Obrázky na stránke
PDF
ePub

tionis, explicabimus, prius enim alia jura expendere necesse est.

20. Tertio ergo colligi potest hoc canonicum jus ex cap. 1, de Immunit. Eccles., in 6, ubi prius querela et abusus sæcularium potestatum refertur, quæ nituntur et student, ut illis collectas, et talias, et alia hujusmodi Ecclesia persolvant, prætextu bonorum quæ acquisiverunt, vel extra manum suam ponant hujusmodi acquisita. Et postea talis abusus damnatur, declaraturque non licere quibuscumque jurisdictionem temporalem exercentibus exactiones quascumque Ecclesiis imponere, vel exigere ab eisdem pro domibus, prædiis, vel quibuscumque possessionibus ab eisdem Ecclesiis legitime hactenus acquisitis, vel in posterum acquirendis. In quibus verbis imprimis expendo, non solum reprobari exactiones de bonis quæ jam possidebantur ab ecclesia, quando fuit impositum tributum, sed etiam de bonis quæ postea acquiruntur, etiam si talia bona, cum antea essent sæcularia, tributis essent subjecta. Nam quod de hujusmodi bonis sit sermo, manifestum est. Propterea enim laici volebant cogere Ecclesiam, ut vel tributum solveret, vel bona dimitteret, ne ipsi privarentur tributo bonis annexo; ergo de his bonis tributariis loquitur jus illud, et nihilominus statuit ut talia bona, eo ipso quod ad Ecclesiam transeunt, ab exactionibus talium tributorum sint exempta. Unde etiam expendo, ibi distincte et universaliter prohiberi, quascumque collectas vel exactiones imponere vel exigere, utique circa ecclesiastica bona; ergo non solum est prohibitum hæc imponere, sed etiam exigere quæ imposita jam erant, prius quam Ecclesia illa bona acquireret. Atque hic textus, adjunctus præcedentibus proxime allegatis, videtur mihi satis probabiliter sententiam hanc ex jure canonico comprobare.

21. Ex jure civili probatur assertio.-Primo.-Hæc jura non probant sufficienter assertionem.-Superest dicendum de jure civili, ex quo nonnulla verba Justiniani adduci solent, quibus hæc assertio videtur significari, et imprimis afferuntur illa quæ Gratianus refert in cap 2, 10, q. 2: Ea, quæ ad beatissimæ Ecclesiæ jura pertinent, vel posthac forte percenerint, tanquam ipsam sacrosanctam et religiosam Ecclesiam intacta convenit venerabiliter custodiri. Quæ verba fuerunt imperatoris Leonis, et referuntur a Justiniano, in 1. Jubemus, C. de Sacros. eccles. In eis autem generaliter dicitur, omnia bona, quæ ad Ecclesiam perveniunt, esse intacta servanda, sicut

ipsam Ecclesiam ; ergo jam non licet tributa pro illis exigere, sicut nec pro Ecclesia. Sed ut supra in simili dicebam, si argumentum efficax esset, nimium probaret, videlicet, omnia Ecclesiæ bona debere ita intacta servari, ut nulla pensio vel onus, etiam ex præcedenti pacto proveniens, pro illis exigi possit, quia ipsa ecclesia, seu fundus et area ejus hac immunitate gaudet, quod esse falsum ostendimus. Ergo illa æquiparatio non universaliter, sed juxta materiam subjectam accipienda est. Unde attendendum est, in ea lege specialiter prohiberi alienationes bonorum ecclesiasticorum, et in hoc sensu dici debere intacta custodiri, id est, sine diminutione, venditione, aut alia simili mutatione, sicut conservantur Ecclesiæ. Et ita accepit illam decisionem Pontifex, in capit. Nulli, de Rebus eccles. non alien., cum ita concludit: Omnes sacerdotes ab hujusmodi alienatione abstineant, pœnas timentes, quas Leonina constitutio comminatur. Ergo vox illa intacta, sine fundamento in textu extenditur ad tributa, et præsertim ad ea quæ inhærent bonis, priusquam ecclesiastica fiant. Nam si Ecclesia recipit bona sub tali onere, licet postea illud solvat, nihil propterea proprium alienat, quia talia bona non fuerunt a principio integre (ut sic dicam) translata in Ecclesiam, sed cum diminutione talis oneris, et ideo, illud postea solvendo, non alienat proprium, sed justum debitum solvit.

