Obrázky na stránke
PDF
ePub

deretur in Ecclesia, ex eo quod est congregatio hominum utentium libertate, quæ est fundamentum dominii externarum rerum; sive consideretur ut est unum corpus, cujus principale caput est Christus, qui multo magis capax est talis dominii. Unde a principio Ecclesiæ cœperunt fideles bona sua ipsi Ecclesiæ tradere, quæ eo ipso fiebant communia ipsius corporis Ecclesiæ, per quam distribuebantur singulis quoad eorum usum, ut ex Actibus Apostolorum manifestum est. Et licet tune solum haberet Ecclesia bona mobilia, paulo post cœpit immobilia acquirere, non ex privilegio extrinseco, sed ex intrinseca potestate, et prudenti voluntate, ac dispensatione Pastorum Ecclesiæ, ut ex Urbano Papa, in epist. sua, c. 1, intelligimus, et habetur in c. Videntes, 12, quæst. 1. Vixit autem Urbanus anno 227, et tamen commemorat jam antea ordinatum esse a summis sacerdotibus, ut prædia, quæ dabantur Ecclesiæ, non venderentur, sed sub potestate ejusdem Ecclesiæ conservarentur, ut ex redditibus eorum melius posset omnibus fidelium necessitatibus subvenire. Qui mos a tempore Constantini multum quidem auctus est, non quia Constantinus ipsi Ecclesiæ potestatem dederit talia bona acquirendi, sed quia sua fide facultatem dedit omnibus donandi Ecclesiæ quæcumque vellent, et suo exemplo illos præivit et excitavit, ut sumitur ex edicto de Primitiva Ecclesia, et munificentia Constantini, quod habetur t. 1 Conc., et in c. Futuram, 12, q. 1.

5. Ex quo ulterius colligimus, ab eadem Ecclesiæ institutione, prout a Christo facta est, intrinsece oriri, ut hæc bona, quæ Ecclesiæ traduntur vel acquiruntur, Christo tanquam principali domino acquirantur, quia non acquiruntur Ecclesiæ, nisi ut corpori mystico, cujus principale caput est Christus. Et ideo, licet in Ecclesia sit potestas dispensandi hæc bona, illa tantum est ministeria lis a Christo descendens, et in Pastoribus Ecclesiæ præcipue residet, quia illi sunt dispensatores mysteriorum et bonorum Christi in terris. Atque hinc tandem jus exemptionis talium bonorum ab humanis tributis videtur necessario consequens ad talis Ecclesiæ institutionem, quia caput hujus Ecclesiæ, quod est præcipuus dominus talium bonorum, habet connaturalem non tantum exemptionem, sed etiam potestatem, et dominium super omnes reges terræ. Unde non est dubium quin et Christus potuerit immediate et per se ipsum talia bona eximere a tributis,

eo ipso quod sua sunt, et quod hoc sit valde consentaneum divinitati, et excellentiæ perso

næ suæ.

6. Pontifex Summus potuit se solo bona Ecclesiæ a tributis eximere. Probatur primo. - Secundo.- Tertio. · -Secundo. Tertio. - Addendum præterea est, etiam si talia bona jure ipso divino non fuissent immediate a tributis exempta, Pontificem sua potestate potuisse illa eximere, sicut supra de personis diximus; est enim fere eadem ratio, servata proportione. Unde sicut Ecclesia semper habuit hanc potestatem, ita semper habuit jus ad gaudendum hac immunitate quoad ecclesiastica bona. Probatur autem primo ex illo principio, quod Christus habet jus; ergo prudentem illius executionem Pastoribus Ecclesiæ, et præsertim Vicario suo commisit, sicut illi etiam præcipue commisit aliorum bonorum suorum dispensationem. Secundo hac ratione habet Vicarius Christi potestatem et obligationem bene administrandi patrimonium Christi; sed unus ex præcipuis actibus hujus administrationis est vindicare illa bona ab oneribus et tributis, quantum pietas et religionis ratio, servata justitia, postulaverit. Sicut ergo a principio, Ecclesiæ administratio et dispensatio talium bonorum in Christi Vicario et Episcopis fuit, ut late probatur in decretis, 96 d., et 12, q. 1, et 2, ita et jus exemptionis talium bonorum perpetuo in Ecclesia fuit. Tertio, eadem est ratio de exemptione a jurisdictione et a tributis; imo hæc posterior sequitur ex priori, ut probatum est; sed Ecclesia ex vi potestatis dispensandi et administrandi talia bona, habuit semper potestatem et jus ad eximendum hæc bona a jurisdictione sæculari, ut supra probatum est; ergo idem jus habuit semper etiam circa tributa.

