Obrázky na stránke
PDF
ePub

et melius, quia reus cogeretur comparere coram non suo judice, nimirum, ecclesiastico, et ita Ecclesia usurparet jurisdictionem in lai

cum.

forum illum veuire compellant; quam sententiam sequitur ibi Panormitan., et refert Archidiac. et Speculatorem. Hostiensis vero, in Summa, tit. de Foro compet., § Quibus ex causis, vers. Ex præmissis, dicit, in curia Romana indistincte clericum contra laicum impetrare hujusmodi favorem.

6. Secunda confirmatio. Tertia confirmatio. In quo est notanda differentia inter actorem et reum : nam actor non coactus venit ad judicium, sed voluntarie movet illud, et ideo quando agit contra clericum, mirum non est quod ad judicem per se non suum, sed clerici ire compellatur, quia melioris conditionis esse debet is, qui cogitur, quam qui cogit; at vero quando laicus est reus, cogitur comparere, et ideo compelli non potest, nisi coram directo suo judice, alias usurparetur jurisdictio in ipsum; ergo eadem ratione non potuit concedi clerico actori privilegium trahendi laicum ad suum forum, seu (quod idem est) extra forum illius. Et confirmatur ex Bart., in diet. 1. 3, de Jurisdict. omnium judic., ubi quærit, an possit fieri statutum, ut reus sequatur forum actoris, et respondet, pro subditis posse principem hujusmodi facere statuta, non autem posse statuere ut homo non suæ jurisdictionis teneatur sequi forum actoris, quia nemo potest statuere de his, quæ suæ jurisdictionis non sunt. Quæ decisio Bartoli, et ratio ejus, æque videtur in præsenti procedere, quia laicus in temporalibus Ecclesiæ jurisdictionem non subest. Potestque amplius confirmari, nam si fidelis litem civilem moveret contra infidelem Ecclesiæ non subditum, non posset Ecclesia cogere reum infidelem ad sequendum forum actoris fidelis; ergo idem erit in præsenti casu.

7. Prima conclusio Ecclesia potuit clericum eliam actorem eximere.· Nihilominus dicendum est non deesse in Ecclesia potestatem ad eximendum clericum etiam actorem a foro sæculari, licet ex suavi providentia et prudenti gubernatione id non fecerit, propter quamdam naturalem æquitatem, cui consentaneum est ut is, qui impetitur, et invitus trahitur ad judicium, extra forum suum ire non cogatur, ne duplex incommodum sustineat. Nam propter hanc etiam æquitatem, cum sunt partium jura obscura, reo favendum est potius quam actori, ut habet regula 11 juris, in sexto. Prior pars assertionis sumi potest ex Glossa, in c. Si clericus, verb. De consuetudine, et in capite Ex transmissa, in principio, de Foro competent., quatenus dicit non solum posse Papam, sed etiam frequenter concedere rescripta et privilegia clericis, ut in quacumque causa, etiam agendo contra laicum, ad suum

Ex hac ergo con

8. Probatur assertio. suetudine et sententia communi probatur assertio, quia privilegium favorabile, quod Papa potest concedere multis clericis ut singulis, potest etiam omnibus clericis in favorem totius communitatis et status clericalis concedere, si judicet expedire; sed sæpe concedit multis personis ecclesiasticis, ut etiam agendo sint exempti a foro sæculari; ergo potuit etiam idem concedere toti statui clericali. Major probatur primo, quia eadem est ratio totius et partis, quod ad potestatem attinet, si causa proportionata subsit. Secundo, quia illa consuetudo sufficienter ostendit, hujusmodi privilegium ex suo genere et forma non esse intrinsece malum, nec contra naturalem justitiam; ergo nec respectu totius cleri potest talis iniquitas probabili ratione ostendi; ergo non est cur tale privilegium excedat Pontificiam potestatem. Quæ ratio absolute probat assertionem, et ostendit consuetudinem illam concedendi talia privilegia personis aliquibus esse justam, et rationi consentaneam, quod magis respondendo ad argumenta comprobabitur. Accedit, quod cum osten sum sit privilegium hoc exemptionis esse immediate concessum jure divino, difficilius videtur ad explicandum, quomodo potuerit Ecclesia hanc limitationem facere, quam utrum possit illam non facere; quia stando in jure divino, privilegium absolutum omnino est, et sine limitatione concessum ; ergo potuisset Ecclesia ita illud exequi, et plenum illius usum conservare. Quia vero, ut diximus sæpe, hoc privilegium ita fuit datum a Christo, ut dispositioni Pontificum quoad moderationem, extensionem, vel particularem mutationem commissum sit, ideo potuit Ecclesia prædicto mcdo illud moderari, et ex parte cedere juri suo, propter congruentes rationes, quæ solvendo argumenta magis explicabuntur, et altera pars assertionis confirmabitur.