22. Unde etiam Gratianus non pro exemptione a tributis, sed ab alienationibus verba illius legis adduxit, et ad eumdem finem alia multa ex decretis Pontificum adducit, tum ibi, tum etiam 12, q. 2, in quibus aliqua verba sunt generalia, quæ non recte ab aliquibus ad tributa applicantur. Ut sunt illa Pii, epist. 2: Ad sedem Apostolicam perlatum est, quod quidam pradia divinis usibus tradita humanis applicant usibus, et Domino Deo, cui tradita sunt, ea subtrahunt, ut suis usibus inserviant; quapropter ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne prædia usibus secretorum cœlestium dicata, a quibusdam irruentibus vexentur. Quibus verbis aliqui volunt esse prohibita omnia tributa ex ecclesiasticis prædiis, quia solutio tributi humanus quidam usus est; omnis autem applicatio talium bonorum ad humanum usum ibi censetur prohibita. Sed, licet hoc possit per accommodationem quamdam ad propria tributa regia applicari, non tamen in universum ad om

Cap. Prædia, 12, q. 2.

nia temporalia onera, vel pensiones, quas interdum potest Ecclesia, ex prædiis suis, etiam laicis solvere ex justo antecedente titulo juxta priorem assertionem. Ibi ergo tantum est sermo de usu humano injusto, et contra jus Ecclesiæ usurpato, ut declarant illa verba: Deo, cui tradita sunt, ea subtrahunt. At vero solutio pensionis justo titulo debitæ non est injustus usus, nec per illum Deo subtrahitur, quod illi fuerat donatum; nam a principio fuerat donatum cum tali onere; jus ergo ad tale onus non fuerat donatum, et ita non subtrahitur Deo quod traditum illi erat, sed quod in ipsa donatione fuerat reservatum. Ideoque dici etiam potest, illum usum non proprie esse ecclesiasticorum bonorum, ut talia sunt, sed ut aliqua ex parte sæcularibus oneribus subjecta permanserunt. Quapropter, nisi aliunde probetur antiqua tributa non permanere in bonis postquam ecclesiastica fiunt, ex illis verbis et similibus non probatur solutionem talis tributi ad alienationes vel alios usus prohibitos ecclesiasticorum bonorum pertinere.

23. Probatio altera ex civili jure. - Deinde potest confirmari assertio ex 1. Jubemus, C. de Sacros. eccles., ubi Valentinianus et Marcianus ecclesiastica privilegia confirmant, et subjungunt Quia humanitatis nostræ est, egenis prospicere, ac dare operam, ut pauperibus alimenta non desint, salaria etiam, quæ sacrosanctis ecclesiis in diversis speciebus de publico hactenus ministrata sunt,jubemus nunc quoque inconcussa, et a nullo prorsus imminuta præstari, liberalitatique huic promptissimæ perpetuam tribuimus firmitatem. Ex quibus verbis, et similitudine rationis, non improbabile sumi quidem potest argumentum, formaliter autem seu dispositive non probant intentum, quia lex illa nihil disponit de exemptione a tributis, sed tantum confirmat salaria, seu subventiones, seu annuas præstationes, quas imperatores de publicis bonis ecclesiis fieri jusserant. Hinc vero recte colligi potest, non fuisse imperatorum voluntatem, ut ex bonis Ecclesiæ acquisitis imperialia tributa exigerentur, cum potius ipsi imperatores multa ex aliis bonis ad subventionem pauperum Ecclesiis dare præciperent. Unde etiam ratio illa de subventione egenorum non minus suadet, debuisse fructus ecclesiasticorum prædiorum inconcussos et imminutos a publicis tributis servari, quam alia subsidia, quæ ad eumdem finem ex publicis bonis Ecclesiis præ

stabantur.

