Obrázky na stránke
PDF
ePub

magis, et minus secundum extentionem. Secundum de intentione probatur. Quia neque in ipso Ubi extrinseco cogitari potest intentio, neque in relatione præsentiæ potest major cogitari, quam sit illa, quæ est per intimam indistantiam, et quasi penetrationem. Hanc autem præsentiam habet Angelus in quocumque corpore, in quo vere, et realiter dicitur esse tanquam in proprio loco. Dico autem, proprio, quia de illo solo versatur quæstio, nam de loco in communi clarum est plures Angelos esse in uno loco, ut in coelo, vel in inferno, vel in hac aula.

13. Impugnatur jam prima, et secunda distinctio.-Angelus dicitur ab aliquibus esse in loco complete, vel incomplete.-Quocirca prima distinctio de esse in loco perfecte, vel imperfecte, seclusa extensione locali, vel falsum supponit, scilicet, quod in ipsa formali ratione essendi in loco detur major, vel minor perfectio, vel si detur in operatione, aut alia simili, est nimis materialis, et per accidens ad rationem essendi in loco. Idemque est de alia distinctione, de incomplete, vel complete existendi in loco nam supposita æquali præsentia cum æquali Ubi, et æquali propinquitate, quod unus Angelus operetur, et alter non operetur, vel quod unus perfectius, quam alius, vel quod operetur, ut causa totalis, vel ut partialis, totum hoc est accidentale ad rationem loci, ideoque poterit inde resultare magis, vel minus in ratione causæ, vel agentis, non vero in ratione loci. Alias semper Angeli essent imperfecte, et incomplete in loco, quia nunquam operantur in loco quantum possunt, ut patet de Angelis existentibus in cœlo, vel in inferno, vel in corporibus obsessis, vel in hac aula. Et magis ad sensum declaratur: nam licet Angelus moveat corpus, quod assumit, non erit complete in illo intensive (ut sic dicam) quia non movet illud summa velocitate, qua potest vel fortasse non omnibus modis, quibus simul potest, hoc autem nimis improbabile vide

tur.

14. Impugnatur tertia distinctio.-Et ob eamdem rationem alia verba, adequate et inadequate in tertia distinctione posita applicata ad hanc comparationem quasi intensivam in ipsa ratione existendi in loco, inania sunt propter eamdem causam. At vero applicata ad extensionem loci suum locum habent. Nam aliquando vere dici potest non posse duos Angelos esse simul in eodem loco adæquato, ut si sint Angeli inæquales in perfectione essentiali, et uterque sit in maximo loco sibi natu

raliter possibili: non poterunt simul esse in loco adæquato non quidem propter repugnantiam, ut sic dicam, sed propter necessariam inæqualitatem in loco adæquato provenientem ex inæqualitate perfectionis. Cujus signum est, quia, licet sint in locis distinctis, semper erunt in locis inæqualibus: utique si unusquisque velit esse in loco suo maximo. Nam si Angelus perfectior nolit loco adæquato sibi possibili adesse, tunc optime poterit esse simul cum inferiori in loco actuali, ut sie dicam. Si vero sint Angeli ejusdem specici, poterunt simul esse in loco adæquato, quia ex vi suæ perfectionis æqualem locum sibi vendicant, et alioque in simultanea existentia locali non est repugnantia. Et ad hoc insinuandum, dicendo in assertione Angelos posse esse simul in loco, addidi, juxta uniuscujusque conditionem, et capacitatem.

CAPUT X.

UTRUM ANGELUS IN DUOBUS DISTINCTIS LOCIS SIMUL ESSE POSSIT.

1. Angelus non potest naturaliter esse simul in distinctis locis adæquatis. - Sire continuis, sive distantibus.--Nec in uno adæquato, alio inadæquato. - Quæstio movetur imprimis de locis adæquatis, et de potentia ordinaria, seu intrinseca : et ita theologi omnes negant, posse unum Angelum in duobus locis adæquatis simul existere. Et declaratur facile supponendo imprimis numquemque Angelum habere aliquem locum sibi adæquatum, ut omnes admittunt, et sequitur evidenter ex dictis in cap. 1 et 2. Nam ibi ostendimus Angelum non esse ubique, nec habere immensitatem, seu infinitatem sui ibi, unde fit ut unusquisque Angelus juxta suæ naturæ limitationem definitum locum sibi maximum determinet, et hunc adæquatum vocamus. Igitur de hoc loco adæquato clara est assertio, quia si est adæquatus, est maximus. Ergo Angelus non est capax majoris loci, ergo nec alterius loci: quia illa duo loca simul sumpta excedunt maximum. Unde neque continue, seu per modum unius potest Angelus esse ultra terminum sui loci maximi, seu adæquati: nam involvit repugnantiam, quod sit maximus, et possit naturaliter augeri : ergo multo minus poterit Angelus esse ultra illum terminum, in loco distanti, seu disjuncto a loco adæquato. Quia hoc et includit eamdem impossibilitatem augendi maximum locum, et addit difficultatem existendi simul in locis dis

