Obrázky na stránke
PDF
ePub

quia satis est, quod ex se possit corpore tantæ longitudinis repleri. Ad ultimam denique illationem de situ, negatur simpliciter sequela, quia situs in rigore significat partium positionem in loco, seu modum ex tali partium positione in toto resultans, quam rationem addit supra prædicamentum Ubi, et ideo non habet locum in Angelis, qui partibus carent. Nec etiamsi dicatur situs solum per relationem ordinis superioris, et inferioris, vel alia simili, locum habet in Angelis, seclusis corporibus: quia ille ordo solum attenditur secundum aliquam conditionem corporum, non solum in quantitate, sed etiam in qualitate aliqua, ut gravitate, vel aliqua alia simili, quæ in Angelis locum non habet. Videantur dicta de situ, disp. 52 Metaphysicæ.

CAPUT IX.

AN PLURES ANGELI IN EODEM LOCO ESSE POSSINT.

1. Prima opinio D. Thomæ negans, varie limitatur a Thomistis.-In hoc puncto D. Thomas, dicta quæst. 53, art. 3, negat posse esse simul,quia Angelus est in loco per operationem, cujus est causa totalis, et perfecta: non possunt autem esse duæ causæ totales ejusdem operationis, seu effectus; et ideo neque plures Angeli in eodem loco esse possunt; et hanc opinionem sequuntur Thomista, sed cum multis limitationibus. Prima est, ut intelligatur naturaliter: nam de potentia absoluta potest unus effectus esse a pluribus causis totalibus. Quæ limitatio vocabat nos ad questionem de causis quam omittimus, tum quia aliena, tum etiam, quia naturaliter loquimur. Altera limitatio est, quod intelligatur regulariter, secundum ordinarium operandi modum, maxime convenientem tali naturæ, nimirum, ut unusquisque Angelus operetur, ut causa totalis, et perfecta sui effectus. Nam in rigore, si duo Angeli velint, possunt eamdem rem simul movere, ac proinde esse simul in illa, tanquam in loco. Et ita fatentur Cajetanus ibi, et Ferrariensis 3, contra Gent. 68. Dicunt tamen illud esse rarum, et superfluum, et ideo fuisse a D. Thoma omissum. Et præterea addunt tunc illos Angelos non esse adæquate in illo loco, sed inadæquate, quia neuter est secundum adæquatam operationem. Tertia limitatio est, ut intelligatur secundum eamdem operationem. Fatentur enim plures Angelos posse esse simul in eodem loco per diversas operationes. Verumtamen præterquam quod hæc omnia procedunt ex falso fundamento, quod Angelus sit in loco por

operationem: illo etiam supposito, sunt tantum diverticula. Nam quomodocumque Angelus operetur in loco sibi adæquato quoad extensionem spatii, etiamsi ibi non 'operetur quantum potest, vel omnibus modis quibus potest, simpliciter erit in loco adæquato. Quia exhibet præsentiam suam quantum potest secundum extensionem loci, et illum contingit secundum omnes partes ejus. Quod autem ille contactus sit major, vel minor intensive (ut sic dicam) vel quod sit per hanc, vel per illam, unam, vel plures operationes, parum profecto referre videtur ad loci adæquationem, vel formalitatem, ut per se clarum videtur, et proponendo veram sententiam ostendetur.

2. Aliorum opinio eadem ex alio fundamento. -At vero Richardus, in 1, dist. 37, a. 2, q. 4, licet alias teneat, Angelum esse in loco per suam substantiam, nihilominus negat posse plures Angelos esse in codem loco. Quia non potest (inquit) unus Angelus penetrare alium: quæ autem simul sunt in eodem loco, se penetrant, et idem sentit Bassolis, in 2, dist. 2. q. 4, art. 4, et rationem reddit, quia hoc est supra cursum, et modum naturæ. Item ab inconvenienti, quia alias etiamsi Angeli essent infiniti, possent esse in eodem loco adæquato. Bonaventura vero,in eadem dist., q. ult.,in fine, ait: Quamvis hoc non repugnet secundum particularem naturam rei spiritualis, nihilominus repugnare secundum ordinem universi: nam tolleretur, vel mutaretur hic ordo, si plures Angeli simul essent in eodem loco. Sicut inverteretur, si unus Angelus distaret infinite ab alio, vel si esset ultra totam circumferentiam ultimi cœli.

