Obrázky na stránke
PDF
ePub

2 de Censib., quatenus dicit tributum esse signum subjectionis; cum ergo neque ecclesiæ, neque earum bona sint subjecta potestati sæculari, neque etiam tributis sæcularibus subjici possunt. Quæ ratio generalis est de omnibus ecclesiasticis bonis, et ita etiam loquuntur alia jura.

et spiritualis congregatio ex clericis coalescens. Ergo ille titulus divini dominii non est sufficiens ad fundandam hanc exemptionem a tributis, quia tributum magis consideratur respectu proximi domini, nam ab illo solvendum est. Alioqui etiam Domini est terra, et plenitudo ejus; omnia enim altius et perfectius sunt sub dominio divino, quam humano; tamen, quia illud dominium divinum non excludit humanum, sub hoc posteriori respectu bona humana capacia sunt tributorum; ergo idem erit cum proportione in bonis ecclesiasticis. Nam, licet peculiari modo dicantur esse Dei, quia ad ejus cultum peculiari modo ordinata sunt, nihilominus quatenus sunt bona temporalia, quibus homines uti debent, non possunt non esse sub aliquo humano dominio.

5. Ratione probatur conclusio.-Ut autem fundamentum hujus immunitatis in his bonis specialiter declaremus, advertere oportet duos respectus in eis considerari posse, ut in eis hæc immunitas fundetur: unus est, quod hujusmodi res sunt sub speciali dominio Dei, ut dixi; alius est, quia tales res sunt specialiter consecratæ aut benedictæ. Prior respectus generalis est omnibus his bonis, quæ ecclesiastica nuncupantur, et ideo de illo in hoc capite dicemus; de altero vero, qui minus universalis est, dicemus capite sequenti. Dico ergo, habitudinem illam ad Deum tanquam ad peculiarem dominum sufficere ad fundandam dictam exemptionem, non solum in humano, sed etiam in divino et naturali jure. Nam, si dominus honorum non potest esse subjectus tributis, neque etiam ipsa bona possunt tributis onerari, ut infra etiam de clericis dicemus, tum quia bona adhærent personæ, et sequuntur conditionem ejus tanquam accessorium principale; tum etiam quia solutio talis tributi per se non potest ab alio, nisi a domino bonorum postulari, et ita necesse est ut in ipsum redundet, et virtute illi tributum imponatur. At vero dominus horum bonorum ecclesiasticorum non potest esse subjectus tributis, cum sit ipsemet Christus; ergo neque ipsa ecclesiastica bona. Atque hic optime accommodantur verba Christi: Ergo liberi sunt filii, nam filius naturalis regis, sicut in persona sua exemptus est a tributo, ita et in suis propriis bouis; ergo multo magis bona ecclesiastica, quæ propria sunt Christi, et veluti proprium patrimonium ejus, ut Concilia loquuntur, libera sunt a vectigalibus et tributis.

[blocks in formation]

-

7. Prima responsio. Duobus modis respondemus: primo, negando assumptum; est enim valde probabilis sententia Navarri asserentis bona ecclesiastica proxime et immediate esse sub dominio Dei, et Christi Domini, non per metaphoram, sed per omnimodam proprietatem, ita ut nullus homo vel hominum. congregatio habeat proprium dominium, sed tantum dispensationem cum majori vel minori plenitudine potestatis. Quam sententiam dicit Navarrus esse communem consensum omnium catholicorum Doctorum. Et eam late probat decretis Pontificum et Conciliorum, ac rationibus, ut videre licet in Apologia de Redditibus ecclesiasticis, q. 1, monito 18 et 24, et in noviori editione tract. de Redditib., q. 1, monit. 16, 21 et 30, et q. 3, monit. 31, n. 7.