7. Probatur quarto. Ultimo declaratur, et optima ratio hujus potestatis redditur, quia potestas ecclesiastica, ut est in capite, et Vicario Christi, est suprema in suo ordine, et quia ille ordo est divinior cæteris, ideo illa etiam est suprema simpliciter respectu omnium potestatum terræ. Illa vero potestas licet spiritualis sit, indiget usu temporalium bonorum ad convenientem gubernationem et executionem suæ potestatis ; ergo, etiam ut versatur circa bona temporalia sibi commissa, est po testas simpliciter suprema; ergo per se sufficit ad eximendum hæc bona ab impositionibus, quæ per quamcumque aliam terrenam potestatem fieri possent. Unde ipse Pontifex potest talia bona tributis onerare, independen

ter a consensu alterius, tanquam supremus gubernator, dummodo id faciat tanquam fidelis dispensator et prudens, juxta Clementin. 1, Ut lite non contestata, in fine, cum simili bus; non posset autem Pontifex habere tam liberam et supremam potestatem, si non posset bona illa a gravaminibus aliorum principum eximere, alioqui sæpius talia bona nimium gravarentur, et bellum justum ex utraque parte oriretur, si una potestas alteri non cederet. Quod si altera recognoscenda et præferenda est, illa profecto spiritualis potestas esse debet, ut sæpe dictum et probatum est.

8. Secunda conclusio.- Privilegium exemptionis bonorum Ecclesia non semper observatum fuit. Probatur conclusio. Secundo, dicendum est de facto seu executione hujus exemptionis a tributis realibus, bonis immobilibus impositis, nec semper fuisse in Ecclesia necessariam, nec semper possibilem, nec certo constare quando incœperit; verisimile tamen esse, a principio christianorum imperatorum introductam esse, et quantum per Pastores Ecclesiæ fieri potuit, fuisse servatam. Prima pars manifesta est de illo primitivo tempore,in quo Ecclesia hæc immobilia bona non habebat, sed agros, et prædia sibi a fidelibus oblata ad sustentanda communia onera vendebat, ut in dicto cap. Videntes dicitur. Tunc enim non erat in Ecclesia materia seu fundamentum talium tributorum, et ideo dicimus non fuisse illi necessariam hujusmodi exemptionem. Secunda pars procedit de secundo tempore, ex quo cœpit Ecclesia talia immobilia bona possidere et retinere (juxta idem cap. Videntes), usque ad tempora christianorum principum, seu Constantini. Nam eo tempore imperatores et reges, quibus hæc tributa solvebautur, non erant Ecclesiæ filii ac subditi, neque fide carentes intelligere valebant, quale esset Ecclesiæ jus ad liberum usum talium bonorum, ideoque non potuit eo tempore Ecclesia aut efficaciter aut cum fructu, imo neque sine scandalo illo jure uti. Tertia pars, de incertitudine, imprimis sumi potest ex objectionibus factis. Ac deinde, quia non invenimus jura, ex quibus initium hujus executionis, seu observatæ exemptionis, clare et cum certitudine colligamus.

9. Dico autem esse incertum hoc initium quoad negationem prioris temporis; nam quoad affirmationem alicujus temporis, in quo stabilita est exemptio semper in posterum duratura, satis certo assignari potest, saltem a

tempore Friderici II et Honorii III, ut ex hactenus dictis satis constat. Quod vero ante illud tempus saltem jure canonico fuerit stabilitus usus hujus exemptionis, manifestum est ex Concilio Lateranensi, sub Alexandro III, quod fere centum annis præcessit, et ex alio Lateranensi, sub Innocentio III, postea celebrato, c. Non minus, et c. Adversus, de Immun. eccles. Atque ex eisdem decretis colligi. tur, hoc jus non fuisse in illis inchoatum, sed antiquius esse, et in illis Conciliis sub gravioribus censuris et declarationibus fuisse confirmatum. Unde, licet forte non inveniatur antiquius decretum expresse et in specie hanc exemptionem bonorum ecclesiasticorum stabiliens, ex hoc ipso probabiliter conjectamus, non tam jure Pontificio scripto, quam non scripto, traditione, et præceptis Prælatorum fuisse observatam in Ecclesia hanc immunitatem, ex quo incœperunt Pontifices expeditam et liberam habere suam potestatem ecclesiastica bona administrandi, id est, postquam impedimentum ethnicorum imperatorum sublatum fuit.

