Obrázky na stránke
PDF
ePub

requiritur, nec ratio sufficiens talis connexionis, seu illationis ostenditur.

12. Ad tertiam objectionem. In tertia objectione alia fiebat illatio, nimirum quod Angelus necessario sit in loco, seu spatio adæquato. Et de hoc puncto etiam sumus infra dicturi, ideoque nunc breviter respondeo, negando sequelam, quia non magis sequitur, quam alia in prima objectione tractata, et radix in utraque eadem est. Nam substantia Angeli sicut non determinat certum Ubi, licet aliquod postulet, ita licet per se sit capax tanti, vel tanti Ubi, non necessario determinat modum, seu quantitatem (ut ita res explicetur) illius Ubi, sed infra certos terminos parvitatis et magnitudinis (ut Physici loquuntur) potest suum Ubi mutare, vel determinare, quamvis omnino illo privari non possit. Quia sine ullo Ubi saltem minimo realis præsentia ex parte ipsius Angeli permanere non posset, quod repugnat (ut dixi) cum tamen ad præsentiam quodlibet Ubi, etiam minimum sufficiat. Ad probationem autem sequelæ, scilicet, quia substantia Angeli semper est eadem, negatur consequentia, nam inde solum sequitur, quia semper eamdem capacitatem habeat tanti, vel tanti Ubi, non vero quod semper idem, vel totum habeat. In quo partim æquiparatur quantitati, partim illam excedit, nam etiam eadem quantitas potest majus, et minus spatium replere, et in hoc est aliqua similitudo. Discrimen vero est, quod corpus quantum non immediate ratione solius quantitatis, sed interveniente alia priori mutatione in raritate, vel densitate potest majorem, vel minorem locum accipere: Angelus vero immediate per solam mutationem localem potest id in sua substantia facere. Et differentia ex eo provenit, quod corpus replet locum per extensionem partium, quam in ordine ad locum præbet quantitas tali modo raritatis, vel densitatis disposita, substantia vero spiritualis ex se habet, ut possit esse tota in tota, et tota in qualibet parte, et quia alias substantia creata mutabilis est, potest hunc modum existendi alicubi etiam intra propriam sphæram variare.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

tar corporalium intelligere valemus, tum etiam quia quoties de loco Angelorum loquimur, de corpore more nostro tractamus, et ita etiam Scripturæ, et Patres loquuntur. In corporibus autem philosophi, qui recte sentiunt, duo distinguunt, scilicet, intrinsecum Ubi, et locum extrinsecum, seu circumdantem. Quæ adeo distincta sunt, ut primum possit sine secundo inveniri, ut patet in corpore existente in vacuo, et in cœlo Empyreo saltem ex parte convexa: ad hunc ergo modum eadem in Angelis nos distinguimus, et quoniam in præcedentibus capitibus intrinsecum Ubi angelicæ substantiæ declaravimus: in hoc extrinsecum locum exponere incipimus. Supponimus autem. ex dictis in c. 1, Angelum simpliciter loquendo esse in loco corporeo, ut in cœlo, in hoc aere, in inferno, etc., ita enim Scriptura, et Sancti loquuntur, nec aliter possumus præsentiam, vel absentiam, propinquitatem, vel distantiam Angelorum declarare. Quæstio ergo est, quæ sit proxima ratio, per quam Angelus est in aliquo corpore, tanquam in extrinseco loco. Et ratio difficultatis est, quia inter locum, et locatum debet esse aliqua connexio, inter Angelum vero, et corpus nulla esse videtur. Item quia locus concipitur tanquam forma locati saltem extrinseca corpus autem nullam rationem formæ habet respectu Angeli.

2. Prima sententia circa rationem locandi Angelum.—Operationem transeuntem in corpus esse proximam rationem per quam Angelus sit in loco. - Propter hæc difficilis visa est theologis hujusmodi ratio locandi Angelum. Unde in varias sententias divisi sunt. Prima est operationem Angeli transeuntem in corpus esse proximam rationem, per quam Angelus est in loco. Hæc est opinio plurium Thomistarum cum Ferrariense 3, cont. Gent., cap. 68, et sequitur Ægidius, in 1, dist. 37, 2 part., dist. art., 1, q. 1. Quamvis Argentina illum aliter interpretetur, ut paulo post dicam. Tribuiturque D. Thomæ 1, dist. 37, q, 2, art. 1, maxime vero illi favet in 1, dist. 37, q. 3, art. 1, ubi dicit Angelum non posse determinari ad locum aliquem, nisi per operationem, quæ effectum aliquem in eo causet: hoc tamen aliis locis moderatur, et declarat, ut videbimus. Fundamentum hujus sententiæ est supra tactum, quia inter locum, et locatum esse debet aliqua conjunctio, et contactus: at vero contactus non potest esse, nisi propriæ quantitatis, vel virtutis; ergo necesse est, ut Angelus aliquo ex his modis locum contingat, sed non potest contingere priori modo; ergo necesse est, ut

