Obrázky na stránke
PDF
ePub

partem referri possunt Scotus et alii, qui sæpe hanc præsentiam vocant relationem. Sed si forte ita senserunt, eorum sententiam non probamus, fortasse tamen locuti sunt de relatione transcendentali, quæ in illo modo considerari potest, ratione cujus tanquam quid respectivum concipi potest. Et præterea fortasse Scotus etiam ipsum ubi corporeum relationem extrinsecus advenientem vocat, ad quam per se motum ponit. Verumtamen si tautum in modo loquendi est differentia, non est de vocibus contendendum; certum est tamen illum modum propter solam transcendentalem habitudinem ad prædicamentum relationis non pertinere magis quam scientiam, vel potentiam, vel ubi corporeum.

13. Probatur jam posterius membrum conclusionis. Ubi primo impositum ad significandam præsentiam corpoream.-Atque ex his a sufficienti partium enumeratione probatur ultima pars, scilicet hunc modum esse accidens prædicamenti Ubi. Quia non est aliud genus rerum, seu accidentium, sub quo talis modus intrinsecus collocari possit, præter prædicamentum Ubi, et in illo optime constituitur. Tum quia nihil est, quod repugnet: tum etiam quia hoc Ubi angelicum habet cum Ubi corporeo sufficientem proportionem et convenientiam, ut ab utroque communis conceptus univocus et genericus abstrahi possit, ut in dicta disp. 51 Metaphysicæ, sect. 4, late declaravi, ad quam lectorem remitto: ibi enim convenientias inter utrumque Ubi numeravi et exposui, quæ recte ad convenientiam genericam indicandam sufficiunt. Nec enim ulla ratio analogiæ ibi invenitur, si rem ipsam spectemus, quidquid sit de impositione nominis Ubi. Nam de hoc verisimile est, in principio impositum fuisse ad significandum in specie materiale Ubi corporeum, quod philosophis notius est, et inde ad spirituale Ubi Angelorum fuisse translatum: sicut de nomine Lucis dixit D. Thomas, 1 p., quæst. 67, art. 1, de quo ait, non obstante simili extensione proprie in spiritualibus dici. Idemque de tempore dicere possumus. Nam credibile est vocem Tempus, a materialibus ad spiritualia fuisse translatam, et nihilominus in Angelis proprie tempus invenitur, quod cum materiali tempore univocam et genericam convenientiam habet, et ideo in prædicamento. Quando, proprie collocatur, ut in eadem Metaphysicæ, disp. 50, late dixi. Nihilominus tamen spirituale et materiale Ubi specie inter se differunt, ut ibidem docui, et ex dicendis in capite sequenti magis declarabitur.

14. Tertia conclusio bipartita. - Quantitas est immediatum subjectum sui Ubi.-Dico tertio hoc Ubi Angeli cum ita est intrinsecum in Angelo, ut ejus substantiam et per se afficiat tanquam immediatum subjectum suum, et ratione ejusdem substantiæ aliquo modo illi conveniat. Hæc est sententia, et mens auctorum, quos supra retuli, estque verissima, licet ab aliquibus modernis impugnetur. Probatur autem quoad priorem partem, quia inter substantiam Angeli et modum prædictum nihil mediat, ratione cujus talis modus in tali subjecto recipiatur, vel per modum potentiæ proximæ, vel per modum dispositionis, quæ ex parte subjecti sit, quasi materialis ratio recipiendi tale accidens; nihil enim hujusmodi fingi, aut excogitari potest: ergo substantia spiritualis per seipsam est capax talis modi, ac proinde hoc accidens illi inhæret tanquam subjecto omnino proximo et immediato. Declaratur et confirmatur tum ex differentia, quæ in hoc invenitur inter substantiam spiritualem et materialem, tum ex convenientia, quæ inter quantitatem ipsam et substantiam Angeli reperitur in hoc. Nam substantia corporea non est per se naturaliter capax proprii ubi corporei, sed media quantitate fit capax talis Ubi: nam per quantitatem recipit extensionem in ordine ad locum et aptitudinem, ut per extrinsecam superficiem circumscribi possit et intra eam contineri. At vero Angelus ex vi solius substantiæ suæ habet capacitatem recipiendi suum Ubi, sibi proportionatum, id est, sine extensione et sine propria circumscriptione, vel aptitudine ad illam. Ergo ex hac parte optime intelligitur substantia spiritualis esse proximum subjectum sui Ubi, licet materialis substantia non ita immediate ad suum Ubi comparetur, quidquid sit, an secundum aliquid materialis substantia sit etiam immediatum subjectum sui Ubi, quoddam præsens, nihil refert. Hinc vero sequitur convenientia, seu proportio inter quantitatem ipsam et substantiam Angeli, quia quantitas per seipsam et non per aliud est capax loci: nam per seipsam quanta est et extensa, et capax circumscriptionis, ne in infinitum procedere necessarium sit, et ideo est immediatum subjectum sui Ubi, ideoque in ea manet in speciebus consecratis, sublata substantia panis. Ergo similiter substantia Angeli est immediatum subjectum sui Ubi, quia per seipsam est capax illius, et non mediante alia forma vel dispositione. Imo in hoc aliquo modo excedit quantitatem, ut mox declarabimus.

