Obrázky na stránke
PDF
ePub

tum omnia reliquerunt. De quo sensu, quod fuerit intentus ab Augustino, non assero; probabile autem censeo, omnes has personas per quamdam consecutionem, saltem quantum ad hæc tributa personalia, sub verbis Christi comprehendi.

6. Clerici sunt exempti a muneribus sordidis. Dico secundo: clerici exempti sunt non solum a tributis pecuniariis, sed etiam ab omnibus quæ in actione aliqua sordida aut sæculari, vel in obligatione subeundi talia munera, consistere possunt. Hæc assertio frequens est in jure civili, præsertim in Codice Theodosiano, in tit. de Episcop. et Clericis, nam in l. 1 præcipit Constantinus, ne clerici nominationibus, seu susceptionibus aliquibus, ·quas publicus mos exposcit, contra indulta sibi privilegia prægraventur. Et 1. 2 dicit, ab omnibus omnino muneribus excusentur, ne a divinis obsequiis avocentur. Et in 1. 9 ait Constantius: Curialibus muneribus, atque omni inquietudine civilium functionum exortes clericos esse oportet; et in lib. 40: Repellatur ab his exactio munerum sordidorum. Idem in 1. 14, et l. 14. Idem Valentinianus, in 1. 21 et 22, et 24; et Arcadius et Honorius, in 1. 36, inquiunt: Ab his, quos a publici laboris actu, et gradus clericatus, et (quod non minus est) sanctior vita defendit, præcipimus temperari. 7. Præterea in l. 1, C. de Episcop. et Clericis, notanda sunt illa verba: Nullus novis collationibus vos obligabit, sed vacatione gaudebitis. Ubi Glossa addit, sordidorum munerum. Item aliud exemplum hujus exemptionis ibi additur, cum dicitur: Neque hospites suscipietis, quod continet speciale privilegium, ut ibi late Glossa notat, et in 1. 2 eadem immunitas generaliter traditur, et distinctius in 1. Placet, 17, eodem tit.: Placet ut nihil commune clerici cum publicis actionibus, vel ad curiam pertinentibus, cujus corpori non sunt annexi, habeant. Et in 1. Generaliter, eodem tit., specialiter eximustur a tutelis et curis pupillorum, et additur tale beneficium illis fieri, qui non sunt divagantes, neque circa divina ministeria desides: Cum propter hoc (inquit) ipsum beneficium eis indulgeamus, ut, aliis omnibus derelictis, Dei omnipotentis ministeriis inhæreant. Et idem privilegium habetur 1. Placet, C. de Sacrosanct. Eccles., et sumitur a simili ex 1. Sancimus, eodem tit., ubi notanda sunt illa verba: Cur non facimus discrimen inter res divinas et humanas, et quare non competens prærogativa cœlesti favore conservetur.

8. Ex jure canonico confirmatur assertio.

-In jure autem canonico, non solum is modus exemptionis approbatur et recipitur, toto tit. de Immunit. eccles., sed etiam observare mandatur in toto tit. Ne clerici vel monachi sæcularibus negotiis se immisceant. Et per locum ab speciali sumi potest ex cap. Pervenit, de Immunit. eccl., ubi dicitur in tempore necessitatis nullum clericum esse excusandum a murorum vigiliis, sed ad hoc generaliter posse compelli, ut cunctis vigilantibus, melius valeat civitatis custodia procurari. Imo tunc etiam requiritur ut id fiat Episcopo approbante, et ut, si necessaria sit coactio, per eumdem fiat, juxta ea quæ capite sequenti notabimus. Duo ergo sunt in hoc genere exemptionis distinguenda: unum est, ut non possint clerici cogi aut obligari ad hæc munera subeunda; aliud est, prohibere, et cum necessitate obligare, ne illa exerceant. Primum fieri potest non tantum per leges canonicas, sed etiam per civiles, quia in hoc non exercent jurisdictionem circa clericos, neque utuntur vi coactiva aut directiva propria, sed concedunt privilegium, quod non semper spectat ad jurisdictionem, sed ad liberalitatem, ut supra dixi. Quanquam si res attente consideretur, supposito privilegio fori, prædictæ leges magis loquuntur cum ministris sæcularibus, quam cum clericis, magisque declarant quid illi agere teneantur, quam aliquid de novo clericis concedant. Nam cum clerici a jurisdictione laicorum exempti sint, non possunt leges vel magistratus sæculares clericos cogere ut hæc onera subeant, vel ut ab his vel illis muneribus abstineant. At vero lex canonica utrumque facere potest, et facit; nam efficaciter eximit clericos a muneribus profanis, vel sæcularibus, prohibendo, et cogendo, si opus sit, laicos, ne ad illa subeunda clericos compellant, et ipsos etiam clericos obligando n ab illis abstineant; utrisque enim præcipere potest in ordine ad spiritualem finem, ut sæpe dictum est.

