Obrázky na stránke
PDF
ePub

digna passiones hujus temporis ad futuram gloriam, et mirabilis, et qui servas testamentum tuum, et misequæ revelabitur in nobis (Rom. viii, 18).

ricordiam diligentibus te et servantibus præcepta tua, 3. Proinde, charissime, etiam illis quorum verba peccavimus, adversus Legem fecimus, impie egimus, et dicis te ferre non posse, quoniam dicunt, Si nos pec- recessimus, et declinavimus a præceptis tuis, et a judiciis catoresista meruimus, quare et servi Dei barbaro- tuis, et non exaudivimus servos tuos Prophetas, qui rum ferro perempti sunt, et ancillæ Dei captive duc- loquebantur in nomine tuo ad reges nostros, et ad omtæ!sunt?humiliteret veraciter et pie responde:Quan- nem populum terræ. Tibi, Domine, justitia, nobis autamlibetenim justitiam servemus,quantamlibet Do- tem confusio faciei, sicut dies hic viro Juda, et habitanmino obedientiam exhibeamus, numquid meliores tibus Jerusalem, et omni Israel, qui procimi sunt, et esse possumus illis tribus viris,quiin caminum ignis qui longe sunt in omni terra, in qua eos disseminasti ardentis pro conservanda lege Dei projecti sunt? Et ibi, propter contumaciam eorum, quia improbaverunt tamen lege quid illic dicat Azarias, unus ex tribus te, Domine. Nobis autem confusio faciei,regibus nostris, qui aperiens os suum in medio ignis,dixit: Benedictus et principibus nostris, et palribus nostris, qui peccavies, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis ; et mus. Tibi Domino Deo nostro miserationes et propitiagloriosum nomen tuum in secula : quoniam justus esin tiones ', quoniam recessimus, et non audivimus vocem omnibus quæ fecisti nobis, et omnia opera lua vera, et Domini Dei nostri, ut essemus in præceptis legis hujus rectæ viæ tuæ, et omnia judicia tua veritas, et judicia quam dedit in conspectu nostro in manu servorum ejus veritatis fecisti per omnia quæ intulisti nobis, et civitati Prophetarum. Et omnis Israel peccaverunt adversus silnctæ patrum nostrorum Jerusalem ; quoniam in veri- legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam : tate et judicio intulisti nobis omnia hæc, propter peccata et supervenit nobis maledictio et jusjurandum, quod nostra ; quoniam peccavimus, et Legi tuæ non parui- scriptum est in lege Moysi servi Dei, quoniam peccavimus, et mandatis tuis non obaudivimus, ut bene nobis mus, et statuit sermones suos, quos locutus est ad nos esset ; et omnia quæ intulisti nobis, in judicio vero in. et ad judices nostros, qui judicabant nos, superducere tulisti. Et tradidisti nos in manus iniquorum inimicis. in 2 nos mala magna, quæ nunquam facta sunt sub omni simorum transfugarum, et regi injusto el pessimo ultra cælo secundum ea quæ facta sunt in Jerusalem. Sicut universam terram. Et nunc non est ut possimus aperire scriptum est in Lege Moysi, omnia mala hæc venerunt os : vere confusio et opprobrium facti sumus servis tuis, ad nos, et non rogavimus Dominum Deum nostrum, ut et eis qui te colunt. Ne tradıderis nos in perpetuum averteret a nobis delicta nostra, et ut intelligeremus propter nomen tuum, Domine, et ne despexeris testa- omnem veritatem tuam. Et vigilavit Dominus Deus ad mentum tuum, et ne abstuleris misericordiam tuam a omnem sanctum suum, et perduxit ea quæ fecit ad nos, nobis, propter Abraham qui a te dilectus est, et propter quoniam justus Dominus Deus noster in omni mundo Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum, quibus suo quem fecit, et non audivimus vocem ejus. Et nunc, locutus es multiplicaturum te semen eorum ut astra cæli Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de et arenam maris : quoniam, Domine, minimi facti sumus terra Ægypti in manu forti, et fecisti tibi nomen sicut præ omnibus nationibus, et sumus humiles hodie in dies hic, delicta adversus legem tuam fecimus. Domine, terra propter peccata nostra (Dan. 111, 26-37). Vides in omni misericordia tua avertatur: impetus tuus, et ira certe, frater, quales viri, quam sancti, quam fortes tua a civitate tua Jerusalem, el monte sanclo tuo. Proin medio tribulationis, ubi tamen eis parcebatur, pter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum, et eos urere ipsa flamma verebatur, peccata sua Jerusalem et populus tuus in confusionem venit omnibus confitebantur, pro quibus se digne et juste humi- qui circum nos sunt. Et nunc exaudi, Deus noster, pre. liari noverant, nec tacebant.