24. Fridericus proprie dicta Ecclesiarum bona a tributis exemit.-Bartoli expositio. Proprie igitur censetur dispositum et latum hoc jus civile a Friderico imperatore in sua constitutione, in qua generaliter statuit, ut nulla communitas, vel persona publica, vel prirata, collectas, vel exactiones. etc., Ecclesiis, vel piis locis imponere præsumat. Quæ lex cum indefinite loquatur, omnes exactiones proprium tributorum, quæ collectæ, vel alio simili nomine appellantur, ab Ecclesiis et earum bonis fieri prohibentur. Obstat tamen expositio Bartoli, in 1. De iis, C. de Episcop. et Cleric., ubi ait, constitutionem Friderici intelligendam esse solum de tributis personalibus, seu mistis, quæ imponuntur personæ pro rebus, nam hæc tantum vocantur proprie collectæ, et ideo non prohibere quin prædia Ecclesiæ sint tributaria, prout in eadem lege De iis, et in leg. Placet, Cod. de Sacrosanct. eccles., statuitur. Ideoque reprehendit Glossas ibi dicentes, illas leges De iis, et 1. Placet, derogatas esse per Authenticam, Item nulla, C. de Episcop. et Cleric. Quæ sententia placuit. etiam Panormitano in dicto capit. 1 de Censib.

25. Rejicitur expositio. - Eam tamen me rito reprobat Bald., in dicta 1. Placet, et universaliter sumpta videtur improbabilis. Nam ex illa sequitur, prædia Ecclesiæ, ex vi illius Authenticæ seu constitutionis Friderici, et consequenter ex vi juris civilis, non esse exempta a tributis realibus, etiam de novo impositis, postquam illa prædia ecclesiastica facta sunt, si tributa tanquam ordinaria et perpetuo duratura imponantur; consequens est omnino falsum, et ab omnibus reprobatum, ut in principio hujus capitis ex dictis in præcedenti supposui. Sequela probatur, quia prædicta tributa permittebantur per dictas leges Placet, et De iis; ergo si non sunt derogatæ per Fridericum, adhuc in sua vi manent, et consequenter ex vi juris civilis prædia Ecclesiæ erunt tributaria, etiam quoad tributa imposita postquam Ecclesia talia bona acquisierat. Quapropter negari non potest quin Authentica Item nulla, loquatur etiam de tributis realibus, nam absolute et universaliter prohibet exactiones ullas imponi Ecclesiis; nomine autem exactionum omnia tributa veniunt, tam ordinaria quam extraordinaria, et tam realia quam personalia, præsertim quia in ipso textu expresse distinguuntur exactiones Ecclesiis, et piis locis, vel personis ecclesiasticis imponenda, et omnes prohibentur; ergo

etiam Ecclesia et pia loca ab impositione cujuscumque tributi eximuntur.

tio.

26. Expositio Baldi.- Exploditur exposiAliter responderi posset, ibi quidem prohiberi Ecclesiis et piis locis exactiones imponi, non tamen illas postulari, quæ antea erant impositæ super bona, quæ cum illo onere ad Ecclesiam transierunt. Et ita limitat illam constitutionem Baldus, cum quodam Jacobo, in dicta Auth. Item nulla, n. 4; addit vero imperatorem non permittere, ut prædia Italica sint tributaria; extra Italiam vero, ubi sunt prædia tributaria, transire ad Ecclesiam cum onere suo. Verumtamein hæc distinctio et limitatio admittenda, non est. Primo, quia beneficium principis ample interpretandum est, maxime in causa religionis, juxta vulgarem legem Sunt persona. ff. de Religiosis et sumptib. funer. Secundo, quia privilegium universale extenditur ad præsentia et futura, juxta cap. Quia circa, de Privileg., et notat Barthol., in dicta 1. Placet, n. 8; ergo ex vi illius constitutionis fuerunt a tributis exempta omnia bona, quæ tunc erant ecclesiastica, quando illud privilegium concessum fuit, etiam si antea essent onerata tributis; ergo multo magis idem servandum est in omnibus bonis postea Ecclesiæ acquisitis. Tertio, quia verbum Imponere, in rigore non videtur ibi significare novam tributi impositionem, quia hoc modo soius princeps supremus potest tributum imponere, et tamen ibi prohibitio fit omnibus communitatibus et personis, non solum publicis, sed etiam-privatis; ergo necesse est ut verbum Imponere ibi significet vel comprehendat actionem, quæ ab omnibus exerceri possit; ergo prohibetur ibi omnis petitio, seu distributio, seu impositio solutionis tributi, quæ ab Ecclesia fiat, sive ex bonis acquisitis, sive ex acquirendis. Atque hoc modo confirmatur etiam satis probabiliter hæc sententia ex jure civili.