8. Bona ecclesiastica esse immediate sub dəminio Dei probatur.- Estque hæc opinio satis pia et probabilis, quæ hac ratione præter alias suaderi potest, quia si aliquis homo esset dominus bonorum, maxime Summus Pontifex, nam apud illum est suprema potestas dispensandi omnia ecclesiastica bona, ut supra visum est, et passim in canonibus traditur, dist. 96, 12, q. 2, et un titulis de Reb. Eccles. non alienand., et de Immunit. Ecclesiar. At Pontifex ipse non habet proprium dominium rerum ecclesiasticarum, etiam illarum quæ specialiter sunt Ecclesiæ Romanæ, ut sumitur ex Concilio Romano III, sub Symmacho, c. Non licet, 12, q. 2. Non enim potest suo arbitrio hæc bona expendere, vel alienare, sed tantum ut fidelis dispensator et prudens; ergo nec tota Ecclesia universalis habet tale dominium in talia bona, quia ipsi videantur in suo capite donata, sicut neque aliqua Ecclesia par

ticularis habet proprium dominium suorum bonorum ecclesiasticorum, quia quælibet Ecclesia pendet a Pontifice in suorum bonorum administratione, et universalis Ecclesia etiam in hoc est illo inferior; ergo omnes isti sunt tantum dispensatores horum bonorum, et non veri domini. Neque est inconveniens quod aliqua bona humana et temporalia fiant extra dominium mortalium hominum, quia fideles altiori mente quam humana, scilicet, per fidem operando, illa Christo donare potuerunt, et voluerunt, et ipse quamvis per ministros suos illa acceptet, fieri potest, et fit proprius illo rum dominus.

9. Quia vero non desunt graves auctores qui dominium harum rerum apud homines esse dicunt, saltem apud Ecclesiam, vel universalem, vel particularem respective, juxta intentionem eorum qui talia bona Ecclesiis donarunt, ut videre licet in Turrecr., c. Videntes, 12, q. 1, in art. 2, et Cajet. 2. 2, 7. 43, art. 8, ideo respondendum est aliter, abstrahendo ab opinionibus, inter quas fortasse, quod ad hoc punctum attinet, magis est quæstio de nomine quam de re. Dico ergo, esto talia bona sint sub aliquo humano dominio, hoc non obstare quominus a tributis exempta esse debeant divino jure. Tum quia, non obstante illo dominio Ecclesiæ, negari non potest quin ad jus Christi Domini peculiari modo pertineant, cum ad ejus cultum et honorem peculiariter donata sint, propter quod patrimonium Christi dicuntur, ut vidimus; et in canon. 39 Apostolor., alias 40, vocantur hæc bona Dominica, seu res Dominica; hoc ergo satis est, ut neque ad alios usus applicari, nec tributaria fieri debeant. Tum etiam quia illæmet personæ, vel communitates quibus talium rerum dominium attribuitur, non sunt subjectæ sæcularium principum jurisdictioni; ergo nec talia bona debent ab eisdem principibus tributis subjici, juxta regulam paulo antea positam. Assumptum declaratur, quia Ecclesia, sub cujus dominio dicuntur esse hæc bona, non ha bet hoc dominium, ut est communitas civilis, sed ut ecclesiastica, et ut est corpus Christi mysticum; sed Ecclesia, ut talis est, non subest sæculari principi, sed Pontifici; ergo nec ecclesiastica bona.

CAPUT XIX.

AN EXEMPTIO A TRIBUTIS SECULARIBUS CONVENIAT ECCLESIÆ, ET REBUS SACRIS OB EARUM SPECIALEM SANCTITATEM SEU CONSECRATIONEM.

1. Aliud fundamentum hujus exemptionis esse potest peculiaris consecratio, aut benedictio, vel deputatio talium rerum, ut sint quasi proxima instrumenta divini cultus. Quæ ratio non est ita universalis sicut præcedens; in his tamen rebus, in quibus reperitur, sufficientem causam buic exemptioni a tributis præbet. Et imprimis inter bona immobilia tantum ecclesiæ ipsæ, seu templa, et similia loca divino cultui proxime dicata, hunc peculiarem modum sanctitatis participant. Nam cætera bona immobilia, ut sunt prædia Ecclesiarum, et similia, non habent hujusmodi respectum, sed solum illum, ratione cujus remote pertinent ad divinum cultum, quatenus ad sustentationem ministrorum ordinantur. Et ideo D. Thom. 2. 2, q. 99, art. 1, hæc bona collocat in ultimo gradu tertiæ speciei rerum sacrarum, cum tamen templis et locis sacris secundam speciem tribuat.