ces servi tui et orationem ejus, et ostende nobis faciem 4. Numquid etiam meliores esse possumus ipso tuam ad sanctificationem tuam quæ deserta est. Propler Daniele, de quo per Ezechielem prophetam dicit te inclina, Domine Deus meus, aurem tuam, et exaudi ; Deus ad principem Tyri : Numquid tu sapientior quam aperi oculos tuos, et vide interitum nostrum et civitatis Daniel (Ezech.xxv111,3) ? Etqui ponitur unusin tribus tuæ Jerusalem, super quam invocatum est nomen tuum justis quos dicit Deus solos se liberaturum ; osten- super eam , quoniam non in nostra justitia jaclavimus dens utique in illis tres quasdam formasjustorum, precem nostram in conspectu tuo, sed ad misericordiam quos ita se liberaturum dicit,ut nec filios suos secum

1 Sic in Mss. prope omnibus, necnon apud Lxx. At liberent, sed ipsi soli liberentur, Noe, Daniel et apud Bad. Am. Er. Lov. habetur

: Quia peccavimus libi, Job (Id. xiv, 14, 16 (a) ? Lege tamen etiam precem Domine, Deo nostro miserationis et propitiationis. Quæ Danielis, et vide quemadmodum in captivitate posi

etiam Edd. paulo post ferunt : Quam dedit in conspectu

nostro per manus servorum ejus Prophetarum omnium tus peccata, non tantum populi sui, verum etiam sua Israel. Peccaverunt enim, etc., quem rursus locum resconfiteatur, et pro his dicat per justitiam Dei se ad

tituimus ad Mss. fidem.

* Ita in Mss. At in excusis : Qui judicabant in nos suillam captivitatis pænam et opprobria pervenisse. perducere mala, etc. Sic enim scriptum est: Et dedi faciem meam ad Do- 3 Er. et Lov. In omnibus misericordia tua. Averlatur minum Deum, ut quærerem preces et obsecrationes in

itaque impetus, etc. Antiquiores vero Edd. habent, in

omni misericordia tua ; juxta Lxx, et omnes Mss. quojejunationibus et sacco, et precatus sum Dominum Deum rum optimi postea carent particula ilaque. meum, et confessus sum, et dixi : Domine Deus

* In prius Edd. deest, super eam ; habetur autem in

magne Mss. et apud LXX. (a) « In Noe, » ut ait in tract. de Urbis excidio cap. 1,

« In Daniela significantur omnes sancti continentes. In « significantur boni præpositi, qui regunt et gubernant

« Job significantur omnes conjugati juste et bene viven. « Ecclesiam, quomodo Noe in diluvio gubernavit arcam.

a tes. » Consulo Bernard. scr. 6, in Vigil. Nativ. Dom., et ser. 3, in Assumpt. B. M.

2

tuam quæ magna est. Exaudi Damine, propitiare Do. mine, intende Domine, et ne tardaveris 1 propter le, Deus meus; quoniam nomen tuum invocatum est in civitate tua, super civitatem tuam et populum tuum. Et adhuc me loquente et orante et enumerante peccata mea et peccata populi mei 1 (Dan. 1x, 3-20). Vide quemadmodum sua peccata prius dixit, et postea populi sui. Et hanc Dei commendat justitiam, et hanc Dei laudem dicit, quia non injuste, sed pro peccatis eorum flagellat etiam ipsos sanctos suos. Si ergo ista dicuntqui excellentissima sanctitate ignes et leones circa se innoxios habuerunt,quid nos oportet dicere in humilitate nostra,qui tam longe illis impares sumus,quantamcumque justitiam servare videamur?