virtute sua corpus contingat: ille autem contactus non est nisi per actionem transeuntem in ipsum corpus; ergo hæc est unica ratio, per quam Angelus est in loco. Et in confirmationem hujus sententiæ adducunt impugnationes aliarum, quas postea videbimus.

3. Prædictæ sententiæ duplex sensus.-Impugnatur primus sensus ab auctoritate. -Hæc vero sententia duobus modis intelligi potest. Primo quod Angelus dicatur esse in loco solum ratione operationis, ita ut substantia Angeli revera non sit substantialiter præsens in corpore, in quo operatur, nec hoc sit necessarium, ut Angelus in tali loco esse dicatur. Quem sensum videntur secuti Hervæus, et nonnulli alii: et indicant verba, quæ D. Thomas ex Nazianzeno citat, nimirum, Angelum abusive dici esse hic, cum dici deberet, operatur hic. Sed non existimo fuisse hunc sensum illorum auctorum, quia necessarius non est, et esset valde erroneus. Nam supra capite primo, sufficienter probatum est ex Scripturis, Angelos vere, et realiter esse in corporibus, in quibus ingredi, habitare, et ab eis ejici dicuntur Luc. 8 et 11, Marc. 6, Matth. 12, Actor. 16, et Tobia 12, dicitur Raphael ligasse dæmonem in partibus deserti, et Apocalys. 19 et 20, dicitur ligari in inferno. Et sancti Patres eodem modo sæpe dicunt, Angelos semper adesse quando corpus Domini conficitur, ut Chrysostomus, hom. 3, contr. Annon., et hom. in Encon., et prima in Isaiam, et sæpe alias, et optime Gregorius, lib. 4 Dialogor, cap. 58, et Ambrosius, Luc. 1. Dicunt etiam hunc aerem repletum esse Angelis Dei, ut loquitur Hilarius in id Psal. 118: Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Et Augustinus in Soliloquiis, cap. 7, adesse, dicit, nobis Angelos omnibus locis, et horis, et Concilium Aquisgranense I, tempore Stephani Papæ, cap. 132, dicit Angelos adesse electis, præsertim quando aliquid divini obsequii operantur, vel cum in Ecclesia orationi incumbunt. Et adducit illud Psalmi 137: In conspectu Angelorum psallam tibi. In quibus omnibus manifeste significatur vera, et substantialis præsentia Angelorum in locis, in quibus adesse dicuntur, et in quibus operantur. Et ideo sententia hæc damnata esse dicitur Parisiis ab Episcopo cum theologica Facultate, ut Scotus, Richardus et Gabriel referunt. Qualiscumque vero sit auctoritatis illa damnatio, de sententia in hoc primo sensu intellecta facta est, ut indicat Henricus, quodlib. 2, cap. 9.