:

tinctis. Quæ ratio non solum probat, non posse Angelum naturaliter simul esse in pluribus locis adæquatis sed etiam probat non posse esse simul in uno loco adæquato, et alio inadæquato, sive propinquo, sive distante, ut facile consideranti patebit.

2. Poterit de potentia absoluta.—Imo etiam corpus.-Dixi, hoc esse intelligendum de potentia naturali Angeli, et consequenter de ordinaria Dei, quia de potentia Dei absoluta dubitari non potest, quin possit Deus Angelum constituere in pluribus locis adæquatis, non solum continuis, seu propinquis, sed etiam distantibus. Quod omnes theologi docent: quia ex mysterio Eucharistiæ evidenter convincitur. Nam Deus potuit idem corpus Christi, licet sit quantum, simul ponere modo non quanto, sed quasi spirituali in quam plurimis, et distantissimis locis, sub multis hostiis consecratis, quæ simul sumptæ plusquam millies locum adæquatum corporis Christi superarent. Ergo multo facilius potest substantiam spiritualem modo spirituali in multis, et distantibus locis adæquatis ponere. Addo etiam corpus quantum posse a Deo collocari simul in pluribus locis distantibus, ut probabilior opinio fert; ergo in Angelis multo certius id esse debet. Ratio vero est, quia si respiciamus potentiam activam loci, seu ubi, licet hæc sit finita in Angelo, in Deo est infinita. Si vero consideremus capacitatem, quasi passivam Angeli, licet naturalis etiam determinata sit, obedientialis non habet terminum, sed subjacet voluntati Dei, et ideo potest DEUS constituere Angelum in majori loco, quam sit maximus Angelo naturaliter commensuratus. Si denique consideretur divisio, ut sie dicam, seu separatio locorum, nulia repugnantia, vel contradictio sequitur ex hoc, quod una res in locis separatis constituatur, ut in philosophia, et in materia de Eucharistia latius ostenditur. Propter quod sententia Gofredi quodl. 42, negantis, posse Deum Angelum constituere in multis locis adæquatis, tanquam improbabilis a cæteris theologis rejicitur. Rationes autem Gofredi omitto, quia parvi momenti sunt, et illas dissolvit Bassolis in 2, dist. 2, q. 4, art. 3. Atque hoc non juxta illam, quæ dicit Angelum esse in loco per operationem. Nam licet ponamus Angelum esse in uno loco operando in illo quantum potest, nihilominus Deus potest facere, ut in alio loco, vel eumdem effectum operetur, vel alium, ut divi.um instrumentum elevatum, sicut credimus corpus Christi Domini in Eucharistia multa supernaturaliter operari.

3. Certum est posse Angelum esse simul in pluribus locis inadæquatis continuis, vel contiguis. Difficultas vero superest de locis inadæquatis, an simul possit Angelus esse in pluribus, in qua nonnulla clara sunt, et in uno tantum puncto vera, et realis controversia, et difficultas invenitur. Ut ergo certa separemus, adverto uno modo dici posse loca inadæquata illa, quæ partialia sunt, etiamsi inter se sint continua, ut sunt partes aeris replentis hoc cubiculum, si ponamus illum esse locum adaquatum Angeli. Et hoc modo indubitatum est, Angelum totum esse in pluribus partibus loci extrinseci, quia ipse Angelus non coextenditur loco, cum sit indivisibilis: sed est totus in toto, et totus in qualibet parte. Sicut anima tota est in pluribus, et singulis partibus corporis. At vero illa non possunt dici plura distincta, cum non sint divisa. Secundo possunt plura loca partialia esse distincta actu, id est, discontinua, propinqua tamen, seu contigua: ut si spatium, cui Angelus potest esse præsens, partim aqua, partim aere plenum sit. Et hoc modo non est dubium, quin possit Angelus simul esse in pluribus corporibus contiguis integrantibus (ut sic dicam) locum adæquatum Angeli. Probatur, quia tunc distinctio, vel continuitas corporum valde accidentalis est respectu Angeli. Quia eamdem distantiam, vel propinquitatem ad illam habent et ex parte Angeli est idem ubi indivisibile, vel quasi continuum, etiamsi ipsa corpora discontinua sint. Unde tunc illa corpora non possunt dici plura loca Angeli, nisi valde materialiter, quia quoad distantiam a centro, et polis mundi, perinde se habent, ac si essent unum corpus continuum, qua propter ad constituendum unum locum adæquatum Angeli, formaliter indivisum, suflicienter conjuncta, et quasi unita sunt.