15. Suadetur posterior pars. Altera pars,

scilicet, substantiam angelicam esse etiam proximam rationem sui ubi, declaratur imprimis, nam aliquid addit præcedenti. Potest enim aliqua res esse proximum subjectum accidentis, et non esse propriam rationem, ob quam tale accidens ei conferatur, sed meram capacitatem habere. Sicut aer est subjectum luminis, et quantitas dici potest proximum subjectum motus, vel coloris: neutrum autem dici potest ratio, ob quam sequatur in tali subjecto tale accidens, vel propter quia illi insit aut conferatur. Aliquando vero in ipso subjecto est aliqua specialis ratio, ob quam tali accidenti affectum esse oportet, sive illa sit emanatio effectiva, ut est inter substantiam Angeli, et intellectum ejus, sive sit aliqua naturalis connexio, ut inter intellectum Angeli, et species illi inditas (ut supra suo loco diximus). In hoc ergo posteriori sensu dico, substantiam Angeli esse non tantum proximum subjectum, sed etiam aliquo modo rationem intrinsecam sui Ubi. Et hoc etiam sentiunt dicti theologi, quando in hoc etiam cum proportione æquiparant substantiam Angeli quantitati corporis. Nam quantitas non solum dat corpori capacitatem, sed etiam necessitatem habendi aliquod Ubi, et ideo recte dicitur non solum esse subjectum, sed etiam esse rationem ipsius Ubi: at substantia Angeli non solum per se habet capacitatem sui Ubi, sed etiam necessitatem habendi illud; ergo non erit solum subjectum, sed etiam ratio illius. Consequentia tenet a paritate rationis, et major est per se nota in philosophia, et fere ad sensum: minor autem respondendo objectionibus melius declarabitur et suadebitur.

CAPUT III.

OBJECTIONIBUS SATISFIT, ET OBITER DUBIUM EXPEDITUR, AN POSSIT ANGELUS NULLIBI ESSE.

1. Prima objectio.-Secunda.- Tertia. — Assertio ultima capitis superioris impugnatur, quia si modus ille, a quo habet Angelus esse alicubi, procederet immediate a substantia Angeli, sicut ubi corporeum procedit a quantitate, non posset Angelus absolvi ab omni Ubi, sicut quantitas absolvi non potest, saltem naturaliter. Consequens est falsum ; ergo. Minor probatur, quia Angelus pro sua libertate potest mutare Ubi, nisi ab extrinseco impediatur; ergo etiam potest nullum Ubi in se efficere, seu nulli loco se applicare. Secundo argumentantur, quia alias non posset Angelus transire ab

extremo ad extremum locum sine medio, quod etiam falsum reputatur. Tertio quia sequitur Angelum necessario semper esse in loco adæquato. Consequens est falsum, ergo, et illud ex quo sequitur. Minor patebit infra, sequela probatur, quia substantia Angeli semper est eadem; ergo si ipsa est ratio habendi tale Ubi, semper erit ratio habendi æquale Ubi. Sicut quantitas necessario occupat semper æquale spatium, nisi condensetur, aut rarefiat. Quorum modorum variatio in Angeli substantia locum non habet.