5. Sed ne aliquis existimet illos Dei servos, quos dicis a barbaris interfectos, sic illam mortem evadere debuisse, quomodo tres illi viri ab ignibus, et Daniel a leonibus liberatus est; sciat illa propterea facta miracula, ut eos verum Deum colere crederent reges, a quibus in illa supplicia tradebantur. Hoc enim erat in occulto judicio et misericordia Dei, ut illis regibus eo modo consuleret ad salutem. Antiocho autem regi, qui Machabæos pœnis crudelibus interemit, noluitita consulere, sed eorum gloriosissimis passionibus cor duri regis acriori severitate. punivit. Lege tamen, etiam unus illorum, qui sexto loco patiebatur, quid dicat. Ita enim scriptum est: Et post hunc sextum applicuerunt. Cumque hic tormentis excruciatus moreretur, dixit:Nolite seducere propter nos; hæc patimur peccantes in Deum nostrum, et facta sunt hæc digna nobis. Tu autem noli te pulare impunitum futurum, qui adversus Deum et Legem ejus legibus tuis pugnare voluisti (II Mach. VII, 18, 19). Vides etiam isti quam humiliter et veraciter sapiant, qui pro peccatis suis se flagellari a Domino confitentur: de quo scriptum est, Quem enim diligit Dominus corripit (Prov. 1, 12); flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. x11, 6): unde et Apostolus, Si enim nosmetipsos judicaremus, a Domino non utique judicaremur. Cum judicamur autem a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. x1, 31, 32).

6. Hæc fideliter lege, fideliter prædica,et quantum potes cave, et cavendum doce, ne adversus Deum in his tentationibus et tribulationibus murmuretur. Bonos dicis Dei servos et fideles et sanctos, gladio barbarorum peremptos. Quid autem interest, utrum eos febris an ferrum de corpore solverit ? Non qua occasione exeant, sed quales ad se exeant Dominus attendit in servis suis, nisi quod majorem habet pænam languor diuturnus quam citissimus exitus :

1

Edd., et ne tradideris. Sed melius plerique Mss.,et ne tardaveris, juxta LXX. mẻ chronisès, et vulgatam, ne moreris.

Apud Lov. additur hoc loco: Audivi vocem dicentem mihi Daniel, intellige verba, quæ loquor tibi, quia ego missus sum ad te, etc.; tum sequitur: Vide quemadmodum, etc. At in Mss. novem post, missus sum ad te, hæc insuper adjiciuntur verba: Nam et Michael unus de summis Angelorum principibus venit in adjutorium mihi, et conforlavil me, ac restituit mihi salutem de morore a quo nimium tenebar; quod additamentum non satis consonat sacro textui, et revera abost prorsus a Mss. melioris notæ et ab editione Erasm.

PATROL. XXXIII.

et tamen etiam ipsum languorem diuturnum et horrendum legimus, qualem passus est Job ille, cujus certe justitiæ Deus ipse qui falli non potest, tale perhibet testimonium.

7. Gravissima sane et multum dolenda est illa captivitas feminarum castarum atque sanctarum, sed non est captivus earum Deus, nec captivas deserit suas, si novit suas. Nam et illi sancti quorum passiones et confessiones de Scripturis sanctis. commemoravi,ab hostibus ducti atque in captivitate positi, illa dixerunt quæ conscripta legerentur a nobis, ut disceremus captivos Dei servos non deseri a Domino suo. Unde autem scimus quid etiam per istas omnipotens et misericors Deus in ipsa terra barbarica fieri velit mirabilium suorum? Tantum non cessetis pro illis ingemiscere ad Deum, et quærere quantum potestis, et quantum ipse permittit, cum tempus et facultatem dederit, quid de illis factum sit, vel quæ vestra possint habere solatia. Nam de Sitifensi ante paucos annos Severi episcopi neptis sanctimonialis a barbaris ducta est, et per mirabilem Dei misericordiam cum honore magno suis parentibus restituta est. Domus enim illa barbarorum ubi captiva ingressa est, subita cœpit dominorum infirmitate jactari, ita ut omnes ipsi barbari, tres nisi fallor, vel amplius fratres, periculosissima. infirmitate laborarent. Quorum mater animadvertit puellam Deo deditam, et credidit quod ejus orationibus sui filii possent ab imminentis jam mortis periculo liberari; petivit ut oraret pro eis, pollicens quod, si salvi facti essent, eam suis parentibus redderent. Jejunavit illa et oravit, et exaudita continuo est. Ad hoc enim factum erat, quantum exitus docuit. Ita illi tam repentino Dei beneficio salute percepta, mirantes eam et honorantes, quod eorum mater promiserat impleverunt.

