Obrázky na stránke
PDF
ePub

Patres imitantur; tum etiam quia seclusa actione nihil aliud cogitari potest necessarium, ut Angelus in loco sit, quod in capite sequenti tractabitur.

CAPUT V.

UTRUM ANGELUS SIT IN LOCO EXTRINSECO PER ALIQUID ACTIONI SIMILE, SEU PROPORTIONALE.

1. Prima opinio.-Angelum esse in loco per applicationem virtutis.-Hic tractandæ sunt opiniones præcedenti annexæ. Inter quas prima (quæ respectu opinionis tractata in capite præcedenti dici potest secunda) dicit, Angelum esse in loco per applicationem virtutis, et hanc applicationem esse proximam rationem existendi in loco. Ita tenet moderando priorem sententiam Capreolus, in 2, quæst. 1, art. 1, concl. 1, et Cajetanus, 1. p., q. 52, art. 1, fuitque opinio Godfredi, quodl. 8, q. 13, quem secutus fuit Argentina in dist. 37, q. 1, a. 2, et ita Ægidium exponit, et multi ex modernis Thomistis in hanc sententiam inclinant, ut Viguerius, Valentia, et alii D. Thomam secundum illam interpretantes. Citantur etiam pro hac sententia Albertus Magnus, in 1, distinct. 37, sed ibi nihil clarum invenio; item Hervæns, tract. de Motu Angelorum; Gregorius Bustius, quæstione de locali motu Angelorum; Picus Mirandulensis, Apolog. de descensu Animæ Christi ad inferos; Paulus Cortes, in 2, dist. 2, quorum copiam non habui. Fundamentum hujus sententiæ esse videtur, quia hæc applicatio, vel est necessaria, ut Angelus sit substantialiter præsens loco, vel certe supposita dicta præsentia addit sufficientem respectum ad corpus, ratione cujus locus Angeli dici possit: et ita putant expedire difficultates actas in præcedenti sententia. Et huic opinioni videntur favere verba D. Thomæ, in dicta q. 52, art. 1, dicentis, Angelum esse in loco per applicationem virtutis ad aliquem locum qualitercumque. Quod magis declarat quodl. 1, art. 4, dicens, Angelum esse in loco per operationem: ita tamen, ut per operationem non intelligatur sola motio, sed quæcumque unitio, qua sua virtute se corpori unit, præsidendo, vel continendo, vel quocumque alio modo. Per quæ verba videtur limitare, vel explicare, quod prius dixerat. Capreolus autem excedit, dum hanc declarationem refert, ut positam a D. Thoma in loco 1, sent. d. 37, q. 3, art. 1.

2. Improbatur proposita sententia.-Nihilominus hæc sententia a multis Doctoribus infra recitaudis improbatur, et mihi etiam dis

plicet. Primo quia illa applicatio virtutis, ut ab actione transeunte distinguitur, et est aliquid prævium ad illam, vel non est alind ab indistantia, seu præsentia substantiali, vel si quid addit, nihil ad existentiam in loco conferre potest. Probo singula, supponendo imprimis, dictos auctores distinguere applicationem virtutis ab actione transeunte, alias eorum opinio a præcedenti non differret. Supposita autem distinctione per se manifestum videtur, dictam applicationem esse præambulam ad actionem, sicut inter corpora applicatio agentis ad passum ad actionem prævia est. Ipsum etiam nomen applicationis virtutis hoc præ se fert nam in universum applicatio virtutis, formaliter loquendo, ad actionem ordinatur, nec apparet aliud, quod per illa verba significari possit. Unde etiam oportet, ut illa applicatio sit aliquod medium inter virtutem activam, et actionem, ut etiam dicti auctores supponunt, quia non magis admittunt rationem essendi in loco esse solam potentiam, vel voluntatem, quam solam substantiam, et sine dubio frustra, satisque improbabiliter id diceretur. Videamus ergo quid possit esse hæc applicatio inter virtutem, et actionem; nam in rebus corporalibus inter virtutem, et actionem nihil prævium requiritur ex parte virtutis per modum applicationis, nisi propinquitas inter agens, et passum, necessaria, quæ non est aliud nisi determinata ubi utriusque, agentis scilicet, et passi, in quibus relatio propinquitatis fundatur. Ergo si cum proportione loquendum est de Angelo, et corpore, applicatio virtutis angelicæ ad corpus nihil aliud est, nisi constitutio Angeli in tali ubi, quod possit fundare relationem præsentiæ, vel propinquitatis ad corpus ibi existens. Ergo applicatio virtutis sic explicata non constituit aliam rationem essendi in loco præter ipsam præsentiam, seu intrinsecum ubi: quod est contra intentionem dictorum auctorum, quia nullum novum respectum, vel contactum virtualem Augeli ad corpus talis applicatio addit.