9. Ex divino jure assertio ostenditur. - Ex quibus etiam facile intelligitur, exemptionem clericorum quoad hanc partem seu materiam ex jure divino naturali sequi, in multis quidem necessaria illatione, in aliquibus autem valde propinqua, quæ jure ecclesiastico determinantur. Declaratur breviter, nam clerici ex vi status destinati sunt divinis obsequiis, quibus duplici titulo repugnare possunt sæcularia munera. Primo, quia nemo potest duobus dominis servire, ideoque non possunt clerici sæcularibus negotiis implicari, quin a

divinis obsequiis avocentur. Secundo, quia sancta sancte, et cum honore ac reverentia tractanda sunt; clerici autem per ordinationem et deputationem ad divinum cultum peculiarem sanctificationem acquirunt, et ideo, ut sancte et honorifice tractentur, necesse est ut ab his sæcularibus aut vilioribus muneribus sint exempti. Unde sicut supra de rebus sacris dicebamus, ita de personis sacris nunc dicimus, ex natura rei sequi nt in abstractione a sordidis muneribus singularem prærogativam habeant.

10. Inter hæc autem munera quædam sunt, quæ manifeste derogant sanctitati personarum, vel ecclesiastica munera impediunt, et quoad hæc necessario sequitur hæc exemptio ex vi juris naturalis. Imo sæpe non solum se quitur exemptio, sed etiam prohibitio, ut quando munera sunt vel nimis profana, de quibus maxime dicit Paulus, 2 ad Timot. 2: Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus. Alia vero sunt munera, in quibus non statim apparet tanta deformitas, ut est, verbi gratia, tutela vel cura pupillorum, honestam et moderatam vel necessariam artem exercere, et similia. Atque in his determinari potest exemptio per jus canonicum. Quod interdum fit prohibendo talia munera ; aliquando vero solum concedendo ne clerici aliqua hujusmodi munera acceptare teneantur. Et hoc posterius etiam jure civili fit, sic enim clericus exemptus est a tutela in Auth. Presbyteros, sub 1. 41, C. de Episc. et Cleric., et nihilominus possunt eam acceptare, si velint, ut ibi notat Glossa, et alia Glossa, in cap. Irreligioso, d. 83. Et similiter, licet clerici non cogantur testificari coram judice sæculari, nihilominus in aliquibus causis id facere possunt, et ita de aliis similibus.

11. Clerici utilitatibus omnibus civibus communibus privari nequeunt. - Dico tertio, ad hanc libertatem, seu exemptionem clericorum, pertinere, ut juribus, commoditatibus, aut aliis rebus omnibus civibus communibus non priventur. Hanc assertionem sumo ex doctrina Bartholi, in Authentica Cassa, C. de Sacrosanct. Eccles., ubi dixit, leges civiles, per quas clerici timidiores fiunt, contra libertatem ecclesiasticam esse, etiam si tales leges cum ipsis clericis non loquantur. Idem tradit in l. 1, § Quæ honorandæ, ff. Quarum rerum actio non detur, eamque doctrinam communiter sequuntur Canonista, in cap. Noverit, de Sentent. excom., præcipue Panormit. et Felin., et in capite ult., de Immunit. ecclesiar.,

in 6, ubi specialiter videri potest Ancharranus, et in Repetit. capitis 1 de Constitut., et Cardinalis, in Repetit. capituli Perpendimus, de Sentent. excommunicat, § Et specialiter quæro. Quid autem sit clericos fieri timidiores, non satis perspicue a dictis auctoribus explicatur, cum tamen possit, et nimis ample, et nimis restricte intelligi.