10. Exemptio bonorum Ecclesiæ ante Fridericum per leges civiles statuta fuit. - Unde etiam mihi verisimile est, Constantinum statim exemptionem hanc ecclesiasticis bonis concessisse, vel in eam potius consensisse. Nam omnes historiæ tradunt, eum statim omnia bona Ecclesiis restitui præcepisse, et non solum maxima liberalitate Ecclesiis prædia donasse, sed etiam magnis privilegiis illas munivisse. Eumque successores pii et catholici imitati sunt. Imo notat Baronius, an. 387, u. 13, post imperatores gentiles, non nisi apostatas, vel hæreticos imperatores de bonis Ecclesiæ tributum exegisse, primumque eorum Julianum Apostatam fuisse. Quamvis ergo in Codice Justiniano vel Theodosiano non inveniatur lex civilis expresse concedens hoc privilegium ante constitutionem Friderici, nihilominus credendum est, longe antea, imo a principio christianorum imperatorum fuisse ab eis concessum, vel admissum 2. Et, licet interdum fuerit intermissum, patienter ferente Ecclesia, non consentiente, non jure, sed per tyrannidem est factum, tum quia con

1 Vide edictum Constantini supra citatum, et Eusebium, 1. 10 Histor., c. 5, et in orat. de Laudibus Constantini.

2 Vide Codicem Theodosianum, tit. de Episcop. et cleric., in multis legibus, præsertim in ultimis.

tra jus divinum et canonicum; tum etiam quia tale privilegium semel concessum revocari non poterat ; ideoque quoties imperatores generaliter renovant privilegia a suis prædecessoribus Ecclesiis concessa, sub illis hoc etiam comprehendi existimandum est.

malitiam, quin ignoratione occultari, vel aliquo apparenti titulo colorari valeat. Et ideo potuit hoc facilius dissimulare Ambrosius, existimans etiam tributum illud tunc non fuisse omnino injustum, nam inferius in eadem oratione subjungit: Solvimus quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo; tributum Casaris est, non negatur; Ecclesia Dei est, Cæsari utique non debet addici, quia jus Cæsaris esse non potest. Et ita etiam responsum est ad cap. Convenior.

11. Prima responsio ad Ambrosium. Secunda. - Ad Ambrosium ergo in c. Si tributum, 11, q. 1, Glossa ibi videtur simpliciter concedere, prædia Ecclesiæ subjecta esse tributis, solumque in hoc gaudere privilegio, quod, licet illud non solvat Ecclesia, non po- 13. Ad cap. Tributum. - Prima responsio. terunt ejus bona vindicari. Sed hoc si intelli-Rejicitur. Alia responsio. - Ad cap. gatur de hoc tempore, omnino falsum est; si vero intelligatur de tempore Ambrosii, magis est tolerabile, sed non verum. Alia igitur Glossa, in cap. Secundum canonicam, 23, q. 8, textum illum intelligit de oneribus realibus, cum quibus bona ad Ecclesiam transierunt, sentitque ex sententia Ambrosii teneri Ecclesiam ad illa solvenda. Videtur autem intelligere de propriis tributis, nam de his certe loquitur Ambrosius, ut patet ex illis verbis: Si tributum petat imperator, etc. In hoc autem sensu falsa esset sententia, ideoque illam non admittimus.

12. Tertia et vera responsio. - Verus ergo intellectus verborum Ambrosii est quem late tradit Cardinalis Albanus, supra, et uno verbo complexus est Cardinalis Baronius supra, dicens, verba illa dicta esse ab Ambrosio, permittendo potius quam probando, et factum asserendo, non jus confitendo. Verisimile enim est illo tempore, quod erat Valentiniani junioris et pueri, Justinam, ejus matrem, et pro illo gubernantem, et Arianam, tributum aliquod ab Ecclesiis exegisse, prudenterque censuisse Ambrosium, non fuisse tunc illi resistendum, vel propter vitanda scandala, vel quia majora pericula tunc imminebaut Ecclesiæ, quibus magis occurrere oportebat, nec poterat simul omnibus resisti. Unde eodem tenore verborum subjungit Ambrosius: Si agros desiderat imperator, potestatem habet vindicandorum, nemo nostrum intervenit, potest pauperibus collatio populi redundare, non faciant de agris invidiam, tollant eos, si libitum est; explicans autem quo sensu hoc dicat, subjungit: Imperatori non dono, sed non nego, quasi dicat, permitto, non approbo. Multo vero facilius poterat tributum, quam usurpa tio prædiorum permitti; nam hæc posterior ita continet injustitiam et sacrilegium, ut excusari per ignorantiam non possit, tributorum autem exactio non ita præ se fert intriusecam