4. Opinio quorumdam de locis inadequatis dissitis. Tertio modo possunt loca Angeli dici partialia, quia et sunt disjuncta, et neuter eorum est adæquatus, nec ex utroque simul fieret unus maximus locus Angeli. Et hoc modo posse Angelum simul esse in pluribus locis inadæquatis, sensit Cajetanus, dicta quæst. 52, art. 2. Et eadem sententia tribuitur Ferrariensi, 3, contr. Gent., cap. 68, § Ad evidentiam primi dubii, et Marsilius, in 2, quæst. 2, art. 2, concl. 6. Verumtamen quia isti auctores loquuntur juxta sententiam asserentem Angelum esse in loco per operationem, duobus modis potest eorum opinio intelligi. Primo posse Angelum operari simul in duobus corporibus inter se distantibus, non operando in medio,

existendo tamen in illo secundum præsentiam substantialem. Ut si Angelus sit præsens toti huic domui, solum tamen actu operetur, vel applicet virtutem personis in distinctis partibus ejus existentibus. Alius vero sensus est, ut possit simul esse, et operari in distantibus personis, non existendo in reliquis partibus domus, etiam secundum substantialem præsentiam. De hoc posteriori sensu statim dicetur.

5. Prior sensus in re approbatur.-In priori vero sensu videtur vera dicta sententia, quantum ad rem spectat, nimirum quod Angelus existens in spatio adæquato, et in omnibus corporibus, quæ in illo sunt, possit simul operari in partibus, seu corporibus intra illud spatium loco distantibus, non operando in corpore intermedio. Ratio autem est, quia in Angelo una tantum est præsentia, et unum ubi, in se quasi continuum, et prius natura omni operatione, imo independens ab illa, quia semper operatio est libera, etiam supposita præsentia. Unde sicut potest Angelus pro sua libertate ibi adesse, et nihil operari in ullo ex illis corporibus, ita potest operari in uno, vel duobus, aut pluribus, etiamsi inter se distent intra illam sphæram, quia posset operari in omnibus suppono enim virtutem ejus ad hoc extendi; ergo a fortiori poterit operari in quibusdam, et non in aliis. Nec obstabit, quod operationes illæ sint plures, et non continuæ, quia nihilominus sunt inadæquatæ virtuti motiva Angeli, et discontinuitas in operatione non dividit substantiam Angeli, vel intrinsecum modum existendi ejus; ergo in hoc nulla est repugnantia.

6. Eumdem intendisse videntur prædicti Thomistæ. Et fortasse Cajetanus et Ferrariensis nihil aliud voluerunt. Nam propterea dixisse videntur posse Angelum simul esse in pluribus locis inadæquatis distantibus intra certam sphæram, non vero ultra illam : nam hæc limitatio non potest fundari, nisi in unitate, et quasi continua præsentia substantiali intra sphæram illam. Quanquam isti auctores nunquam satis declarent, an possit hæc præsentia subsistere in aliqua parte loci sine operatione, vel applicatione virtutis ad illam.