8. Ora ergo Deum pro eis, et roga ut etiam ipsas doceat talia dicere, qualia supra memoratus sanctus Azarias, inter cætera in oratione et confessione sua fudit ad Deum. Sic enim sunt illæ in terra captivitatis suæ, quomodo erant illi in ea terra, ubi nec sacrificare more suo poterant Domino, sicut nec ista possunt, vel ferrejoblationem ad altare Dei, vel invenire ibi sacerdotem per quem offerant Deo. Donet ergo eis Dominus ut ei dicant, quod Azarias dixit in consequentibus precum suarum: Non est in hoc tempore princeps et propheta et dux, non holocausta, neque oblatio, neque supplicationes, nec locus ad sacrificandum in conspectu tuo, et invenire misericordiam ; sed in anima contrita et spiritu humilitatis accipiamur. Sicut in holocaustomatibus arietum et taurorum, et in multitudine agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie perficere subsequentes te, quoniam non erit confusio iis qui in te confidunt. Et nunc sequimur toto corde et timemus te, et quærimus faciem tuam, Domine; ne confundas nos, sed fac nobiscum secun

1 Lov., nam Sitifensis. Bad. Am. et Er., nam Sitisensis. At. Mss. omnes habent, nam de Sitifensi. Supple, regione, vel quid simile; uti in proxime sequenti epistola, ubi legitur, quos in Simitensi vel Hipponensi hubes.

(Quatorze.)

dum mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ, et libera nos secundum mirabilia tua, et da gloriam nomini tuo, Domine, et revereantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, et confundantur ab omnipotentia, et virtus eorum conteratur, et sciant quoniam tu es Dominus Deus solus et gloriosus in universo orbe terræ (Dan. 111, 38-45).

9. Hæc illis dicentibus, et ad Deum ingemiscentibus, omnino suis aderit qui suis adesse consuevit, et aut nihil earum castissimis membris libidine hostili perpetrari permittet; aut si permittet, non imputabit. Cum enim animus nulla consensionis turpitudine maculatur, etiam carnem suam defendit a crimine et quidquid in ea nec commisit, nec permisit libido patientis, solius erit culpa facientis ; omnisque illa violentia non pro corruptionis turpitudine, sed pro passionis vulnere deputabitur. Tantumenim in mente valet integritas castitatis, ut illa inviolata, nec in corpore possit pudicitia violari, cujus membra potuerint superari (a). Hæc epistola pro tuo desiderio brevis, pro meis tamen occupationibus multum prolixa, et propter perlatoris festinationem nimis accelerata sufficiat charitati tuæ. Multo uberius vos Dominus consolabitur, si Scripturas ejus intentissime legeritis.

EPISTOLA CXII * (b).

Donatum exproconsulem hortatur ut abjecto omni fastu sectetur Christum, atque ad Ecclesiæ catholicæ communionem suos alliciat. Domino eximio, et sincerissima dilectione honorabili fratri DONATO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Quod te administrantem multum desiderans, etiam cum Tibilim venisses, videre non potui, credo propterea factum esse, ut animo tuo curis publicis expedito potius fruerer, quam ut illa salutatio, me apud te otioso, et te negotioso, neutri nostrum, quantum satis esset, desiderium temperaret: recolens quippe honestatem ab ineunte ætate indolis tuæ, abundanteridoneum tuum pectus existimo cui se Christus largissime infundat, ut fructus ei afferas æterna et cœlesti gloria quam temporali et terreno præconio digniores.