[ocr errors]

3. Effugium de applicatione media inter virtutem agendi, et actionem ipsam. - Expenditur quidnam esse possit talis applicatio. Dicetur tamen esse discrimen inter agens corporeum, et spirituale: quod virtus agentis corporei naturaliter agit, et ideo eo ipso quod agens corporeum est propinquum alteri corpori, habet virtutem suam applicatam ad agendum. At vero substantia spiritualis extra se libere agit, et ideo licet sit indistans a corpore, non statim habet virtutem ad agendum appli

catam, sed speciali applicatione indiget, quæ aliquid medium sit inter virtutem agendi, et actionem transeuntem. Sed hoc ad explicandum locum Angelorum conferre non potest. Quoniam illa applicatio necessario esse debet aliquis actus secundus ab ipso Angelo elicitus; nam esse non potest ipsa virtus agendi in puro actu primo, quia hæc necessario inest applicatio autem ille dicitur esse libera, ergo consistit in aliquo actu secundo: nam per illum solum actualis libertas positive exercetur. Deinde actus ille immanens tantum erit, quia per illam applicationem, ut talis est, nihil ponit in extrinseco passo, imo inveniri potest in reipsa sine ulla actione transeunte, ut Cajeta nus et alii supponunt. Ex quibus aperte concluditur, hane applicationem solum esse posse actum voluntatis, qua vult Angelus in tali corpore operari. Quia virtus motiva Angeli, verbi gratia, vel est ipsa voluntas, ut multi volunt, vel si est potentia executiva a voluntate distincta, ipsa est per se satis expedita ad operandum, si voluntas imperet, ergo applicatio virtutis motivæ, nihil addit, vel voluntati, vel potentiæ executivæ, nisi actum volendi operari: nam per hunc actum videtur Angelus esse quasi in procincto ad operandum. Sub actu vero voluntatis includimus actum intellectus, qui vel ad actum voluntatis necessario supponitur, vel interdum etiam sequitur, si ad illam proximam aptitudinem operandi ad extra necessarius sit: ut in Angelo custode esse potest attentio actualis ad mentem, et corpus hominis, quem custodit, ut illi subveniat, vel in ipsum operetur, quando fuerit opportunum. Nec videtur posse exponi, quid aliud talis applicatio sit. De illa ergo dicimus non posse esse ex parte Angeli rationem existendi in loco. 4. Impugnatur vero dicta applicatio primo. Assumptum ostenditur exemplo Angeli in cælo existentis. Nam imprimis si Cajetanus, et alii intelligunt hanc applicationem necessariam esse, ut Angelus habeat suam substantiam realiter præsentem, et indistantem a corpore, ita ut non possit habere illam præsentiam, nisi ubi hanc applicationem habuerit, non est minus falsa hæc sententia, quam præcedens. Unde argumentor in hunc modum: Angeli in Scriptura dicuntur esse non solum, ubi nihil operantur, sed etiam ubi nihil operari possint, vel etiamsi possint, propositum non habent ibi operandi, ideoque dici non possunt, habere dicto modo ibi virtutem applicatam ad agendum; ergo hæc applicatio necessaria non est, ut Angelus sit in aliquo corpore

