Obrázky na stránke
PDF
ePub

2.Quod autem petis, ut quæstionem Trinitatis, hoc est de unitate divinitatis et discretione personarum, cante prudenterque discutiam, ut doctrinæ meæ, sicut dicis, ingeniique serenitas, ita nebulam vestræ mentis abstergat, ut quod nunc cogitare non potes. tis, intelligentiæ a me lumine declaratum oculis 1 quodammodo videre possitis: vide prius utrum ista petitio cum tua superiori definitione concordet. Superius quippe in eadem ipsa epistola, in qua hoc petis, apud temetipsum definisse te dicis,ex fide veritatem magis quam ex ratione percipi oportere. Si enim fides, inquis, sanctæ Ecclesiæ ex disputationis ratione,et non ex credulitatis pietate apprehenderetur,nemo præter philosophos atque oratores beatitudinem possideret.Sed quia placuit, inquis, Deo, qui infirma hujusmundi elegit ut confunderet fortia,per stultitiam prædicationis salvos facere credentes (I Cor.1,27),non tam ratio requirenda,quam auctoritas est sequenda sanctorum. Vide ergo secundum hæc verba tua,ne potius debeas, maxime de hac re, in qua præcipue fides nostra consistit, solam sanctorum auctoritatem sequi, nec ejus intelligentiæ a me quærere rationem. Neque enim cum cœpero te in tanti hujus secreti intelligentiam utcumque introducere (quod nisi Deus intus adjuverit,omnino non potero), aliud disserendo facturus sum, quem rationem ut potero redditurus: quam si a me, vel a quolibet doctore non irrationabiliter flagitas, ut quod credis intelligas, corrige definitionem tuam, non ut fidem respuas, sed ut ea quæ fidei firmitate jam tenes, etiam rationis luce conspicias.

3. Absit namque ut hoc in nobis Deus oderit, in quo nos reliquis animantibus excellentiores creavit. Absit,inquam, ut ideo credamus, ne rationem accipiamus sive quæramus; cum etiam credere non possemus,nisi rationales animas haberemus. Ut ergo in quibusdam rebus ad doctrinam salutarem pertinentibus,quas ratione nondum percipere valemus, sed aliquando valebimus, fides præcedat rationem,qua cor mundetur, ut magnæ rationis capiat et perferat lucem, hoc utique rationis est. Et ideo rationabiliter dictum est per prophetam : Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. vii, 9 sec. LXX). Ubi proculdubio discrevit hæc duo,deditque consilium quo prius credamus, ut id quod credimus intelligere valeamus. Proinde ut fides præcedat rationem, rationabiliter visum est. Nam si hoc præceptum rationabile non est, ergo irrationabile est: absit. Siigitur rationabile est ut ad magna quædam, quæ capi nondum possunt, fides præcedat rationem, procul dubio quantulacumque ratio quæ hoc persuadet, etiam ipsa antecedit fidem.

4. Propterea monet apostolus Petrus, paratos nos esse debere ad responsionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra (I Petr., 15): quoniam,

Sic Mss., bt. Unde conjicitur supra ad finem superioris epistolæ positum fuisse cordis pro quodammodo [declaratum quodammodo].

* Sic emendavimus ad Ms. unum Vatic. Legebatur enim in alius Cdd. : Absit, inquam, ne ideo credamus ut rationem, etc.

si a me infidelis rationem poscit fidei et spei meæ, et video quod antequam credat capere non potest,hanc ipsam ei reddo rationem in qua, si fieri potest, videat quam præpostere ante fidem poscat rationem earum rerum quas capere non potest. Si autem jam fidelis rationem poscat, ut quod credit intelligat, capacitas ejus intuenda est, ut secundum eam ratione reddita 1, sumat fidei suæ quantam potest intelligentiam ; majorem,si plus capit; minorem,si minus: dum tamen quousque ad plenitudinem cognotionis perfectionemque perveniat, ab itinere fidei non recedat. Hinc est quod dicit Apostolus: Et tamen si quid aliter sapitis,id quoque vobis Deusrevelabit ; verumtamen in quod pervenimus,in eo ambulemus (Philipp.m1,15, 16).Jam ergo si fideles sumus,ad fidei viam pervenimus.quam si non dimiserimus, non solum ad tantam intelligentiam rerunr incorporearum et incommutabilium, quanta in hac vita capi non ab omnibus potest, verum etiam ad summitatem contemplationis, ( quam dicit Apostolus, facie ad faciem (I Cor.x,12), sine dubitatione perveniemus. Nam quidam etiam minimi, et tamen in via fidei perseverantissime gradientes, ad illam beatissimam contemplationem perveniunt:quidam vero quid sit natura invisibilis, incommutabilis,incorporea, utcumque jam scientes, et viam quæ ducit ad tantæ beatitudinis mansionem, quoniam stulta illis videtur, quod est Christus crucifixus, tenere recusantes, ad quietis ipsius penetrale, cujus jam luce mens eorum velut in longinqua radiante perstringitur, pervenire non possunt.