2. Prima conclusio: locis sacris etiam ratione consecrationis debetur immunitas.-luter bona ergo immobilia ecclesiastica, templa, et loca sacra merentur (ut ita dicam) hujusmodi exemptionem a tributis ob peculiarem titulum sanctitatis. Ita sumitur ex c. Secundum canonica, et c. Sancitum est, 23, q. 8, et c. 1, de Censib., in quibus area ecclesiæ seu fundus ubi ædificata est, imo et horti juxta ecclesiam positi, et prædia in dotem ecclesiæ peculiariter collata (qua solent mansus appellari), a tributis eximuntur; ergo multo magis domus ipsæ, seu fabricæ templorum aut ecclesiarum, eadem gaudent exemptione. Nam reliqua, quæ adjacent ecclesiæ, et sunt quasi partes ejus, eximuntur propter sanctitatem ipsarum ecclesiarum; ergo multo magis ipsæ ecclesiæ, juxta dialecticorum regulam: Propter quod unumquodque tule, etc. Quamvis possit etiam alia ratio in ecclesiis considerari, quia non sunt res fructiferæ aliquorum temporalium proventuum, neque habent usum civilem, seu sæcularem pretio æstimabilem, sed tantum usum sacrum, ad quem sanctificatæ sunt, vel peculiariter dicatæ; et ideo intrinsece sunt incapaces temporalis tributi. Et eadem ratio exemptionis invenitur in area ecclesiæ, et

in atriis, et in aliis partibus, vel locis adjacentibus ecclesiæ, quæ alium fructum non habent præter ejusdem ecclesiæ usum, seu servitium. Dos autem seu mansus ecclesiæ licet temporales proventus ferre possit, quia vero omnes illi fructus ad ecclesiæ sustentationem censentur necessarii, ideo cum ipsa ecclesia dos ejus eximitur.

[ocr errors]

3. Bona ecclesiastica, ad sustentationem ministrorum ordinata, non eximuntur ratione alicujus consecrationis. In aliis autem ecclesiasticis bonis, tam immobilibus quam mobilibus, quæ tantum ad sustentationem ministrorum, vel expensas ecclesiæ ordinantur, ut sunt pecunia, triticum, vinum, et aliæ res usu consumptibiles, non habet locum ratio specialis consecrationis, ut constat, sed solum eximuntur in prædictis juribus, vel ex ratione generali divini dominii, vel quia integre et sine diminutione ad sustentationem ecclesiæ necessariæ sunt. Hæc tamen posterior ratio minus universalis videri potest, quia interdum possunt esse abundantiores alicujus ecclesiæ fructus, ita ut sumptus computentur, sicut revera fieri debet, atque ita illa ratio, moraliter loquendo, erit etiam adæquata et universalis. Alia vero sunt mobilia bona ecclesiæ, quæ peculiari et latiori modo res sacræ dicuntur, quas D. Thomas supra, in tertia specie et in secundo gradu ejus numerat. In primo enim gradu ponit sacramenta, quæ ad præsens non referunt; in secundo vero ponit vasa consecrata, imagines sacras, et reliquias Sanctorum, sub quibus comprehendit etiam vestimenta sacra; imo et generaliter addit omnia quæ ad ornatum ecclesiæ et ministrorum pertinent; eademque ratio, vel major est de chrismate, et oleo benedicto, quæ ab sacramenta reduci possunt; itemque de Agnus Dei, granis benedictis, et similibus.

4. An res sacræ si ratione materiæ vendanlur, tributis subjiciantur. — De hoc ergo posteriori genere rerum sacrarum dubitari potest, an, secluso respectu ad peculiare dominium Dei, vel Ecclesiæ, ex vi solius consecrationis, seu quasi sanctificationis quam habent, exemptæ sint a tributis, quorum res mobiles sunt capaces, ut gabellarum, si ratione materiæ vendantur, aut vectigalium, si ab uno in alium locum transferantur. In quo dubio nihil invenio specialiter dictum ab auctoribus.Solum enim de bouis ecclesiasticis in generali tractant, et de illis, tain mobilibus quam immobilibus, indefinite, ac proinde universaliter definiunt a tributis

esse exempta. Sub bonis autem ecclesiasticis omnes res sacras, quas enumeravimus, plane comprehendunt, et consequenter sentiunt omnes illas eadem exemptione gaudere. Potest autem hæc sententia fundari in alio principio, nimirum, quod illi duo respectus supra positi, scilicet, rei existentis sub peculiari dominio Dei, et rei specialiter sacratæ et divino cultui proxime dicatæ, ita distinguantur, ut prior respectus possit separari a posteriori, tanquam universalior illo; nihilominus posterior nunquam separetur a priori, quia, en ipso quod res aliqua est aliquo modo sacra, desinit esse sub humano dominio, et ad solum divinum proxime pertinet, et inde consequenter fit ut a tributo humano sit exempta, remote quidem ratione consecrationis, proxime vero ratione personæ Christi, sub cujus dominio existit.

