Obrázky na stránke
PDF
ePub

gradiuntur; aut (ad) aliquid in doctrina utili figurate significandum fit nonnullorum siderum aliqua commemoratio: quantum ergo intersit inter has utilitates et uanitates hominum ad hoc obseruantium sidera, ut nec aeris qualitates nec regionum s uias nec solos temporum numeros nec spiritalium similitudines, sed quasi fatalia rerum euenta perquirant, quis non intellegat ?

Sed iam deinceps uideamus cur etiam id obseruatur, cum pascha celebramus, ut sabbatum occurrat. hoc enim proprium 10 christianae religionis est. nam Iudaei tantummodo mensem

nouorum et lunam obseruant a quarta decima usque ad uicensimam primam. sed quia illud eorum pascha, quo passus est dominus, ita occurrit, ut inter mortem eius et resurrectionem

medius esset sabbati dies, addendum patres nostri censuerunt, 15 ut et nostra festiuitas a Iudaeorum festiuitate distingueretur,

et quod non frustra factum esse credendum est ab illo qui est ante tempora et per quem facta sunt tempora et qui uenit in plenitudine temporum et qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum recipiendi eam, et ideo non fatalem, 20 sed opportunam sacramento, quod commendare instituerat,

horam exspectabat, cum diceret: nondum uenit hora mea, ut in anniuersaria passionis eius celebratione a posteris seruaretur. quod enim nunc, ut superius dixi, fide ac spe pere

grinamur atque ut ad id perueniamus dilectione satagimus, 25 requies est quaedam ab omni labore omnium molestiarum

sancta atque perpetua; in eam nobis ex hac uita fit transitus, quem dominus noster Iesus Christus sua passione praemonstrare et consecrare dignatus est. inest autem in illa requie non desidiosa segnitia, sed quaedam ineffabilis tranquillitas actionis otiosae. sic enim ab huius uitae operibus in fine requiescitur, ut in alterius uitae actione gaudeatur. sed quia talis actio in dei laude agitur sine labore membrorum, sine angore curarum, non ad eam sic transitur per quietem, ut 5 ipsi labor succedat, id est non sic incipiat esse actio, ut desinat quies. neque enim reditur ad labores et curas; sed permanet in actione quod ad quietem pertinet, nec in opere laborare nec in Auctuatione cogitare. quia ergo per requiem ad primam uitam reditur, unde anima lapsa est in peccatum, 10 propterea sabbato requies significatur. illa autem prima uita, quae a peregrinatione redeuntibus et primam stolam accipientibus redditur, per unam sabbati – quem diem dominicum dicimus - figuratur, quaere septem dies, Genesim lege: inuenies septimum sine uespere, quia requiem sine fine significat. 15 prima ergo uita non fuit sempiterna peccanti, requies autem ultima sempiterna est; ac per hoc et octauus sempiternam beatitudinem habebit, quia requies illa, quae sempiterna est, excipitur ab octauo, non extinguitur; neque enim esset aliter sempiterna. ita ergo erit octauus, qui primus, ut prima uita, 20 sed aeterna, reddatur.

21 Io. 2, 4

1 ad a: om. PTVU aliquod v utilis V utile v figurate) om. V; figuratae T 4 regionum PTV: religionum V 5 solos TV: solis nec v 6 perquirant a: perquirunt TV 8 uideamur V 10 tamtummodo V 18 plenitudinem MV habet Tv 20 oportunam TVU 22 eius Vo: om. T 23 enim nunc ut] T? in ras. pereginamur (r a m. 2) T 25 est] om. T

26 eam V: ea Tv 28 requiae T

Sabbatum tamen commendatum est priori populo in otio corporaliter celebrandum, ut figura esset sanctificationis in requiem spiritus sancti. numquam enim legimus in Genesi sanctificationem per omnes priores dies, sed de solo sabbato 95 dictum est: sanctificauit deus diem septimum.

26 Gen. 2, 3

2 actionis) om. v

otiosa v 3 gaudeat v 4 dei Tv: deo PV 5 angore TV: languore v 6 labor a: labori TV labores

succedant v esse incipiat Tv 9 fluctuatione V: cogitatione PTV cogitare V: fluctuare PTV 10 anima lapsa) animal ipsa T

labsa V 11 sabbatum v 12 peregrinationibus o prima T stholam V

14 quaere septem dies] Vi in ras. 16 peccanti To: peccati V

20 erit ergo v

23 celebrandum a: celebrando TVU 24 genesi (i a m. 2 in ras.) T

[ocr errors]

ITEM INTER CETERA.

Quia ergo caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ideo sanctificatio in septimo die commemorata est, ubi requies 5 commendatur. quia uero nec bene operari possumus nisi dono eius adiuti — sicut apostolus dicit: deus enim est, qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate - nec requiescere poterimus post omnia bona opera nostra,

quae in hac uita gerimus, nisi eius dono ad aeternitatem 10 sanctificati atque perfecti. propterea de ipso deo dicitur, quia,

cum fecisset omnia opera bona ualde, septimo die requieuit ab omnibus operibus suis, quae fecit. futuram enim requiem significabat, quam post bona opera

daturus erat hominibus. sicut enim, cum bene operamur, ipse 15 dicitur operari in nobis, cuius munere bene operamur, ita

cum requiescimus, ipse requiescere dicitur, quo donante requiescimus.

ITEM INTER CETERA.