2. A multis enim, imo prorsus ab omnibus quos vel percontari, vel utro etiam prædicantes andire potui, castitatem virtutemque administrationis tuæ constanter omnino laudantibus atque præferentibus, et sine ullo scrupulo dissonæ varietatis accepi, et eo certius quo ignorabant necessitudinem nostram, et utrum te vel tenuiter nossem penitus nesciebant prædicatores tui, ne magis eos auribus

[merged small][ocr errors][merged small]

meis se dedisse, quam vera de te spargere crede. rem. Ibi enim est a vanitate remota laudatio, ubi etiam vituperatio ab offensione secura est. Verumtamen, o frater eximie, et sincerissima dilectione honorabilis, non nunc docendus es, sed fortasse admonendus, omnem istam gloriam famamque popularem non in ore vulgi esse lætabilem, sed in rebus ipsis: quæ etiamsi vulgo displiceant, proprio tamen fulgore ac pondere, non imperitorum commendatione pretiosæ sunt ; magisque miserandus est qui talia improbat, quam ille qui de talibus improbatur judicandus miser. Cum vero placent, et sibi debita laude populariter quoque prædicantur, nec sic quidem ipsæ majores melioresque fiunt alieno judicio; quoniam integrantur intima veritate, et solius conscientiæ robore solidantur. Unde magis hominibus recte existimantibus, quam ei de quo vulgus bene existimat, aliquid ex eo felicitatis accidit.

3. Quæ cum optime noveris, vir bone, intuere, ut cœpisti, fortissima cordis acie Dominum nostrum Jesum Christum, et ab omni inani fastu omnino detumescens, assurge in illum qui non ventose allevat conversos ad se, sed certis fidei passibus innitentes atque ascendentes collocat in sempiterno fastigio cœlestis atque angelicæ dignitatis. Per quem te obsecro ut rescribas mihi, tuosque omnes quos in Sinitensi vel Hipponensi habes, ad catholicæ Ecclesiæ communionem comiter et benigne adhorteris. In cujus gremio etiam patrem tuum laudabilem ei egregium virum abs tegenitum esse cognovi; quem ut debito meritis ejus a me officio salutes peto, nos visere non graveris. Quod etiam propter rem tuam,quam hic habes, meliorem apud Deum faciendam, non impudenter exposco. Dei misericordia te circumplectatur, et ab omni iniquitate conservet.

EPISTOLA CXIII * (a).

et

Cresconium rogat Augustinus ut suæ pro Faventio petitionis adjutor sit.

Domino dilectissimo, meritoque honorabili et suscipiendo fratri CRESCONIO (b), AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Si abista causa dissimulavero, de qua tuæ religioni ecce iterum scribo; non solum Eximietas tua, sed, etiam ipse, quisquis ille est, in cujus causa Faventius sic raptus est, merito me culpabit, et recte reprehendet judicans utique, si etiam ipse ad auxilium Ecclesiæ confugisset, si ei simile aliquid accidisset, ita me fuisse ab ejus necessitate et tribulatione dissi> mulaturum. Deinde, si hominum existimatio contemnenda est, ipsi Domino Deo nostro quid dicam,

[ocr errors]

Epistt., CXIII, CXIV, CXV et CXVI in Mss. nou reperiuntur, nisi in duobus Vaticanis et in uno antiquissimo Corbeiensi.

(a) Alias 229: quæ autem 113 erat, nunc 15. Scripta circa hoc tempus, sive non ante an. 409, nec post 413. (b) Cresconium, cui semel et iterum de causa Faventii se scripsisse testatur hic Augustinus, suspicamur esse illum ipsum tribunum custodiendo littori præfectum, ad quem is continuo miserat audito raptu Faventii, ut dicit postea in Epist. 115.