12. Clerici non redduntur timidiores, quoties ex legibus civilibus aliquod onus in eos resultat. - Nimis ampla erit explicatio, si quis existimet, quoties laici aliquid faciunt vel statuunt, ex quo redundat aliquod onus vel incommoditas clericorum, toties fieri contra exemptionem seu immunitatem eorum, quod interdum insinuant Canonistæ, in cap. Ecclesia S. Mariæ, de Constitut., et in cap. 1, de Novi operis nunciat. Sed illud non est indistincte verum, nam, quando gravamen illud vel præjudicium generale est, et in utramque partem potest evenire, interdum in gravamen, et interdum in commodum, tunc si dispositio generalis est pro civitate, et in re ad commune bonum ejus spectante, non potest dici imponi clericis gravamen contra libertatem eorum, quia nihil tunc fit contra eorum privilegia, neque contra naturalem justitiam. Item quia omnes fere leges humanæ hoc habent, ut, licet communitati, et regulariter omnibus utiles sint, interdum in alicujus præjudicium vel gravamen redundent, neque propterea censentur injustæ vel nocivæ, tum quia bono communi intendunt, et propter lud juste permittunt privatum incommodum; tum etiam quia, licet in una occasione vel tempore videantur gravamen inferre, in aliis juvant, et afferunt commodum, et ita unum ex alio compensatur.

il

13. Leges, in materia communi, et in generali loquentes, immunitati clericorum non de rogant. - Tales ergo leges, si disponant in materia communi omnibus civibus, et in generali loquantur, non erunt contra clericorum libertatem, nec vere dici possunt eis gravamen imponere, imo ab illis observanda erunt eo modo quo canones disponunt, quove supra diximus, teneri clericos ad servandas leges civiles justas et politicas suo statui non repugnantes. Atque hæc explicatio et sententia communis est expositorum in cap. 1 de Novi oper. nunciat., ex quo textu hoc ipsum probatur. Idem habent Felinus et alii, in cap. Ecclesia S. Mariæ, de Constit., et eamdem doctrinam supponunt plures Doctores, quos refert Tiraquel. in legibus connubialibus, Gloss.

8, q. 17, n. 169 et sequentibus, et de utroque retractu, p. 1, § 1, Gloss. 23, n. 5. Idem sentiunt Cajetan., verb. Excommunicatio, c. 31, et Navarr., in Sum., c. 27, n. 120, quatenus dicunt, legem civilem moderantem funeralem pompam quantum ad honorem humanum, prout esse potest materia talis legis, non esse contra libertatem clericorum, etiam si fortasse aliquod gravamen inde sentiant, quia lucrum eorum aliqua ex parte impeditur, quia hoc est accidentarium, et aliunde potest compensari.

14. Quando clerici per civiles leges timidiores fiant.― Nimis vero stricte intelliget doctrinam illam, qui existimaverit tantum fieri timidiorem clericum, quando ex facto principis sæcularis, vel ex illius lege ac dispositione, laici assumere possunt licentiam nocendi, vel affligendi clericos, quia hoc videntur in proprietate et rigore illa verba significare, timidiores fieri. Nam, licet verum sit, hunc modum gravandi clericos esse contra immunitatem eorum, tamen et magna ex parte pertinere potest ad violationem privilegii canonis, potius quam fori, si clerici timidiores fiant, ne violentæ manus suis personis injiciantur, juxta doctrinam Baldi, in Auth. Cassa, C. de Sacrosan. Eccles., q. 3, n. 4. Et quatenus spectare hoc potest ad privilegium fori, non adæquat illud, quia multis aliis modis possunt gravari clerici, et timidiores fieri, etiam si eis non inferatur metus alicujus nocumenti, vel læsionis quæ sibi a laicis fieri possit, ut statim patebit.

