Obrázky na stránke
PDF
ePub

tanquam a termino ad quem dicit intrinsecam habitudinem transcendentalem. Nam si corpus a Deo annihilaretur, necessario Angelus amitteret illum modum, nec posset illum conservare etiamsi vellet. Sicut modus unionis animæ ad corpus necessario destruitur, destructo corpore, huic enim unioni comparatur modus ille angelicus ab auctoribus hujus sententiæ. Unde colligunt multa de motu Angelorum, quæ in sequentibus capitibus expendemus. Unum solum quoad examinandam hanc sententiam necessarium est, hic adnotabo. Aiunt enim, Angelum ratione hujusmodi non esse per se, et immediate, vel (ut rem declarem) perdenominationem intrinsecam propinquum, vel distantem ab aliis corporibus, vel a centro, et polis mundi, sed tantum mediante corpore, et per denominationem a propinquitate, vel indistantia illius.

2. Superioris opinionis auctores. Hanc opinionem refert ex recentioribus (illis non nominatis) Pesantius, 1 part., q. 52, art. 1, disp. 2, et dicit favere illi Richardus, in 1, distinct. 57, quæst. 1, sed nihil prorsus habet de tali unione. Magis posset attribui Capreolo supra: nam illud quod vocat, instar operationis, etiam vocat, unionem Angeli ad corpus, per quam dicit aliquo modo vigorari corpus, aut magis activum reddi. Ille tamen in sensu longe diverso loquitur, nec putat illam unionem esse modum in Angelo, sed potius habitudinem, nescio, quam corporis ad Angelum, et tandem concludit illam unitionem in hac vita nobis non esse satis notam. Ex recentioribus autem solum Vasquez invenio hanc sententiam docentem, 1 part., disputat. 188, cap. ult. Non adducit autem peculiare fundamentum, sed reprobatis aliis opinionibus, putat solummodo hunc superesse, quo Angelus possit in loco esse. Et hac ratione tribuit hanc sententiam Henrico, quodlib. 1, quæst. 9, quia refutatis superioribus opinionibus, concludit aliquid esse addendum in substantia Angeli, quo in loco constituatur, quod esse non potest, nisi hic modus, ut Vasquez addit. Qui etiam supponit hunc modum non esse impossibilem, et ideo non esse cur negetur, cum nihil aliud supersit. Addit denique commoditates (ut ita dicam) ex hoc modo resultantes, prima quod illo posito, facile intelligitur Angelum posse ab omni loco absolvi: Secundo quod poterit sine difficultate intelligi transitus Angeli ab extremo ad extremum sine medio: tertia, quia ratione hujusmodi poterit esse in majori, vel minori loco pro voluntate sua, a qua ille

modus pendet et substantiam ipsam secundum se non consequitur.

3. Impugnatur proposita sententia quoad unionem.Hæc sententia quatenus requirit ex parte Angeli, ut in loco sit, modum superadditum ipsi substantiæ, ratione cujus alicubi determinate sit, nobis probatur, juxta ea, quæ capite secundo diximus, et in sequenti puncto dicemus. Quatenus vero ait, per hunc modum. non solum habere Angelum propinquitatem, et indistantiam a corpore, sed etiam veram, et realem unionem cum illo, mihi valde displicet, qui rem novam addit, quam non intelligo, et pluribus difficultatibus, et incommodis plenam invenio. Primo igitur argumentor contra hanc partem, quia non potest intercedere inter aliqua duo realis unio, nisi ex illis resultet aliquid vere, et realiter unum, præsertim quando inter se immediate uniuntur, sed ex Angelo, et corpore, non sit aliquid realiter unum; ergo nulla esse potest talis unio. Major videtur ex terminis per se nota, quia unio est quasi via ad unum, et ideo si unio est realis, aliquid realiter unum ex illa resultaret. Item quia unio est nexus, et vinculum inter unita; ergo facit ex eis aliquid unum. Loquor autem de unione reali, ut excludam unionem affectus, qualis est inter amantem et amatum, et omnem unionem mere extrinsecam, qualis est ordinis, ut in exercitu, vel compositionis artificiosæ, qualis fit inter partes domus, aut navis, etc., quamvis in his omnibus semper resultet aliquid unum proportionatum unioni. Nunc autem loquor de unione reali, quæ physica potest appellari, nec possum melius illam explicare, et a præcedentibus distinguere, quam ex intrinseca dependentia, qua ille modus unionis dicitur pendere a corpore, cui Angelus uniri dicitur, scilicet quod omnino pendet a corpore, ita ut manere non possit, si corpus destruatur: nam hoc est signum realis, ac Physicæ unionis, et ideo necesse est, ut aliquid etiam physice unum ex illa resultet, esto illa unio, et unitas accidentaria sit.