etquam rationem reddam, si quaplum possum non possessionis domino nescio quid sibi metueret, ad egero pro ejus salute, qui se Ecclesiæ, cui servio, Hipponensem confugit ecclesiam; etibierat, ut contuendum adjuvandumque commisit, domine dilec- fugientes solent, exspectans quomodo per intercestissime et venerabilis fili? Rogoitaque Benignitatem sionem nostram sua negotia terminaret. Qui, ut tuam, quoniam difficile etincredibile est, ut non jam sæpe fit,per dies singulos minus minusque sollicivel noveris vel nosse possis in qua causa detentus tus, et quasi adversario cessante securus, cum ab sit, hoc interim apud apparitorem qui eum tenet, amico suo de cena egrederetur, subito raptus est petitionem meain adjuvare digneris, ut faciatquod a Florentino quodam, ut dicunt, Comitis Officiali, Imperatoris lege præcipitur(a): uteum apud Acta per armatorum manum, quanta eis ad hoc factum municipalia interrogari faciat, utrum sibi velit dies sufficere visa est. Quod cum mihi nuntiatum, et triginta concedi, quibus agat sub moderata custo- adhuc a quo vel a quibus raptus fuerit ignoraretur, dia in ea civitate in qua detentusest, utsua ordinet,

suspicio tamen esset de illo, quem metuens se per sumptusque provideat. Quorum dierum spatio, tua ecclesiam tuebatur ; continuo misi ad tribunum, nobis annuente benevolentia, si ejus causam amica qui custodiendo littori constitutus est. Misit milita. disceptatione finire potuerimus, gratulabimur : si res : nemo potuit reperiri. Sed mane cognovimus autem non potuerimus, inveniet meum exitusjudi- et in qua domo fuerit, et quod post galli cantum ciorum qui placuerit Deo, secundum causæ ipsius cum illo abscesserit, qui eum tenuerat. Etiam illuc meritum vel Domini omnipotentissimi voluntatem. misi quo dicebatur abductus: ubi memoratus Offi

cialis inventus, concedere presbytero quem mise. EPISTOLA CXIV (6).

ram, noluit uteum saltem videret. Alio die misi litteAd Florentinum super eadem causà Faventiä. ras, petens ut ei concederetur quod jussit in causis

talibus Imperator, id est ut Actis municipalibus Domino dilectissimo filio FLORENTINO, AUGUSTINUS,

interrogarentur qui præcepti fuerint exhibendi, in Domino salutem.

utrum velint in ea civitate sub custodia moderata Cujus potestatis'jussione Faventium rapueris,ipse triginta dies agere, ut rem suam ordinent vel prævideris : hoc autem scio, quod omnis potestas sub parent sumptus : id utique existimans quod per imperio constituta, imperatoris sui legibus servit.

dies ipsos possemus fortasse causam ejus amica Quamvis ergo jam per fratrem et compresbyterum disceptatione finire.Jam vero cum illo Officiali promeum Coelestinum miserim legem, quam quidem fectus ductus est: sed metus est ne forte ad Consuet antequam mitterem, ignorare utique non deberes, laris perductus officium, mali aliquid patiatur. Haqua concessum est eis qui præcipiuntur ab aliqua bet enim causam cum homine pecuniosissimo, potestate judiciis exhiberi, ut ad Gesta municipalia quamvis judicis integritas fama clarissima prædiperducantur, atque illicinterrogentur utrum velint cetur. Ne quid tamen apud Officium pecunia prætriginta dies in ea civitate ubi tenentur, agere sub valeat, peto Sanctitatem tuam, domine dilectissime moderata custodia, ad parandos sibi fructus, vel et venerabilis frater, ut honorabili nobisque charissirem suam, sicut necesse fuerit, ordinandam ; quæ mo Consulari digneris tradere litteras meas,et has ei lex, sicut mihi memoratus presbyter renuntiavit, legere ; quia bis eamdem causam insinuare necestuæ religioni recitata est : tamen etiam nunc eam sarium non esse arbitratus sum ; et ejus causæ diffecum his litteris identidem misi ; non terrens, sed rat audientiam, quoniam nescio utrum in ea nocens rogans, et pro homine humane, etepiscopali mise- an innocens sit. Et quod circa eumdem leges non ricordia, quantum ipsa permittit humanitas et servatæ sunt, ut sic raperetur, neque ut ab Impepietas, intercedens, domine fili, ut et hoc existima- ratore præceptum est, ad Acta municipalia perducetioni tuæ et petitioni meæ præstare digneris, et retur interrogandus, utrum beneficium dilationis quod les Imperatoris jubet, cujus reipublicæ mili- vellet accipere, non contemnat; ut per hoc possitas, meo quoque interventu et deprecatione accen mus cum ejus adversario rem finire. dente facere non graveris.