2. Ad primam objectionem respondetur. — Hæc vero parum nos movent: imo si attente spectentur, potius assertionem positam confirmant. Unde ad primum respondemus retorquendo argumentum, quia Angelus non potest se absolvere ab omni Ubi; ergo ex vi suæ substantiæ, illi necessario convenit, ut sit alicubi suo modo, sicut ratione quantitatis convenit corpori, ut alicubi sit; ergo substantia Angeli tam est ratio sui Ubi, quam sui est quantitas. Primum antecedens ex discursu sequentium capitum fiet evidentius, nunc breviter ostenditur, advertendo prius consulto dictum esse ab omni ubi et non ab omni loco. Nam locus frequentius sumi solet pro loco extrinseco, de quo capite sequenti dicturi sumus: nunc autem præcise de Ubi intrinseco agimus. Nihilominus tamen, si loquamur de Angelis, quatenus intra hunc mundum visibilem creati sunt, et in eo semper existunt saltem ex lege Dei, ut supra declaravi: sic illa duo non separantur. Unde argumentor in hunc modum: nam Angeli existunt intra hunc mundum; ergo necessario sunt in aliqua certa parte, seu corpore hujus mundi; ergo semper sunt in aliquo determinato loco; ergo semper habent aliquod Ubi intrinsecum.

3. Progreditur inchoata probatio. Primum antecedens supponitur cum ex modo loquendi Scripturæ, et Patrum, tum ex communi sententia theologorum, tum etiam quia Angeli creati sunt a Deo intra hoc universum, ut præcipuæ partes ejus, et ut in ejus gubernatione ministri Dei essent, juxta illud, Omnes sunt administratorii spiritus, et ideo ex ordine universi a Deo constituto intra ipsum permanent. Denique saltem ex hypothesi illud antecedens supponimus, et primam consequentiam probamus. Primo quia intelligi non potest aliquid esse realiter præsens intra aliquam sphæram, et non esse in tota illa, quin sit in aliqua determinata parte ejus, quia præsentia talis rei ad aliam determinata est, et singularis,

et ideo in aliqua certa, et determinata parte esse debet sed Angelus est intra sphæram hujus mundi, ut supponitur, et non est in toto mundo, ut capite primo probatum est; ergo necesse est, ut in aliqua certa parte, seu determinato corpore sit. Secundo hoc etiam videntur supponere omnes Sancti et theologi, qui docent omnes Angelos fuisse creatos in cœlo empyreo, vel stellato,vel in aliquo alio semper enim tanquam certum statuunt, necessario debuisse creari in aliquo determinato loco hujus mundi, neque aliter potuisse intra mundum creari: et ita in hoc omnes conveniunt, licet juxta varias conjecturas, vel omnibus, vel aliquibus angelis diversa loca designent.

4. Completur dicta probatio. Prima item consequentia facile probatur ex dictis in prima assertione, quia non potest Angelus esse præsens alicui corpori, nisi habeat proprium ubi conjunctam tali corpori. Nam si præsentia pro relatione sumatur per ipsa substantiæ indistantia, hæc ex parte Angeli est ipsum intrinsecum Ubi, ut in prima etiam conclusione probatum manet. Et aperte convincitur, quia si Gabriel, verbi gratia, nunc est substantialiter præsens in aliqua determinata parte cœli empyrei, potest desinere esse præsens ibi per solam sui mutationem, ut est manifestum; ergo per illam mutationem, amittit hunc modum, quia nihil aliud absolutum amittere potest, nec relationem prædicamentalem potest primario amittere, sed quia fundamentum ejus amittit: nam supponimus aliud extremum immutatum manere. Ergo hoc Ubi intrinsecum necessario supponitur ad omnem talem præsentiam in loco extrinseco, ac proinde sicut Angelus intra mundum existens, necessario est in aliquo determinato loco intrinseco disjunctim, seu confuse, ita necessario habet aliquod intrinsecum Ubi, quia determinata præsentia in determinato ubi fundatur. Et ita probatur etiam manet secunda consequentia principalis argumenti, quam etiam arguens supponere videtur, nam supponit quantitatem esse rationem corpori existendi alicubi, quia non potest absolvi ab omni ubi, quamvis nullum in particulari ex se determinet, et ideo negat substantiam Angeli esse rationem sui Ubi, quia existimat posse absolvi ab omni Ubi; ergo cum a nobis, probatum sit non posse absolvi, recte inferimus, in hoc eamdem esse rationem substantiæ Angeli, et quantitatis corporis respective, seu proportione servata.