4. Progreditur impugnatio.- Varia unionum genera.-Minor principalis argumenti non aliter a me probatur, quam petendo, ut explicetur nobis, quod vel quale sit hoc unum, quod ex Angelo, et corpore resultat, præter aggregatum quoddam duarum substantiarum simul positarum. Nam si alio specialiori modo ex illis fit unum, profecto aliquod nomen recipere potest, et saltem per analogiam ad aliquam unionem nobis notam posset explicari.

Sic enim sancti Patres, etiam supremam, et omnium mirabiliorem unionem humanitatis ad verbum declarare conati sunt per analogiam ad alias uniones, et explicando illud unum, quod ex illa resultat. Quomodo ergo credibilis est unio inter Angelum, et corpus, quam nec fides docet, nec ejus terminum ratio assequitur; imo neque per analogiam ad alias uniones concipi, nedum explicari potest. Unde etiam argumentari soleo, quia illa non est unio materiæ cum forma, nec est accidens cum subjecto, nec naturæ cum supposito, nec partis cum parte, et est major quam propinquitas secundum locum, ut illa opinio supponit, qualis ergo est? aut sub qua ratione poterit a nobis concipi? Ad quod argumentum solum respondent esse quamdam conjunctionem Angeli cum substantia corporis secundum se, non prout hic, aut alibi existit, quæ est propria rerum spiritualium, aut earum, quæ in modo existendi in corpore, illas imitantur, ut est corpus Christi in Eucharistia. Sed per hoc nullo modo explicatur illa unio, sed nuda assertio repetitur, ideoque nullo modo argumento satisfit.

5. Impugnatur secundo. Et explicatur amplius difficultas, quia omnis realis unio fit, vel propter perfectionem ejus, cui fit unio, vel propter utriusque perfectionem, vel ut ex rebus sic unitis resultet aliquid aptum ad aliquam operationem propriam, et peculiarem talis compositi: sed nihil horum in tali unione Angeli ad corpus invenitur; ergo. Major potest facile inductione ostendi in omnibus unionibus, quas experimur. Nam forma materialis unitur materiæ, ut eam conservet, vel perficiat, et ut conservetur in ipsa, et ut resultet totum, quod est per se unum. Et anima unitur corpori, ut illi det vitam, et ut per illud possit suam perfectionem, saltem quoad operationem consequi. Et similiter accidens unitur subjecto, et ut illud perficiat, et ut in eo conservetur, et sic de cæteris. Et ratio est, quia alias unio erit superflua, quod natura abhorret. Minor autem probatur, quia Angelus per talem unionem non perficitur, quia ratione illius nihil potest operari, nec ad suas proprias operationes perficiendas aliquid per corpus consequi. Dices indigere unione prævia, ut possit in ipsum corpus operari. Sed contra, quia illa operatio solum esse potest motus localis, ad quem non requiritur unio realis moventis, et mobilis, sed assistentia, vel propinquitas sufficit. Qua ratione probavimus supra cum D. Thoma, spiritum non uniri corpori per modum formæ propter

