Obrázky na stránke
PDF
ePub

SATURA II.

Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo qui tibi labentis apponit candidus annos. funde inerum genio. non tu prece poscis emaci, quae nisi seductis nequeas committere divis; 5 at bona pars procerum tacita libabit acerra. haud cuivis promptum est murmurque humilisque su

surros

tollere de templis et aperto vivere roto. • Mens bona, fama, fides' haec clare et ut audiat ho

spes; illa sibi introrsum et sub lingua murmurat o si 10 ebulliat patruns, praeclarum funus ? et 'o si

sub rastro crepet argenti mihi seria dextro Hercule! pupilluinve utinam, quem proximus heres inpello, expungam! namque est scabiosus et acri

bile tumet. Nerio iam tertia conditur uxor.' 15 haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis

mane caput bis terque et noctem flumine purgas? heus age, responde — minimum est quod scire laboro de Iove quid sentis ? estne ut praeponere cuires hunc 'cuinam ? cuinam ? vis Staio? an scilicet

haeres? 20 quis potior iudex, puerisse quis aptior orbis ?

hoc igitur, quo tu Iovis aurem inpellere temptas, dic agedum Staio, “pro Iuppiter ! o bone'clamet

6

* Iuppiter! at sese non clamet Iuppiter ipse ?

ignovisse putas, quia, cum tonat, ocius ilex 25 sulpure discutitur sacro quam tuque domusque?

an quia non fibris ovium Ergennaque iubente triste iaces lucis evitandumque bidental, idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam

Iuppiter? aut quidnam est, qua tu mercede deoruin 30 eineris auriculas ? pulmone et lactibus unctis ?

Ecce avia ant metuens divum matertera cunis exemit puerum frontemque atqne uda labella infami digito et lustralibus ante salivis

expiat, urentis oculos inhibere perita; 35 tunc manibus quatit et spem macram supplice voto

nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedis ‘hunc optet generum rex et regina! puellae hunc rapiant! quidquid calcaverit hic, rosa fiat!

ast ego nutrici non mando vota: negato, 40 Iuppiter, haec illi, quamvis te albata rogarit.

Poscis opem nervis corpusque fidele senectae. esto age; sed grandes patinae tuccetaque crassa adnuere his superos vetuere Iovemqne morantur.

Rem struere exoptas caeso bore Mercuriumque 45 arcessis fibra da fortunare Penatis,

da pecus et gregibus fetum! quo, pessime, pacto, tot tibi cum in flammas iunicum omenta liquescant? et tamen hic extis et opimo vincere ferto

intendit “iam crescit ager, iam crescit ovile, 50 iam dabitur, iam iam ! donec deceptus et exspes

nequiquam fundo suspiret nummus in imo.

Si tibi creterras argenti incusaque pingui auro dona feram, sudes et pectore laevo

excutiat guttas laetari praetrepidum cor. 55 hinc illud subiit, auro sacras quod ovato Loret perducis facies; nam fratres inter aenos

somnia pituita qui purgatissima mittunt,
praecipui sunto sitque illis aurea barba.

aurum vasa Numae Saturniaque inpulit aera
60 Vestalisque urnas et Tuscum fictile mutat.

o curvae in terris animae et caelestium inanes ! quid iuvat hoc, templis nostros inmittere mores et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa ?

haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo,
65 haec Calabrum coxit vitiato murice vellus,

haec bacam conchae rasisse et stringere venas
ferventis massae crudo de pulvere iussit.
peccat et haec, peccat: vitio tamen utitur. at vos

dicite, pontifices, in sancto quid facit aurum?
70 nempe hoc quod Veneri donatae a virgine pupae.

quin damus id superis, de magna quod .dare lance non possit magni Messallae lippa propago: conpositum ius fasque animo sanctosque recessus

mentis et incoctum generoso pectus honesto 75 haec cedo ut admoveam templis et farre litabo.

C

SATURA III.

Nempe haec adsidue: iam clarum mane fenestras intrat et angustas extendit lumine rimas: stertimus indomitum quod despumare Falernum sufficiat, quinta dum linea tangitur umbra. 5 en quid agis? siccas insana canicula messis iam dudum coquit et patula pecus omne sub ulmo

est. unus ait comitum. “Verumne? itane? ocius adsit huc aliquis ! nemon ?” turgescit vitrea bilis:

“findor" — ut Arcadiae pecuaria rudere dicas. 10 iam liber et positis bicolor membrana capillis

inque manus chartae nodosaque venit harundo. tunc querimur, crassus calamo quod pendeat umor, nigra quod infusa vanescat sepia lympha;

dilutas querimur geminet quod fistula guttas. 150 miser inque dies ultra miser, hucine rerum

venimus? at cur non potius teneroque columbo
et similis regum pueris pappare minutum
poscis et iratus mammae lallare recusas ?

“An tali studeam calamo ?" Cui verba ? quid istas 20 succinis ambages? tibi luditur. effluis amens,

contemnere: sonat vitium percussa, maligne respondet viridi non cocta fidelia limo. udum et molle lutum es, nunc nunc properandus et

acri

fingendus sine fine rota. sed rure paterno 25 est tibi far modicum, purum et sine labe salinum

quid metuas? — cultrixque foci secura patella. hoc satis? an deceat pulmonem rumpere ventis, stemmate quod Tusco ramum millesime ducis,

censoremne tuum vel quod trabeate salutas ? 30 ad populum phaleras ! ego te intus et in cute novi.

non pudet ad morem discincti vivere Nattae? sed stupet hic vitio et fibris increvit opimum pingue, caret culpa, nescit quid perdat, et alto

demersus summa rursum non bullit in unda. 35 magne pater divum, saevos punire tyrannos

haud alia ratione velis, cum dira libido moverit ingenium ferventi tincta veneno: virtutem videant intabescantque relicta.

anne magis Siculi gemuerunt aera iuvenci, 40 et magis auratis pendens laquearibus ensis

purpureas subter cervices terruit, “imus,
imus praecipites' quam si sibi dicat et intus
palleat infelix, quod proxima nesciat uxor?

Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, 45 grandia si nollem morituri verba Catonis

discere, non sano multum laudanda magistro, quae pater adductis sudans audiret amicis. iure; etenim id summum, quid dexter senio ferret,

scire erat in voto; damnosa canicula quantum 50 raderet; angustae collo non fallier orcae;

neu quis callidior buxum torquere flagello. haud tibi inexpertum curvos deprendere mores,

« PredošláPokračovať »