Obrázky na stránke
PDF

prorsus prætermissis, de nova vitiorum segete apud Britannos, a belli et famis recenti plaga vixdum respirantes, succrescente ita narrare pergit: “ In talibus induciis desolato populo sæva cicatrix obducitur famis; alia virulentiore tacite pullulante. Quiescente autem vastitate, tantis abundantiarum copiis insula affluebat, ut nulla habere tales retro ætas meminisset: cum quibus omnimodis et luxuria crescit. Crevit etenim germine præpollenti, ita ut competenter eodem tempore diceretur: Omnino* talis auditur fornicatio, qualis nec inter gentes. Non solum vero hoc vitium, sed et omnia quæ humanæ naturæ accidere solent, et præcipue, quod et nunc quoque in ea totius boni evertit statum, odium veritatis cum assertoribus, amorque mendacii cum suis fabricatoribus; susceptio mali pro bono, veneratio nequitiæ pro benignitate, cupido tenebrarum pro sole, exceptio Satanæ pro angelo lucis.” “ Ungebantur reges non per Deum, sed qui caeteris crudeliores extarent: et paulo post ab unctoribus non pro veri examinatione trucidabantur, aliis electis trucioribus. Siquis vero eorum mitior, et veritati aliquatenus propior videretur ; in hunc quasi Britanniæ subversorem omnium odia telaque sine respectu contorquebantur, et omnia quæ displicuerint Deoque placuerint æquali saltem lance pendebantur, si non gratiora fuissent displicentia : ita ut merito patriæ illud propheticum, quod veteri illi populo denuntiatum est, potuerit aptari, Filii", inquiens, sine lege, dereliquistis Deum, et ad iracundiam provocastis sanctum Israel. Quid adhuc percutiemini apponentes iniquitatem ? Omne caput languidum, et omne cor maerens : a planta usque ad verticem non est in eo sanitas. Sicque agebant cuncta, quæ saluti contraria fuerint, ac si nihil mundo medicinæ a vero omnium medico largiretur. Et non solum hæc seculares viri, sed et ipse grex Domini ejusque pastores, qui exemplo esse omni plebi debuerint. Ebrietate quamplurimi quasi vino madidi torpebant resoluti, et animositatum tumore, jurgiorum contentione, invidiæ capacibus ungulis, indiscreto boni malique judicio

5 1 Corinth. cap. 5. ver. 1. * Esai. cap. 1. ver. 4, 5, 6,

[ocr errors]

i Psalm. 107. (al. 106.) 40. k Jocelim. vit. Patric. cap. 92. i Sic etiam Johan. Tinmuthensis, infra. n, Legendum äv&v roî, vel quid simile.

Hæc sancti Leonis scripta desiderari putavit Baronius*: cum illius adhuc extent tum ad Septimium Altinum episcopum, tum ad Nicetam Aquileiensem archiepiscopum, Istriæ et Venetiæ metropolitanum, hac de re scriptæ epistolæ: quarum alteram, integram; alterius, quia longior ea est, partem tantum hic describendam existimaVlmus.

LEo° EpiscopUs, sePTiMio EPIscopo s.

“ Lectis fraternitatis tuæ literis, vigorem fidei tuæ, quam olim noveramus, agnovimus ; congratulantes tibi, quod ad custodiam gregum Christi pastoralem curam vigilanter exequeris, ne lupi, quisub specie ovium subintrarunt, bestiali sævitia simplices quosque dilacerent; et non solum ipsi mulla correctione proficiant, sed etiam ea, quæ sunt sana, corrumpant. Quod ne viperea possit obtinere fallacia, ad metropolitanumepiscopum provinciæ Venetiæ scripta direximus: quibus ad status sui periculum cognosceret pertinere, si quisquam de Pelagianorum et Celestianorum consortio veniens, in communione Catholica sine professione legitimæ satisfactionis habeatur. Saluberrimum enim est, et spiritualis medicinæ utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, sive alii cujuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, errorem suum, et ipsos erroris auctores damnari a se sine ambiguitate fateantur: ut sensibus pravis et dudum peremptis, nulla sperandi supersit occasio, ne ullum membrum Ecclesiæ talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare. Circa quos etiam illam canonum constitutionem præcipimus custodiri, ne ab iis ecclesiis, ad quas proprie pertinent, sinantur abscedere, et pro suo arbitrio ad loca non sibi deputata transire. Quod cum recte non permittitur inculpatis, multo minus debeat licere suspectis. Proinde dilectio tua, cujus devotione gaudemus, jungat curam suam dispositionibus nostris; et cum supradicto metropolitano det operam, ut circumspecte ac velociter impleantur ea, quæ ad totius Ecclesiæ incolumitatem, et laudabiliter sunt gesta, et salubriter ordinata."

m Baron. ann. 444. sec. 8. “ Leon. epist. 55. in Isidori Mercatoris collectione : in aliorum, 83. et s5. et 90.