solum motum localem, quia talis unio ad illum. non est necessaria, quæ ratio de omni unione physica æqualiter procedit. Eo maxime quod Angelus potest esse in cœlo empyreo, quod movere non potest; ergo non est in illo per unionem realem ad illud, quæ propter motum fiat. Nec etiam ex illa unione perficitur corpus, alias perficeretur formaliter, quod intelligi non potest. Sequela patet, quia illa perfectio corporis, non est per efficientiam Angeli in ipsum, ut supponitur, ergo debet esse immediate, et formaliter, ita ut Angelus sit forma propria corporis, quasi accidentalis, quod intelligi non potest. Dices fieri posse, ut Angelus per suam assistentiam corpus perficiat, absque causalitate effectiva vel formali, sed hoc evertit unionem. Solum enim habere poterit locum absque efficientia, sed non formaliter. Nisi quis perfectionem vocet, quam Capreolus ornatum appellabat, quod ad summum intelligi potest morali modo: sicut dignus habitator dici potest ornare, et quasi perficere domum. Ad hoc autem non est necessaria unio physica, sed sola præsentia, seu assistentia, ut per se notum est. Denique ex vi talis unionis illud compositum vel potius aggregatum ex corpore, et Angelo nullam peculiarem operationem habere potest: sed corpus ita potest exercere suas transeuntes operationes, ac si ibi non esset Angelus, et Angelus suas immanentes actiones, ac si ibi non esset corpus, ergo frustranea est, et ficta talis unio.

6. Impugnatur tertio.-Tertio principaliter argumentor, quia ad realem præsentiam Angeli in corpus non est necessarius talis modus unionis ex parte Angeli; ergo frustra cogitatur. Consequentia probatur, tum ad hominem, quia ille modus solum introducitur ab his auctoribus, ut ratione illius possit Angelus dici præsens huic operi magis, quam alteri, tum simpliciter, quia si præsentia esse potest sine tali modo, illa sufficit, ut Angelus dicatur esse in cœlo et in terra, ac proinde, ut sit in loco (ut statim ostendemus). Probatur ergo antecedens, et imprimis cum præsentia inter corpus, et Angelum mutua sit, quantum ad entitatem, seu substantialem indistantiam, si ad illam esset necessarius aliquis modus unionis, potius in corpore, quam in Angelo ponendus esset. Quia magis mutabile est corpus, quam Angelus; ergo si unio illa fit per mutationem alterius extremi: potius dicendum est fieri per mutationem corporis, quam Angeli, quia si Angelus maneret realiter unitus corpori, et consequenter id sufficeret, ut Angelus esset in corpore, et me

diante illo esset propinquus, vel distans ab aliis corporibus. Deinde probo, non esse necessariam talem unionem in Angelo, vel in corpore: quia si duo corpora in eodem spatio extensa, et modo quantitativo divina virtute penetrentur, habent mutuam præsentiam realem cum indistantia substantiarum, et quantitatum sine speciali modo unionis alterius ad alterum, vel e converso; ergo ad hanc.præsentiam sufficit ex parte uniuscujusque extremi proprius modus ubicationis in tali spatio, qui modus in unoquoque corpore est absolutus respectu alterius, et ab illo independens, in quo differt a proprio modo unionis; ergo idem modus mutuæ præsentiæ inter Angelum, et corpus sufficere potest. Respondebunt, aliam esse rationem in spiritu, quam in corpore. Sed hactenus illam non reperi, nec ab ipsis traditam inveniri. Nam quæ interdum insinuatur de distantiam ad centrum, et polos mundi, nimirum Angelum in sua substantia esse incapacem ejus, falsum est, et plura absurda ex illo sequuntur, ut paulo post dicam, et ex dicendis de motu Angelorum evidentius constabit.

7. Impugnatur quarto. Quarto id recte confutatur: nam Deus est summus spiritus, et nihilominus est intime in corporibus per talem præsentiam sine ullo modo formalis unionis, vel ex parte Dei, vel ex parte corporis; ergo etiam Angelus poterit habere realem præsentiam ad corpus sine unione. Antecedens si bene intelligatur est certissimum. Consulto non locus sum de unione formali, quia, ut supra dixi, Deus necessario esse debet per operationem in re in qua est per præsentiam: at illa dici potest unio effectiva, non formalis. Nec hanc secum affert operatio. Nam licet cum operatione necessario sit conjuncta existentia in re per præsentiam, quæ est distincta ab existentia in re per operationem, nihilominus nullam formalem unionem includit. Quia nec ex parte Dei talis modus unionis insurgere potest, alias mutaretur Deus, nec ex parte corporis, quia non est naturaliter capax talis unionis distinctæ a dependentia in genere causæ efficientis, ut per se clarum est. Prima vero consequentia probatur, quia nulla ratio specialis in spiritu creato addi potest. Quamvis enim in multis differat ab increato, illæ differentiæ huic causæ non inserviunt.