Tributum Albanus supra eamdem accommodat responsionem, videlicet, Urbanum de facto fuisse locutum, non de jure, dicens persolvendum esse tributum ab Ecclesia sponte, et ad vitandum scandalum, non ex obligatione aut debito. Et ad hoc suadendum inducit verba illa: Pro pace et quiete, etc. Sed violenta videtur interpretatio, nam verba Pontificis sunt: Quod constitutum antiquitus est, pro pace et quiete, qua nos tueri et defensare debent, imperatoribus persolvendum est. Quorum verborum sensus non est, solvendum esse tributum gratia vitandi scandalum et servandi pacem, sed solvendum esse imperatoribus propter officium, et obligationem quam habent nos tuendi, et in pace conservandi. Unde verba illa magis indicant jus quam factum; nam de facto in principio dixerat: De exterioribus suis Ecclesia tributum reddit; postea vero reddit rationem, propter quam persolvendum est. Et ita ibi Turrecrem. et alii textum illum intellexerunt, non solum de facto, sed etiam de debito. Unde aliter respondent, interpretando textum illum de solis bonis quæ ad Ecclesiam cum onere tributi pervenerunt.

14. Impugnatur.- Vera responsio.- Mihi vero etiam hoc non satisfacit, quia textus indifferenter loquitur de tributo. Gratis enim limitaretur ad tributum improprium, seu privatum onus in pacto aliquo fundatum; nam potius verba declarant sermonem esse de tributo, quod imperatori solvitur ratione publici muneris, quod Ecclesia non debet, sive antiquum, sive novum sit, quia ejusdem sunt rationis,ut dixi. Adverto igitur, caput illud referri a Gratiano ex Urbano Papa; non designat autem quis ille Urbanus fuerit; licet autem nulla habeamus decreta, in tomis Conciliorum aut Epistolarum decretalium, Urbani II vel posteriorum illo nomine nuncupatorum, neque inter acta Urbani I decretum illud in tomo primo Conciliorum reperiatur, conjectamus

nihilominus potius esse Urbani I quam aliorum, quia modus loquendi illius textus magis redolet antiquitatem Urbani I quam noviora tempora aliorum Urbanorum. Hoc ergo dicimus, Urbanum fuisse locutum juxta morem sui temporis, quando imperatores erant ethnici, et Ecclesia nondum sibi libertatem ab hujusmodi tributis vindicaverat, jam vero jus illud cessasse.

15. Ad c. Sancimus. · Bona ad mansum Ecclesia spectantia ab omni tributo manent exempta. Ad cap. Sancimus, et cap. 1 de Censibus, Glossæ ibi intelligunt illa ultima verba de antiquioribus oneribus realibus. Quæ responsio pro textu illo mihi placet,

Aut fortasse melius diceretur, leges illas semper fuisse nullas, ut in simili significavit Glossa, in c. Generaliter, 16, q. 1, verb. Collationibus. Ratio autem est, quia tales leges erant contra privilegia prius Ecclesiis concessa, quæ revocari non poterant, vel certe quia disponebant in materia ecclesiastica, et in Ecclesiæ præjudicium, quod leges civiles facere non possunt, ut sæpe dictum est. Quibus addimus, inter ordinationes Lusitaniæ, lib. 2, tit. 22, inveniri optimam legem, quæ doctrinam datam confirmat.

CAPUT XXII.

SONALIA ONERA CLERICORUM.