9. Solvuntur rationes in contrarium facta. -Ad primam ergo conjecturam respondemus negando consequentiam; non enim omnia, quæ fieri possunt vel licent, expediunt. Unde, licet verum sit non deesse congruentias, ob quas posset Ecclesia hunc favorem concedere

clero, nihilominus voluerunt Pontifices conformari legibus civilibus in hac regula, ut actor sequatur forum rei, ut dicitur in dicto cap. Si quisquam, 11, q. 1, tum quia hoc est valde consentaneum æquitati naturali, ut dixi; tum etiam quia hujusmodi actiones et motiones litium pro rebus temporalibus, ordinarie procedunt ex nimio affectu divitiarum, qui personas ecclesiasticas non decet, ideoque, regulariter loquendo, vitare debent clerici hujusmodi actiones, præsertim pro suis secularibus bonis, nisi evidens et gravis ratio cogat. Ne igitur Ecclesia hujusmodi lites fovere videretur, noluit clericos eximere agendo, sed tantum respondendo, quia tunc solum se defendunt, quod et justum et honestum est. Potuit etiam id facere Ecclesia, ne judicia ecclesiastica tot litibus laicorum gravarentur, et ne laicos etiam offenderet, et forensem jurisdictionem nimium affectare videretur. Ideoque quando privatæ exceptiones vel favores ab illa regula fiunt per specialia privilegia, non propter solas generales rationes decentiæ aut commodi clericalis status, sed adjunctis aliis specialibus, juxta varias occurrentes circumstantias, conceduntur.

[ocr errors]

10. Ad Bartolum. Ad secundam confirmationem, et ad Bartoli doctrinam respondetur, posse in contrarium retorqueri : nam si princeps potest inter subditos statuere, vel privilegium dare, ut reus sequatur forum actoris, etiam Papa poterit idem privilegium dare clericis respectu aliorum fidelium, quia omnes sunt ejus subditi. Neque obstat quod fideles laici non sint directe subditi Papæ in temporalibus; nam satis est quod indirecte subdantur; nam, sicut spiritualis potestas sufficit ad disponendum circa temporalia, quando spiritualis ratio et finis id requirit, quod est indirecte disponere, ita eadem potestas sufficit ad concedendum illud privilegium inter directe subditos in spiritualibus, et indirecte in temporalibus. Quam ob causam, quando Papa concedit hujusmodi specialia privilegia, non usurpat jurisdictiouem sæcularis judicis, sed potestate sua superiori illam alteri committit. Neque etiam reus cogitur comparere coram judice non suo, sed ab uno judice in alium causa transfertur per eum qui legitimam potestatem habet. Quod ergo in particularibus privilegiis dicimus, in generali etiam dicendum esset, si de absoluta potestate Pontificis concederetur. Unde ultimam ampliationem addo, potestatem hanc Pontificiam de se etiam extendi ad concedendum hoc privile

gium respectu infidelium, si ad bonum fidei, et vitanda moralia pericula necessarium esset, ut in superioribus dictum est; usus tamen hujus potestatis in effectu non ita potest executioni mandari circa infideles, quia non possunt spiritualiter cogi sicut fideles, et ad cogendos illos corporaliter sæpe vires non suppetunt.