[blocks in formation]

mutabilis, et capax novi modi, et illo indiget, ut sit præsens. Ex hac vero differentia solum concluditur in spiritu creato requiri novum modum, Ubi substantiæ additum, non tamen probatur, requiri novum modum unionis. Unde consequentia suam vim retinet: nam si spiritus increatus est præsens corpori sine unione, cur non poterit esse creatus? Alia differentia esse potest, quia Deus est immensus, et non Angelus. Sed hoc in idem redit, quia existentia Angeli in loco est quædam participatio præsentiæ Dei cum imperfectione limitationis, et compositionis, et mutationis ratione modi supra additi, nihilominus tamen sicut præsentia illa, quæ participatur, est sine unione, ita participatio ipsa optime intelligi potest, et debet per solam creatam præsentiam, sine modo unionis. Tertia differentia cogitari potest, quia Deus fit præsens rebus per rerum mutationem, non sui, Angelus vero acquirit præsentiam per suam mutationem. Sed imprimis hoc etiam in idem redit, ideo enim id contingit, quia ex parte ipsius supponitur immensitas, in Angelo autem fit per mutationem, quia non est immensus, inde autem non sequitur, quod illa mutatio requirat modum unionis distinctum a modo ubicationis. Deinde addo, non semper requiri mutationem ex parte Angeli: nam si Angelus sit in aliquo corpore, et, illo ablato, alio loco illius in eodem situ substituatur, incipiet Angelus esse in posteriori corpore sine sui mutatione. Nam quod illa corporum mutatio fieri possit sine mutatione Angeli, mihi evidentissimum videtur, sicut in capite secundo probatum est.

9. Impugnatur quinto prædicta sententia.Unde possumus argumentari quinto, deducendo contrarium ex dicta sententia tanquam inconveniens. Sequitur enim ex illa opinione, quando Angelus est in uno loco pleno aere, non posse inde aerem expelli, in locum ejus aqua, verbi gratia, introducta, quin Angelus vel simul feratur cum aere, vel mutetur in seipso in aliquo modo sibi intrinseco. Consequens autem contra omnem rationem videtur; ergo. Sequela manifesta est, quia si aer mutetur hinc, et Angelus non comitetur illum, dissolvetur unio, et sic mutabitur Angelus in modo unionis, quia non potest manere ad corpus jam distans, ergo, ut non dissolvatur unio, necesse est, ut et Angelus cum corpore feratur, sive dicatur per se, sive per accidens moveri, quod postea videbimus; ergo alterum ex illis duobus necessario sequitur. Quod autem neutrum cum ratione asseratur, probatur, quia

aqua, verbi gratia, expellens hunc aerem non habet vim ad faciendam mutationem in Angelo: et fieri potest, ut Angelus nolit illam facere, quid enim repugnat? ergo non est unde necessario sequatur talis mutatio.

10. Effugium.-Destruitur.-Evasio alia. -Refellitur.-Dices sequi ex vi unionis, nam ex ipso quod Angelus vult non relinquere unionem, cogitur comitari aerem. Sed contra: nam potius inde sequeretur, aquam non posse in hoc casu expellere aerem ab hoc loco, resistente voluntate Angeli, nam hæc efficacior est ad continendum aerem in tali loco, quam aqua ad expellendum illum. Suppono enim, Angelum velle permanere hic, id est, in hac distantia, quam habet a centro, et polis mundi sine ulla mutatione in se facta, quod juxta illam sententiam fieri non potest sine continentia aeris in illo loco. Solum video dici posse talem voluntatem repugnantiam involvere, quia repugnat Angelum permanere hic, id est, in hac distantia, moto aere, et non facta mutatione in Angelo. Sed hoc gratis dici videtur, et peti principium, quia et nulla ratio repugnantiæ in illis terminis ostendi potest, et licet talis esset, non sequitur Angelum velle, ut sint simul ea, quæ repugnant, sed potius velle resistere alteri motori extrinseco, ne aerem inde pellat. Atque recte sequitur, non posse aerem inde moveri per impetum aquæ existente in Angelo tali voluntate.