[ocr errors][merged small]

sumuntur. Talis est illa ratio, quod tributa propria jare subjectionis imponuntur, unde eodem jure exiguntur et solvuntur, juxta illud Pauli, ad Rom. 13: Necessitate subditi stale, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam, ideo enim et tributa præstatis; ergo, cessante subjectione, non potest juste exigi, tributum, quia cessante ratione debiti cessat debitum, quando ratio est adæquata, ut est in præsenti. At vero bona quælibet, eo ipso quod ecclesiastica fiunt, desinunt esse subjecta principi laico, quia extra ejus jurisdictionem fiunt; ipsa etiam Ecclesia, ad quam bona pertinent, est extra jurisdictionem ejusdem principis, et multo magis ipse princeps Christus, cujus sunt bona; ergo, co ipso quod talia bona fiunt ecclesiastica, fiunt exempta ab omnibus tributis, quæ in sola jurisdictione fundantur. Sicut si persona uni regi subjecta a jurisdictione ejusdem regis eximatur, eo ipso a tributis ejus eximitur; imo non solum persona, sed etiam bona ejus ab his tributis eximuntur, quia ratione personæ imponuntur; ergo similiter quando bona immobilia in eum statum transferuntur, ut neque ipsa, neque illi, qui habent dominium utile eorum (ut sic dicam), neque proprius ac principalis dominus eorum, sub jurisdictione principis maneant, eo ipso a tributis eximuntur.

28. Confirmatio. Et confirmatur hæc ratio ex alio principio juris, quod ubi dispositio aliqua ad eum casum venit, a quo incipere non potuisset, prior dispositio cessat, quando nimirum eadem ratio militat in continuatione quæ in inceptione. Ita vero est in præsenti; nam impositio vel exactio tributi non potest incipere in ecclesiasticis bonis; ergo nec potest in eisdem bonis, postquam ecclesiastica facta sunt, continuari. Ideoque in talis tributi impositione a principio hæc conditio intelligitur inclusa, ut tamdiu duret, quamdiu res illa non fuerit inhabilis, seu incapax talis tributi; tunc enim sicut inchoari non posset tributum, ita neque conservari, quia eadem est utriusque ratio, ut declaratum est, et magis ex responsione ad fundamenta prioris sententiæ constabit.

[ocr errors][merged small]

nibus Ecclesiæ æquiparari, nam Ecclesiam majoribus privilegiis gaudere æquum est. Authentica vero illa, quæ supponit esse posse in Ecclesiæ bonis onera fiscalia, verum habere poterit in oneribus prioris generis, si fortasse bona, quæ ad Ecclesiam transierunt, prius erant ex contractu vel quasi contractu fisco obligata, et in eo casu locum habere potest decisio illa, quam retulit Gratianus, in c. 2, § Item prædium, 40, q. 2. Ad jura canonica respondebimus ex professo duobus capitibus sequentibus. Ad rationem, quod res transit cum onere suo, respondetur, efficaciter probare priorem assertionem, non tamen urgere contra secundam. Ratio autem discriminis est, quia illud axioma procedit, quando res non transfertur in statum, in quo talis oneris incapax fiat: nam si tanta sit mutatio, consequens necessario est ut res a tali onere eximatur. Sic enim servus, si legitime ordinetur, ab onere servitutis eximitur, et res consecrata, licet antea esset muneribus sordidis aut profanis subjecta, vi consecrationis ab eis eximitur. In præsenti ergo bona,cum ecclesiastica fiunt, in altiori quodam statu constituuntur, in quo tributorum sunt incapacia, non tamen aliorum realium onerum, quæ ex contractibus privatis nascuntur; et ideo per talem mutationem propria tributa cessant, non vero aliæ pensiones, nisi in casibus specialibus in jure expressis. Et tunc necesse est ut vel is, qui jus aliquod habebat in talia bona, talem eorum mutationem fieri consentiat, vel ut ei recompensatio fiat, juxta ea quæ capite sequenti di

cemus.