3. Prima conclusio. Plures Angeli non possunt esse in eodem loco per idem Ubi.-Juxta nostram vero sententiam distinguendum breviter est de Ubi intrinseco, vel de loco extrinseco, seu corpore, in quo Angelus esse dicitur, vel etiam de spatio imaginario, quod nostro modo intelligi tale corpus replet. Et primo dicendum est, non posse duos Angelos esse alicubi per idem Ubi, et quoad hoc non posse esse in eodem loco formali. Probatur manifeste, quia Ubi Angelicum est modus intrinsecus substantiæ ejus, idem realiter cum illa, et solum modaliter, seu formaliter distinctus: talis autem modus non potest simul esse in subjectis. realiter distinctis, ut in Metaphysica notum est. Unde etiam duo corpora se penetrantia divina virtute in eodem spatio, seu intra eamdem superficiem ambientem, semper habent. propria Ubi intrinseca distincta, et separabi

lia: nam si unum inde removeatur, et aliud maneat, illud amittit Ubi, quod ibi habebat, et aliud conservabit, quod habebat. Atque idem est cum proportione in Angelis. Supposita ergo nostra sententia in hoc nulla esse potest controversia.

4. Secunda conclusio.—Plures Angeli possunt esse simul in eodem loco extrinseco adequato.-Egidii erasio frivola.-Secundo dicendum est, loquendo de extrinseco loco posse plures Angelos esse simul in eodem loco adæquato, juxta conditionem, et capacitatem uniuscujusque. Ita docent in 2, dist. 2, Scotus, quæst. 8, Gabriel, quæst. 2, art. 3, dub. 3, Gregorius, quæst. 3, Major, quæst. 10, Marsilius, in 2, quæst. 2, art. 2, concl. 8, Ocham, quodlib. 1, quæst. 4, Malonius, in 2, dist. 8, disp. 43, Pesantius, 1 p., quæst. 52, art. 3, et ibidem Vasquez et Molina; et Albertus in 1, distinct. 37, art. 25, dixit posse Angelos plures esse simul quoad substantiam, licet non quoad operationem. Et probatur primo, quia hoc videtur magis consentaneum sacræ Scripturæ narranti, legionem dæmonum fuisse intra unius hominis corpus. Ex quo loco colligunt aliqui ex Patribus, Angelos non esse corporeos, quia necessarium fuit tantam multitudinem spirituum penetrari cum partibus corporis. Simili ergo modo nos colligimus, vel omnes, vel plures eorum dæmonum fuisse simul, et quasi sese invicem penetrando simul cum Patribus corporis. Fingere nam singulos illorum dæmonum fuisse in distinctis partibus integrantibus illud corpus, et valde voluntarium est, et incredibile, cum necessarium non sit, neque cum probabili fundamento dici possit. Et confirmari potest, quia omnes illi dæmones in quacumque parte corporis essent, erant simul cum tota anima; ergo etiam plures illorum inter se poterant esse simul in eadem parte. Respondet Ægidius, negando consequentiam, quia Angelus et anima sunt diverso modo intra corpus. Angeli vero sunt eodem modo, et ideo magis inter se repugnant. Sicut duæ animæ non possunt simul, et eodem modo esse in eodem corpore, informando illud.Sed hæc differentia frivola est, quia licet illi duo essendi simul in corpore per informationem substantialem non possint simul esse saltem naturaliter in duabus animabus, respectu ejusdem corporis, et omnium partium ejus, nihilominus modi essendi simul per præsentiam non habent inter se repugnantiam: quia respectu corporis, sunt plusquam extrinsecæ, et accidentales for

mæ.