4. Ratione quoque impugnatur. Ratione potest idem sensus impugnari, præsertim in

doctrina D. Thomæ, quia nulla causa efficiens operatur immediate, et per seipsam, nisi in passum sibi propinquum, vel effectum, cui per realem præsentiam adsit. Ex quo principio probat D. Thomas Deum esse in omnibus rebus, non tamen per præsentiam, sed totam per essentiam; ergo simili ratione si Angelus ibi est, ubi operatur, non tantum per potentiam, sed etiam per essentiam ibi esse debet realiter præsens; ergo dici non potest esse in loco per solam actionem transeuntem, quam substantialis præsentia non comitetur, vel potius ordine naturæ præcedat tanquam conditio ad agendum in extrinsecum corpus necessaria. In quo est magna differentia notanda inter Deum, et Angelum : nam Deus quia non necessario supponit subjectum ad actionem suam, ideo non requirit antecedentem propinquitatem inter ipsum, et effectum, sed potius hæc sequitur ex creatione Dei, et parte ipsus solum supponitur ejus immensitas, ratione cujus (a priori loquendo) ubicumque operatur ibi est. At vero Angelus (idemque est cum proportione de omni causa creata) necessario supponit subjectum circa quod operatur, cui prius necesse est præsentem adesse, ut actione sua illud attingere possit. Quia vero non desunt, qui putant Angelum posse movere corpus a se distans (de quo infra tractandum est) etiam in illa sententia negari non potest, quin Angelus sæpe adsit realiter præsens, uhi operatur, juxta testimonia citata: nec etiam potest negari quin semper requirat propinquitatem aliquam intra definitam sphæram, quia est virtutis finitæ. Ex quo melius convincimus, quod intendimus, quia si Angelus attingens aliquod corpus sua actione transeunte non est in illo per intimam præsentiam, saltem debet esse illi propinquius intra certam distantiam; ergo necessario supponitur esse in alio loco, seu cum alia reali præsentia, quia determinata distantia, vel propinquitas non est, nisi inter duo extrema determinata, et in certis, ac definitis locis existentia. Ergo tunc Angelus licet in corpus distans operetur, non erit in illo corpore ut in loco, sicut Sol, licet ponatur immediate agere in terram, nihilominus non est in illa, ut in loco, sed erit ibi tantum per potentiam, localiter autem in cœlo. Sic ergo Angelus data illa hypothesi, erit localiter in illo corpore, in quo distans agere, vel adesse supponitur. Et nunc inquiram, an in illo aliquid transiens efficiat? nam si efficit aliquid, jam non est ibi per solam actionem, sed cum actuali præsentia, si vero nihil efficit, invenitur

Angelus in loco sine actione in illo, quod est contra opinionem, quam tractamus.

5. Secundus sensus prædictæ opinionis bimembris. Secundus ergo sensus illius opinionis minus improbabilis est, Angelum esse in loco per actionem transeuntem, non quia sola actio sufficiat sine reali præsentia, ut Angelus alicubi esse dicatur: nec etiam quia Angelus non possit habere realem præsentiam, ubi operatur, sed quia realis præsentia, vel esse non potest sine actuali operatione, vel quia licet forte esse possit, non sufficit ad constituendum Angelum in loco sine transeunte actione et ita hæc sententia etiam in hoc posteriori sensu intellecta, subdistingui potest in duos sensus, seu modos proxime insinuatos. Et quamvis fortasse auctores, qui illam defendunt, ita requirant actionem, ut non excludant præsentiam: mihi non constat, an illam omnino faciant dependentem ab actione, vel solum insufficientem ad constituendum Angelum in loco sine actione. Utrumque autem modum censeo esse falsum, licet non cum æquali improbabilitate, et ideo illos duos modos sigillatim impugnabo.

6. Impugnatur primo prius membrum secundi sensus. Et imprimis quod Angelus non possit esse realiter præsens, nisi ubi per transeuntem actionem operatur, nulla ratione potest subsistere. Quia, ut supra capite secundo, argumentabar, et proxime dicebam, prius natura Angelus corpori præsens est, quam in illo operetur, prius autem non pendet a posteriori; ergo nec illa realis præsentia pendet ab actuali operatione. Dices, etiam Deus non pendet a mundo, verbi gratia, et nihilominus non potest esse in mundo, vel in alio loco, nisi in illo operetur. Respondeo esse rationem longe dissimilem tum quia licet Deus non pendet a mundo, mundus pendet a Deo, quod non dicitur esse in mundo propter relationem ad mundum, sed propter relationem mundi ad ipsum et quia mundus esse non potest, nisi per operationem Dei, et ideo non potest Deus esse in mundo, si in illo non operetur. At vero Angelus prius natura, quam agat in corpus, est illi realiter præsens, et corpus non pendet ab ipso; ergo non est cur illa præsentia Angeli ad corpus ex actione in ipsum pendeat. Tum etiam quia Deus non prius natura est in corpore, quam in illud operetur: sed potius e contrario, quia illud facit, in illo est (ut paulo antea dixi), et ideo mirum non est, quod posterius pendeat a priori: in Angelo vero præsentia est prior, et ideo instantia non est ad rem.