11. An prædictum privilegium fori exceptionem admittat. Prima exceptio ab aliquibus assignata. — Rejicitur prædicta exceptio. Interrogari autem potest, an prædicta regula, ejusve declaratio aliquam exceptionem patiatur. Ad quod breviter affirmando respondemus. Advertendum est autem exceptionem hanc assignari posse, vel ex parte personarum quibus hoc privilegium conceditur, vel ex parte causarum seu materiarum de quibus tractatur. Nunc ergo priorem modum excipiendi omittimus; nam infra agendum est de personis, ibique dicemus quænam simpliciter hoc privilegio gaudeant, quæ vero cum aliqua limitatione. In posteriori ergo genere, prima exceptio ab aliquibus assignatur de causis realibus, id est, fundatis in re mere temporali, non interveniente actione aliqua personali ipsius clerici, in qua lis seu causa fundetur; quia tunc persona non est obligata, nec trahitur ad judicium, sed res, quæ mere temporalis est. Privilegium autem fori solum eximit personas clericorum, ne conveniri possint civiliter. Hæc autem exceptio vera non est, et multum derogat privilegio clericorum, et ideo communiter rejicitur, ut bene notavit Abbas, in c. Qualiter, de Judic., n. 8, et in c. Ecclesia, de Constitut., n. 22, et usu ipso satis improbatur. Ratio est, quia generalis regula jurium eximit clericos, ne conveniri possint civiliter in judicio sæculari; at vero causa realis civilis est, nec potest tractari sine citatione personæ ad quam bona pertinent; ergo, si talis causa pertinet ad judicem laicum, etiam si dominus bonorum sit clericus, necessarium erit clericum ipsum conveniri civiliter coram judice sæculari; hæc autem est exceptio a regula, quæ nullo jure probatur; ergo admittenda non est. Præsertim quia est parum consentanea aliis juribus, ut in Panor. supra, Felin., et aliis videri potest.

[blocks in formation]

bet, etiamsi laicus sit, cujus ratio non est alia, nisi quia in favorem feudorum ita in jure dispositum est, c. Ex transmissa, et c. Verum, de Foro compet., ubi late expositores. Vel certe ratio etiam reddi potest, quia res, quæ in feudum dantur, a principio sub hoc onere vel conditione conferuntur, et ideo servanda est.

13. Tertia exceptio. Unde alia est generalis exceptio, quæ sub his verbis interdum per leges civiles traditur, scilicet, ut clericus conveniendus sit in causa civili coram ecclesiastico judice, nisi bona, super quibus lis moretur, regalia sint, nam sub hac conditione data censentur. Idemque est, quoties bona a principio data fuerunt clericis vel Ecclesiæ, sub ea conditione, ut semper sub eodem foro maneant, sub quo tunc existebant. Nam talis conditio non est per se mala, et voluntarie potuit apponi, et ideo servanda est, juxta regulam communiter a jurisperitis receptam, quando aliqua bona dantur Ecclesiæ sub aliqua conditione, onere, aut pacto non illicito, servandum esse, quia servare pactum est de jure naturæ, cui jus canonicum non contradieit; imo expresse et in propria specie id confirmat c. Verum, de Condit. apppsitis, ubi id notant Panorm. et alii Doctores, Joan. Andr. et Hostiens, in c. Verum, de Foro comp.; Felin., in c. Ecclesia S. Mariæ, de Constit. ; et Ancharran., cons. 223. Præter has exceptiones solent addi aliæ, quas attigit Navarr., in cap. Novit, de Judiciis, notabil. 6, ex Stephano Aufrerio, decisi. 126 et 167; et ex Gullielmo Benedicto, in Repetition., c. Rainutius, de Testam. ; illas tamen omitto, quia incertæ sunt, et quia materia hæc non tam ad Theologos, quam ad jurisperitos pertinet. Unde alias exceptiones late prosequitur Gregor. Lopez, in 1. 57, tit. 6, partit. 1.

14. Quarta exceptio. - Circa declarationem autem assertionis notari possunt exceptiones aliæ. Una est, si bona, de quibus lis movetur, sint Ecclesiæ vel clerici, nam tunc clericus potest trahere laicum coram ecclesiastico judice. Ita tenet Panorm., in cap. Ecclesia S. Mariæ,. n. 22, ubi dicit esse casum singularem, in c. Si clericus laicum, de Foro compet., ubi idem ipse docet, ita interpretans illum textum. Addit etiam ita servari in enria, ut refert (inquit) et sequitur Collector., in c. Qualiter, et in c. Clerici, de Judiciis. In contrariam tamen sententiam inclinat Felin., in dicto c. Si clericus laicum, n. 4. Fundamentum ejus est, quia hoc non statuitur directe in dict.