5.Sunt autem quædam,quæ cum audierimus,non eis accommodamus fidem,et ratione nobis reddita vera esse cognoscimus, quæ credere non valemus. Et universa Dei miracula ideo ab infidelibus non creduntur,quia eorum ratio non videtur. Et revera sunt de quibus ratio reddi non potest,non tamen non est:

3

quid enim est in rerum natura, quod irrationabiliter fecerit Deus? Sed quorumdam mirabilium operum ejus, etiam expedit tantisper occultam esse rationem,ne apud animos fastidio languidos, ejusdem rationis cognitione vilescant. Sunt enim,et 3 multi sunt qui plus tenentur admiratione rerum quam cognitione causarum, ubi miracula mira esse desistunt, et opus est eos ad invisibilium fidem visibilibus miraculis excitari,ut charitate purgati,eo perveniant ubi familiaritate veritatis mirari desistant. Nam et in theatris homines funambulum mirantur, musicis delectantur in illo stupet difficultas; in his retinet pascitque jucunditas.

6. Hæc dixerim, ut fidem tuam ad amorem intelligentiæ cohorter,ad quam ratio vera perducit, etcui fides animum præparat. Nam illa quæ persuasit, in ea Trinitate quæ est Deus, Filium Patri non esse coæternum, vel alterius esse substantiæ, atque aliqua parte dissimilem, et eo modo inferiorem Spiritum sanctum ; itemque illa quæ persuasit. Patrem et Fi

[blocks in formation]

lium unius ejusdemque,Spiritum vero sanctum alterius esse substantiæ, non ideo quia ratio est, sed quia falsa ratio est, cavenda est detestanda dicenda est. Nam si ratio vera esset, non utique errasset. Quapropter sicut non ideo debes omnem vitare sermonem, quia est et sermo falsus ; ita non debes omnem vitare rationem,quia est et falsa ratio. Hoc et de sapientia dixerim. Neque enim propterea sapientia vitanda est,quia est et falsa sapientia,cui stultitia est Christus crucifixus, qui est Dei Virtus, et Dei Sapientia: et ideo per hanc stultitiam prædicationis placuit Deo salvos facere credentes ; quoniam quod stultum et Dei, sapientius est hominibus. Hoc quibusdam philosophorum et oratorum, non veram viam,sed verisimilem sectantibus, et in ea seipsos aliosque fallentibus, persuaderi non potuit ; quibusdam vero eorum potuit.Et quibus potuit,neque scandalum est Christus crucifixus, neque stultitia; in iis enim sunt.quibus vocatis Judæis et Græcis, Dei Virtus est et Dei Sapientia. In qua via, id est in cujus Christi crucifixi fide, qui ejus rectitudinem per Dei gratiam comprehendere potuerunt, etsi philosophi appellati sunt, sive oratores, profecto humili pietate confessi sunt, sibilonge excellentius in ea fuisse prævios piscatores, non solum credendi firmissimo robore, verum etiam intelligendi certissima veritate 1. Cum enim didicissent, ad hoc electa stulta esse mundi et infirma, ut fortia et sapientia confunderentur (I Cor. 1, 21-29), seque cognovissent fallaciter sapere, et imbecilliter prævalere ; confusi salubriter, facti sunt stulti et infirmi,ut per stultum et infirmum Dei, quod sapientius et fortius est hominibus, inter electa stulta et infirma fierent veraciter sapientes et efficaciter fortes.