EPISTOLA CXVI (a).
EPISTOLA CXV (c).

Generoso Numidiæ Consulari Augustinus commenAd Fortunatum Cirtensem episcopum, de eadem re

dans causam Faventii. Domino beatissimo et venerabiliter charissimo fra- Domino eximio et merito insigni, honorabiliterque

tri et consacerdoti FORTUNATO, et qui tecum sunt charissimo filio GeneroSO, AUGUSTINUS, in Domifratribus, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

no salutem. Faventium bene novit Sanctitas tua, qui Paratia- Laus et prædicatio administrationis tuæ et fama nensis saltus conductor fuit. Is, cum ab ejusdem præclara cum me pro dilectione quam tuis meritis

benevolentiæ que debemus, plurimum delectaret, (a) Exstat super hac re lex a Theodosio data 30 decemb. nunquam adhucin aliquo beneficio postulando Exian. 380. Verum Augustinus hic verba fere ipsissima mietati tuæ mea intercessio extitit onerosa, domine refert alterius legis, quam tulit Honorius an. 409, die 21 januarii in Cod. Theod. lib. 9, tit. 2.

dilectissime et venerabilis fili. Sed nunc quid in civi(6) Alias 228 : quæ autem 114 erat, nunc 5. Scripta eodem tempore, post superiorem.

(c) Alias 230 : quæ autem 115 erat, nunc 9 et 14. (a) Alias 231 : quæ autem 116 erat, nunc 10. Scripta Scripta paulo post superiorem.

cum superiore.

tate in qua Ecclesiæ Dei servio, factum sit, cum ex litteris quas ad venerabilem fratrem et coepisco. pum meum Fortunatum dedi, cognoverit Præstantia tua qua fuerim necessitate compulsus ut petitionem meam ingerem occupationibus tuis, tua benignitas pervidebit. Et profecto facies quod non solum integrum, verum etiam christianum judicem decet, eo circa nos animo, de quo in nomine Christi utique fuerat præsumendum.

EPISTOLA CXVII * (a).

Dioscorus ad Augustinum mittit multas quæstiones ex libris Ciceronis, rogans ut mature ad eas respondeat.

Proæmiari apud te non solum superfluum est,sed eliam molestum,quirem, non verba desideras. Ideoque simpliciter audi. Senex Alypius rogatus a me, sæpius pollicitus erat,lecum respondere dialogorum pauculis interrogatiunculis; et quoniam in Mauritania dicitur hodieque esse, peto viribus omnibus et rogo, ut tu so!us respondere digneris, quod etiam præsente ipso fratre tuo,sine dubio facturus eras.Non est pecunia, non est aurum,quod pro quovis daturus eras procul dubio, si haberes ; nunc vero sine labore loqueris quod requiro. Possem teplus et per multos charos tuos exorare; sed novi animum tuum, qui non rogari desiderat, sed omnibus præstare, si lantum absit quod dedecet, quod in hac re penitus nihil est dedecoris: tamen quodcumque est, pelo præstes navigaturo. Nosti quam mihi molestissimum est oneri esse, non dico Sinceritati tuæ, sed cuipiam. Solus autem Deus novit quomodo nimia necessitate impulsus hoc feci. Vobis enim salvis et favente Deo navigaturus sum : el mores hominum non ignoratis, qui proclives sunt ad vituperandum, et quam, si interrogatus quis non responderit, indoctus et hebes putabitur vides. Ergo,obsecro te, ad omnia sine cunctatione responde; ne me tristem dimittas.Sic videam parentes meos;quia propter hoc solum Cerdonem mi. si, et ipsum exspecto solum. Frater Zenobius, Magister memoriæ factus est (b), et misit nobis evectionem cum annon is. Si ego dignus non sum ut respondeas interrogatiunculis meis,saltem timeantur annonæ. Incolumem le summa Divinitas longa nobis tueatur ætate. Papas plurimum Dignationem tuam salutat.

EPISTOLA CXVIII (c).

Augustinus Dioscoro respondet ejusmodi quæstiones nec decore tractari ab episcopo, nec utiliter disci a christiano. Disputat de studiorum fine ac de sum

* Epistt. CXVII et CXVIII collate sunt cum a. bg. bl. bn. c cc. fl. g. gv. n. r. s. sb. vc. vd. duobus t. quatuor v. et cum Am, Bad. Er. Lov.