15. Imo neque satis explicatur hic effectus eo modo quo Cajetanus et Navarrus supra illum explicare videntur, dicentes, tunc legem violare immunitatem clerici, quando aliquo modo gravat ilium contra speciale privilegium illi concessum, quia clericus, vel quia persona ecclesiastica est, non vero si gravet illum, quatenus civis vel homo est. Quibus videtur favere Innocentius, in c. Noverit, de Sentent. excom., quatenus dicit illa esse proprie contra immunitatem ecclesiasticam, quæ sunt contra privilegia Ecclesiæ concessa. Quod etiam videntur sentire Baldus, in dicta Auth. Cassa, q. 2, n. 3; et Lapus, allegat. 92, sub tit. An constitutio sit contra libertatem Ecclesiæ. Quia, licet verum sit, hoc modo gravari clericum contra suam immunitatem, non est tamen verum, hoc solum significari per illa verba, timidiores fieri, quia non tantum gravantur clerici contra suam immunitatem, quando gravantur contra privilegia quæ habent

XXIV.

ut clerici sunt, sed etiam quando specialiter gravantur ut cives sunt, id est, contra jura quæ illis competunt quia cives sunt, id est, quæ omnibus civibus sunt communia, sive jure gentium, sive civili, seu positivo clericis debeantur, ideoque si in illis graventur solum quia clerici sunt, contra libertatem ecclesiasticam committitur, ut ex sequentibus patebit.

16. Per leges privantes clericos rebus jure naturæ vel civili communibus, timidiores ipsi redduntur. Dico ergo doctrinam illam Bartoli explicandam esse juxta tertiam assertionem propositam. Quotiescumque enim per statutum, seu legem, aut mandatum, aut vim laicorum clerici privantur illis rebus, quæ jure naturali gentium vel civili communia sunt civibus, eo ipso quod sunt membra talis communitatis, gravantur contra ecclesiasticam libertatem, et tunc dicuntur fieri timidiores, quia illo modo avertuntur homines a statu、 clericali, quando vident ita clericos tractari a laicis, eo quod clerici sint. Vel etiam dici possunt timidiores fieri, quia non sinuntur libere uti et frui juribus, seu rebus communibus cœteris civibus, etiamsi statui clericali non repugnent. Et hæc sententia sic explicata communis est auctorum, quos pro conclusione allegavi. Idem sentiunt Joann. Andr. et alii in cap. ult., de Immunit. ecclesiar., in 6; et Panormit., in lib. 1, cons. 26, melius in 83. Idem sentit Felin., in cap. Noverit, de Sentent. excom., in 6, num. 2. Ubi addit, non aliter sentire Innocentium quam senserit Bartolus, quia ea, quæ competunt ex jure communi, fortiora sunt quam quæ ex privilegio.

17. Addo etiam Innocentium non tantum fuisse locutum de privilegio Papæ vel imperatoris, sed etiam Dei; expresse enim numerat ibi multa privilegia a Deo Ecclesiæ concessa, et postea concludit, quidquid est contra privilegium, a Deo, Papa, vel imperatore, Ecclesiæ datum, esse contra immunitatem. Nomine autem privilegii non intelligitur tantum illud quod est præter legem universalem tanquam exceptio ab illa, sed etiam omne id quod convenit vel Ecclesiæ, vel clericis ex vi juris divini, sive positivi, sive naturalis, supposita tali institutione ecclesiasticæ monarchiæ et hierarchiæ. Multæ enim prærogativæ Ecclesiæ, quas inter hæc privilegia numerant Innocentius, Panormitanus et alii, non aliter conveniunt Ecclesiæ, quam ex jure divino positivo vel naturali, licet supponant aliquam divinam institutionem. Et in superioribus os

30

tensum est, exemptionem ecclesiasticam ex genere suo ad hoc jus divinum pertinere, et multa, quæ sub hac exceptione continentur, esse immediate ab hoc jure, licet aliqua fortasse per Ecclesiam vel imperatores addita vel aucta sint.