creet corpus.—Quia vero hæc probatio tantum videtur de facto procedere, addo ulterius etiamsi Deus creasset Angelos ante mundum corporeum, vel si nunc alios Angelos extra mundum crearet, vel si Angelis nunc intra hunc mundum existentibus licentiam daret extra mundum exeundi (nihil enim horum repugnat, imo summa facilitate fieri posset). Dico, inquam, in quocumque istorum casuum non posse Angelum absolvi ab omni Ubi, ac proinde nunquam omnino esse hoc Angelo possibile, quia non possunt fingi aut cogitari alii casus, in quibus id contingat, quia non potest cogitari Angelus, nisi vel intra hunc mundum, vel extra illum, et omnino existens sine illo. Probatur ergo assumptum, quia posito Angelo extra mundum posset Deus creare corpus realiter præsens in Angelo sine mutatione reali Angeli; ergo tunc Angelus inciperet habere relationem præsentiæ ad tale corpus sine mutatione sua; ergo signum est habuisse antea fundamentum illius relationis, quod est intrinsecum Ubi; ergo talis Angelus non erat absolutus a tali Ubi, etiam ante talis corporis creationem. Consequentiæ sunt evidentes. Antecedens vero probatur, quia Deus potest creare quodlibet corpus ubi voluerit. Et ita si creasset Angelos ante hunc mundum, potuisset taliter illos prius, et mundum posterius creare, ut inciperet mundus continere intra se Angelos prius creatos sine ipsorum mutatione, in hoc enim nulla potest repugnantiacogitari. 6. Sive creet distans ab Angelo.-Effugium.

Refellitur primo. Refellitur secundo. Eo vel maxime, quod non minus efficax argumentum fiet, etiamsi dicatur tale corpus creari, ita ut sit distans ab Angelo: tum quia etiam distantia supponit suum fundamentum in utroque extremo tum etiam quia potest creationem corporis distantis, posset Deus adducere Angelum, et intra illud corpus constituere per mutationem ejusdem Angeli. Responderi vero potest, facta illa suppositione Angeli existentis extra, vel ante mundum, corpus postea creatum ex vi solius creationis necesse propinquum, nec distans ab Angelo, sed neutro modo se habere, quia ex parte Angeli fundamentum deficit. Et consequenter dicetur Angelum creatum ante mundum non posse incipere esse in mundo sine mutatione Angeli, illam tamen mutationem non esse amissivam prioris Ubi, sed tantum novi aequisitivam. Hæc autem evasio multa continet, 5. Probatur nec de possibili Angelum carere quæ et difficillima intellectu sunt, et sine raUbi, sive præexistente Angelo solitarie ibi Deus . tione dicuntur, et ideo parum sunt credibilia,

præterquam quod etiam sunt parum consentanea his, quæ de facto de Angelis credimus, quia vel revelata sunt, vel plus quam probabiliter ex illis inferuntur. Primo enim intelligi non potest duas res esse in rerum natura, et tamen non esse distantes, nec propinquas, cum hæc duo immediatam oppositionem præ se ferant. Deinde duo corpora etiamsi nec unum aliud contineret, nec ambo in uno tertio continerentur, non possent non inter se habere determinatam distantiam, vel propinquitatem, quia vel se contingerent, vel unumquodque haberet certum locum, inter quæ loca esset finita, ac proinde determinata distantia, quam Deus, imo et Angelus facile cognosceret ; ergo eadem ratione corpus, et spiritus, licet unum aliud non contineat, neque ambo in uno tertio contineantur, habebunt necessario inter se definitam distantiam: est enim eadem ratio, quia distantia non limitatur ad corpora. Nunc enim dæmon vere distat a cœlo, etiamsi nec corpus habeat, nec corpori alligetur. Unde confirmatur, quia alias nunc Angeli jam creati possent de facto non esse in mundo, neque extra mundum, quia possunt absolvi ab omni loco, et pro sua libertate id faciunt. Unde ergo constare potest creatos esse intra mundum, vel in cœlo, quo fundamento affirmari potest de facto semper esse intra mundum, cujus rationis vis magis ex sequenti capite patebit.