30. Quæsitum.- Expeditio. -Sed interrogabit aliquis cur non idem postuletur respectu principis, quando bona illi tributaria in Ecclesiam transferuntur. Cum enim inde detrimentum et diminutionem in bonis suis patiatur, injuste cum illo fieri videtur, si absque illius consensu vel compensatione talis mutatio fiat. Respondetur neutrum hic esse necessarium. Et ratio diversitatis est, quia princeps antea non habebat proprium dominium, vel jus aliquod particulare dominio æquivalens, ratione cujus ei deberetur tributum, sed solum ratione jurisdictionis illud exigere poterat, quia sub ejus superiori administratione erat res ipsa, vel dominus ejus. Nulla autem ratio justitiæ obligat ad conservandam rem illam sub jurisdictione temporalis principis, quia dominus ejus potest de ipsa libere disponere. Maxime vero potest eam Deo dicare seu donare, per quam donationem fiunt talia

bona ecclesiastica; non est autem necessarius consensus principis ut bona sæcularia ecclesiastica fiant. Quod (ut dixi) et jure canonico cautum est, et jure divino naturali, ratione dicta, satis videtur fundari.

31. Neque refert quod proventus principis inde possint diminui, quia diminutio non fit in propriis bonis, sed in; stipendiis communibus, estque per accidens; consequitur enim ex subtractione materiæ, religiose et juste facta, et ob hanc causam non debetur recompensatio. Præsertim quia etiam e contrario contingere potest ut, si bona ecclesiastica vendantur, et sæcularia fiant, tributaria esse incipiant, et ita proventus principis augentur. Quæ omnia in privatis oneribus ex peculiari jure seu dominio profectis locum non habent, ut ex dictis satis constat. Accidit quod cessatio tributi in eo casu non fit privata voluntate vel auctoritate donantis; sed fit auctoritate juris, vel divini, vel humani in divino fundati. Et ideo ibi etiam non deest consensus principis ipso jure datus virtute dictæ legis civilis, qui revocari amplius non potuit, postquam Ecclesia beneficium illud et privilegium acceptavit, quanquam etiam sine illo id fieri posset virtute juris divini, vel etiam canonici, sicut supra de hac exemptione ecclesiastica generaliter ostensum est.

Unde

32. Ad ultimam confirmationem. ad ultimam confirmationem respondetur, detrimentum illud ordinarie non esse magni momenti, neque illius considerationem haberi, propter rationes factas. Si tamen aliquando contingeret tot bona Ecclesiæ acquiri, ut in grave præjudicium magnamque diminutionem regalium proventuum redundaret, Summus Pontifex consulendus est ; nam ad illum spectat in hujusmodi casibus remedium adhibere. Non enim licet christianis principibus ecclesiastica bona invadere, ut in dicta Auth. Item nulla expresse dicitur, nec etiam possunt de illis disponere aut statuere, ut in superioribus probatum est.

CAPUT XXI.

ALIQUIBUS OBJECTIONIBUS OCCURRITUR, ET QUAM SIT ANTIQUA HÆC BONORUM ECCLESIASTICORUM EXEMPTIO, OBITER EXPLICATUR.

1. Prima objectio, ex jure canonico. - Contra ea quæ in superioribus capitibus definita sunt, aliqua objici possunt, quæ vel falsam esse doctrinam, vel saltem nimis novam sua

dere possunt. Et primo, ex jure canonico objicitur cap. Si tributum, 11, q. 1, sumptum ex Ambrosio, orat. seu concion. 1, de Basilicis non trad., in fine, ubi inquit: Si tribulum petit imperator, non negamus, agri Ecclesiæ solount tributum. Et similia fere habet in cap. Conrenior, 23, q. 8, sumpto ex eadem oratione, et epist. 33, ad Sororem, quæ nunc est 13, lib. 2. Secundo objicitur c. Tributum, 3, q. 8, ubi Urbanus Papa sic inquit: Tributum in ore piscis, piscante Petro, inventum est, quia de exterioribus, quæ palam cunctis apparent, Ecclesia tributum reddit. Et infra: De exterioribus Ecclesiæ, quod constitutum antiquitus est, pro pace et quiete, qua nos tueri ac defensare debent, imperatoribus persolvendum est. Tertio objicitur c. Sancitum est, 23, q. 8, ubi specialiter dicuntur exempta a tributis ecclesia cum hortis, atriis et domibus ei conjunctis, et mansis ejus; postea vero additur: Et si amplius aliquid habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant, per quæ verba tributum aliquod significatur, ut omnes intelligunt, et ipsa præ se ferunt. Hæc ergo est generalis regula, quod bona Ecclesiæ solvunt tributum, illis paucis exceptis quæ in principio posita fuerant, quæ exceptio regulam in cæteris firmat. Et quamvis caput illud sit Concilii Wormatiensis provincialis, cap. 50, pro universa Ecclesia receptum est in c. 1, extra, de Ceusib., per Gregorium IX, qui solum ante quadringentos fere annos præcessit.