5. Probatur ratione, a priori, bipartito antecedenti.- Ostenditur prima pars antecedentis. -Richardi placitum in n. 2, refellitur. Atque hinc sumitur ratio a priori assertionis. Quia duo Angeli non se excludunt naturaliter ab eodem loco, ratione substantiæ suæ, nec ratione modi, quo sunt in corpore, vel etiam in spatio, ergo non est cur repugnet naturaliter esse in eodem loco, si velint. Consequentia manifesta est, quia nulla alia ratio repugnantiæ cogitari potest. Antecedens vero quoad priorem partem de substantia patet, quia sola quantitas est ratio expellendi alteram substantiam ab eodem loco. Ideo enim Angelus potest naturaliter esse penetrative, seu intime in corpore, quia quantitatem non habet, ergo multo minus duæ substantiæ angelicæ inter se repugnabunt in eodem loco, cum neutra illarum. quantitatem habeat. Unde mirum est, quod Richardus sine ulla probatione dixerit, Angelos non posse sese penetrare. Nam consequenter idem dicere debuisset de Angelo, et anima rationali, cujus contrarium probatum est, et docet auctor libri de Ecclesiasticis dogmatibus, cap. 83. Sed fortasse Richardus per penetrationem intellexit illapsum. In hoc enim sensu refert Pesantius rationem illam ex Alberto, 1 part., tit. 18, quæst. 37. Ait enim ex eo, quod duo Angeli sint simul in eodem loco, non bene infertur unum illabi intra alterum, quia illapsus ultra substantialem præsentiam, et indistantiam, requirit peculiarem influxum unius substantiæ in aliam, intra quam illlabitur, et dependentiam substantialem inferioris substantiæ ab altera, quæ in illam illabitur, ut in superioribus visum est. Ad existendum. autem simul in eodem loco hæc actio inter spiritus necessaria non est, sed sufficit intima. præsentia, et indistantia in intrinseco Ubi, quæ potest dici penetratio substantialis. Sicut existentia duorum corporum in eodem situ, seu spatio facta per divinam potentiam dicitur penetratio quantitatum, licet quantitates inter se nullam actionem habeant. Melius tamen Scotus dixit, quod licet corpora non essent, simul esse possent, imo addit ipse, non facile explicari posse, quo modo possent non esse simul. Verumtamen etiam distare possent per diversa Ubi, ut supra explicavi. Tamen hinc etiam colligitur potuisse esse simul, si vellent, ut statim probabitur; ergo etiam nunc possunt esse simul, etiam cum corpore, quantum est ex parte substantiæ suæ.

6. Ostenditur secunda pars antecedentis. Superest probanda altera pars, nimirum, quod

ratione modi essendi inter se non repugnent. Probatur autem, quia ut Angelus sit in corpore, nullum alium modum requirit, nisi quod habeat suum intrinsecum Ubi, indistans a tali corpore, et ejus Ubi, ut jam probatum est. Sed unusquisque Angelus per se spectatus potest habere hanc simultatem cum Ubi corporis : et ipsa Ubi Angelica non habent inter se specialem repugnantiam : ergo nec repugnat, ut simul habeant sua Ubi intra idem corpus, et in eadem ejus parte, et hoc et simul esse in eodem loco. Consequentia cum majori patent, et minor probatur, quia Ubi angelicum etiam est spirituale, ergo ex hac parte etiam non repugnant duo Ubi spiritualia, respicientia (nostro modo loquendi) idem spatium, seu habentia eamdem distantiam ad puncta fixa centri, vel polorum mundi, esse simul. Imo etiam in quantitatibus, ideo duo Ubi repugnant naturaliter esse simul in eadem distantia ab illis punctis fixis, quia subjecta illorum Ubi, scilicet duæ quantitates simul in eodem spatio esse repugnant: ergo a contrario cum substantiæ angelicæ de se non habeant naturalem repugnantiam, neque inter modos intrinsecos earum, quibus alicubi existere dicuntur, inveniri potest, cum sint etiam spirituales, et suis subjectis proportionati.

7. Effugium ex Bonaventura occluditur.Sed dicet aliquis cum Bonaventura, licet hoc non repugnet particulari naturæ Angelorum, repugnare nihilominus universali naturæ, quia inverteretur ordo universi: sed profecto id non sequitur ex eo solum, quod Angeli simul in eodem loco sint : quia ordo situalis (ut sic dicam) universi ex corporibus consurgit, et in eis tantum physice attenditur inter Angelos autem minime, quia valde extrinsecum, et accidentale illis est esse in hoc, vel illo corpore, vel inter se habere, aut non habere distantiam, neque hoc ad universi perfectionem pertinet. Dixi autem physice, quia moraliter considerando loca, ut præmia meritorum, ad ordinem rectum pertinet, ut boni sint in nobilissimo loco, mali vero in infimo. Et fortasse sancti Angeli in cœlo empyreo non sunt plures in eadem cœli parte propter majorem pulchritudinem, et ornatum, secus vero fortasse est in malis in inferno, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Interim etiam dum Angeli boni, et mali inter nos versantur, nihil ad hunc ordinem universi spectat, quod in eodem loco, seu corpore, aut eadem parte ejus, vel in diversis simul existant. Hoc igitur ab eorum voluntate pendet, neque de hoc est

peculiaris lex a Deo præscripta, quam cum fundamento affirmari possit. Nec in hoc recte fit æquiparatio cum lege, qua continentur Angeli intra hunc mundum corporeum, quia hoc ad hujus universi ordinem magis pertinet.