:

11. Superioris argumenti confirmatio.-Et potest hoc ita confirmari: nam sequitur ex illa opinione, posse hominem, verbi gratia, aut aliud corporale movens intrinsece mutare Angelum, vel localiter movere saltem per accidens ipso nolente, vel saltem non volente hoc autem satis absurdum, et incredibile per se apparet. Sequela patet, quia postquam Angelus voluntarie se univit corpori, manebit unitus, licet ab illa voluntate cesset; ergo illo posito, si tunc homo moveat, verbi gratia, lapidem, cui Angelus se applicuit, et univit, vel dissolvet unionem cum Angelo, et sic mutabit illum cum lapide, atque ita movebit illum localiter, saltem per accidens, sine consensu voluntatis ejus.

12. Impugnatur sexto.- Modus præsentia et unionis ex natura rei distinguitur.-Sexto argumentor, quia modus præsentiæ, seu ubicationis, et modus unionis ex natura rei, distincti sunt, et modus præsentiæ ex natura rei est prior, modus vero unionis posterior, qui absque illo priori esse non potest, quamvis e contrario prior esse possit sine posteriori: Sed

in Angelis necessarius est prior modus præsentiæ absolutus ab unione, ut in capite secundo ostensum est; ergo superflue additur posterior, tum quia sine illo sufficienter salvantur omnia, quæ de loco et motu Angelorum ex Scriptura, Patribus, aut rationis discursu colligere possumus, ut jam ex parte ostensum est, et plenius ex dicendis patebit: tum etiam, quia rationes factæ sufficienter improbant illum modum, et nulla utilitas illius ostenditur, ut solvendo rationes contrarias patebit. Consequentia ergo cum minori probatæ sunt. Major etiam ex parte probata est in corporibus se penetrantibus: nam in eis est præsentia mutua sine unione, quod est sufficiens indicium distinctionis, vel prioritatis, saltem in subsistendi consequentia. Imo suo modo idem invenitur in duobus cœlis, verbi gratia, contiguis, nam sunt sibi præsentes quoad mutuum contactum, et maximam naturalem propinquitatem sine vera unione physica inter se. At vero e contrario nunquam invenientur duo corpora, vel duæ res inter se physice unitæ, quin sint etiam indistantes, et mutuo inter se sufficienter præsentes. Nam sicut ad agendum sufficiens approximatio est necessaria conditio, et ideo inter agens, et passum creata ordine saltem naturæ supponenda est, ita multo magis unio realis quæ magis intrinseca est, intimam præsentiam localem præsupponit.

13. Id declaratur in anima rationali. -Declaratur hoc maxime in anima rationali corpus informante: nam in ea est modus unionis, ut nune suppono. Deinde est etiam modus fundans relationem propinquitatis distinctus ab unione, et separabilis ab illo; ergo etiam in re spirituali illa duo distincta sunt. Antecedens probatur primo. Quia in instante generationis hominis prius natura creatur anima, quam corpori uniatur; ergo prius etiam natura fit modus præsentiæ in anima concomitanter cum creatione, quam fiat unio animæ ad corpus. Probatur consequentia, primo quia facta creatione animæ in illo instante posset Deus non efficere unionem, et tunc maneret anima creata hic, et intra corpus, et non illi unita. Secundo quia ex vi talis creationis anima illa est, ut ita dicam, suflicienter approximata, ut huic corpori possit uniri, et non ita fit propinqua aliis corporibus, ut videtur per se manifestum. Illam autem propinquitatem habet ratione præsentiæ substantialis, quam habet ad tale corpus; ergo est aliquid distinctum ab unione. Tertio, quia dissoluta unione, posset Deus facere, ut anima non mutaretur localiter,

quid enim repugnat? Nam similiter potest animam separatam alibi jam existentem præsentem facere corpori sine formali unione, sicut Samuel in forma visibili Sauli apparuit, et Moyses similiter apparuit in transfiguratione Domini. Nec potest cum probabilitate dici illas animas non fuisse realiter, et substantialiter præsentes, ubi visibiliter apparebant, quia id valde repugnat proprietati illorum verborum, Et apparuerunt illis Moyses, et Elias, et similium. Neque enim fingi potest, quod habuerint aliam unionem physicam ad illa corpora, in quibus apparebant, quamvis illa substantialiter non formarent, quia nec anima est capax talis unionis, nec illa est necessaria, imo vero neque intelligibilis est. Denique quando totus homo mutat locum, etiam anima mutat propinquitatem, vel indistantiam ad alia corpora; ergo mutat suum Ubi, seu localem præsentiam, quam prius habebat in tali spatio, et respectu centri, et polorum mundi, et non mutat modum unionis; ergo signum est, modum præsentiæ esse distinctum a modo unionis, et de esse magis absolutum, ac proinde esse posse sine unione; ergo frustra fingitur in Angelis talis unio ultra substantialem præsentiam.