-

saltem secundum realem præsentiam. Jam enim supra ostensum est quoties Scriptura dicit, Angelum alicubi esse, maxime id de reali præsentia, et indistantia intelligere. Et ita consequentia est per se clara. Antecedens vero probatur eisdem exemplis, quibus supra usi sumus. Angelinam qui in cœlo empyreo existunt, nihil in eo possunt operari, quia non possunt illud localiter movere, et aliud in illo efficere non possunt (ut ostensum est); ergo non habent virtutem operandi, quam ad illud corpus applicare possunt. Dices de se habere virtutem motivam illius corporis, quamvis illam exercere non possunt ex decreto Dei. Sed quidquid de priori parte sit, posterior nobis sufficit. Quia Angeli sancti non possunt habere actum voluntatis, quo applicent virtutem ad movendum corpus immobile ex divina ordinatione, quia talis volitio irrationabilis, et otiosa, sen supervacanea esset imo non posset esse efficax volitio, quia, omnibus pensatis, esset de effectu impossibili, de quo non potest esse voluntas efficax. Declaratur assumptum, quia volitio per quam fit talis applicatio, non habet pro objecto ipsam applicationem, quia hæc ab illo actu non distinguitur: nam applicatio non fit per actum effective, sed formaliter. Habet ergo illa volitio pro objecto ipsum effectum, scilicet motum, vel præsentem, vel futurum : nam est per modum propositi ibi operandi, vel statim vel postea cum oportuerit. Hic ergo actus non potest esse in Angelis efficax respectu motus cœli empyrei, ut constat. Fingere autem in illis actum imperfectum, vel conditionem ex parte objecti, scilicet si Deus licentiam dederit otiosum est, et impertinens: ideoque absurdissimum esset hujusmodi actum in sanctis Angelis postulare, ut in cœlo empyreo esse possint.

5. Ilem ostenditur exemplo animæ separatæ. Similiter dæmonum exemplo. — Aliud exemplum est, de animabus separatis, quæ juxta probabilem D. Thomæ opinionem nullam virtutem habent naturalem ad operandum transeunter in corpora, quæ non informant. Quod si ita est, profecto applicare virtutem non possunt, quam non habent, et tamen sunt in cœlo, etc. Verumtamen licet demus habere hujusmodi virtutem, nihilominus incredibile est animas Purgatorii, verbi gratia, ibi applicare suam virtutem ad aliquid agendum, quia per Dei voluntatem ad patiendum, non ad agendum ibi destinantur, ergo verisimile non est animas justas, quæ voluntatem suam ad divinam in omnibus conformant, conari ali

quid agere, vel virtutem suam ad hoc applicare, cum sciant nihil posse ibi agere, etiamsi cuperent. Quid enim illud est, numquid movere ignem, aut aliud corpus ibi existens? Frofecto frustra, et sine fundamento fingeretur. Quæ ratio in cæteris animabus, quæ vel in sinu Abrahæ fuerunt, vel nunc in limbo sunt, locum habet. In animabus vero damnatis accedit peculiaris consideratio, quia non solum ibi sunt ad patiendum tantum, sed etiam sunt ibi coactæ, et contra voluntatem suam, et ideo nullam voluntatem ibi essendi, nedum operandi habent. Quod argumentum etiam de dæmonibus fieri potest; nam de istis certum est habere virtutem operandi, et illam in hoc mundo exercere: tamen in inferno non est hoc secundum verisimile, præsertim dum corpora damnatorum hominum ibi non existunt. Ac denique esto possint ibi applicare virtutem suam, non ex necessitate id facient, sed libere, quia hæc applicatio non pertinet ad pœnam eorum, ut illam efficere cogantur; ergo pro sua libertate poterunt non applicare ibi virtutem suam, modo supra explicato, et nihilominus ex necessitate ibi existent; ergo applicatio non est necessaria, ut ibi existant.

6. Impugnatur secundo dicta applicatio a priori.-Denique a priori potest hoc declarari ex dictis in capite secundo,nam Angelus potest sufficienter esse corpori propinquus per suum intrinsecum Ubi, ut ibi probavimus; ergo applicatio virtutis, quatenus ultra dictum ubi aliquid liberum addit, non est ad prædictam præsentiam necessaria. Patet consequentia, quia potest suspendi omnis libera applicatio eodem ubi immutato manente, verbi gratia, si Angelus sit prior in hac domo actu in illa operans, potest cessare ab omni actione transeunte, nullam mutationem localem in substantia sua faciendo, ut ibidem probatum est; ergo similiter potest habere decretum voluntatis nolendi amplius ibi operari sine ulla mutatione locali in seipso facta. Quia mutatio voluntatis, quæ non habet pro objecto mutationem ipsius ubi, a tali mutatione non pendet magis, quam ab actione transeunte; ergo potest manere, seu conservari realis præsentia, et intrinsecum ubi sine applicatione virtutis ad corpus propinquum; ergo eadem ratione potest in principio fieri, seu acquiri sine tali applicatione virtutis: ut si Angeli sancti velint ad eum locum descendere, in quo Eucharistia conficienda est, non ut aliquid extrinsecum ibi operentur, sed tantum, ut mysteriis divinis adsint, et ea venerentur. Hoc enim Angelis esse consuetum, Patrum tra

ditio est, uti supra retuli, et sine dubio per se non requirit transeuntem actionem, et consequenter nec applicationem ad illam. Quia nec circa aerem, vel res alias ratione carentes, et in eo loco existentes, talis actio cum fundamento, vel utilitate cogitari potest, regulariter loquendo. Circa homines vero existentes quamvis verisimile sit Angelos eorum custodes ibi adesse, ut eos ad bonum excitent, et a malo defendant, nihilominus præter istos possunt esse alii solum ad assistendum. Sicut in cœlo sunt multi assistentes, qui ex officio ministrant.