7. Refellitur tertio.-Tertio arguitur, quia alias sequitur, si Angeli supponantur esse realiter præsentes alicui corpori, verbi gratia, cœlo empyreo, non posse Deum inde expellere tale corpus, vel illud annihilare, quin Angelus mutetur, et suum, intrinsecum ubi amittat. Consequens est falsum et incredibile: sequelam admittunt facile doctores, qui putant Angelum posse absolvi ab omni ubi, quia consequenter dicunt non habere reale ubi, et intrinsecum, nisi sit in reali corpore. Falsitas autem consequentis probatur primo, quia Ubi angelicum est spirituale; ergo per se non pendet a corpore, quia non est realis unio ad illud, ut nunc suppono, et infra probabo. Omnis autem alia res, et modus spiritualis per se est independens a corpore; ergo in dicto casu, quamvis corpus e medio tollatur, poterit Angelus in eodem ubi immutatus manere, quia pro sua libertate potest, ubi voluerit,esse, aut permanere, nisi ab alio potestatem habente directe removeatur. Secundo quia si duo corpora penetrative existant, et aliam dependentiam inter se non habeant, potest Deus movere, vel annihilare

unum illorum, altero immutato in suo ubi permanente,ergo idem poterit facere inter corpus, et spiritum, quia non est major ratio, vel major dependentia spiritus a corpore, cui est præsens, quam sit unius corporis ab alio corpore, cum quo est penetrative in eodem spatio. Denique fieri potest argumentum veluti a fortiori, nam spiritus existens in corpore potest mutari, et suum ubi amittere, corpore immutato manente; ergo multo magis e converso poterit corpus moveri, Angelo non mutato, quia minus pendet spiritus a corpore, quam corpus ab spiritu.

[ocr errors]

8. Refellitur quarto. Quarto argumentari possumus, quia alias Angeli creati ante, vel extra corpora necessario manerent immobiles. Consequens falsum est, ergo sequela est clara, nam sermo est de mutatione secundum locum, cujus terminus est ubi, et ideo in re, quæ habet intrinsecum ubi, nec illud acquirere potest, inveniri non valet. Minor autem probatur, quia licet Angelus supponatur creatus absque corporibus non replet per præsentiam substantialem omnia spatia imaginaria, seu quæ possunt corporibus repleri, quia non est immensus sicut Deus; ergo habet finitam et limitatam præsentiam, vel (ut ita dicam) diffusionem substantiæ suæ ; ergo pro libertate sua poterit illam mutare, vel multo magis Deus potest illum mutare. Et confirmatur, nam corpus creatum in vacuo potest localiter moveri (ut ex philosophia suppono) et Deus posset totum nunc mundum mutare secundum ubi adæquatum : quæ est enim in hoc contradictio, aut quis coegit Deum, ut hunc mundum cum hoc determinato Ubi a principio crearet et non cum alio? Quod si a principio potuit cum alio ubi mundum condere, profecto etiam nunc potest illud mutare; ergo etiam posset Angelum in vacuo creatum secundum locum mutare : nulla enim ratio probabilis differentiæ assignari potest. Et declaro præterea in hunc modum : fingamus creatum cœlum empyreum solum vacua manente tota ejus concavitate: et interrogo an possit Deus creare in centro illius concavitatis? Certe non videtur posse negari, quæ est enim repugnantia? Si autem Deus posset Angelum in centro creare, profecto sic creatum posset cœlo magis ac magis appropinquare versus eam, quam vellet partem, quia nulla major repugnantia in hoc, quam in prima creatione invenitur.

9. Affertur denique ratio a priori cur Angelus nec divinilus carere possit omni ubi.-Concludo igitur, quomodocumque Angelus creetur,