7. In modo tamen loquendi non probantur.Propterea vero dixi sententiam illam in re esse veram, nimirum, in hoc quod Angelus existens in uno loco continuo potest in partibus ejus discrete operari, quia nihilominus nos, qui negamus Angelum esse in loco per operationem, sed per præsentiam, etiam in modo loquendi non concedemus, tunc Angelum esse

discrete in pluribus locis inadæquatis, sed solum operari in illis. Qui vero dicunt esse in loco per operationem, dicunt consequenter esse in pluribus locis, si tamen non negent substantialem præsentiam partialibus intermediis, in re conveniunt nobiscum in præsenti puncto, licet in modo loquendi differant. Objiciet aliquis, quia sequitur eumdem malum Angelum posse simul esse in duobus hominibus, et illos simul tentare variis, vel contrariis tentationibus : quod falsum videtur, quia non potest dæmon simul pluribus intendere. Respondetur concedendo utrumque consequens. Estque commodum exemplum apud Augustinum, lib. 11 Genes., ad litt., cap. 36, alias 37, ubi inquit, dæmonem cum tentavit Evam, simul fuisse in serpente, per quem loquebatur, et in Eva per quam interius occulto motu instigabat. At certe serpens, et Eva inter se distabant : nec fingere oportet dæmonem in aere intermedio aliquid tunc operatum fuisse, quia neque fuit necessarium, ut medium illud moveret localiter, nec quidquam aliud in eo poterat operari. Et ad objectionem facile respondetur, ad plura hujusmodi posse simul Angelum attendere, ut ex dictis supra de Angelorum cognitione notum est.

--

8. Posterior sensus discutitur. Superest quartus modus, quo potest Angelus cogitari in pluribus locis partialibus discontinuis, et inter se distantibus: existendo videlicet in illis, et nullo modo in locis intermediis, supponendo tamen, quod omnia illa loca simul sumpta, etiamsi continua, vel contigua essent, extensionem loci adæquati Angeli non excederent. Et de hoc modo est majus dubium, an possit Angelus virtute naturali ita esse simul in locis partialibus distinctis, sive in eis sit per solam præsentiam substantialem, sive simul etiam per operationem, quia operatio per se non spectat ad ipsum esse in loco, neque auget difficultatem, si præsentiæ illæ substantiales simul possibiles esse supponantur, quia ex parte operationum non est specialis repugnantia (ut jam diximus.)

9. Dubitant Scotus et Gabriel. - Affirmat Dionysius Cisterciensis. — In hoc ergo puncto dubius fuit Scotus in 2, dist. 2, quæst. 7: Quia non videtur, inquit, ratio necessario pro, nec contra. Et illum secutus est Gabriel ibi, q. 2, art. 3, dub. 3. At vero Dionysius Cisterciensis, in 2, dist. 6, quæst. 1, art. 1, concl. 6, affirmat Angelum virtute propria esse posse in pluribus locis totaliter distinctis, dummodo illa loca non plus distent, quam partes maximi loci to

talis, in quo Angelus esse potest. Probat, quia anima informat partes non continuas, ut medullam et sanguinem. Sed in hac ratione falsum sumit: quia anima non informat sanguinem, nec partes corporis, quæ, vel inter se, vel cum aliqua parte media continuitatem non habeant. Deindeque male infert, quia saltem non potest anima informare partes distantes, sed ad minimum esse debent propinquæ, et valde conjunctæ. Apparentius posset suaderi non esse hoc negandum naturali potentiæ Angeli: quia in eo effectu non solum non invenitur repugnantia, verum etiam neque aliquid superans naturalem conditionem ejus. Et potest in hunc modum declarari, et suaderi, quia Angelus naturaliter est totus in corpore, et totus in qualibet parte ejus; ergo sicut potest esse naturaliter (ut sic dicam) in pluribus locis partialibus continue, ita poterit discrete, Probatur consequentia, quia Angelus non est in corpore informando illud, ut ob hanc causam indistantiam aliquam requirat, alias etiam continuitatem in corporibus postularet, quod est falsum, ut jam dictum est. Nec etiam apparet ratio essentialis dependentiæ præsentiarum substantialium in partibus extremis, a præsentia in partibus mediis, vel a continuatione cum illa; ergo poterunt conservari sine illa, et ita esse poterit Angelus discrete in partibus distinctis.