7. Secunda sententia, seu modus alter inducendi applicationem virtulis, per rationem existendi in loco.-Adhuc rejicitur.-Posset autem aliquis opinionem Cajetani aliter interpretari, dicendo hanc applicationem virtutis non esse quidem necessariam ad præsentiam, seu indistantiam Angeli a corpore, nihilominus tamen esse necessariam, ut Angelus dicatur esse in tali corpore tanquam ex intrinseco loco. Quia si neque actio transiens, nec etiam applicatio ad illam intercedat, nullus est contactus, vel nexus, aut habitudo inter Angelum, et corpus, ratione cujus Angelus in corpore, tanquam in suo loco esse dicatur. Et in hoc sensu non erit tam falsa hæc sententia, sicut in simili expositione de præcedenti dixi; mihi tamen non probatur. Unde imprimis dico istum loquendi modum non esse consentaneum modo loquendi Scripturæ, et Patrum; nam loquendo per terminos locales, simpliciter dicunt Angelos esse in cœlo, vel aliis locis corporeis, in quibus nullam actionem ad extra, nec virtutem ad illam applicatam habent, ut variis exemplis, et modis probatum est. At vero illa opinio dicto modo explicata rem totam ad modum loquendi revocat, dum admittit naturalem præsentiam Angeli ad corpus sine applicatione virtutis, et nihilominus negat illum esse locum Angeli; ergo in tali modo loquendi potius Scripturam, et Patres imitari debemus.

8. Addo deinde, si præter intimam præsentiam inter Angelum, et corpus, et ubi utriusque, vel actio transiens, vel applicatio virtutis necessaria esset ad localem unionem, (ut sic dicam) præferendam fore primam opinionem huic secundæ, quia per actionem transeuntem dici potest aliquo modo Angelus contingere corpus, vel continere illud. At vero applicatio virtutis prout explicata est, nullum contactum, vel quasi vinculum novum inter Angelum, et corpus efficit. Quod probatur, quia ille actus voluntatis, in quo illa applicatio consistit, est pure immanens, quamdiu passionem

transeuntem non inducit. Ergo pro tunc nondum contingit corpus, nec tam illud respicit, ut passum, quam ut objectum. Quod aliter declaratur, quia ille actus magis est propositum de futura actione, quam de præsenti; ergo non potest in præsenti esse ratio existendi in corpore magis, quam ipsa substantia, vel potentia, vel præsentia Angeli. Item declaratur amplius, quia ille modus applicationis virtutis ad rem valde distantem haberi potest: nam Angelus existens in cœlo potest attendere ad ea, quæ aguntur in terra circa Petrum, verbi gratia, cum actuali voluntate illi succurrendi, vel illuminandi illum, cum oportuerit: nam id subito, et quasi in momento facere potest per innatam celeritatem; ergo ille modus applicationis non potest esse ratio essendi in loco, cum hæc propinquitatem, et indistantiam requirat, sive illam secum afferat, sive supponat.

9. Tertia sententia ait dictam rationem existendi in loco esse instar operationis. — Propter hæc est tertia sententia, quæ duas præcedentes, vel corrigit, vel limitat, et nihilominus aliquid præter præsentiam substantialem requirit, ut Angelus sit in loco, illud autem esse dicit aliquid instar operationis. Hæc opinio tribuitur Capreolo in 2, dist. 2, quæst.1, sed revera ille in conclus. 1, expresse loquitur de applicatione virtutis, (ut supra retuli). In articulo tamen tertio respondendo ad argumenta Aureoli contra eamdem conclusionem videtur hanc sententiam indicare, dum ait: Quod contactus virtutis potest dici omne illud, quod se habet per modum operationis transeuntis in locum, aut corpus extrinsecum, et exeuntis ab Angelo, sive illud sit motus localis, sive ministratio Angeli, sive præsidentia ejus super corpus locatum, sive continentia, qua continet corpus, sive unitio ejus ad corpus, sive influxus in corpus, sive quodcumque aliud per modum actus secundi, et operationis transeuntis. Potest etiam pro hac sententia allegari D. Thomas in dist. 6, quæst. 1, art. 3, dum ait: Locum non deberi Angelo secundum suam essentiam, sed solum quantum ad operationem, vel per modum congruentiæ, sicut in opere contemplationis, vel per modum necessitatis, sicut in his quæ circa nos operantur. Et ita declarat, Angelos esse in cœlo empyreo, tanquam in loco congruente ad contemplationem. Idemque insinuat, quæst. 3, de Potentia, art. 19, ad 2, quatenus dicit: Quod etiam nunc nihil prohibet Angelos non esse in loco si voluerint: et si etiam semper sint in loco propter ordinem, quo creatura spiritualis præsidet cor