(a) Alias 55 quæ autem 117 erat, nunc 4. Scripta forte ineunte an. 410.

(b) « Magister memoriæ, ut fert Notitia dignitatum imperii, « annotationes omnes dictat, et emittit, et precibus respondet » id est quæ Princeps verbo respondebat, Magister dictabat breviter et annotabat : emittebat diplo

:

maia ad usurpandum cursum publicum; unde hic dicitur evectionem misisse cum annonis » denique dictabat responsa, quæ a Principe dabantur libellis supplicibus. (c) Alias 56: quæ autem 118 erat, nunc 54. Scripta aulo post superiorem.

mobono,exhortans Dioscorum ut christianam sectelur philosophiam, quæ sola divinæ humilitatis exemplo proposita veritatem persuadere potuit. Illustrat demum locos quosdam Ciceronis, philosophorum de Deo sententias reprehendentis.

CAPUT PRIMUM.-1.Tu me innumerabilium quæstionum turba repente circumvallandum, vel potius obruendum putasti, etiamsi vacantem otiosumque credidisti: quando enim ego in quolibet otio, tot rerum nodos tam festinanti, et ut scribis,jam penepro. ficiscenti possem dissolvere? Numero enim rerum ipsarum impedirer, etiamsi nodi faciles1 ad solvendum forent. Tanta sunt autem perplexitate involuti, et tenacitate constricti, ut etiamsi pauci essent, otiosissimum me occupantes, magna mora temporis fatigarent intentionem, atque attererent ungues meos. Ego autem vellem te abripere de medio deliciosarum inquisitionum tuarum, et constipare inter curas meas, ut vel disceres non esse inaniter curiosus, vel curiositatem tuam cibandam atque nutriendam imponere non auderes eis,quorum inter curas vel maxima cura est reprimere ac refrenare curiosos. Quanto enim melius, quantoque fructuosius, si in dandis ad te ullis litteris tempus atque opera impenditur, ad hoc potius impenditur, ut resecentur vanæ atque fallaces cupiditates tuæ,quæ tanto magis cavendæ sunt,quanto facilius decipiunt, nescio qua umbra honestatis et liberalium studio. rum nomine velatæ atque palliatæ; quam ut nostro ministerio, atque, ut ita dixerim, satellitio, in dominatum, quo tam bonam tuam mentem premant, vehementius excitentur?

2. Ecce enim tot dialogi lecti,siad videndum finem et capessendum omnium actionum tuarum nihil te adjuverunt, quid prosunt, die mihi? Nam ubi finem constitueris totius hujus flagrantissimi studii tui,et tibi infructuosi, et nobis molesti, epistola tua satis indicas. Cum enim de solvendis quæstionibus quas misisti, apud me per litteras satageres, ita scripsisti: Possem te, inquis, plus et per mullos charos tuos exorare; sed novi animum tuum, qui non rogare desiderat, sed omnibus præstare,si tantum absit quod dedecet, quod in hac repenitus nihil est dedecoris tamen quodcumque est peto præstes navigaLuro. In his verbis epistolæ tuæ recte quidem de me existimas, quod omnibus præstare desiderem, si absit quod dedecet; sed in hac re nihil esse dedecoris, non mihi videtur. Non enim decora' facies rerum attingit sensum meum, cum cogito episcopum ecclesiasticis curis circumstrepentibus districtum atque distentum, repente quasi obsurdescentem cohibere se ab his omnibus, et dialogorum Tullianorum quæstiunculas uni scholastico exponere.Quod quantum dedeceat, quanquam tuorum studiorum raptus ardore prorsus nolis attendere, tu etiam sentis tamen. Quid enim aliud indicat, quod cum di xisses in hac re penitus nihil esse dedecoris, statim adjunxisti: Tamen quodcumque est, pelo præstes

1 Bad. Er. et aliquot Mss., etiamsi non difficiles ad, etc. Bad., satellitio induratum. Er., satellitio indurata. Mss. octo et Am., dedecora.

« PredošláPokračovať »