LeoP EPIscoPUs RoMAE, NICETÆ AQUILEIENsI EPIscopo SALUTEM.

ReLATioNE sancti fratris et coepiscopi nostri Septimii, quæ in subditis habetur agnovimus quosdam presbyteros, diaconos, ac diversi ordinis clericos, quos Pelagiana sive Celestiana hæresis habuerit implicatos, ita in vestra provincia ad communionem Catholicam pervenisse; ut nulla ab eis damnatio proprii exigeretur erroris, et pastoralibus excubiis nimium dormitantibus, lupus ovium pellibus tectus in ovile Dominicum, non depositis bestialibus animis, introiret: et quod per auctoritatem canonum decretorumque nostrorum ne insontibus quidem conceditur, usurpare, ut relictis ecclesiis, in quibus clericatum aut acceperant, aut receperant, instabilitate sua per diversa circumferantur; amantes semper errare, et nunquam in fundamento apostolico permanere. Quoniam qui nullo discussi examine, nullo sunt præjudicio suæ professionis obstricti, hunc maxime expetunt fructum, ut sub velamento communionis plures domus adeant, et per falsi nominis scientiam multorum corda corrumpant. Quod utique efficere non possent, si ecclesiarum præsules necessariam diligentiam in talium receptione servarent ; ne cuiquam eorum evagari in diversa licuisset."

“ Ne ergo hoc ulterius audeatur, meve per quorundam negligentiam introducta pernicies ad eversionem multarum tendat animarum, hac nostri auctoritate præcepti, industriæ tuæ fraternitatis indicimus, ut congregata apud vos synodo provincialium sacerdotum, omnes sive presbyteri, sive diaconi, sive cujusque ordinis clerici, qui de Pelagianorum Celestianorumque consortio in communionem Catholicam ea imprudentia sunt recepti, ut non prius ad damnationem sui coarctarentur erroris, nunc, saltem posteaquam hypocrisis eorum ex quadam parte detegitur, ad veram correctionem, quæ et ipsis prodesse, et nullis possit nocere, cogantur. Damnent apertis professionibus sui superbi erroris auctores, et quicquid in doctrina eorum universalis Ecclesia exhorruit, detestentur: omniaque decreta synodalia, quæ ad excisionem hujus hæreseos apostolicæ sedis confirmavit auctoritas, amplecti se, et in omnibus approbare, plenis et apertis ac propria manu subscriptis protestationibus eloquantur. Nihil in verbis eorum obscurum, nihil inveniatur ambiguum. Quoniam novimus hanc istorum esse versutiam, ut in quacunque particula dogmatis execrandi, qua se a damnatorum societate discreverint, nihil sibi sensuum suorum existiment esse non salvum. Cumque omnes definitiones suas ad subrependi facilitatem improbare se simulent atque deponere, hoc ibi tota arte fallendi, nisi intelligantur, excipiunt; ut gratia Dei secundum merita dari accipientium sentiatur. Quae misi gratis detur, non est gratia, sed merces, retributioque meritorum," &c. “ Cavendum ergo dilectioni tuæ est, magnaque diligentia providendum, ne per hujusmodi homines extincta dudum scandala suscitentur: et de exciso olim dogmate aliquod in provincia tua ejusdem mali germen oriatur; quod non solum in radicibus suis crescat, sed etiam sanctæ Ecclesiæ sobolem veneno sui odoris inficiat. Qui correctos se videri volunt, ab omni suspicione se purgent ; et obediendo nobis probent se esse nostros. Quorum si quisquam salubribus præceptis satisfacere detrectarit, sive ille clericus sive sit laicus, ab Ecclesiæ societate pellatur ; ne perditor animæ suæ, saluti insidietur alienæ." Post Leonis adversus renascentem istam hæresim Ecclesiæ navatam operam, de Prosperi contra Semipelagianos, e putrida veteris hæreseos stirpe Romæ denuo pullulantes, pugnam redintegrantis successu prospero,

p Leon. epist. 56. in lsidori collect. in aliorum, 84. et 86. et 89.

« PredošláPokračovať »