c. Si clericus, ut constat ex verbis ejus: Si clericus laicum de rebus suis vel Ecclesiæ impetierit, et laicus res ipsas, non Ecclesiæ aut clerici, sed suas proprias asseverat, debet de rigore juris ad forensem judicem trahi. In quibus verbis solum disponitur, quando laicus negat res esse Ecclesiæ vel clerici, non posse trahi ad judicium ecclesiasticum. Hinc autem non potest inferri, quando id non negat, posse trahi, nisi ad summum a contrario sensu. Quod argumentum non est efficax, quando talis sensus est contra alias generales regulas juris, prout est in præsenti, quod reus non est trahendus ad forum actoris, sed ad suum. Et hæc sententia mihi magis placet.

-

15. Qui bona Ecclesiæ injuste rapit, coram judice ecclesiastico conveniri debet. Objectio quædam refellitur. - Potest autem notari aliqua differentia inter bona Ecclesiæ et bona clericorum. Nam si certo constet bona Ecclesiæ rapta esse, vel injuste ablata, vel retenta, tunc ratione sacrilegii potest conveniri laicus coram ecclesiastico judice; secus vero erit, si non constet injuste detineri, et laicus contendat aliquo justo titulo se illa possidere. Et hoc tantum probatur in dict. cap., et in cap. Similiter, 16, q. 1, sumpto ex Concilio VI Romano sub Symmacho. Bona autem clericorum non sunt ita sacra, sicut res Ecclesiæ, et ideo accipi possunt etiam injuste sine sacrilegio, ideoque licet de illis propter hanc causam lis moveatur, coram laico judice conveniendus erit reus laicus, nisi allegetur vis aliqua clerico facta, quæ sacrilegium involvat, ut sensit Innocent., in capit. Cum sit, de Foro compet. Objici autem potest, quia in dicta Synodo sub Symmacho res Episcoporum æquiparantur in hoc bonis Ecclesiæ. Sed consideranda est ratio Pontificis, quia Episcoporum res non dubitantur esse Ecclesiæ. Et ita intelligo textum illum secundum consuetudinem illius temporis, in quo dominium bonorum Episcopi apud Ecclesiam esse censebatur; nunc autem satis nota est distinctio dominiorum, et ideo alia est ratio.

[blocks in formation]

de consuetudine habeatur. Quæ verba duobus modis intelligi possunt: primo, ut prædicta regula et rigor juris servetur, etiam si contraria consuetudo allegetur, quia est contra omnia jura, ut ibi ait Glossa. Secundo, ut regula illa et rigor juris servetur, nisi ubi fuerit illi per consuetudinem derogatum. Et hic poste rior est legitimus sensus, ut ibi Hostiensis, Joannes Andreas, Panormitanus et alii expositores agnoscunt, et in illo fundant prædictam exceptionem. Quam aperte indicant ipsa verba Pontificis, quæ in ipso Concilio Lateranensi, sub Alexandro III, p. 8, cap. 7, sic leguntur: Licet in plerisque partibus aliter de consuetudine fiat, quod factum non reprobat, sed potius tacite approbat. Et ratio est, quia illa consuetudo non est mala, nec contra jus naturale, ut ex proxime dictis constat; ergo ex hac parte potest derogare juri positivo; aliunde vero est etiam favorabilis religioni, et ideo merito approbanda et servanda est.

17. Nulla consuetudine potest clericus reus ad sæculare judicium trahi. In quo est notanda differentia inter hanc consuetudinem et aliam (si alicubi introducatur), ut actor laicus ad suum forum trahat clericum provocatum; nam, licet prior valida sit, hæc est invalida, quia prior favet ecclesiasticæ libertati illamque auget, posterior vero est immunitati contraria, multumque divino juri derogat. Ideoque in jure esse reprobatam et iidem interpretes in eodem c. notant, et infra suo loco latius dicemus. Dicit tamen Glossa, in d. cap. Si clericus, hanc consuetudinem per occasionem negligentiæ judicum sæcularium introductam esse, quia clericis justitiam non exhibebant, argumento c. Cum sit generale, et c. Licet, et cap. Ex tenore, de Foro compet. Verumtamen hoc ad factum pertinet; potest enim illa consuetudo ex pietate laicorum vel ex quadam incogitantia introduci. Et quacumque occasione introducatur, exceptio locum habet, quia et textus ille simpliciter loquitur, et ratio eadem procedit. Similisque exceptio esse potest, ut actor sequatur forum rei, nisi aliud ei sit speciali privilegio legitime concessum, quæ satis constat ex dictis, nihilque addere oportet, nisi quod tenor privilegii juxta communes privilegiorum regulas observetur. 18. Sexta exceptio. Declaratur exceptio. Hinc vero addi potest alia exceptio, nimirum, ut etiam seclusa consuetudine vel privilegio, si judex laicus negligat justitiam exhibere clerico actori, possit laicus coram ecclesiastico judice conveniri, Ita videtur sentire

