidem facta esset, quidquid in virtute illius fiebat, eamdem iniquitatem participabat. Loquor autem semper de ipso opere secundum se spectato, non de personis quæ forte per ignorantiam interdum excusari potuerunt. Nam certe imperatores illo tempore non videntur propriam originem et excellentiam hujus privilegii cognovisse, ideo enim ita de illo loquuntur, ac si esset proprium ipsorum imperatorum donum, ab eorum nimirum arbitrio pendens, atque ita aliqui eorum per ignorantiam humanam, et absque hæresi, cogitare potuerunt se posse privilegium semel datum auferre. Sed quidquid de eorum culpa vel excusatione sit, factum ipsum, in se spectatum, et injustum et nullius valoris vel efficacitatis fuit. Et ideo Patres Concilii Andegavensis, qui post revocationem a Valentiniano III factam in Gallia congregati fuerunt, nulla ratione legis Valentianæ habita, pro defensione immunitatis statuerunt ut clericis contra Episcopale judicium resilire non liceat, neque inconsultis sacerdotibus sæcularium judicia expetere, ut refert Baron., ann. 453, n. 53; illud enim Concilium in tomis Conciliorum non habetur. Et Concilium Chalcedonense, quod proxime post Valentinianum III celebratum fuit, c. 9, similiter distinctionem fori servandam a clericis præcepit. Et licet hæc Concilia solis sacerdotibus, ne ad judices sæculares accedant, præcipere videantur, tamen Concilium Matisconense I, post 130 annos celebratum, c. 6, etiam judices ab

Ecclesiæ liminibus arcendos disponit, qui clericos judicare præsumpserint. Ex quibus satis intelligitur, revocationem illam nullius valoris, vel momenti ab Ecclesiæ Patribus reputatam esse. Quod postea etiam imperatores melius intellexerunt, et ideo ad pristinum statum immunitatem ecclesiasticam restituerunt.

18. Solvuntur rationes dubitandi in primo dubio positæ. - Ad primam ergo difficultatem in principio positam facilis est responsio; dicimus enim semper Ecclesiam usam fuisse ecclesiastico foro pro suis clericis, non tamen semper potuisse æqualiter illos eximere a sæculari, quia tempore infidelium imperatorum, ut dixi, respectu illorum immunitatem non exercuit; quod licet sine incommodo fieri non potuerit, patienter sustinendum fuit, quia vel sine majori incommodo vitari non poterat, vel certe quia simpliciter et cum effectu executioni mandari non poterat. Post tempora vero christianorum imperatorum semper Ecclesia retinuit integrum privilegium suum; expectavit autem in principio, ad usum ejus, consensum christiani imperatoris, ut res suavius et efficacius fieret ad imitationem divinæ sapientiæ et prudentiæ. Et ob eamdem causam Pontifices in suis decretis legum civilium consen sum allegant. Et ob eamdem rationem, licet alioqui imperatores in illis antiquis temporibus tergiversarentur, et aliquid contra hanc immunitatem agerent, non statim a Pontifici bus damnabantur aut puniebantur, quia nondum satis illis erat notum et explicatum jus et fundamentum exemptionis, nec fortasse tunc erant illius capaces, et ideo non poterant sine majori detrimento violenter cogi, sed magis opportunum Patres judicarunt interdum aliquid dissimulare, et paulatim veritatem docere, usumque immunitatis introducere. Nunquam vero Episcopi vel Pontifices in causis ecclesiasticis, vel clericorum, judicium sæculare ab imperatoribus postularunt, nisi fortasse hæretici aut schismatici; Catholici autem solum ad judicium legitimum et ecclesiasticum sine impedimente obtinendum auctoritatem principum interponebant. Quod paucis verbis recte explicatur in Concilio Milevitano, cap. 19: Placuit, ut quicumque ab imperatore cognitionem publicorum judiciorum petierit, honore proprio privetur. Si autem episcopale judicium ab imperatore postulaverit, nihil ei olsit. Et idem declaratum est in Concilio Carthaginensi III, c. 38, et habetur in cap.

Cap. Placuit, 11, q 1.

Petimus, 11, q. 1, et simile ibidem habetur in capite sequenti, et sumitur ex cap. Christianis, 11, q. 1, quod est Gelasii Papæ, scribentis al quemdam comitem, ut quosdam clericos a violentia cujusdam principis sæcularis tueretur: Sublimitatis (inquit) tuæ tuitione vallentur. De qua re videri etiam potest epist. 68 Augustini.