5. An res sacræ ex vi solius consecrationis ab humano dominio eximantur. Illud autem fundamentum, nimirum, rem sacram, eo ipso quod talis est, extra humanum dominium fieri, valde commune est inter jurisperitos; ita enim sentit Glossa de rebus inanimatis, in c. Frequens, dist. 54, v. Reddi, et in c. Comperimus, 14, q. 6, et in c. Episcopus in Dicecesim, 7, q. 1, v. Altaria, quas Glossas ibi Doctores probant. Verum est illas expresse non dicere, rem inanimem consecratam non posse esse sub humano dominio, sed non posse ad vulgares et communes usus iterum converti, et ideo si res ante consecrationem erat sub alicujus dominio, et invito domino consecrata sit, non esse illi restituendam. Quod videtur aperte docere Gregorius, in d. capit. Comperimus, alias lib. 6, ep. 58, in d. 2. Clarius Navarr., in dicta Apolog. de Reddit., monit. 24, n. 5, universaliter ait, bona sacra nullius puri hominis vel hominum esse, sed Dei tantum, et Domini nostri Jesu Christi. Quod probat ex § Nullus, Inst. de Rerum divis., ubi res sacræ nullius esse dicuntur, ubi ratio redditur his verbis: Quod enim divini juris est, id nullius in bonis est. Non dicitur autem esse nullius, quia ita careat domino, ut possit fieri primo occupantis; ergo dicitur nullius, quia non est sub dominio alicujus puri hominis, sed sub speciali dominio Dei, ut notavit Glossa, in dicto § Nullius, et in 1. 2, ff. de Rerum divis., quæ Glossæ ibi communiter approbantur, ut Navarr. refert. Et pro hac sententia allegari possunt jurisperiti dicentes, si quis furetur calicem ex privata domo, non competere actionem furti contra illum domi

no domus, nisi fortasse nomine Dei, quia res sacra nullius hominis est, sed solius Dei, ut videre licet apud Sylvestr., v. Sacrilegium, § 2. Denique confirmari potest hæc sententia, quia laicis non licet vasa aut vestimenta contrectare, c. In sancta, et cap. Vestimenta, de Consecr., dist. 1, cum similibus; ergo multo minus capaces sunt dominii talium rerum.

6. Res sacre ex vi solius consecrationis non eximuntur ab humano dominio. Hoc autem fundamentum ita indistincte sumptum non videtur verum, saltem in eo rigore in quo Navarrus loquitur. Primo, quia nullum est jus ecclesiasticum, quo omnes privatæ personæ, vel communitates humanæ incapaces fiant dominii talium rerum, eo ipso quod consecratæ sunt; neque etiam ex natura rei sunt incapaces, nam possunt habere verum titulum dominii circa rem ipsam, seu circa materiam rei consecratæ, nulla enim ratio est cur consecratio sola dominium auferat. Multi enim Theologi dicunt hominem habere dominium, etiam ipsius gratiæ, quæ multo magis supernaturalis est quam vas consecratum. Deinde si persona privata sit ecclesiastica, præsertim sacerdos, non est cur non possit esse proprie dominus calicis, vel aliarum rerum sacris ministeriis deservientium, quia ex parte materiæ potest illas suis sumptibus facere, et ex parte consecrationis potest illis libere et suo jure uti legitimo usu, quod satis est ad rationem dominii. Si vero sit laicus, potest etiam habere titulum dominii circa materiam. Et licet post consecrationem non possit per se ipsum licite illis rebus uti, propter incapacitatem persona, potest tamen illis uti per alios convenientes ministros, et similiter aliis potest facultatem concedere utendi hujusmodi rebus, et ipso invito nemo potest tales res vel usum earum usurpare sine injustitia ; ergo signum est privatum hominem, etiam laicum, posse habere talium rerum dominium. Denique usus etiam et experientia hoc persuadet, nam multæ privatæ personæ possident tanquam proprias hujusmodi res consecratas, ut vestimenta sacra, et calices, et paramenta altarium, quæ sæpe habent in suis privatis oratoriis, in quibus, vel etiam in propriis cubiculis habent sacras imagines, reliquias Sanctorum, et alias res benedictas, de quibus etiam disponunt tanquam proprii domini, donando, mutando, vel etiam vendendo, quantum ex parte materiæ fieri potest, quæ omnia non solum ecclesiasticis, sed etiam laicis licita esse idem usus persuadet, nam ab hominibus piis et prudentibus