Glossa in c. Cum sit generale, verbo Remissi, et in c. Licet, verbo Vacante, de Foro comp., quam ibi approbant Doctores, et in illis textibus fundant, quamvis ex eis non satis colligatur, nisi in casibus in illis expressis, videlicet, in quibusdam causis criminalibus, de quibus in capite sequenti dicendum est, vel quando imperium aut magistratus ita vacat, ut clerici judicem sæcularem non inveniant, ad quem recurrant, ut justitiam ipsis exhibeat. Nihilominus tamen ex paritate rationis admittenda est exceptio. Intelligenda tamen videtur hoc modo, ut quando laicus judex est negligens, recurrere possit clericus ad judicem ecclesiasticum, qui potest laicum per censuras compellere, ut suo munere juste utatur, argumento c. Administratores, 23, quæst: quinta, quia illa est gravis culpa, et clericis injuriosa, et ideo ad judicem ecclesiasticum pertinet remedium adhibere. Unde si judex laicus contumax fuerit, merito potest judex ecclesiasticus causam ad se advocare, partim in pœnam judicis negligentis et contumacis, partim in clerici defensionem. Et ita etiam facile possunt intelligi aliæ exceptiones, quas ponit Glossa, in dieto cap. Licet, de quibus ibi etiam expositores videri possunt.

19. An propter ecclesiastici judicis negligentiam possit clericus reus ad sæculare judicium trahi. Ratio dubitandi.— Quæri autem potest an hæc exceptio de negligentia judicis laici similiter habeat locum, quando judex ecclesiasticus est negligens respectu actoris laici rem suam a clerico postulantis. Videtur enim esse admittenda, quia Justinianus, in Authentica de Sanctissimis Episcopis, collat. 9, alias novel. 123, capit. 24, § Si quis autem pecuniaria, statuit, in casu negligentiæ judicis ecclesiastici licitum esse actori laico, coram sæculari judice clericum vocare. Et in novell. 83, seu Authent. Ut clerici apud proprios Episcopos, etc., hoc ad alios casus extendit. Et refertur in cap. Si quis cum clerico, 11, quæst. 1. Et favet cap. Filiis, 16, quæst. 7, ubi Glossa, verb. Regis, idem sentit. Verumtamen in hoc nulla ratio habenda est decisionum Justiniani, qui non potuit exemptionem clericorum limitare, quia materia hæc non juris civilis est, sed canonici, ut infra generalius dicam.

[blocks in formation]

toribus, et q. 5, cap. Regum, et cap. Administratores. De quibus infra, capite ultimo, aliquid addemus.

ut laicis, de clericis conquerentibus, plenam faciant justitiam exhibere, ne hac occasione clerici a laicis trahantur ad judicium sæculare, quod (inquit) omnino fieri prohibemus. Quæ prohibitio ita intelligenda est, ut non solum vetet simpliciter clericos trahi ad sæcularia judicia, quod jam antea prohibitum erat; sed etiam prohibeat ut propter illam causam, vel occasionem, aut sub illo colore non fiat. Et ita intellexerunt textum illum Glossa ibi, et optime Panormitan., n. 7, et idem tenet Glossa, in c. Placuit, 1, 11, q. 1, verbo Petierit; et Archidiacon., in dicto capite Filiis. Ratio autem est, quia judex sæcularis nullam habet jurisdictionem in clericum reum, nec imperator illam dare potest, aut rex; nec propter negligentiam judicis ecclesiastici ipso facto illam acquirit ex vi juris naturalis, divini, aut canonici; ergo non potest sine jurisdictione talem causam suscipere. Deinde judex laicus est inferior ecclesiastico; inferior autem non potest supplere defectum superioris. Ergo.