porali. Et iterum ad 4, dicit: Angelos esse in cielo empyreo, quatenus est congruus contemplationi, quamvis necessarius non sit. Hæc sententia non habet peculiare fundamentum, sed quia supponit necessarium esse contractum virtutis, ut Angelus sit in loco extrinseco, et hoc in vera operatione transeunte servari non potest, ideo saltem aliquid instar operationis invenire, et explicare conatur.

10. Impugnatur primo proxima sententia.Verumtamen vel hæc sententia cum præcedenti coincidit, vel nihil novi affert, quod ad rationem formalem essendi in loco conferre possit. Unde imprimis considerandum est, aliud esse loqui de ratione finali, propter quam Angelus est in aliquo determinato loco, aliud de ratione formali per quam ibi constituitur: nam sunt valde diversæ, et hic rationem formalem inquirimus, non finalem. Nam formalis est necessaria, et determinata ex natura rei: finalis vero nec necessaria est, nec determinata, sed est variabilis, et extrinseca, et ex parte agentia potius, quam ex vi existentiæ in loco adjuncta. Et declaratur hæc distinctio, quia si Angelus hic adsit, et actu non operetur, non poterit hic esse per operationem tanquam per rationem formalem essendi in loco: poterit tamen dici esse propter operationem, tanquam propter finem, si huc accedit animo, et intentione hic aliquid postea operandi. Illa ergo omnia, quæ in hac opinione multiplicantur, et dicuntur esse instar operationis, explicant quidem aliquo modo rationem finalem existendi in loco, non tamen rationem formalem. Quod imprimis patet in ea quæ dicitur congruitas loci. Nam hæc congruitas in corpore magis, quam in Angelo consideratur, et in corpore supponitur, non fit ab Angelo. Ut in exemplo de cœlo empyreo, congruentia illius loci est, vel nobilitas, claritas, et pulchritudo illius corporis, vel situs ejus supremus, et a corruptibilibus, et mutabilibus rebus maxime separatus. Hæc autem congruentia non est ratio formalis, per quam Angelus constituatur in loco, vel contingat locum, ut per se notum videtur. Sed ex illa sumitur motivum constituendi ibi Angelos, ut congruenter, et decenter sint, quod ad rationem finalem reducitur: ad eum modum, quo res corporalis in loco suæ conservationi congruo collocatur, non quia congruitas illa sit formalis ratio locandi, sed quia est motivum, et ratio finalis. Sicut etiam homo in statu innocentiæ constitutus est in Paradiso tanquam in loco congruo, quamvis propria ratio constitutiva loci, seu essendi in loco alia fuerit.

11. Impugnatur secundo excludendo quæ assignantur instar operationis.—Excluditur ministratio. Idem explicari potest discurrendo breviter per ea, quæ Capreolus numerat, et inquirendo quid sint, quantumve ad rationem essendi in loco conferre valeant. Et omisso motu locali, de quo jam dictum est, addit primo ministrationem. Quæ dici quidem posset una ex rationibus finalibus, propter quam potest Angelus ad locum mitti, vel ibi adesse: nullo autem modo illa potest esse ratio formalis essendi in loco. Tum quia, licet ordine intentionis illa sit prior, in ordine executionis prius est esse alicubi, quam ibi ministrare. Ut, verbi gratia, quando missus est Angelus Gabriel adannuntiandum Virgini mysterium salutis, prius ingressus est ad eam, per quod ibi esse capit, et postea ministerium suum inchoavit, loquendo ad Virginem juxta verba Lucæ 1: Et ingressus Angelus ad eam dixit. Tum etiam quia hæc ratio ministrandi manifeste est extrinseca, et pendens ex intentione agentis, possetne Angelus esse in eodem loco sine relatione ministerii. Tum denique, quia vel est sermo de ministratione actuali seu in actu secundo, vel tantum in actu primo, et quasi in animi præparatione. Primum non fit sine actuali operatione, et actione transeunte, quam hæc sententia supponit non esse necessariam, secundum autem non excedit applicationem virtutis, et sine substantiali præsentia esse potest. Et ita contra hanc partem procedunt omnia dicta contra præcedentem sententiam, et facient, quæ jam contra alteras partes addemus.