fiunt, et a Prælatis sine reprehensione vel contradictione tolerantur.

7. Verum furtum committit, qui rem consecratam alicujus privatæ personæ surripit. · Quapropter non videtur verum esse, quod prædictæ Glossæ absolute dicunt, hujusmodi res semel consecratas non esse laicis reddendas, etiam si ante consecrationem ipsorum essent, et ipsis invitis consecratæ sint. Nam imprimis hoc non dicit Gregorius, in d. c. Comperimus, in quo loquebatur de quibusdam synagogis Judæorum, quæ ipsis invitis in ecclesias fuerant translatæ et consecratæ, de quibus ait Gregorius, licet consecratæ fuissent sine causa, nihilominus non esse reddendas Judæis, sed pretium domorum solvendum; et rationem reddit, quia quod semel consecratum est, non valet Judæis restitui. Ubi non loquitur universe de laicis fidelibus, sed de Judæis infidelibus, qui ad usus profanos illas domos convertere volebant, quod post consecrationem non licet. Unde ex illa sententia pro laicis fidelibus ad summum colligere licet, non esse illis res sacras reddendas, imo nec permittendas, ut eis ad profanos seu communes actus utantur; si autem solum ad sacros usus illas possidere et retinere velint, non est cur illis non tradantur, si alioqui jus proprium in hujusmodi res habere supponantur. Atque ob similem rationem non videtur vera alia juristarum assertio, videlicet, non committere verum furtun, qui calicem, verbi gratia, aut aliam rem consecratam a privata persona, quæ eam tanquam propriam possidet, surripit. Nam, licet illi furto addatur circumstantia sacrilegii, non ideo tollitur vera malitia furti, nam est injusta acceptio rei alienæ, invito domino. Neque illa injustitia est contra alium, præterquam contra illum qui rem illam, licet sacram, tanquam propriam possidet; ergo contra illum furtum committitur, et non est cur actio furti illi denegetur. Non videtur ergo illo modo satis expediri proposita difficultas.

8. Res consecratæ, etiamsi ab humano dominio non eximantur, manent a tributis exemptæ. Materia rei semel consecratæ iterum ad profancs usus applicari nequit. Nihilominus tamen probabilius mihi videtur, hujusmodi res ex vi suæ consecrationis exemptas esse a vectigalibus et similibus tributis, quia jura et doctores indifferenter loquuntur de bonis ecclesiasticis, sub quibus omnes res sacras comprehendunt. Item quia est hoc valde consen taneum divino et naturali juri, quia his rebus

tanquam sacris debetur honorarius et religiosus cultus, ut in septima Synodo dicitur; ergo contra rationem est, ut per exactionem tributorum profanentur. Præterea, quia licet negare non possimus, hujusmodi res sacras interdum esse sub dominio privatorum fidelium, nihilominus etiam verum est, ad Deum speciali jure et titulo pertinere, quatenus ad illius cultum ita dicatæ sunt, ut jam non possint ad profanos usus converti, præsertim quamdiu consecrationem, et formam ad illam necessariam retinent; imo, etiam si illam amittant, materia ipsa propter respectum ad priorem consecrationem a communibus usibus abstrahitur, juxta cap. Ligna, et cap. Altares, de Consecr., dist. 1. Ex quo etiam fit ut, licet manere possint sub hominis dominio, nihilominus dominium illud valde restringatur, et coarctetur ad solum usum sacrum; ergo merito hujusmodi res exemptæ esse debent a tributo, tum quia videtur peti propter habitudinem, quam habent ad usum sacrum, cum jam non habeant alium moralem usum ; tum quia videtur exorbitans et iniquum, temporale tributum exigere a domino talis rei, cum jam illam non ut temporalem, sed ut sacram, et quodammodo spiritualem possideat.