sive intra, sive extra mundum, aut ante mun- hoc videre licet in quantitate, quæ non potest dum, necessario creari cum aliquo certo, et in- omni figura privari, potest autem illam mutrinseco ubi, nunquamque posse ab omni ubi tare, quantum est ex parte ipsius quantitatis. absolvi. Et ratio a priori videtur esse, quia Homo etiam potest mutare locum pro libertate realis præsentia intrinsece comitatur omnem sua, si non impediatur. Et nihilominus non porealem entitatem cum debita proportione jux- test se ab omni loco absolvere, seu nullibi conta uniuscujusque capacitatem. Quod maxime stituere. Quod si dicatur, id provenire ratione declaratur inductione, nam divina substantia corporis et quantitatis. Respondemus etiam in per suam immensitatem habet ex parte sua Angelo posse id provenire (servata proportione hanc præsentiam ad omnia loca, vel facta, vel ad suum ubi spirituale) ex ipsa ratione substanpossibilia, quantum est ex parte sua, seu, tiæ. Unde in hoc est discrimen inter durationem, quod idem est, ad omnia spatia tam vera, et ubi nam duratio substantiæ eadem semper quam imaginaria; quia vero substantia divi- ac necessario manet, nisi Angelus destruatur: na spiritualis est et infinita, ideo præsentia ubi autem, licet omnino auferri non possit, nisi illa est sine extensione et sine limitatione. etiam res destruatur, potest tamen mutari ab Angeli vero sicut participant divinam substan- uno in aliud. Et ratio differentiæ esse potest, tiam, ita etiam aliquid realis præsentiæ par- quia duratio non est modus ex natura rei disticipant, quia non possunt non esse substan- tinctus ab existentia rei, sed tantum ratione, tialiter indistantes a divina substantia, et hæc ubi autem ex natura rei distinguitur, ut ostennecessario illis est præsens, ita ut inter substan- dimus. Et hinc etiam fit, ut Angelus semper a tiam divinam, et Angelum creatum relatio pro- Deo durationem recipiat, quod secus est in ubi : pinquitatis concipi possit et debeat, quod licet nam licet primum receperit immediate a Deo, ex parte Dei non sit realis, nihilominus ex postea sua voluntate potest aliud in se efficere, parte Angeli realis erit, sicut in eo existentia ut infra videbimus. Voluntas autem illa tandurationis etiam invenitur. Et quia Angeli tum concurrit effective, vel immediate, vel per substantia spiritualis est, etiam præsentiam potentiam executivam : ipsum autem ubi semillam spiritualiter participat. Quia vero finita per inest immediate ipsi substantiæ, et ab illa est, non est adæquate præsens substantiæ di- necessario postulatur, saltem secundum ratiovinæ. Denique substantia materialis suam etiam nem communem, ut dixi. Unde etiam fit, ut præsentiam habet, inferiori tamen modo sive hæc mutatio secundum ubi non solum fieri accommodato, uti per extensionem partium, et possit, ex voluntate ipsius Angeli, sed etiam occupando ac replendo spatium quantitativo ipso invito per potentiam, vel superioris Angemodo, ac media quantitate. Ex qua inductione li, vel saltem ipsius Dei, ut quando Angeli de colligimus, hanc esse intrinsecam naturam cœlo ejecti sunt, et in infernum detrusi. omnis realis substantiæ, nec aliam rationem hujus intrinsecæ connexionis esse petendam, quia hæc est una ex principalibus, quæ ad existentiam realem cujuscumque substantiæ consequitur. Sicut etiam duratio in omni substantia existente necessario invenitur, quanquam non in omnibus æquiparentur, ut in dictis locis Metaphysicæ declaravimus, et una ex potissimis differentiis est, quam in sequenti paragrapho exponemus.

10. Respondetur jam ad rationem quæ intendebat Angelum posse existere sine omni ubi, in n. 1. Primum ubi Angelus recipit a Deo solo, non ita reliqua. - Ad rationem ergo, qua probabatur Angelum posse absolvi ab omni ubi, quia pro sua libertate potest mutare ubi. Respondemus negando consequentiam, quia multæ sunt proprietates inseparabiles secundum communem rationem ab aliqua natura, licet secundum particulares differentias, vel individuationes mutari possint:

11. Ad secundam objectionem in eodem n. 1. --Secunda objectio aliam inferebat sequelam, scilicet quod non posset Angelus transire ab extremo ad extremum sine medio. Ad quam possemus eodem modo respondere concedendo illam, defendendo, vel etiam confirmando consequens, sed quia de illo futura est infra disputatio propria, nunc aliter respondemus, negando sequelam: sive enim consequens sit verum, sive falsum, revera non sequitur. Quia licet Angelus necessario habeat ratione suæ substantiæ aliquod ubi intrinsecum, non tamen eadem necessitate certum Ubi sibi determinat (sicut dixi). Unde eadem ratione potest non habere determinatum modum mutandi illud Ubi, vel transeundo per totum medium, vel immediate mutando hoc Ubi in aliud distans, quia ex parte substantiæ Angeli fortasse hoc non repugnat, vel si repugnat, aliunde ostendi debet: nam ex hoc solum quod substantia illa semper requirit aliquod Ubi, non

« PredošláPokračovať »