2. Secunda objectio, ex jure civili.-Secundo, principaliter ex jure civili objicitur 1. Placet, C. de Sacros. eccles., quæ est Honorii et Theodosii, in l. 40, de Episcop. et Cleric., in C. Theodosiano, ubi, licet Ecclesiæ eximantur a muneribus sordidis, et ab extraordinariis tributis, non tamen ab ordinariis, ut patet ex illis verbis apud Justinianum: Nihil præler canonicam illationem, id est, præter ordinariam, et certa regula statutam impositionem. Imo etiam posse exigi aliquid, si adventitia necessitalis sarcina repentina poposcerit, quam legem suo decreto inseruit Gratianus, in c. Generaliter, § Placet, 16, q. 1, significans jus canonicum legem illam non repudiare. Secundo objicitur lex De iis, C. de Episcop. et Cleric., ubi prædia clericorum cogenda dicuntur ad pensitanda fiscalia; sub prædiis autem clericorum etiam Ecclesiarum intelligi videu tur. Tertio objicitur 1. ult., C. de Exactor. tribut., lib. 10, quæ sic habet: Si dirina domus, aut quæcumque alia cujuscumque dignitatis atque fortunæ fundos quolibet titulo posse

derit, et non impositas reipublicæ functiones agnoverit, quemadmodum prior dominus dependebat, omnibus modis possessiones eorum publico vindicentur, ubi Glossa per publicas functiones exponit tributa, et annonas, onera (inquit) rerum, et ideo cum rebus ipsis ambulatoria. Sic enim imperatores rescripserunt, in vectigalibus ipsa prædia conveniri, 1. Imperatoris, ff. de Publicanis et Vectigalib., ac subinde hujusmodi tributa onera esse realia, et ab Ecclesiis deberi (juxta illam legem), quacumque ratione prædia ad eas devenerint.

3. Responsio universalis ad omnes objectiones factas.-Ad has objectiones possemus unico verbo respondere, illa jura procedere secundum antiquum morem, jam vero revocata esse, majoraque privilegia esse Ecclesiis concessa. Quæ responsio non gravate acceptari posset pro legibus civilibus, prout illam tradiderunt Glossæ, in dicta 1. Placet, et in dicta 1. De iis. Quod tamen spectat ad jus canonicum, incredibile est, per illud fuisse aliquando approbata hujusmodi tributa, præsertim post tempora christianorum imperatorum, et ideo, prius quam ad singula respondeamus, explicare oportet quam sit antiqua, quoad hanc partem tributorum, Ecclesiarum exemptio; nam de illa fere idem sentiendum censeo, quod de exemptione ipsa in genere in superioribus dixi, quia hæc pars quædam est ecclesiastica immunitatis, et non minus necessaria, minusve rationi consentanea, quam alia. Distinctio igitur supra tradita hic etiam præmittenda est; nam aliud est loqui de jure, aliud vero de facto.

4. Prima conclusio: quam sit antiquum privilegium non solvendi tributa ex bonis Ecclesiæ. - Primo ergo dicimus privilegium, seu jus non solvendi tributa ex ecclesiasticis bonis, a principio inditum, et cum ipsa Ecclesia quasi concreatum fuisse. Hoc facile patet ex supra dictis in genere de origine ecclesiasticæ immunitatis, et eodem modo declaraudum est. Nam imprimis censeo, hoc jus intrinsece oriri ex ipsa Ecclesiæ institutione, prout a Christo facta est; nam ex vi talis institutionis Ecclesia capax est ad acquirendum bona, tam immobilia quam mobilia, quæ ad solum Dei cultum vel pietatis opera sint destinata. Non enim habet Ecclesia hanc capacitatem seu potestatem ab imperatoribus, aut ab hominibus, sed intrinsece, et ex natura rei illam habet, eo ipso quod est hominum mortalium congregatio habens specialem unitatem et vinculum ex Christi institutione. Sive talis capacitas consi

« PredošláPokračovať »