10. Negant recentiores. - Nihilominus moderni theologi communiter docent hoc repugnare naturaliter. Et censetur esse sententia D. Thomæ, dicta q. 52, art. 2, quia absolute negat Angelum esse posse in pluribus locis, et revera explicando suam conclusionem, illam declarat de uno loco, cui Angelus virtutem suam applicat, etiamsi non sit maximus, sed infra illum sit cujuscumque quantitatis. Alensis etiam 2 p., q. 32, memb. 3, simpliciter dicit, Angelum non esse nisi in uno loco. Idem habet Bonaventura, in 2, disp. 2, p. 2, art. 2, q. 2, sed id probat solum ex eo quod virtus Angeli naturaliter est limitata, quæ ratio solum probat de loco adæquato. Et eodem modo pro edit Richardus, art. 2, q. 3, qui ex sola limitatione naturæ angelicæ colligit loci angelici unitatem in 1, dist. 37, art. 2, q. 3. Ubi idem tenet Argentina, q. 1, art. 2, sed rationem affert parum efficacem. Idem tenet Ægidius, ibid. p. 2 distinctionis, art. 1, q. 2, qui duas affert rationes, quas alii etiam attingunt, scilicet quia alias Angelus neque definitive, nec circumscriptive esset in illis locis, et quia qua ratione esse posset Angelus in duobus lo

cis, posset esse in tribus, et sic in quocumque numero in infinitum.

11. Rejiciuntur eorum rationes.-Sed hæ rationes non videntur concludere. Ad primam enim dici potest illam partitionem dari de loco adæquato. At vero si Angelus esset in pluribus locis, nullus eorum esset illi adæquatus, et ideo mirum non est, quod neque definitive, nec circumscriptive ibi esset. Sic enim licet Deus sit in toto hoc mundo, non est in illo definitive, quia non est illi adæquatus locus. Et Angelus existens in tota domo, tanquam in loco adæquato, etiam est in hoc cubiculo, et alio, et sic de cæteris, et tamen in nullo eorum est definitive. Quod si dicatur esse in singulis cubiculis definitive partialiter, seu tanquam in parte loci, quo de finitur : simili modo in illo casu diceretur Angelus esse in unoquoque illorum locorum, tanquam in parte loci adæquati, quo definiretur. Nam talis locus componeretur, tunc ex pluribus locis partialibus, quamvis discretis, quatenus quoad magnitudinem æquivalerent uni loco continuo tantæ extensionis. Unde ad secundum distingui potest sequela, nam vel est sermo de multiplicatione locorum æqualium in quacumque extensione, seu magnitudine determinata, et sic negatur illatio, quia si talia loca multiplicentur, tandem pervenietur ad numerum finitum, in quo æquivaleant uni loco maximo, seu adæquato Angeli. Unde sicut non potest Angelus esse in loco majori maximo, ita nec tunc posse numerum illorum locorum augere. Si autem intelligeretur illa sequela de multiplicatione locorum inæqualium proportionaliter multiplicando locum, quasi per divisionem continui secundum partes proportionales: sic concedetur illatio, quia inde non potest inferri, quod virtus, vel capacitas Angeli sit infinita, sed quod sit finita, divisibilis tamen in infinitum per coexistentiam ad corpora.

12. Accedunt Malonius et Ocham, ad eamdem sententiam negativam sed eorum ratio nes parum efficaces sunt.-Ejusdem sententiæ videtur esse Malonius, in 2, dist. 8, disp. 10. Et pro fundamento solum ponit, quod substantia Angeli est una indivisibilis, et tota simul, unde infert unicum locum naturalem habere posse. Sed difficilis est illatio, quam ipse non probat. Nec est formalis: nam licet Angelus sit unus tantum, et indivisibilis, nihilominus totus est in pluribus locis partialibus continuis, vel contiguis: cur ergo non poterit esse in pluribus partialibus distantibus? Certe hujus ratio ibi non redditur. Denique Ocham

quodl. 1, q. 4, eamdem tenens sententiam rationem reddit, quia Angelus ita coexistit loco, ac si informaret. Unde sicut anima non potest simul informare partes distantes, ita neque Angelus adesse locis distantibus etiam partialibus. Sed exemplum est valde dissimile, falsum enim est, ita Angelum assistere loco, ac si informaret: imo supra probavimus, nec physicam unionem cum illo habere.

13. Aliorum ratio ab Eucharistia.-Difficile ergo est propria ratione a priori hoc persuadere. Aliqui ergo argumentantur ex mysterio Eucharistiæ, ut Pesantius et Vasquez, quia in illo divino Sacramento præter miraculum existendi sub speciebus tali modo est speciale miraculum, quod præsentia illa multiplicetur in locis distantibus, etiamsi nullus illorum locorum sit adæquatus corpori Christi; ergo signum est etiam in rebus spiritualibus indivisibiliter in loco existentibus, non esse naturale habere simul plures præsentias in locis distantibus etiam inadæquatis.