Accedit denique, quia licet Deus quoad denominationem existendi in aliquo corpore, vel loco pendeat quodammodo a sua actione, quia illa solum est vel denominatio extrinseca a suo effectu proveniens, vel relatio rationis ab eodem effectu, tanquam a termino pendens, nihilominus quantum ad aliquod intrinsecum in ipso Deo existens nullo modo a sua operatione pendet, quia licet nihil operetur, eodem modo in se manebit cum eadem immensitate, quia est veluti simplicissimum, et infinitum Ubi intrinsecum ejus. At vero si præsentia Angeli a sua operatione penderet, non solum quoad extrinsecam denominationem, sed etiam quoad suum intrinsecum ubi, illam dependentiam haberet quod et longe diversum est, et sane improbabile. Utrumque declaretur, nam si Angelus nunc sit in hoc cubiculo præsens, et actu operans, potest pro sua libertate actionem suspendere; ergo si necessario simul emittit præsentiam, non solum extrinsecam denominationem, sed etiam intrinsecum Ubi mutat. Quod autem hæc necessitas sine fundamento, vel probabilitate asseratur, in capite secundo late probatum est. Et certe convincitur ex illo principio, quod prius non pendet a posteriori. Quia hic nulla ratio peculiaris ad fingendam exceptionem invenitur. Nam actio non est conditio necessaria ad præsentiam, sed potius e converso, nec in ullo genere est prior: est aliquid necessario manans ex præsentia: nam ista posita libere fit; ergo sine probabilitate dicitur necessario fieri mutationem in intrinseco Ubi angelico, eo ipso, quod ab actione extrinseca desistit. Et declaratur tandem, quia Angelus permanens in eodem Ubi, potest internos actus intellectus, et voluntatis variare, ut est per se evidens. Nam etiam homo hoc. potest, quia illi actus a loco, vel Ubi non pendent variato autem actu voluntatis Angeli, cessavit externa actio, quæ ab illo pendebat; ergo ex sola cessatione ab actione transeunte, non necessario sequitur mutatio in substantiali præsentia, seu in Ubi intrinseco Angeli ergo dici nullo modo potest, Angelum non posse habere præsentiam intimam, nisi Ubi transeuntem actionem habet.

7. Impugnatur secundo idem membrum exemplis.-Primum exemplum.-Maxime vero confirmatur hæc veritas auctoritate simul, et inductione. Nam ex Scriptura habemus, Angelos, vel animas separatas esse in multis locis, in quibus nullam transeuntem actionem, quam habere possint, invenimus. Primo neque dæmones sunt in inferno, cum tamen nullam ibi

transeuntem operationem habeant. Respondet Ferrariensis posse illam habere, saltem instrumenta Dei. Nam quod dæmones interdum operentur, testatur D. Thomas, q. 16, de Malo, a. 9, ad 3. At vero D. Thomas non affirmat dæmones semper, et in omni loco, ubi sunt, operari, ut instrumentum Dei, sed affirmat tantum id fieri posse, quod est verissimum, et fortasse ita factum esse, quando uxor Loth in statuam salis conversa est, facile credi potest. Quod autem dæmones, vel animæ in inferno semper habeant actionem aliquam transeuntem, ut instrumenta Dei, et quod aliter ibi esse non possent substantialiter præsentes, incredibile est, et frustra ac sine fundamento cogitatur. Primo, quia esse Angeli in loco est (ut ita dicam) quoddam accidens ordinis naturalis angelici, non ergo pendet ex miraculosa operatione. Secundo, quia talis actio supernaturalis esset; ergo sine revelatione, vel aliqua auctoritate divina affirmari non potest. Tertio quia oporteret per illam actionem aliquam specialem qualitatem fieri in igne inferni, vel in aliis corporibus ibi existentibus. Talis autem qualitas, nec facile intelligi, nec ad quem finem ibi producatur explicari potest: cum illi spiritus ibi non ad agendum, sed ad patiendum deputentur. Tandem Deus uti potest instrumento suo tam agendo in distans, quam in propinquum; ergo illa actio non potest esse ratio essendi in loco.