CAPUT XX.

UTRUM QUÆLIBET BONA CUM ECCLESIASTICA FIUNT, EO IPSO SINT AB OMNI TRIBUTO ET ONERE CIVILI ILLIS INHERENTE EXEMPTA.

1. Hæc quæstio maxime locum habet in rebus immobilibus, quibus solent imponi onera realia, quæ ipsis moraliter inhærent, et cum illis incedunt, et ratione illarum solvuntur, quatenus fructiferæ sunt, vel usum habent pretio æstimabilem, distinctum a dominio. Rebus autem mobilibus non solent imponi ista onera, seu tributa realia propter contrariam rationem, quod per se fructiferæ non sunt, ideoque solum de illis exiguntur tributa, mediante aliqua actione, qualis est negotiatio, vectio, etc. Non repugnat tamen super rem mobilem imponi onus per modum alicujus servitutis, et ideo generalis proponitur quæstio, an quæcumque bona desinant esse cuicumque civili aut sæculari oneri subjecta, eo ipso quod ecclesiastica sunt.

[blocks in formation]

Ecclesiæ donata fuerunt. De prioribus tributis certissimum est, bona hæc, postquam ecclesiastica facta sunt, non posse fieri tributaria; quod in universum sine exceptione procedit, ut jura allata probant, et omnes scriptores catholici sine dissensione fatentur. De posterioribus autem oneribus est non parva controversia, nam communis sententia tenet, bona ecclesiastica non eximi a tributis realibus quæ ipsis inerant, priusquam ecclesiastica fierent. Ita tenet Barthol., in leg. De iis, Cod. de Episc. et Cleric., et in leg. Placet, Cod. de Sacros. eccles. ; Innocent., in c. Non minus, de Immunit. eccl., n. 4; Glossa, in c. Secundum canonicam, 23, q. 8, quam ibi sequitur Archidiaconus; item Glossa, in c. Tributum, v. De exterioribus, et in c. Sancitum, v. Annua, et in c. Secundum, eadem causa et quæst., et in capite primo de Immunitat. ecclesiarum, in 6, verb. Bonorum, ubi idem Joann. Monachus et Joannes Andreas docent; et Panormitan. in dieto capit. 1 de Censib., numero sexto et septimo, et in cap. ultim. de Vita et honestate Clericorum, num. duodecimo. Ubi declarat opinionem hanc esse intelligendam, quando onus est perpetuum et invariabile, quia tunc intelligitur esse annexum possessionibus, non vero alias. Idem habet in cons. 26, volum. 1, et cons. 3 et 6, volum. 2. Et hanc opinionem sequitur Sylvest., verb. Immunitas, 1, quæst. 5, versicul. Tertium, quamvis fateatur hoc in Italia non servari; et Angelus, eodem verb. Immunitas, n. 36, ubi distincte explicat hoc procedere, sive onus impositum fuerit ex dispositione publica, puta principis, sive ex dispositione privata. Et idem cum eadem declaratione latius tradit Gregor. Lopez, partit. 1, titul. 6, 1. 54, Gloss. 4, et tit. 15, 1. 1, Glos. 4, in fine, ubi etiam leges regni Castellæ in eamdem sententiam allegat.

Secundum.

3. Primum fundamentum. Tertium. Prima confirmatio. Secunda confirmatio. confirmatio. Fundatur hæc sententia primo in aliquibus juribus civilibus, præcipue in 1. ult., Cod. de Exaction. tributorum, lib. 10, Auth. Idem prædium, C. de Sacros. Eccles., quæ refertur etiam a Gratiano, in § Idem prædium, 10, q. 2, quatenus ibi supponitur, prædium Ecclesiæ posse habere onus fiscale, id est, tributi solvendi principi, ut notat etiam Glossa ult., in Authent. Sicut alienatio, Cod. eodem. Expressius hoc fundatur in leg. Placet, Cod. de Sacros. Eccles., et leg. De iis, Cod. de Episc. et Cleric., et a simili iu 1. 1, Cod. de

« PredošláPokračovať »