18. Leges, adimentes clericis res aliis civibus communes, libertati ecclesiasticæ repugnant. - Ecasio. Refellitur. - Ad hunc ergo modum dicimus, ad immunitatem clericorum pertinere, ut per potestatem laicorum non fiant pejoris conditionis, etiam in his commodis temporalibus, quæ communia sunt omnibus civibus. Exemplum optimum est in capite ultimo de Immunitate ecclesiæ, in sexto, ubi contra ecclesiasticam libertatem committere dicuntur temporales domini, qui suis subditis, ne personis ecclesiasticis quidquam vendant, aut emant aliquid ab ipsis, neque ipsis bladum molant, coquant panem, aut alia obsequia exhibeant, interdicunt. Hæc enim omnia non sunt contra specialia privilegia clericorum, vel ut clerici sunt, sed contra communem societatem civilem, et nihilominus contra ecclesiasticam libertatem judicantur, et ut talia prohibentur et puniuntur. Respondet tamen Cajetanus, ibi non dici, interdicta illa, seu statuta esse contra libertatem ecclesiasticam, sed præsumi. Verumtamen de sensu illius verbi, Præsumantur, infra, c. 32, dicendum est; nunc breviter dico: qualiscumque illa præsumptio cogitetur, ut vera et fundata esse possit, necessarium est ut supponat verum et proprium objectum criminis contra libertatem ecclesiasticam, privare clericum communi jure civilis societatis, etiam si id non fiat exercendo jurisdictionem in clericum, sed per alium quemcumque modum.

19. Ratio conclusionis. - Prima confirmatio. Ratio autem est, quia, licet talia jura, communia civibus, non debeantur clericis, quia clerici sunt, debentur tamen ipsis ut civibus, etiam si statum diversum a laicis. habeant; imo quia clerici sunt, ideo illis novo et majori titulo debetur, ne his communibus juribus priventur, quia propter statum clericalem non amittunt jura communia civium, et alioqui ratione status majori honore et reverentia digni sunt; ergo ad immunitatem naturali jure debitam clericis, pertinet ut his juribus non priventur. Optimeque juvatur hæc ratio verbis Arcadii, et Honorii imperatoris, in l. 19, Cod. de Episc. et Clericis: Omnibus, qui Ecclesiis serviunt, tuitio deferter, quia temporibus nostris addi potius re

verentiæ cupimus, quam ex his, quæ olim præstita sunt, immutari. Et ideo, in l. 31, sacrilegum appellant, qui sacerdotibus et ministris Ecclesiæ aliquid importat injuriæ, illudque crimen æquiparant cum injuria loco vel cultui sacro facta. Et confirmatur, quia per hujusmodi actiones, vel dispositiones laicorum vilescit multum clericalis status, et irreverenter tractatur, et consequenter clerici timidiores fiunt, et alii ab illo statu suscipiendo avertentur, cum videant ea, quæ jure gentium cæteris civibus communia sunt, ipsis denegari; ergo illa omnia sunt contra ecclesiasticam immunitatem.

20. Secunda. Confirmatur tandem, quia hujusmodi gravamina clericorum ordinarie procedunt ex odio aliquo ipsius status clericalis, non quidem propter ordines, vel ministeria eorum (hæc enim non nisi hæretici vel alii infideles abominantur), sed propter exemptiones et libertates quibus in eo statu gaudent, et præsertim quia ab oneribus communibus eximuntur, quod in aliquod laicorum gravamen solet redundare, et ideo interdum cupiunt a suis communibus commodis clericos excludere; ergo, eo ipso læduntur privilegia clericorum, nam et fiunt odiosa, et per quamdam recompensationem fiunt infructuosa, quia occasione illorum clerici æqualibus aut majori bus bonis privantur. Atque ita talia gravamina dici possunt imponi clericis, ut clerici sunt, quia, licet formaliter non consistant in privatione alicujus rei debitæ clerico, ut clericus est, nihilominus fiunt in odium, vel cum injuria, vel contemptu clericatus, quod satis est ut propriam violationem immunitatis contineant. Et ita fundamento contrariæ sententiæ sufficienter responsum est.

CAPUT XXIII.

UTRUM REDDITUS ECCLESIASTICI CLERICORUM A TRIBUTIS EXEMPTI SINT.