9. Unde tertia ratio, quia detentio spirituum violenta, vel est ipsa pœna, et passio damnatorum, vel (quod probabilius est) ad pœnam sensus, et ad actionem ignis in spiritum supponitur, ut recte docuit D. Thomas, in 4, dist. 44, q. 3, a. 3, q. 3, ex Augustino 12, de Civ. Dei, c. 23; ergo passio ab igne non est ratio essendi ibi, cum hoc sit prius. Quarto illa evasio cessat in dæmonibus qui in hoc mundo, et caliginoso aere interdum versantur: nam illi non carent pœna, seu passione ignis, cum tamen nunc in inferno non sint quoad actualem præsentiam, sed tantum quoad pœnam, et destinationem perpetuam; ergo cum ad infernum redeunt, non per passionem ibi esse incipiunt, sed per novam præsentiam, quam per novam mutationem acquirunt : nam in passione ignis nulla mutatio fit. Quinto evidenter cessat illa evasio in animabus antiquo rum Patrum, quando erant in sinu Abrahæ, et in animabus puerorum in limbo: nam illæ nihil ab igne, vel ab alio corpore patiuntur,' quia pœnam sensus non habeant.

8. Ideo respondent alii, dæmones esse in inferno non per actionem transeuntem, sed per passionem in spiritu a corpore receptam. Sed hæc responsio imprimis explicat rem certam, et de fide, scilicet dæmones esse in inferno, per rem incertam, et improbabilem inter theologos, multi eorum negant, vel ignem, vel aliud corpus habere physicam actionem in dæmones, vel animas. Secundo, qui sic respondent, inconstanter loquuntur, dum ab actione ad passionem, propter solam difficultatem fugiendam, divertunt. Nam ratio essendi in loco uniformis, et determinata esse debet, actio autem, et passio multum inter se differunt. Ergo si neutra determinate est adæquata ratio essendi in loco nec ambæ disjunctim possunt rationem adæquatam conficere. Alias diversum modum existendi in loco conferent, quæ diversitas in ratione loci intelligi non potest. Nam potius existentia in loco de se indifferens est ad actionem, et passionem, eademque præsentia in loco ad utramque sufficit. Quod autem ex illa sequatur actio, vel passio, ex qualitatibus loci, vel locati provenit.

10. Secundum exemplum. Effugium ex Ferrariense et Cajetano. Refellitur. - Secundo instatur de Angelis in cœlo creatis, seu de beatis in empyreo existentibus. Nam quod ibi vere sint realiter præsentes, negari non potest secundum Scripturas, et tamen nullam transeuntem actionem ibi habere possunt. Ad hoc vero etiam respondet Ferrariensis et consentit Cajetanus, Angelos beatos habere in cœlo aliquam actionem transeuntem nobis occultam: at vero qua facilitate hoc dicitur, contemnitur, quia cum occultum sit, nullo fundamento affirmatur, sed solum ad vim rationis fugiendam, cum tamen nulla efficaci, vel probabili ratione ostendatur necessitas actionis in cœlum, ut Angelus in illo præsentialiter existat. Deinde argumentamur in hunc modum. Quia illa actio Angelorum in cœlum empyreum non est motus localis, quia illud cœlum est immobile secundum locum, nec etiam est impressio alicujus qualitatis, ergo nulla est, quia in cœlo nulla actio potest per se esse, nisi ad Ubi, vel ad qualitatem, quia cœlum neque substantialiter ab Angelo producitur, nec in quantitate augeri potest. Probatur ergo minor, quia Angeli non possunt corpora alterare, aut in eis qualitates producere, ut est axioma communiter receptum, quod in discursu hujus libri tractaturi sumus. Quod si Ferrariensis et Cajetanus qualitates occultas excipiunt, contra communem sententiam loquuntur, et omne fundamentum ejus evertunt, quia nullam ma

jorem rationem de istis, quam de aliis assignare possunt, unde aperiatur janua, ut alii dicant etiam posse Angelos per se immediate efficere qualitates corporeas nobis notas. Fortasse tamen addent, Angelos sanctos facere illas qualitates in cœlo empyreo, ut instrumenta Dei, sed hoc effugium eisdem rationibus refutatur, quibus simile de Angelis malis in inferno improbavimus. Præsertim quia talis actio, vel qualitas in cœlo empyreo nullius utilitatis est, vel ad particularem illius cœli perfectionem, quod per se perfectissimum creatum est, vel ad commune bonum universi.

Improbatur.