CAPUT II. —7. Cui autem nisi verissimæ rationi fidelis pietas erubescit, ut quamdam idololatriam, quam in corde nostro ex consuetudine visibilium constituere conatur humanæ cogitationis infirmitas, non dubitemus evertere ; nec audeamus credere ita esse Trinitatem, quam invisibilem et incorpoream atque incommutabilem colimus, quasi tres quasdam viventes moles,licet maximas et pulcherrimas, suorum tamen spatiis propriis terminatas, et sibimet in suis locis contigua propinquitate cohærentes, sive una earum sitin medio constituta, ut quas dirimat sibi ex lateribus singulis junctas, sive in modum trigoni quas cæteras unaquæque contingat, ut nulla ab aliqua separetur; earumque trium tantarum ac talium personarum, licet in grandi valde, molibus tamen a summo etimo et circumquaque terminatarum, unam esse divinitatem aliquam quartam, nec talem qualis est aliqua ex illis, sed communem omnibus tanquam numen 'omnium, et in omnibus et in singulis totum, per quam unum divinitatem dicatur eadem Trinitas unus Deus; ejusque tres personas nusquam esse nisi in cœlis, illam vero divinitatem nusquam non esse, sed ubique præsen

1 Ms. bt. Credendi firmissimi robore, verum etiam intelligendi certissimam veritatem.

2Sic leg. cum Ms. bt. Et paulo infra, ejusque tres personas [qualis est una.... ejus tres personas]. 'Lov., unum. At Mss, habent hic, numen.

tem ac per hoc recte quidem dici, Deum et in cœlo esse et in terra, propter illam divinitatem quæ ubique sit tribusque communis ; non autem recte dici, Patrem esse in terra vel Filium vel Spiritum sanctum, cum huic Trinitati sedes non nisi in cœlo sit. Istam (a) cogitationis carnalis compositionem vanumque figmentum ubi vera ratio labefactare incipit, continuo illo intus adjuvante atque illuminante, qui cum talibus idolis in corde nostro habitare non vult ita ista confingere atque a fide nostra quodammodo excutere festinamus, ut ne pulverem quidem ullum talium phantasmatum illic remanere patiamur.

8. Quamobrem nisi rationem disputationis, qua forinsecus admoniti, ipsa intrinsecus veritate lucente, hæc falsa esse perspicimus, fides in corde nostro antecessisset, quæ nos indueret pietate, nonne incassum quæ vera sunt audiremus ? Ac per hoc quoniam id quod ad eam pertinebat fides egit, ideo subsequens ratio aliquid eorum quæ inquirebat invenit. Falsæ itaque rationi, non solum ratio vera, qua id quod credimus intelligimus, verum etiam fides ipsa rerum nondum intellectarum sine dubio praeferenda est. Melius est enim quamvis nondum visum, credere quod verum est, quam putare te verum videre quod falsum est. Habet namque fides oculos suos, quibus quodammodo videt verum esse quod nondum videt, et quibus certissime vi. det, nondum se videre quod credit. Porro autem qui vera ratione jam quod tantummodo credebat intelligit, profecto præponendus est ei qui cupit adhuc intelligere quod credit; si autem nec cupit, et ea quæ intelligenda sunt, credenda tantummodo existimat, cui rei fides prosit ignorat: nam pia fides sine spe et sine charitate esse non vult. Sic igitur homo fidelis debet credere quod nondum videt, ut visionem et speret et amet.

9. Et visibilium quidem rerum præteritarum,quæ temporaliter transierunt, sola fides est, quoniam non adhuc videnda sperantur, sed facta et transacta creduntur; sicut est illud, quod Christus semel pro peccatis nostris mortuus est et resurrexit, nec jam moritur,et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9, 10). Ea vero quæ nondum sunt, sed futura sunt, sicut nostrorum spiritualium corporum resurrectio, ita creduntur ut etiam videnda sperentur; sed ostendi modo nullo possunt modo.Quæ vero ita sunt ut neque prætereant, neque futura sint, sed æterna permaneant, partim sunt invisibilia, sicut justitia, sicut sapientia; partim visibilia, sicut Christi immortale jam corpus: sed invisibilia intellecta conspiciuntur, ac per hoc et ipsa modo quodam sibi congruo videntur ; et cum vi dentur, multo certiora sunt quam ea quæ corporis sensus attingit, sed ideo dicuntur invisibilia, quia oculis istis mortalibus videri omnino non possunt. At illa quæ visibilia sunt permanentia, possunt, si ostendantur, etiam his mortalibus oculis conspi