14. Proximum ab Eucharistia argumentum inefficax ostenditur.-Imo posset dictum argumentum relorqueri. Sed hæc etiam illatio non est valde efficax, quia intercedit multiplex differentia. Prima est, quod modus ille existendi indivisibiliter sub speciebus, non est connaturalis corpori Christi. Et ideo non magis potest dici inadæquatus, quam adæquatus. Nam si spectemus naturalem capacitatem illius corporis, neque sub parva, nec sub magna quantitate specierum esse potest: et ideo sub qualibet minima hostia est satis adæquate. Si vero consideremus capacitatem obedientialem, nulla est magnitudo etiam specierum adæquata illi præsentiæ, quia semper est capax majoris, secundum obedientialem potentiam. Quia vero huic capacitati non respondet, nisi potentia supernaturalis activa miraculose operans, ideo illæ præsentiæ multiplicari non possunt, nisi miraculose: re tamen vera, respectu talis potentiæ activæ hoc miraculum quasi connaturaliter sequitur, supposito primo, nimirum, quod illa præsentia corporis Christi fieri possit in quacumque hostia, cujuscumque magnitudinis, et in quacumque multitudine panum simul, sive in aliquo loco congregatorum sive loco distantium. Nam illa præsentia prout fit in partibus continuis specierum, non pendet ex continuitate earum, vel prout fit in pluribus hostiis discontinuis, non pendet ex propinquitate earum, et ideo æque potest fieri a principio sub hostiis distantibus, sive eadem prolatione verborum, sive diversis. In quibus

omnibus est magnum discrimen in angelica præsentia, quia naturalis est, et naturaliter fit in pluribus locis partialibus propinquis, et habet certum terminum magnitudinis, quem supra ponimus non excedi per loca partialia. Unde argumentando secundum quamdam propriam proportionalitatem, posset argumentum in contrarium retorqueri, præsertim considerando aliud discrimen, quod præsentia corporis in Eucharistia potest multiplicari in quibus cumque locis, seu hostiis cujuscumque magnitudinis, et in quacumque multitudine æquali, quod hic non admittitur. Item ibi multiplicatio habet locum ad quamcumque distantiam in infinitum, quod hic fortasse non esset necessarium.

15. Auctoris ratio una a posteriori.-Nihilominus a posteriori, seu ab inconvenienti duæ rationes videntur mihi satis probabiles. Prima est, quia si Angelus esse posset simul in duobus locis inadæquatis distantibus, posset etiam esse in illis, etiamsi plus distarent, quam partes locis maximi, et adæquati tali Angelo, vel etiamsi distantia in infinitum crescat. Consequens non videtur credibile; ergo. Sequela probatur, nam eo ipso, quod duo loca partialia naturaliter non petunt inter se continuationem, nec pendent a loco medio, seu a præsentia in illo, impertinens esse videtur, quod distantia inter talia loca, sit major, vel minor. Seu a contrario si loca illa possunt esse dissita, non est cur certam propinquitatem inter se requirant: quando quidem nullam inter se causalitatem, vel dependentiam habent; ergo quantumcumque distent, poterit Angelus simul esse in illis. Minor autem probatur, quia alias de facto possent Angeli boni simul esse in cœlo, et in terra, et dæmones simul esse possent in inferno, et in hoc aere: consequens autem est contra communem sententiam patrum, et theologorum. Nam Damascenus, lib. 2, de Fide, cap. 3, absolute pronuntiat Angelos, ubi imperatum fuerit, illic spiritaliter adesse, et operari, neque eodem tempore hic, atque illic esse, atque operari posse. Et in eodem sensu ibidem de Angelis dicit, Circumscripti quidem illi sunt, neque enim in cælo versantur, cum in terra sunt, neque cum a Deo ad terram mittuntur, in cælo remanent. Et idem fere dicit, lib. 1, cap. 17. Unde Didymus, lib. de Spiritu sancto, non longe a principio probat Spiritum sanctum non esse creaturam, quia simul adest hominibus in extremis terræ distantibus. Quod est, inquit, prorsus alienum ab angelica natura: nam Angelus qui aderat Apos

« PredošláPokračovať »