19. Satisfit rationibus in dubio secundo positis. -Adalteram difficultatem quam Barclaius movit,respondetur, licet fortasse aliqui imperatores ita per ignorantiam vel errorem hoc privilegium intellexerint, ut per illud a sua suprema potestate clericos non eximi existimaverint, nihilominus ipsos deceptos esse, quia Ecclesia aliter exemptionem hanc introduxit aut declaravit. Nam in d. c. Placuit proxime citato, expresse dixit Concilium Milevitanum, etiam ab imperatore non posse peti clericorum judicium, et in d. c. Christianis, Gelasius Papa, contra immunitatem Ecclesiæ esse censet, per auctoritatem regiam contra clericum procedere ; ct Gregorius Papa, lib. 4, ep. 31, alias c. 75, ad Mauritium imperatorem scribit, ne terrena potestate ita dominetur clericis, ut debitam reverentiam eis non impendat1. Ubi tacite eum reprehendit, quoniam tunc tyrannice in sacerdotes imperare studebat, ut ipse Gregorius deplorat, in Psal. 4 P'œnitentiæ (ut supra retuli), moderate autem ad illum loquitur, ne fortasse ad majorem sævitiam provocaretur. Non omisit tamen illi proponere exemplum Constantini, qui Episcopis inter se dissidentibus respondit: Ite, et inter vos causas discutite, quia dignum non est ut judicemus Deos 2. Præterea in multis aliis decretis absolute dicitur, laicos non habere jurisdictionem ullam in clericos, ut expresse dicitur in Concilio Constantiensi, sess. 31; et Concilio Lateranensi, sub Leone X, sess. 9, et aliis quæ supra retulimus; manifestum autem est laicorum nomine etiam imperatores comprehendi, nam cum non sint clerici, laici profecto sunt.

20. Evasio quædam præcluditur.-Denique ipsi etiam imperatores, licet de se ipsis in speciali non loquantur, sæpe tamen loquuntur generaliter, et cum tanta declaratione, ut satis eumdem sensum significent. Constantinus enim, in dicta 1. 7 Codicis Theodosiani, de Episc. et Cleric., statuit ut clerici, in Occidente sicut in Oriente, immunitate plenissima

Cap. Socerdotilus, 11, q. 1. 2 Vide Rebuflium, lib. 10 hist., c. 2.

potiantur; et Theodosius, in 1. ult. ejusdem tituli confirmans hoc privilegium, dicit causas clericorum reservari episcopali audientiæ; eximuntur ergo ab omni laicali, etiam imperiali. Neque potest dici hoc solum intelligi in prima instantia, per modum vero appellationis semper licuisse ad imperatorem provocare; hoc enim et gratis dicitur, et falsum esse probatur. Tum quia ab Episcopis nunquam fuit in Ecclesia appellatum ad imperatorem, sed vel ad Metropolitanos, aut Patriarchas; vel tandem ad Summum Pontificem, ut expresse in Conc. Chalcedonensi, c. 9, traditum est. A Summo autem Pontifice nunquam licuit ad aliud tribunal, sive ecclesiasticum, sive laicum, appellare, ut dixit Gelasius Papa ad Episcopos Dardaniæ, et ad Faustum, et Concilium Sardicense, canon. 4 et 7, et tradunt multa alia decreta Pontificum et Conciliorum, quæ superiori libro ad probandam supremam Pontificis anctoritatem retulimus. Igitur causæ clericorum, eo ipso quod reservatæ sunt Episcopis, intra forum ecclesiasticum terminandæ sunt, ac subinde extra totum forum laicum, usque ad ipsum imperatoris tribunal, constitutæ sunt. Et certe ratio, quam illa lex ultima reddit, hoc satis confirmat : Fas enim (inquit) non est, ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio; nam profecto potestas imperatoria temporalis etiam est; ergo etiam illa sub indefinita voce, quæ universali æquivalet, comprehenditur. Ac denique eodem modo, indefinita et generali locutione idem privilegium concessit Fredericus II, illudque Honorius III confirmavit.