1. Non intendimus in hoc capite declarare quæ personæ, vel quomodo hac exemptione gaudeant; hoc enim ad alteram partem materiæ quasi remotam pertinet, de qua in capite vigesimo tertio dicere incipiemus; sed ratim supponimus, id quod per se notum in hac materia est, clericos privilegio exemptionis gaudere, et quia in superioribus ostensum est, materiam illius exemptionis esse judicia sæcularia, tam criminalia quam civilia, et leges civiles, tam coactivas, seu pœnales, quam directivas, seu obligationem directe inducentes, ideo dicendum superest an respectu earumdem personarum tributa etiam sint materia hujus exemptionis. Hæc autem tributa quædam imponi solent ipsis personis sine respectu ad bona, quæ dicuntur pure personalia, et appellari solent nomine census, ut Matth. 17, juxta multorum expositionem, et in jure, Cod. de Capitatione civium censibus eximenda, lib. 41, ubi idem tributum census et capitatio appellatur, quia per capita juxta numerum sine respectu ad bona imponebatur. Aliquando vero imponitur tributum ratione bonorum, quod vel reale vel mistum appellatur, ut dicemus capite sequenti, ubi de bonis tractabimus; nunc enim de puris personalibus oneribus agimus.

dummodo intelligatur de oneribus privatis, QUALIS SIT EXEMPTIO ECCLESIASTICA QUOAD PERde quibus præcedenti capite in conclusione prima locuti sumus. Et ad hunc sensum confirmandum ponderari potest, ibi non fieri mentionem tributi, neque Principis, sed majoribus, vel potius, ut habet originale, senioribus suis (inquit Concilium) debitum servitium impendant. Quæ verba (quidquid Gratianus, in § sequenti, et Glossa ibi dicant) ampliora sunt, nam debitum servitium, recte de quocumque onere dicitur; per seniores autem intelligunt Glossa, et Joan. Andr., in dict. c. 1 de Censib., antiquos dominos, a quibus res transierunt ad Ecclesiam cum onere suo, et ideo illis persolvendum est ab Ecclesia de eisdem bonis, quando non pertinent ad mansum Ecclesiæ, nec ad alia loca illi conjuncta, de quibus ex speciali illius juris dispositione nihil præter ecclesiasticum solvi permittitur. Quæ exceptio ecclesiastici firmat regulam in contrarium respectu aliorum onerum realium, cujuscumque generis sint. Si autem Ecclesia præter hæc bona aliquid amplius habuerit, ut in textu dicitur, obligata erit ad onera realia, quæ ad antiquiores dominos virtute alicujus pacti pertinuerint. Ratio autem specialis exemptionis priorum bonorum esse potest, quia vel censentur quasi partes accessoriæ ipsius Ecclesiæ, quæ totam illam immunitatem meretur, et accessorium sequitur naturam principalis, vel ad Ecclesiæ sustentationem judicantur necessaria, ut ibi notat Abbas, et ideo alia onera in eis non permittuntur. Unde si prius illa habebant, eo ipso quod bona uniuntur Ecclesiæ, cessant onera, ut in præcedenti capite declaratum est.

16. Ad leges civiles in contrarium inductas. Tandem ad leges civiles unico verbo respondetur, cum Glossis supra citatis, derogatas esse illas leges per constitutionem Friderici.

2. Clerici a censibus sunt exempti.— Primo ergo dicendum est, personas ecclesiasticas gaudere personali immunitate quoad census, seu capitationis tributum. Hæc assertio certissima est inter Catholicos, nam expresse habetur multis decretis juris canonici supra, ad probandam cxemptionem in generali inductis, ut cap. Adversus, cap. Non minus, de Immunitat. Ecclesiar., et in cap. Quanquam, de Censib.,

in 6, et in aliis, in quibus specialis fit mentio personarum. Et ita ibi notant omnes expositores, idemque docent Theologi, in 2, d. 34. Estque hæc exemptio antiquissima, non solum jure canonico, sed etiam civili, ut colligi potest ex Codice Theodosiano, tit. de Episcop. et Cleric., leg. 8, quam tribuit Constantino Gratianus, in cap. Generaliter, 16, q. 1, et his verbis eam refert: Juxta sanctionem, quum dudum meruisse perhibemini, fundos et mancipia vestra, etc.; tamen in Codice Theodosiano tribuitur Constantino, et hoc modo legitur: Vos et mancipia vestra nullus novis collationibus obligabit, sed vacatione gaudebitis. Et eodem modo legitur in 1. 1, Cod. de Episcop. et Clericis, ubi Constantino tribuitur. Idem privilegium confirmavit Gratianus, in 1. 26, eodem titulo, ubi habet hæc verba notanda: Quis eos capite censos patiatur devinctos, quos necessario intelligat supra memorato obsequio (scilicet Ecclesiæ) mancipatos. Idemque privilegium magis declaratum et confirmatum est a Friderico.