Ideoque inter omnia decem illa praecepta solum ibi quod 20 de sabbato positum est figurate obseruandum praecipitur.

quam figuram nos intellegendam, non etiam per otium corporale celebrandam suscepimus. cum enim sabbato significetur spiritalis requies - de qua dictum est in psalmo: uacate et

uidete, quoniam ego sum dominus, et quo uocantur 25 homines ab ipso domino dicente: uenite ad me omnes, qui

laboratis et onerati estis, et ego uos requiescere faciam; tollite iugum meum super uos et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris — cetera tamen ibi praecepta proprie, sicut praecepta sunt, sine ulla figurata significatione abseruamus.

? Rom. 5,5 6 Philipp. 2, 13 23 Ps. 45, 11 25 Matth. 11, 28 sq.

11 Gen. 1, 31 et 2, 2

1 item inter cetera] om, PT9 :7 uobis TV: nobis v 14 ipse dicitur-requiesci (in requiescimus) Tin spatio uacuo 16 quod#0nante (d ras.) T 18 item inter cetera) om. Tv 19 decem M'Tv: dem V idem M 20 sabbatu pi sabbatum MV? 22 celebrandam Tv: celebrandū V suscipimus v 23 de qua a: denique libri 26 uos requiescere faciam V : uos reficiam Tv reficiam uos P

5

ITEM INTER CETERA.

Vnde non inconuenienter intellegimus ad amorem excitandum, quo ad requiem tendimus, ualere omnia quae figurate in scripturis dicuntur, quando quidem id solum in decalogo figurate praecipitur, ubi requies commendatur, quae ubique 10 amatur, sed in solo deo sancta et sola inuenitur et certa.

Dies tamen dominicus non Iudaeis, sed christianis resurrectione domini declaratus est et ex illo accepit habere festiuitatem suam. animae quippe omnium sanctorum ante resurrectionem corporis sunt quidem in requie, sed in ea non sunt 15 actione, qua corpora recepta uegetantur. talem quippe actionem significat dies octauus, qui et primus, quia non aufert illam requiem, sed glorificat. non enim redit cum corpore difficultas ex corpore, quia nec corruptio. oportet enim corruptibile hoc indui incorruptionem et mortale hoc indui 2 immortalitatem. quapropter ante domini resurrectionem quamuis sanctos patres plenos prophetico spiritu octaui sacramentum nequaquam lateret, quo significaretur resurrectio nam et pro octauo psalmus scribitur et octauo die circumcidebantur infantes et in Ecclesiaste ad duorum testamentorum 25 significationem dicitur : illis septem et illis octo

19 I Cor. 15, 53

24 cf. Ps. 6 et 11

26 Eccle. 11, 2

4 post proprie add. T: sicut praecepta proprie; del. m. 1 sine ulla PT:Vo: singula T pręfigurata v 6 item inter cetera] om. PTV 11 sola V: certa PTU et certa V: om. PTV 13 accepit habere V: habere coepit PTU 17 quia TV: quia iam v 19 corruptio (c add. m. 2) T 20 incorruptione Tv

21 immortalitate Tv 23 latere V 24 nam (om. et) T psalmus cribitur MV octauo die Vo: octaua die T 25 ecclesiasten Vo

reseruatum est tamen et occultatum et solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat ante requies mortuorum. resurrectio autem nullius erat, qui resurgens a mortuis non moreretur et mors ei ultra non dominaretur; ut, postquam 5 facta est talis resurrectio in corpore domini - ut praeiret in capite ecclesiae quod corpus ecclesiae speraret in finem – iam dies dominicus, id est octauus, qui et primus, inciperet celebrari. ipsa etiam causa intellegitur, cur obseruandum

pascha - ubi ouem occidere et edere iubentur, cum manife10 stissime passionem domini figurat —- non eis ita praeceptum est,

ut attenderent occurrere sabbatum et cum mense nouorum ad tertiam lunae hebdomadem concurrere; ut eundem quoque diem dominus sua passione signaret, qui etiam dominicum, id est octauum, qui et primus est, declaraturus aduenerat.

Attende igitur sacratissimum triduum crucifixi, sepulti, suscitati. horum trium quod significat crux, in praesenti agimus uita; quod autem significat sepultura et resurrectio, fide ac spe gerimus. nunc enim dicitur homini: tolle crucem

tuam et sequere me. cruciatur autem caro, cum morti20 ficantur membra nostra super terram, fornicatio, immunditia,

luxuria, auaritia et cetera huius modi, de quibus dicit: si enim secundum carnem uixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, uiue

tis. hinc etiam de ipso dicit: mundus mihi crucifixus 25 est et ego mundo. et alio loco: scientes, inquit, quia

uetus homo noster simul crucifixus est cruci cum illo, ut euacuaretur corpus peccati, ut ultra non

15

18 Matth. 16, 24 25 Rom. 6, 6

21 Rom. 8, 13

24 Gal. 6, 14

1 tamen (om. et) v 2 ante V : antea To 3 mortais TV: mortuis iam v 4 ei TV: illi v 6 finem TV: fine v 9 iubetur v

10 praefigurat Tv 11 com Vo: eum T 12 tertiae v

ebdomadem TV ebdomadam v 13 dominus V: dominus potius PTV

14 declaratus v aduenerat (erat a m. 2 in ras.) T 21 luxoria T 24 ipso TV: se ipso v 25 alio (om. et) T 26 uetus Vo: uerus T crucifixus TV: confirus po 27 euacuetur Tv

« PredošláPokračovať »