21. Cur negligentia judicis sæcularis possit suppleri per ecclesiasticum, non vero e conver80.-Exponuntur jura in contrarium adducta. -Et hinc facile colligitur differentia inter judices sæcularem et ecclesiasticum; nam sæcularis est inferior, et ideo negligentia ejus potest suppleri per ecclesiasticum, utique in virtute juris canonici, quod est supra civile, et ita statuit per potestatem, quam Pontifex habet ad corrigendos defectus judicum sæcularium. Judex autem ecclesiasticus est superior, et ideo sæcularis non potest per se, et (ut ita dicam) virtute sua ejus defectum supplere; neque etiam virtute juris civilis, quod etiam potestatem in clericum non habet, nec directam, nec indirectam. Neque jus canonicum talem potestatem ei dare voluit, neque id permittere, propter decentiam clericorum et Prælatorum Ecclesiæ. In illo ergo casu remedium postulandum est a superiori Prælato. Quod autem in dicto cap. Filiis dicitur, si Prælatus sit negligens, implorari posse regem, vel intelligitur tantum in speciali casu, quando bona Ecclesiæ per clericos dilapidantur, in quo loquitur ille textus; vel intelligitur adiri posse regem non ut judicem, sed ut protectorem et defensorem, ut auctoritate sua moneat Prælatum, et sua potentia res Ecclesiæ interim tucatur ac defendat, donec Summus Pontifex consuli possit. Quomodo intelligenda et concilianda sunt multa jura, quæ a Gratiano referuntur, 11, q. 1, cap. Si quis clericus, cap. Placuit, cap. Christianis, et 23, q. 3, cap. Ab Impera

CAPUT XV.

QUALIS SIT EXEMPTIO CLERICORUM IN CAUSIS

CRIMINALIBUS.

[ocr errors]

1. Prima assertio. Jura canonica exemptionem a foro sæculari absolute concedentia -Regula generalis est, personas ecclesiasticas gaudere immunitate seu privilegio fori in causis criminalibus, non solum in criminibus ecclesiasticis, sed etiam in civilibus, ut verbis utamur Justiniani ita distinguentis loco statim citando. Assertio hæc certissima est, et ab omnibus scriptoribus catholicis recepta ; et negari non potest nisi negando aliquod principium fidei. Tam evidenter enim traditur in jure canonico, ut nemo qui magna ignorantia non laboret, negare possit assertionem, nisi qui negaverit, esse in Ecclesia potestatem ad hujusmodi exemptionem vel tuendam, vel concedendam ; quod repugnat principiis fidei, ut ostendimus. Decreta autem canonica de hac re antiqua habentur 11, quæst. 1. Ex quibus aliqua indefinite prohibent, ne clerici ad judicium sæculare deferantur, ut capit. 1, cap. Placuit, cum similibus; quæ, ut supra dixi, omnem causam, tam civilem quam criminalem, comprehendunt; alia prohibent laicis accusare, distringere, comprehendere, vel punire clericum, ut c. 2, cap. Nullus clericus, c. Si quis clericos, cum aliis. Illa autem verba propria sunt criminalium causarum. Alia loquuntur expresse et in specie de criminali causa, c. Nullus Episcopus, c. Clericus nullus, capit. Placuit, 2, ex Concilio Carthag., cap. 9, et c. Clericum, 3, ex Concilio Agath., c. 3.

2. Lectiones diversæ cap. Clericum,3.-In quo canone advertendum est, aliter legi in ipso Concilio quam a Gratiano citetur. Gratianus enim in casu accusandi ait: Clericum nullus præsumat apud sæcularem judicem pulsare, etc. in Concilio vero legitur in casu nominandi : Clericus non præsumat apud sæcularem judicem quemquam pulsare. Et eodem modo legitur simile decretum, in epist. 2 Marcellini Papæ, unde videtur Concilium illud sumpsisse. Illæ autem lectiones sensus multum diversos reddunt, ut constat. Unde verisimile cst, vel Gratiani codices fuisse corruptos, vel ipsum Gratianum usum fuisse aliquo Concilio

« PredošláPokračovať »