1 Sic Mss. bt., et melius [est].
Sic novem Mss. [cordibus nostris].

(a) Alias epistola 85; ab hoc verbo incipiebat : «Cogi

<tationis

⚫ etc.

v11, 55).

ci; sicut se Discipulis post resurrectionem Domi- sapientia dicitur, quantumcumque ejus per specunus ostendit (Matth. XXVIII, Marc. XVI, Luc. xxiv, lum et in ænigmate capere possumus, oportet eam et Joan. XI, XXI), sicut etiam post ascensionem apos- et ab omnibus corporibus, et ab omnibus corpo tolo Paulo (Act. ix, 3, 4), et Stephano diacono (Act. rum similitudinibus secernamus.

12. Si autem in nullo istorum genere putanda 10. Proinde ista visibilia permanentia ita credi- est ista Trinitas, et sic est invisibilis, ut nec mente mus, ut etiamsi non demonstrentur, speremus ea

videatur ; multo minus de illa hujusmodi opinionos quandoque visuros ; nec ea conemur ratione nem habere debemus, ut eam rebus corporalibus vel intellectu comprehendere, nisi ut ea, quia visi- vel corporalium rerum imaginibus similem esse bilia sunt, ab invisibilibus distinctius cogitemus : credamus. Non enim corpora pulchritudine molis et cum cogitatione qualia sint imaginamur, satis aut magnitudine superat, sed dissimilitudine ac atique novimus ea nobis nota non esse. Nam et disparilitate naturæ : et si discreta est a comparaAntiochiam cogito incognitam, sed non sicut Car- tione bonorum animi nostri, qualia sunt sapientia, thaginem cognitam. Illam quippe visionem cogi- justitia, charitas, castitas, et cætera talia, quæ protatio mea fingit, hanc recolit ; nequaquam tamen fecto mole corporis non pendimus, nec eorum quasi dubito, sive quod de illa testibus multis, sive quod corporeas formas cogitatione figuramus, sed ea de ista meis aspectibus credidi. Justitiam vero et quando recte intelligimus, sine aliqua corpulentia sapientiam et quidquid ejusmodi est, non aliter vel similitudine corpulentiæ in luce mentis aspiciimaginamur, aliter contuemur; sed hæc invisibilia mus; quanto est ab omnium qualitatum et quansimplici mentis atque rationis intentione intellecta titatum corporalium comparatione discretior 9 Non conspicimus, sine ullis formis et molibus corpora- eam tamen a nostro intellectu omnino abhorrere libus, sine ullis lineamentis figurisque membrorum, Apostolus testis est, ubi ait : Invisibilia enim a sine ullis loca libus sive finitis 1 sive spatiis infini- constitutione mundi, per ea quæ facta sunt inteltis. Ipsumque lumen, quo cuncta ista discernimus, lecta conspiciuntur ; sempiterna quoque ejus virin quo nobis satis apparet quid credamus incogni- tus ac divinitas (Rom. I, 20). Ac per hoc cum eadem tum, quid co gnitum teneamus, quam formam cor- Trinitas fecerit et corpus et animain, sine dubitaporis recordemur, quam cogitatione fingamus, tione est utroque præstantior. Anima itaque conquid corporis sensus attingat, quid imaginetur ani- siderata, maxime humana et rationalis atque intelmus simile corpori, quid certum et omnium corpo- lectualis, quæ ad ejus imaginem facta est, si cogirum dissimillimum intelligentia contempletur: hoc tationes nostras et intelligentias non evicerit, sed ergo lumen ubi hæc cuncta dijudicantur,non utique, ejus quod habet præcipuum, id est ipsam mentem sicut hujus solis et cujusque corporei luminis fulgor, atque intelligentiam mente atque intelligentia poper localia spatia circumquaque diffunditur, men- tuerimus apprehendere, non erit fortassis absurtemque nostram quasi visibili candore illustrat, dum, ut eam ad suum quoque Creatorem intellised invisibiliteretineffabiliter, et tamen intelligibili- gendum, ipso adjuvante meditemur attollere. Si ter lucet, tamque nobis certum est, quam nobis effi. autem in seipsa deficit, sibique succumbit, pia cit certa quæ secundum ipsuin cuncta conspicimus. fide contenta sit quamdiu peregrinatur a Domino,