fere omnia pertinent ad rationem finalem essendi in loco, formalem autem non attingunt, quia fere omnia esse possunt sine præsentia, seu indistantia substantiæ Angeli, quæ ad essendum in loco imprimis necessaria est, ut jam ostensum est.

12. Excluditur præsidentia seu ornatus primo. Secundo ergo loco addit Capreolus, præsidentiam, refertque Aureolum interrogantem, quid sit hæc præsidentia. Cui ille respondet: Quod non est influxus alicujus qualitatis, aut virtutis, sed dicit quamdam nobilitationem et exornationem, et actuationem corporis per spiritum. Et hoc modo dicit non solum Angelos sanctos esse in cœlo empyreo ornando illud, sed etiam dæmones esse in inferno, veluti ornando locum illum. Et allegat divum Thomam in 4, distinct. 48, quæst. 2, art. 4, ad 3. Rursus vero interrogando quid sit iste ornatus, vel nobilitatio, respondet : Quod est quædam relatio significata per modum actionis transeuntis, et ordo quidam congruentiæ unius ad alium, vel superioritatis, vel deputationis unius ad alium. Sed hæc omnia imprimis non excedunt applicationem virtutis, imo vix illam attingunt, unde omnia dicta contra applicationem virtutis, non minus contra hæc omnia procedunt. Deinde

13. Excluditur secundo. Assumptum probatur, nam ordo congruentice inter cœlum empyreum, et Angelum sanctum semper inveninitur, etiamsi Angelus sit in terra. Quod si dicatur, tunc Angelum non actu ornare cœlum, sed solum quando est illi præsens; hoc ipsum a Cajetano et aliis Thomistis merito redarguitur, quia talis ornatus, et supponit realem præsentiam, et indistantiam, et in reipsa nihil illi addit, sed solum denominationem extrinsecam, quam ex sola præsentia Angelorum in cœlo nos apprehendimus. Unde frustra extenditur hoc ad existentiam dæmonum in inferno, quia revera etiam in nostro modo concipiendi, et denominandi, dæmones non ornant illum locum, sed potius ipsum deformant. Neque D. Thomas in illo modo loquendi, et respondendi persistit. Idem argumentum fit superioritate, nam Angelus superior est corpori, etiamsi in illo non sit. Item de deputatione, quia deputatio non est, nisi denominatio ab actu aliquo mentis, vel divinæ, vel creatæ, quo Angelus deputatus est ad aliquod ministerium, vel ad operandum in aliquod corpus, quam deputationem retinet ubicumque sit. Idem est de præsidentia, quia hæc etiam in dignitate quadam morali, seu in aliquo munere consistit; unde haberi potest, etiamsi Angelus distet ab eo loco, cui præsidere dicitur. Imo non solum quoad munus, sed etiam quoad aliquem ejus usum durare potest. Nam ad eum, qui præsidet, pertinet curam habere subditorum, et præcipere, vel ordinare aliquid, et hæc potest facere Angelus superior, etiamsi distans sit, quia hæc fiunt per attentionem, intelligentiam, vel locutionem, quæ in Angelis propter distantiam non impediuntur. Idemque est de custodia: nam Angelus custos suo modo præsidet homini sibi commendato, et nihilominus quamvis sit in cœlo empyreo, semper est custos, et inde præsidet, imo etiam custodit, ut fatetur divus Thomas, 1 part., q. 143, art. 6, ad 3, et in 2, dist. 11, p. 1, q. 1, art. 4, ad 5. Ergo ista omnia nullo modo pertinent ad rationem formalem essendi in loco.

14. Excluditur tertio.-Ac tandem quoniam Capreolus fatetur hanc præsidentiam, vel ornatum non esse nisi relationem quamdam, interrogare possumus, an sit relatio rationis,

« PredošláPokračovať »