[ocr errors]

3. Dicta clericorum a tributis exemptio est de jure divino.- Probatur primo.-Tacite objectioni occurritur. Et quidem si aliqua clericorum exemptio est de jure divino naturali, et conformis evangelico, maxime hæc, quæ est a tributis mere personalibus. Probatur, quia personæ non imponitur justa ratione tributum, nisi vel ratione bonorum, vel ratione propriarum actionum, quatenus per eas aliquid lucrari potest, unde tale tributum solvat. At vero quando priori modo tributum imponitur, non est pure personale, sed mistum, et ideo non pertinet ad præsentem quæstionem, sed ad aliam tractandam capite sequenti. Posteriori autem modo non sunt capaces clerici tributi personalis secundum rectam rationem, quia ratione sui status sunt omnino dicati cultui divino, et ex vi talis status actiones suas non ad lucra temporalia, sed ad spiritualia ministeria ordinare debent; ergo ex vi sui status jure naturali exempti sunt a tributis personalibus et temporalibus. Nec refert quod stipendium aliquod temporale propter talia ministeria possunt recipere; nam illud non est per modum temporalis lucri, sed est per modum justæ et congruæ sustentationis, quæ non debet subtrahi vel diminui per impositionem tributi. Eo vel maxime quod illud stipendium est quasi annexum et accessorium ministerio spirituali, et ideo participat ejus naturam et conditionem, ac proinde libertatem, et exemptionem

quam spiritualia ministeria habent ab omni sæculari potestate.

4. Unde etiam cst evidens alia ratio, quia nemo potest personale tributum imponere, nisi in personam suæ jurisdictioni subjectam; sed personæ clericorum non sunt subjectæ jurisdictioni sæcularium principum; ergo nec tributis personalibus ab eis possunt onerari. Atque juxta hæc principia colligitur hæc exemptio clericorum ex verbis Christi, Matth. 17: Ergo liberi sunt filii; ibi enim de exemptione a tributis, et præsertim personalibus, sermo erat. Nam tributum illud, quod Cæsari solvebatur, et census appellabatur, idem esse videtur quod per capita impositum fuit a Cæsare, quando jussit, ut describeretur universus orbis, ut dicitur Luc. 2. Ab hoc autem tributo principaliter liberi sunt filii; consequenter vero liberi etiam esse debent familiares eorum, qui et omnino circa personas et obse quia filiorum occupati sunt, et eorum bonis aluntur. Sic ergo per quamdam consecutionem clerici sub illis verbis continentur. Ad quem sensum trahi recte possunt verba Hieronymi ibi: Nos pro illius honore tributa non reddimus, et quasi filii regis a vectigalibus immunes sumus. Oportet autem ut sub illo pronomine, Nos, non omnes Christianos, sed ecclesiasticos tantum comprehenderet.

-

5. Idem probatur secundo. Hincque D. Thomas, in d. 44, q. 2, a. 2, ad 1, tractans eumdem locum, ait: Quod Christus loquitur de se et suis discipulis, qui nec servilis conditionis erant, nec res temporales habebant, quibus suis dominis obligarentur ad tributa solvenda. Unde ulterius subinfert, ex vi eorumdem Christi verborum eximi omnes, qui Apostolicam vitam profitentur, nihil in hoc mundo possidentes, et a conditione servili immunes. Videtur autem conditionem servilem appellare, vel temporalem subjectionem ad jurisdictionem sæcularem, vel curam et sollicitudinem, quæ lucris temporalibus acquirendis incumbit. Et eamdem doctrinam habet Bonavent., art. 3, q. I, ad 1 ; et Richard., art. 3, q. 1, ad 1, ex argumentis secundo loco positis; et Thomas de Argentina, ibidem, art. 4, in quadam solutione ad 3. Et eodem modo exposuit Lyra eadem verba Matt. 10; et Glossa ordinaria, usurpans verba Augustini, lib. 1 Quæstion. Evangelicar., quæst. 23, dicit, liberos esse filios regni illius, sub quo sunt omnia regna terrena. Exponunt autem scholastici supra citati per filios regni intelligendos esse, non omnes Christianos, sed eos qui propter Chris

« PredošláPokračovať »