11. Cum igitur tria sint rerum genera quæ viden- donec fiat in homine quod promissum est, faciente tur; unum corporalium, sicut hoc cælum et hæc illo qui potens est, sicut ait Apostolus, facere supra terra, et quidquid in eis corporeus sensus cernit et quam petimus aut intelligimus (Eph. 11, 20) (a). tangit; alterum simile corporalibus, sicut sunt ea

CAPUT III. 13. Quæ cum ita sint, interim volo quæ spiritu cogitata imaginamur, sive recordata ut legas ea quæ ad istam quæstionem pertinentia · vel oblila : quasi corpora contuemur, unde sunt jam multa conscripsimus; illa etiam quæ in manietiam visiones quæ vel in somnis, vel in aliquo bus habemus, et propter magnitudinem tam diffimentis excessu, his quasi localibus quantitatibus cilis quæstionis, nondum possumus explicare. Nunc ingeruntur ; tertium ab utroque discretum, quod vero tene inconcussa fide, Patrem et Filium et Spineque sit corpus, neque ullam habeat similitudi- ritum sanctum esse Trinitatem, et tamen unum nem corporis, sicut est sapientia, quæ mente intel- Deum ; non quod sit eorum communis quasi lecta conspicitur, et in cujus luce de his omnibus quarta divinitas, sed quod sit ipsa ineffabiliter 1 veraciter judicatur: in quo istorum genere creden- inseparabilis Trinitas, Patremque solum genuisse dum est esse istam quam nosse volumus, Trinita

Filium, Filiumque solum a Patre genitum, Spiritem ? Profecto aut in aliquo, aut in nullo. Si in ali- tum vero sanctum et Patris et Filii esse Spiritum. quo, eo utique quod est aliis duobus præstantius, Et quidquid tibi, cum ista cogitas, corporeæ simisicut est sapientia ; quod si donum ejus in nobis litudinis occurrerit, abige ?, abnue, nega, respue, est, et minus est quam illa summa et incommuta- abjice, fuge. Non enim parva est inchoatio cognibilis quæ Dei Sapientia dicitur,puto quod non debe. tionis Dei, si antequam possimus nosse quid sit mus dono suo inferius cogitare donantem : si autem aliquis splendor ejus in nobis est, quæ nostra

quam, etc. At unus e Vatic., in nobis non minus est quam, elc.

- Sic Ms. bt., longe melius [ineffabilis). 1 Sic Ms. bt. (finibus).

• lo Mss. deest abige. I Lov., oblata. At Mss., oblita.

(a) Quæ sequuntur usque ad hæc verba, « Restat ita3 Mss. aliquot : Quod si donum ejus in nobis minus est que, » etc., n. 17, deerant in epistola quæ olim fuit 85. PATROL. XXXIII.

(Quinze.)

incipiamus jam nosse quid non sit. Intellectum substantia Patris esse in cælo, secundum quod Pavero valde ama ; quia et ipsæ Scripturæ sanctæ, ter una in Trinitate persona est, divinitas vero non quæ magnarum rerum ante intelligentiam suadent in cælo tantum, sed ubique est : quasi aliud sit fidem, nisi eas recte intelligas, utiles tibi esse non Pater, aliud divinitas ejus quæ illi communis esť possunt. Omnes enim hæretici, qui eas in auctori- cum Filio et cum Spiritu sancto ; ut ipsa Trinitas, tate recipiunt, ipsas sibi videntur sectari, cum suos tanquam locis corporalibus et tanquam corporea potius sectentur errores ; ac per hoc non quod eas sit, divinitas vero una trium personarum ubique sit contemnant, sed quod eas non intelligant, bære- tota : sine dubitatione respuenda. Si enim qualitas tici sunt.