8. Aliorum effugium rejicitur, dicentium, otiosum esse Angelos se penetrare.-Sed dicunt aliqui alii, quamvis probetur hanc coexistentiam in eodem loco non repugnare, nihilominus esse superfluam; et ideo, licet in Angelis non desit potestas, ut simul sint: nihilominus semper deesse voluntatem sese constituendi in eodem loco, ideoque de facto nunquam contingere, ut sint simul. Verumtamen hoc est divinare de voluntate Angelorum ideoque in assertione solum diximus, posse existere simul, si velint. Neque est dubium quin possint velle, quia eo ipso, quod tale objectum habet aliquam rationem entis, et possibilis, potest Angelus illud velle saltem ad ostensionem potentiæ suæ. An vero de facto aliquando velint Angeli, et an raro, vel frequenter, effectus est contingens, et nobis occultus. Nihilominus tamen de malis Angelis ex Scriptura valde probabiliter colligitur, aliquando id velle, et facere, ut ostendimus. Et inde colligere possumus sæpius id facturos, si permittantur, quia habent voluntatem depravatam, et ideo nil curant, quod sit superfluum, vel otiosum. Præterquam, quod id facere possunt ad terrorem, et ostendendum odium, vel etiam, ut variis modis noceant, vel ad nocendum dispositi, et quasi applicati sint. De bonis autem Angelis nihil nobis ita constat.

[ocr errors]

9. De facto fortasse se penetrant aliquando. Penetratio inter Angelos. Dicere autem possumus illud objectum essendi simul in aliquo corpore, non esse malum, sed de se indifferens, ideoque posse sanctum Angelum illud velle propter finem honestum, ut si Angelus custos alicujus personæ intra illam sit, et alius quasi speciali legatione ad illam mittatur, potest totum corpus sua præsentia occupare, etiamsi alius ibidem simul existat. Item sæpe multitudo Angelorum mittitur ad aliquem effectum sensibilem, vel ad ostensionem divinæ virtutis, sicut Christus, Matth. 26: Possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones Angelorum; vel ad ostendendum majus gaudium, et lætitiam, ut Lucæ 2: Facta est cum Angelo multitudo militiæ cœlestis laudantium Deum, etc., vel etiam ad peculiarem honorem alicujus personæ, sicut multi Angeli missi sunt ad

t

ministrandum Christo post jejunium, Matth. 4, et eodem modo plures Angeli portaverunt mendicum Lazarum in sinum Abrahæ, ut Luc. 16, dicitur. Sicut etiam, ut supra ex Patribus adduximus, multi Angeli sacerdoti celebranti assistunt. Neque oportet in his casibus fingere Angelos quasi coarctatos ad minima quædam loca sibi inadæquata, ne se contingant, aut penetrent, hoc enim inane, et superstitiosum videtur. Poterit ergo esse unusquisque in plenario, et adæquato loco, etiamsi se penetrent, seu licet simul alicubi existant. Et eadem ratione poterit bonus Angelus interdum esse simul cum malo in eodem loco, ut si Angelus malus sit in toto corpore hominis ad nocendum, bonus vero ad custodiendum. Atque ita hic discursus non solum in nostra sententia locum habet, sed etiam in illa, quæ dicit esse per applicationem virtutis, vel aliam similem habitudinem.