21. Ad facta Caroli V. Ad facta vero imperatorum, quæ in contrarium allegantur vel allegari possunt, generatim respondemus, fortasse multa illorum non fuisse exercendo actum jurisdictionis, sed intercessionis, vel anxilii, quod solet brachium sæculare ecclesiastico tribuere, ut in superioribus de Constantino et aliis diximus. Vel certe interdum excusari possunt, quia non propria auctoritate, sed petentibus ipsis Prælatis, et quasi arbitri inter illos judicabant, vel potius dissidia componebant; denique si aliqua ex his vel aliis rationibus excusari non possunt, respondendum est, excessisse jurisdictionem usurpando, ut de Mauritio dixit Gregorius paulo antea citatus, et de Valentiniano III jam diximus, et late ostendit Baronius, ann. 452 et 453. Ad novissimum autem exemplum Caroli V, quem scimus fuisse insignem ecclesiasticæ libertatis

protectorem et observatorem, respondemus, Carolum potuisse ad se vocare Hermannun Archiepiscopum, non ut Archiepiscopum, sed ut principem imperii. Item potuisse vocare non ut judicem, sed ut protectorem cleri, et Academiæ Coloniensis. Nam Surius, qui factum illud refert anno 1545, in Commentario, simul dicit: Hujus anni mense Junio Cæsar clerum, et Academiam Coloniensem in suum patrocinium recepit. Ut ergo afflictis patrocinaretur, potuit vocare Episcopum, ut veritatem agnosceret, et Ecclesiæ nocumenta vitaret, donec Papa causam ad se traheret; quod paulo post fecit, in sequenti mense Julio Hermannum citando, quem postea etiam Pontifex deposuit, cooperante Carolo, ut idem auctor, in initio ann. 1547, refert. Denique ad verba Justiniani in illis authenticis nihil invenio a Glossis vel jurisperitis dictum; mihi autem videtur excessisse in his legibus circa res ecclesiasticas condendis, et non satis perspectam habuisse vim et originem ecclesiasticæ immunitatis, et ideo multa per errorem, et sine legitima potestate circa illam disposuisse, ut jam supra tactum est, et in sequentibus iterum atque iterum occurret.

CAPUT XIV.

QUALIS SIT CLERICORUM EXEMPTIO IN CAUSIS

CIVILIBUS.

1. Causa formalis privilegii fori.-Materia privilegii fori, duplex.-Hactenus solum ostendimus immunitatem clericorum ipsis convenire, seu privilegium fori illis esse concessum, simulque originem hujus privilegii explicavimus; et rationem ejus reddendo, efficientem et finalem causam ejusdem privilegii declaravimus; consequenter igitur sequitur, ut quid sit hoc privilegium explicemus, quod fieri non potest nisi inquirendo quid per hujusmodi privilegium conferatur; nam tota ratio et essentia cujuscumque privilegii in jure, seu potestate quæ per illud datur, secundum suam generalem rationem consistit; speciem autem sumit ex materia in qua vel circa quam versatur. Atque ita etiam fiet, ut quidquid de causa veluti materiali hujus privilegii desiderari potest, simul explicetur. Nam de formali quidem nihil est quod dicamus, quia ipsa libertas seu immunitas est quasi moralis et interna forma, in qua privilegium ipsum consistit; forma autem externa non est nisi concessio ipsa, quæ per verba Scripturæ aut ca

nonum fit, quæ verba, in his quæ hactenus diximus, et in discursu totius libri, sæpius tractantur et expenduntur. Ex materia igitur, immunitatis illius cognitio maxime pendet; hæc autem materia in duo membra distingui potest in uno continentur res, actiones, vel passiones, aut munera, aliaque similia, a quibus datur exemptio; sub alio, personæ quibus hæc exemptio datur, comprehenduntur. De his igitur sigillatim dicendum est, atque ita non solum essentiam et causas, sed simul etiam effectus hujus privilegii explicabimus.