eorum esset (quod absit, ut in Patre, aut Filio, aut 14. Tu autem, charissime, ora fortiter et fideliter Spiritu sancto aliud sit qualitas, aliud substantia), ut det tibi Dominus intellectum, ac sic ea quæ fo

tamen si eorum qualitas esse posset, utique amplius rinsecus adhibet diligentia præceptoris sive docto- alicubi quam in sua substantia esse ' non posset: ris, possint esse fructuosa ; quoniam neque qui si autem substantia est, et alia est quam sunt ipsi, , plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incre- alia substantia est ; quod nihilominus falsissime mentum dat Deus (1 Cor. 111, 7): cui dicimus, Pater creditur, noster qui es in cælis (Malth. vi, 9); non quia ibi 17. Sed si forte minus intelligis inter substantiam est, et hic non est, qui præsentia incorporea ubi- et qualitatem quid intersit ; hoc certe facilius adque est totus, sed quia in eis habitare dicitur, quo- vertis, quod et divinitas Trinitatis (quæ putatur alia rum pietati adest, et hi maxime in cælis sunt, ubi esse quam est ipsa Trinitas, et propter hanc dici etiam nostra conversatio est, si nos os nostrum non tres deos, sed unum Deum, quoniam ipsa est veraciter sursum cor habere respondeat. Nam etsi tribus una communis) aut substantia est, aut non carnaliter acceperimus quod scriptum est, Cælum est substantia. Si substantia est, et alia est quam mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meo- Pater, aut Filius, aut Spiritus sanctus, aut eadem rum (Isai, lxvi, 1) ; et ibi et hic eum esse credere simul Trinitas ; procul dubio alia substantia est : debemus : quamvis non totum ibi, quia hic essent hoc autem veritas refellit et respuit. Si autem non pedes ; nec totum hic, quia ibi essent superiores est substantia ista divinitas, et ipsa est Deus, quia corporis partes. Quam cogitationem carnalem, rur- ipsa est ubique tota, non illa Trinitas ; ergo Deus sum illud nobis excutere, quod de illo scriptum non est substantia : quis hoc catholicus dixerit ? est, potest : Qui cælum mensus est palmo, et ter. Item si non est substantia ista divinitas, et secunram pugillo (ld., XL, 12). Quis enim sedeat in spa- dum hanc est Trinitas unus Deus, quod hæc una tio palmi sui, aut in tanto loco pedes ponat, quan- est in tribus ; non debuit dici Pater et Filius et Spitum ejus pugnus apprehendit ? Nisi forte in tan- ritus sanctus unius substantiæ, sed unius divinitatis tum caro vana progreditur, ut ei parum sit humana quæ non est substantia. Agnoscis autem in fide ca. membra substantiæ Dei tribuere, si ea non etiam tholica quoniam hoc est verum, hoc est confirmamonstruosa confingat, ubi palmus lumbis, et pu- tum quod Pater et Filius et Spiritus sanctus, ideo gillus ambabus palmis conjunctis sit latior. Sed cum sit Trinitas, unus est Deus; quia inseparabilihæc dicuntur, ut cum sibi non conveniunt quæ ter sunt unius ejusdemque substantiæ, vel (si hoc carnaliter audimus, eis ipsis admoniti, ineftabili. melius dicitur ), essentiæ. Nam nonnulli nostri et ter spiritualia cogitemus.

maxime Græci, Trinitatem quæ Deus est, magis es15. Unde etiamsi corpus Domini, quod de sepul

sentiam (a),quam unam substantiam esse dixeruot; cro excitatum levavit in cælum, nonnisi specie hu

aliquid inter hæc duo nomina interesse arbitrantes, mana membrisque cogitamus, non tamen ita putan- vel intelligentes: unde nunc disputare non est opus; dum est sedere ad dexteram Patris, ut ei Pater ad

quod etsi divinitatem istam, quæ aliud existimatur sinistram sedere videatur. In illa quippe beatitudi

esse quam ipsa Trinitas, non substantiam sed essenne, quæ omnem superat humanum intellectum, sola

tiam dixerimus,eadem falsitas consequetur. Si enim dextera est, et eadem dextera, ejusdem beatitudi

alia est quam ipsa Trinitas, altera erit essentia: quod nis nomen est. Proinde nec illud quod post resur

absit ut catholicus sentiat. Restat itaque utita credarectionem suam dixit Mariæ, Noli me tangere, non