pra ostensum est, et iterum postea videbimus. Secundum vero punctum de mundi transitu ab extremo ad extremum sine existentia in medio, dubium est, tamen licet id admittatur, dicimus sine dicta unione posse optime salvari, ut infra videbimus. Quod si forte non posset defendi ille transitus sine modo unionis: potius esset negandus talis transitus, quia nulla ratione ostenditur necessarius, quam admittenda unio, quæ multum rationi repugnat. Denique quod ultimo loco ponitur de præsentia Angeli in majori, vel minori loco, per modum ubicationis, sufficientissime declaratur, ut in superioribus visum, et iterum in sequentibus occurret.

14. Ad fundamentum contrariæ sententiæ in num. 2.-Ad primam rationem contrariam eodem numero. Ad secundam. -Ad tertiam. Fundamentum contrariæ sententiæ solum probat Angelum non esse in loco sine aliquo modo superaddito substantiæ ejus; non tamen probat illum esse modum unionis. Unde cum addit non posse esse alium facile negatur: quia ipsum Ubi angelicum est modus substantiæ ejus, et non est modus unionis, ut probatum est. Imo cum assumitur illa unionem esse possibilem esto id concederetur, nihil posset inferri, quia oporteret ejus necessitatem probare, quæ certe nulla est. Addo vero falsam esse assumptionem, nam censeo illam unionem esse impossibilem, saltem per naturalem potentiam creaturæ, et ordinariam Dei, quidquid de potentia absoluta disputari possit. Quod autem ibi addebatur de distantia spiritus a corporibus, statim examinabimus, quale sit. Denique utilitates, quæ in dicta sententia considerantur, nihil probabilitatis, vel credibilitatis illi adjungunt. Nam prima tantum abest, quod sit utilitas, vel potius inconveniens a nobis reputetur, et ita posset argumentum retorqueri, quia absurdum reputamus dicere, Angelum intra mundum existentem posse nullibi esse, id est, in nullo certo, ac definito mundi loco, ut su

CAPUT VII.

PER QUID TANDEM ANGELUS SIT IN LOCO EXTRIN-
SECO.

1. Vera conclusio. Superest, ut in hoc puncto nostram sententiam proponamus. Dicimus ergo, Angelum esse in loco per solam præsentiam substantiæ suæ indistantis a corpore, in quo esse dicitur, ac proinde denominationem hanc essendi in loco ex parte Angeli solum dicere intrinsecum modum præsentiæ, seu Ubi, quod supra capite secundo explicuimus: connotare autem coexistentiam corporis in eodem situ seu spatio, in quo Angelus præsens existit. Hanc sententiam inter Scholasticos, clarius explicuit Richardus in 1, dist. 37, art. 2, quæst. 1, ubi dicit, rationem formalem applicationis Angeli ad locum esse simultatem ejus cum loco, vel cum re in loco existente. Et in solut. argum. idem repetit, et magis declarat. Et ex modernis eam optime declarat, et defendit Pesantius, et eam tribuit Alensi, 2 p., quæst. 32, memb. 1, et Henrico, quodl. 2, quæst. 9, et quodl. 4, quæst. 17, et aliis scholasticis asserentibus, Angelum esse in loco per suam substantiam: et merito, nam isti non excludunt modum præsentiæ ubicationis, ut in capite secundo explicavi, sed excludunt operationem, et quidquid ei simile cogitatur, aut petitur ultra dictam præsentiam. Et eamdem defendit cum magna exaggeratione Daniel Malonius in 2, dist. 8, disp. 9, sect. 2 et 3, cum his, quæ addit in quarto ubi respondendo ad primam questiunculam aperte dicit, eo ipso quod Angelus habet suum Ubi spiritale, simul cum Ubi alicujus corporis esse ibi in loco definitive. Et pro eadem sententia merito allegari potest Hugo de sancto Victore, lib. de

« PredošláPokračovať »