2. Prima conclusio: clerici in causis civilibus a judicio sæculari exempti sunt.-Probatur.-Prima ergo, et (ut sic dicam) antiquissima materia hujus privilegii est forum civile, seu tribunal sæculare, in quo temporales lites ad externa bona fortunæ pertinentes tractantur. Certum ergo est, clericos exemptos esse a sæculari foro in causis civilibus. Probatur primo ex jure canonico, c. 2, de Foro compet., ubi in generali sermo est; sicut etiam 11, q. 1, c. 1 et 3, cum multis aliis, similiter indefinite præcipitur ut clerici ad sæcularia judicia non pertrahantur; et in cap. Nullus clericus, additur distributio: Omne negotium clericorum in Episcopi sui, etc; et in cap. Nullus Episcopus, in specie dicitur: Neque pro civili causa; et in cap. Placuit: Quicumque ab imperatore cognitionem publicorum judiciorum petierit; et in cap. Placuit, 2, ibi: Vel civilis causa fuerit commota, et similia multa in ea quæstione leguntur. Et in cap. Sæculares, de Foro competent., in sexto, dicitur, censura ecclesiastica esse compescendos judices sæculares, qui personas ecclesiasticas ad solvenda debita, audita et judicata causa, compellere præsumunt, quæ causa sine dubio civilis est.

3. Ratione idem suadetur.-Idem præterea certum et constans est in jure civili antiquorum imperatorum, qui de toto foro indefinite loquuntur. Et licet imperator Leo cum sociis, in Leg. Omnes, Codice de Episcopis et clericis, in certis casibus, et cum quibusdam conditio nibus concesserit, ut clerici conveniri possent in foro sæculari, etiam in civilibus causis, postea hoc revocatum est, tum per Justinianum, qui de causis civilibus absolute locutus est in Auth. Ut clerici apud proprios Episcopos, etc., collat. 6, alias novella 83, tum maxime per Fridericum, qui in sua constitutione de utrisque causis, civilibus et criminalibus, in specie locutus est. Et notavit Gloss., in Auth. Statuimus, verb. Vel civili,

C. de Episc. et Cleric. Et ita hæc pars indubitata est inter catholicos Doctores. Ratio vero seu congruentia est, quia in hac materia eadem vel major necessitas hujus exemptionis est, quæ in quavis alia invenitur, tum quia lites civiles frequentiores esse solent; tum etiam quia majus erat periculum, ne circa hæc temporalia sæculares judices minus favorabi les clericis essent, vel saltem in exhibenda illis justitia in judicio essent remissi, ut dicitur in c. Cum sit generale, de Foro comp.

4. Prædicta exemptione solum quando sunt rei gaudent clerici.—Huic vero regulæ addenda est declaratio, nimirum, clericos esse exemptos in causis civilibus, quando sunt rei, seu ad litem provocati; nam si sint actores, sequi debent forum rei, ut statuit Pelagius Papa relatus in c. Experientia, et c. Si quisquam, 11, allegans generalem regulam utriusque juris, quod actor sequitur forum rei, cap. Neminem, cum multis aliis, 3, q. 6, 1. ult., C. Ubi in rem actio, et in 1. 2, et in l. 4, de Jurisdict. et ubi quis convenire debeat, in Codice Theodosiano. Unde regula hæc non solum procedit, quando clericus provocat clericum diversi episcopatus, seu distincti fori ecclesiastici, sed etiam quando clericus a laico postulat; tunc enim non potest uti privilegio fori, quia sequi debet forum rei.

5. An Ecclesia potuerit privilegium fori absque limitatione concedere. — Prima ratio pro negativa parte.-Prima confirmatio. —Ut autem hujus declarationis rationem reddamus, quæri potest an Ecclesia ita limitaverit hoc privilegium, quia non potuerit majus concedere, vel solum quia noluit. Videtur enim illud prius asserendum, nam si Ecclesia potuisset clericos abstrahere a judiciis sæcularibus, etiam quando sunt actores litium civilium, profecto fecisset; nam eadem necessitas tunc intercedit, quia non minora nocumenta possunt clericis provenire ex communicatione cum laicis in sæcularibus judiciis, sive actores, sive rei existant, idemque periculum erit perdendi causas, et infestos habendi judices sæculares, juxta regulam c. 2, de Imm. eccl., in 6; ergo si Ecclesia id non fecit, ideo est quia non potuit. Et confirmatur, quia Pontifex non potest usurpare jurisdictionem laicorum, juxta c. Novit, de Judic., et alia supra tractata; sed si clericum etiam actorem eximeret a sæculari judicio, usurparet jurisdictionem laicorum; ergo non potest id facere. Probatur minor, primo, quia judices laici privarentur jurisdictione, quæ ad eos pertinebat. Secundo

« PredošláPokračovať »