mus unius esse substantiæ Trinitatem, ut ipsa essendum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. Xx, 17),

tia non aliud sit quam ipsa Trinitas. Ad quam vitam absurde accipiendum est, ut existimemus eum,

dendam quantumlibet in hac vita proficiamus, per cum ascendisset, voluisse a feminis tangi, qui se

speculum erit et in ænigmate quod videbimus. Cum tangendum viris antequam ascenderet præbuit. Sed

vero, quod in resurrectione promittitur, spirituale Mariæ profecto, in qua figurata Ecclesia est, quando corpus habere coeperimus, sive illam mente, sive illud dixit intelligi voluit tunc ascendisse ad Patrem,

mirabili modo, quoniam ineftabilis est spiritualis cum illum Patri cognovit æqualem ; et tali fide corporis gratia, etiam corpore videamus ; non taillum salubriter tetigit, ne si hoc solum eum esse

men per locorum intervalla, nec in parte minorem, crederet quod in carne apparuerat, non bene tan

in parte majorem, quoniam non est corpus, et ubi geret. Sic eum Photinus hæreticus tetigit, qui homi

1 Lov., quam sua esset non possel. At Mss. habent, quam nem tantummodo credidit.

in sua esse substantia non posset ; præter aliquot, in qui. 16. Et si forte aliud in his verbis Domini aptius

bus ommittitur vox, substantia.

• In Mss. pluribus, irrationabili modo. meliusque intelligi potest, opinio tamen qua putatur (a) Ousian.

que tota est, pro nostra capacitate videbimus. CAPUT IV.-18.Quod vero posuisti in epistola tua, videri tibi, vel potius quod videbatur tibi, nihil vivum secundum substantiam inesse justitiæ, ideoque te non posse adhuc Deum, id est, viventem naturam, justitiæ similem cogitare : quia justitia, sicut dicis, non in se, sed in nobis vivit ; imo nos potius secundum illam vivimus, ipsa vero per se justitia nequaquam vivit : ad hoc ut tibi ipse respondeas, illud intuere, utrum recte dici possit vitam ipsam non vivere, qua fit ut vivat quidquid non falso dicimus vivere.Puto enim absurdum tibi videri, ut per vitam vivatur, et vita non vivat. Porro si vita ipsa præcipue vivit, qua vivit omne quod vivit, recole, obsecro, quas dicat Scriptura divina animas mortuas; profecto invenies injustas impias infideles. Nam licet per illas vivant corpora impiorum,de quibus dictum est quod mortui sepeliant mortuos suos (Matth. v, 22), et ibi intelligantur etiam iniquæ animæ non esse sine aliqua vita; neque enim aliter ex eis possent corpora vivere,nisi qualicumque vita, qua omnino animæ carere non possunt, unde immortales merito vocantur: non tamen ob aliud amissa justitia dicuntur mortuæ, nisi quia et animarum, licet immortaliter qualicumque vita viventium, verior et major vita justitia est, tanquam vita vitarum, quæ cum sint in corporibus, etiam ipsa corpora viva sunt, quæ per seipsa vivere nequeunt. Quapropter si animæ non possunt, nisi etiam in seipsis utcumque vivere, quia ex eis vivunt et corpora, a quibus deserta moriuntur; quanto magis vera justitia etiam in seipsa vivere intelligenda est, ex qua sic vivunt animæ, ut hac amissa mortuæ nuncupentur, quamvis quantulacumque vita non desinant vivere !

1

19. Ea porro justitia quæ vivit in seipsa, procul dubio Deus est, atque incommutabiliter vivit. Sicut autem hæc cum sit in seipsa vita, etiam nobis fit vita, cum ejus efficimur utcumque participes: ita cum in seipsa sit justitia, etiam nobis fit justitia, cum ei cohærendo juste 1 vivimus; et tanto magis minusvejusti sumus, quanto magis illi minusve cohæremus.Unde scriptum est de unigenito Filio Dei,cum situtique Patris Sapientia atque Justitia, et semper in seipsa sit,quod factus sit nobis a Deo sapientia et justitia, et sanctificatio et redemptio; ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1, 30, 31). Quod quidem et ipse vidisti, addendo atque dicendo: Nisi forte non hæc humanæ æquitatis, sed illa quæ Deus est, sola esse asseratur justitia. Est plane ille summus Deus vera justitia, vel ille verus Deus summa justitia; quam profecto esurire et sitire, ea nostra est in hac peregrinatione justitia, et qua postea saturari, ea nostra est in æternitate plena justitia. Non ergo Deum nostræ justitiæ similem cogitemus, sed cogitemus nos potius tanto similiores Deo, quanto esse poterimus ejus participatione justiores.