10. Aliorum erasio tertia expenditur. Aliqui vero his rationibus convicti tandem concludunt, Angelos esse interdum simul in eodem loco, addunt vero solum materialiter esse in eodem loco, non formaliter: quia semper ratio essendi in tali loco diversa est. Quæ evasio etiam in nostra sententia locum habere videtur, quia unicuique Angelo ratio essendi in corpore est proprium Ubi, cum relatione intimæ propinquitatis ad tale corpus sunt autem in Angelis distinctis distincta etiam Ubi (ut diximus) et consequenter etiam distinctæ erunt relationes distantiæ ex parte fundamenti. Verumtamen hæc distinctio nominum solum videtur inventa ad defendendam hanc, vel illam opinionem, revocando controversiam ad quæstionem de nomine: de quo non est contendendum, quando de re constat. Nos autem supponimus, locum Angeli extrinsecum esse corpus, cui Angelus intime præsens est, et ideo illum simpliciter vocamus, eumdem locum unius, et plurium Angelorum, si plures simul in illo sint. Sicut duo corpora penetrative existentia, et intra eamdem superficiem circumscribentem contenta simpliciter, ac formaliter dicentur esse in eodem loco extrinseco, quamvis distincta Ubi, et distinctas superficies ultimas habeant. Imo licet in corpore manente in eodem spatio Deus mutaret superficiem ultimam corporis locati, per quam locum contingit, nihilominus proprie, et formaliter maneret in eodem loco: eadem ergo ratione diversitas in Ubi, vel in relatione est materialis, respectu loci extrinseci, et formalis locus extrinsecus idem existit.

11. Et eadem ratione etiam juxta opinionem potentem, Angelum esse in loco per operationem, licet Angelus mutaret operationem circa idem corpus in eodem situ, non esset dicendus mutare locum formaliter, sed solum mutasse id, quo locum contingit, quod materiale est ad formalitatem loci: sicut in superficie ultima corporis locati explicuimus. Quin potius secundum philosophos explicantes immobilitatem, quam Aristoteles loco tribuit, quamvis in loco corporeo superficies ultima varietur, si altera illi succedat in eodem situ, id est, in eadem distantia a punctis fixis, mutatio illa censetur materialis: nam formalis locus idem perseverat. Eadem ergo ratione, et proportione, etiamsi varietur corpus, in quo sunt Angeli, et aliud in eodem situ succedat, Angeli non mutabunt formalem locum, sed materialem: quia etiam locus Angeli suam requirit immobilitatem, ut infra tractando de motu ostendemus. Ergo multo magis illa distinctio, vel mutatio in relatione, operatione, vel alia simili applicatione materialis est, si sit ad corpus in eodem situ, et distantia a punctis fixis existens.

12. Subterfugium quartum triplicis distinctionis.-Denique alii quærunt subterfugium, distinguendo de existentia in loco perfecte, vel imperfecte, complete, vel incomplete, adaquate, vel inadæquate : et dicendo plures Angelos esse quidem posse in eodem loco imperfecte, incomplete, et inadæquate, non tamen perfecte, complete et adæquate. Quia nimirum, etiamsi sint præsentes eidem corpori, nunquam singuli illud contingunt, quantum possunt.Sed distinctiones etiam istæ, præsertim duæ inutiles profecto sunt, et solum ad excitandas quæstiones de nomine deserviunt. Duo enim distinguenda sunt in loco Angeli. Unum est extensio loci, quatenus Angelus potest esse substantialiter præsens majori, vel minori corpori, ut paulo post dicemus; aliud est ratio essendi in loco Angeli, utique extrinseco, sive illud in extensione sit parvum, sive magnum. Locus ergo Angeli sub priori ratione sine dubio recipit magis, et minus, et recte distinguitur in incompletum, et completum, seu adæquatum, vel inadæquatum: sub posteriori autem ratione non datur magis, et minus in loco Angeli, vel secundum extensionem, vel secundum intentionem. Primum patet, quia tunc solum fit comparatio ad idem corpus secundum se totum, vel secundum eamdem partem præcise spectatam, sive sit major, sive minor, ut dixi, et ideo in hac comparatione non habet locum

462 LIB. IV. DE ANGELORUM POTENTIA AD ACTIONES TRANS. EFFICIENDAS. magis, et minus secundum extentionem. Secundum de intentione probatur. Quia neque in ipso Ubi extrinseco cogitari potest intentio, neque in relatione præsentiæ potest major cogitari, quam sit illa, quæ est per intimam indistantiam, et quasi penetrationem. Hanc autem præsentiam habet Angelus in quocumque corpore, in quo vere, et realiter dicitur esse tanquam in proprio loco. Dico autem, proprio, quia de illo solo versatur quæstio, nam de loco in communi clarum est plures Angelos esse in uno loco, ut in cœlo, vel in inferno, vel in hac aula.