11. Evasio ex Bannez. Respondet Bannez illam Angelorum operationem conferre ad influentiam cœli empyrei, vel augendam, vel temperandam. Sed hæc evasio nec solvit principalem difficultatem, quod Angeli non influunt in corpora, nisi motum localem, vel illo mediante. Nec minus voluntaria est. Tum quia verum est cœlum empyreum habere influentiam, et ad hoc esse creatum a Deo, multo credibilius est fuisse creatum cum tota perfectione, et virtute necessaria ad influendum, quantum commune bonum universi erat conveniens; ergo non erit necessaria illa actio Angelorum propter augmentum influentiæ. Et eadem ratione non erit necessaria, propter moderationem influentiæ, quia, et a Deo potuit conferri, cum pondere, et mensura necessaria ex parte ipsius cœli empyrei, et longe verisimilius est, ex conjunctione cum influentiis aliorum astrorum temperari, si forte necessarium est. Unde novum sumitur argumentum : nam influentia aliorum cœlorum non augetur, neque temperatur ab Angelis, nisi in quantum cœlos localiter movent, et ex illis moribus resultant variæ applicationes, et stellarum aspectus, ergo gratis, et singulariter actio illa fingitur in cœlo empyreo. Præterea est optima ratio, quia si illud augmentum vel moderatio influentiæ esset universo conveniens, profecto definitum modum, ac terminum habere debuisset. Quomodo ergo credibile est fieri ab Angelis pro arbitrio suo, et crescere, aut minui prout plures in cœlo adsunt, vel ab eo adsunt, aut cur ad illum influentiæ modum necessarium erit, omnes Angelos semper, ac necessario, quamdiu ibi sunt, in hac influentia occupari. Et præterea quid dicetur de animabus sanctis: numquid etiam illæ hanc influentiam augent, vel moderantur? Vel cœlum empyreum propter peccatum hominis tanto tempore hoc subsidio caruit? et in die Ascensionis Christi tam novum modum in

fluentiæ recepit. Denique quid dicetur post diem judicii, quando influentiæ cessabunt: et nihilominus Angeli sancti, et animæ eodem modo in cœlo perseverabunt: sunt ergo hujusmodi evasiones valde frivolæ.

12. Effugium aliud Cajetani. - Rejicitur. Unde tandem Cajetanus ad metaphoricum sensum recurrit, dicens Angelos dici esse in cœlo empyreo, id est, in beatitudine. Quam interpretationem ex Nazianzeno, et Nysseno confirmare vult. Sed nec isti Patres aliquid hujusmodi alicubi insinuarunt, quod ego viderim: nec ulla ratione admitti potest, quia contra modum loquendi Scripturæ, et Sanctorum dicentium, spiritus beatos esse in cœlo empyreo. Quibus verbis non explicant nobis spiritualem gloriam, qua beati fruuntur, sed locum ubi illa fruuntur, et hac ratione vocant illud cœlum Patriam, et domum cœlestem: imo Christus vocavit illam domum Patris sui, Joan. 14. Unde etiam Deus ipse dicitur esse specialiter in cœlo, quia ibi se beatis manifestat, ut omnibus etiam fidelibus notum est. Denique etiam ante illam beatitudinem Angeli omnes fuerunt creati in cœlo, ut infra suo loco videbimus; non ergo propter gloriam ibi esse dicuntur, nec etiam propter actionem transeuntem, quia in instanti creationis illam habere non potuerunt.

13. Impugnatur jam posterius membrum secundi sensus in num. 5.-Superest, ut tertium modum explicandi illam opinionem expendamus. Nam dicere posset aliquis Angelum quidem posse substantialiter esse præsentem corpori sine actione transeunte in ipsum, hoc tamen non sufficere, ut corpus illud dicatur locus Angeli, vel Angelus esse in illa tanquam in loco. Quia solum habent inter se propinquitatem, vel indistantiam in entitatibus, et ubi intrinsecis, sine alia relatione inter ipsa: illud autem non satis est, ut corpus magis dicatur locus Angeli, quam Angelus corporis. Sicut si duo corpora sint penetrative in eodem spatio, neuter dicetur locus alterius, quamvis habeant propinquitatem, et indistantiam in suis quantitatibus, et ubi intrinsecis; ergo eadem ratio inter Angelum, et corpus militat, si solum se habeant inter se quasi penetrative. Hæc vero interpretatio imprimis non est juxta mentem auctorum prædictæ opinionis, ut ex dictis satis notum est. Deinde admittimus eam partem in qua conceditur conservari præsentiam Angeli in corpus sine actione. Et ex illa inferimus illam præsentiam sufficere, ut Angelus ibi locum suum habeat; tum quia ita loquitur Scriptura, quam

« PredošláPokračovať »