20. Si ergo cavendum est ne justitiæ nostræ simitem putemus Deum,quoniam lumen quod illumi. nat, incomparabiliter excellentius est illo quod illu

~ Abest. juste a Cod. bt. et aliquod aliis.

minatur; quanto magis caveri oportet, ne aliquid inferius et quodammodo decoloratius eum esse credamus, quam est nostra justitia ! Quid est autem aliud justitia, cum in nobis est, vel quælibet virtus qua recte sapienterque vivitur, quam interioris hominis pulchritudo ? Et certe secundum hanc pulchritudinem magis quam secundum corpus, facti sumus ad imaginem Dei: unde nobis dicitur, Nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate mentis vestræ, ad probandum vos quæ sit voluntas Dei, quod bonum et bene placitum et perfectum (Rom.x11, 2). Si ergo non in mole neque in distantibus per loca sua partibus, sicut corpora sive cernuntur sive cogitantur, sed in virtute intelligibili, qualis est justitia, mentem dicimus, seu novimus, seu volumus pulchram, et secundum hanc pulchritudinem reformamur ad imaginem Dei: profecto ipsius Dei qui nos formavit et reformat ad imaginem suam, non in aliqua mole corporea suspicanda est pulchritudo; eoque justorum mentibus credendus est incomparabiliter pulchrior,quo est incomparabiliter justior (a). Hæc dilectionem tuam, quantum ad usitatum epistolarum modum attinet, prolixius forsitan quam exspectabas;quantum autem ad tam magnæ rei quæstionem, breviter admonuisse suffecerit : non ut satis sit eruditioni tuæ, sed ut aliis quoque lectis vel auditis diligenter instructus, ipse uberius tua secus dicta redarguas; quod est utique tanto melius, quanto fit humilius et fidelius.

EPISTOLA CXXI * (b).

Paulinus Nolensis episcopus Augustino proponit quæstiones aliquot, primum de Psalmis, tum de Apostolo, et ad extremum de Evangelio.

CAP. PRIMUM. — 1. De paucis quæ nunc jam ad navem currente litterarum perlatore, et mihi in ipsius festinatione properanti in mentem venerunt,ne sine corollario mihi rescribas,aliqua proponam: quæ si forte lucida sunt, et mihi videntur obscura, nemo prudentum filiorum, qui forte de nostris in hora lectiunculæ hujus circa te sleterint, de insipientia mea rideat, sed potius benevolentia fraternæ charitatis faveat instruendo, ut efficiar videntium particeps et ex doctrina tua illuminatis mentibus considerantium mirabilia de lege Domini.

2. Dic ergo mihi, benedicte doctor Israel, quid sit quod dicitur in psalmo decimoquinto : « Sanctis qui in terra sunt ejus, mirificavit omnes voluntates suas inter illos. Multiplicatæ sunt enim infirmitales eorum; postea acceleraverunt. » Quos ait sanctos, qui in terra sunt sancti? Num illos Judæos, qui filii carnis Abrahæ, et non filii repromissionis excluduntur a semine quod in Isaac vocatum est (Rom, 1x, 8, 7), ideo sanctos in terra, quia sancti genere carnali, vita autem sensuque terreni sunt, qui terrena sapiunt, et carnali observantia in vetustate litteræ consenescunt; non renascentes in novam creaturam, quia non receperunt eum, per quem vetera transie

*Castigata ad a, bg. bl. bn. c. cc. ff. g. gv. n. r. s. sb. vc. duost t. quatuor v. et ad Am. Bad. Er. Lov. (a) Hic desinebat epistola, quæ olim erat 85. (b) Alias 58: quæ autem 121 erat, nunc 130. Scripta

circ. an. 410.

« PredošláPokračovať »