13. Impugnatur jam prima, et secunda distinctio.-Angelus dicitur ab aliquibus esse in loco complete, vel incomplete.—Quocirca prima distinctio de esse in loco perfecte, vel imperfecte, seclusa extensione locali, vel falsum supponit, scilicet, quod in ipsa formali ratione essendi in loco detur major, vel minor perfectio, vel si detur in operatione, aut alia simili, est nimis materialis, et per accidens ad rationem essendi in loco. Idemque est de alia distinctione, de incomplete, vel complete existendi in loco nam supposita æquali præsentia cum æquali Ubi, et æquali propinquitate, quod unus Angelus operetur, et alter non operetur, vel quod unus perfectius, quam alius, vel quod operetur, ut causa totalis, vel ut partialis, totum hoc est accidentale ad rationem loci, ideoque poterit inde resultare magis, vel minus in ratione causæ, vel agentis, non vero in ratione loci. Alias semper Angeli essent imperfecte, et incomplete in loco, quia nunquam operantur in loco quantum possunt, ut patet de Angelis existentibus in cœlo, vel in inferno, vel in corporibus obsessis, vel in hac aula. Et magis ad sensum declaratur: nam licet Angelus moveat corpus, quod assumit, non erit complete in illo intensive (ut sic dicam) quia non movet illud summa velocitate, qua potest vel fortasse non omnibus modis, quibus simul potest, hoc autem nimis improbabile videtur.

14. Impugnatur tertia distinctio.-Et ob eamdem rationem alia verba, adæquate et inadequate in tertia distinctione posita applicata ad hanc comparationem quasi intensivam in ipsa ratione existendi in loco, inania sunt propter eamdem causam. At vero applicata ad extensionem loci suum locum habent. Nam aliquando vere dici potest non posse duos Angelos esse simul in eodem loco adæquato, ut si sint Angeli inæquales in perfectione essentiali, et uterque sit in maximo loco sibi natu

raliter possibili: non poterunt simul esse in loco adæquato: non quidem propter repu gnantiam, ut sic dicam, sed propter necessariam inæqualitatem in loco adæquato provenientem ex inæqualitate perfectionis. Cujus signum est, quia, licet sint in locis distinctis, semper erunt in locis inæqualibus utique si unusquisque velit esse in loco suo maximo. Nam si Angelus perfectior nolit loco adæquato sibi possibili adesse, tunc optime poterit esse simul cum inferiori in loco actuali, ut sic dicam. Si vero sint Angeli ejusdem speciei, posuæ perfectionis æqualem locum sibi venditerunt simul esse in loco adæquato, quia ex vi cant, et alioque in simultanea existentia locali non est repugnantia. Et ad hoc insinuandum, dicendo in assertione Angelos posse esse simul in loco, addidi, juxta uniuscujusque conditionem, et capacitatem.

CAPUT X.

UTRUM ANGELUS IN DUOBUS DISTINCTIS LOCIS
SIMUL ESSE POSSIT.

in distinctis locis adæquatis.—Sive continuis,
1. Angelus non potest naturaliter esse simul
sice distantibus. Nec in uno adæquato, alio
inadæquato.-Quæstio movetur imprimis de
locis adæquatis, et de potentia ordinaria, seu
intrinseca : et ita theologi omnes negant, posse
unum Angelum in duobus locis adæquatis si-
mul existere. Et declaratur facile supponendo
imprimis unumquemque Angelum habere ali-
quem locum sibi adæquatum, ut omnes ad-
mittunt, et sequitur evidenter ex dictis in cap.
ubique, nec habere immensitatem, seu infini-
1 et 2. Nam ibi ostendimus Angelum non esse
juxta suæ naturæ limitationem definitum lo-
tatem sui ibi, unde fit ut unusquisque Angelus
quatum vocamus. Igitur de hoc loco adæquato
cum sibi maximum determinet, et hunc adæ-
clara est assertio, quia si est adæquatus,
joris loci, ergo nec alterius loci: quia illa duo
est maximus. Ergo Angelus non est capax ma-
loca simul sumpta excedunt maximum. Unde
neque continue, seu per modum unius potest
Angelus esse ultra terminum sui loci maximi,
seu adæquati: nam involvit repugnantiam,
quod sit maximus, et possit naturaliter augeri :
ergo multo minus poterit Angelus esse ultra
illum terminum, in loco distanti, seu disjuncto
impossibilitatem augendi maximum locum, et
a loco adæquato. Quia hoc et includit eamdem
addit difficultatem existendi simul in locis dis-

1

« PredošláPokračovať »