1.Bona clericorum duplicia.-Licet de ecclesiasticis bonis multa in superioribus dicta sint, quia tamen certum non est, bona clericorum eodem jure censeri quo bona Ecclesiarum, ideo de illis in particulari dicere necessarium est. Duo autem genera talium bonorum distinguuntur a D. Thoma, quodlib. 6, art. 12: quædam, quæ clerici lucrantur ex bonis Ecclesiæ, ut ex decimis, vel prædiis Ecclesiarum, seu ex beneficiis suis, quæ propter officium dantur; alia sunt, quæ vel a parentibus hære

ditarunt, aut sua industria vel arte compararunt. Priora vocat D. Thomas ecclesiastica, utique lato modo; nos, ad tollendam æquivocationem, clericalia vocabimus; alia vero patrimonialia seu sæcularia vocantur. His addit tertium membrum Navar., tract. de Redditib. eccles., q. 1, monito 19, nimirum, eorum bonorum, quæ per actiones spirituales tanquam stipendia illarum a clericis comparantur, non jure aut titulo alicujus beneficii, sed solo titu. lo actualis et quasi mercenarii operis, ut sunt stipendia Missarum, et similia. Merito tamen addit idem Navarrus, hæc ad patrimonialia reduci, quia et de temporalibus bonis laicorum immediate illa lucrantur, et non ex bonis suorum beneficiorum, et sine ulla conditione tacita vel expressa dominium temporale talium bonorum consequuntur, postquam suum ministerium implent, ac denique quia suo labore, et industria, vel actione, illa comparant, estque valde extrinsecum, et accidentarium ad qualitatem talium bonorum, quod actio illa spiritualis vel omnino materialis sit. Quanquam vero hoc ita sit in ordine ad alios effectus, vel obligationes clericorum, de quibus nunc non tractamus, nihilominus in ordine ad exemptionem a tributis, nonnulla major ratio in his ultimis bonis spectari potest, ut videbimus.

2. Prima conclusio. Primo ergo certum est, bona primi generis seu ecclesiastica clericorum exempta esse ab omnibus tributis, sive realibus, sive mistis. Conclusio est certa, et communis omnium Catholicorum; habetur enim expresse in jure canonico, in cap. Non minus, ibi: De bonis Ecclesiarum, et clericorum, et pauperum, Christi usibus deputatis. Et clarius in cap. Adversus, ibi: Qui Ecclesias et ecclesiasticos viros taliis, seu collectis, etc., ubi sermo est de tributis quæ imponuntur ratione bonorum, et distincte eximuntur non tantum Ecclesiæ, sed etiam ecclesiastica personæ. Et in cap. Clericis, de Immunit. ecclesiar., in 6, expresse et late talia tributa prohibentur, et licet cap. illud per Clementinam unic. de Immunit. ecclesiar. revocatum sit quoad pœnas, non vero quoad ipsam exemptionem, sed potius confirmatur, et latius in Concilio Lateranense, sub Leone X, sess. 9, in Reformationibus curiæ, § Et cum a jure, præter alia antiquiora, quæ in superioribus allegata sunt, quæ omnia renovat Concilium Tridentinum, sess. 25, c. 20, de Reformat.

3. Deinde in jure civili habetur expresse hoc privilegium in constitut. Friderici impe

ratoris, 1. seu Auth. Item nulla, Cod. de Episc. et Cleric., ubi prohibet collectas, vel exactiones imponere Ecclesiis, vel ecclesiasticis personis. Et ex antiquioribus legibus colligi potest hoc privilegium ex 1. 10, de Episc. et cler., in C. Theodosiano, ubi Constantius et Constans de clericis dicunt: Negotiatorum dispendiis minime obligentur, id est, tributa, quæ negotiatoribus imponuntur, solvere non cogantur, et addunt rationem: Cum certum sit quæstus, quos ex tabernaculis atque ergasteriis colligunt, pauperibus profuturos; et in 1. 14 dicit Justinianus: Omnis a clericis indebitæ conventionis injuria, et iniquæ exactionis repellatur improbitas; in 1. 1, de Lustr. collat., eodem Cod., excipiuntur clerici a quodam tributo, quod lustralis collatio dicebatur.

4. Ratio conclusionis.-Confirmatio. -Ratio autem hujus partis reddi potest, vel generalis ad omnia bona clericorum, et de hac dicemus in capite sequenti, vel specialis, quia hæc bona, de quibus tractamus, inter res sacras numerantur a D. Thoma, 2. 2, quæst. 99, art. 3, et ideo vel natura sua exempta sunt a tributis, vel saltem cum cæteris bonis ecclesiasticis intelliguntur exempta. Et confirmatur hæc ratio, quia rapere seu furari hujusmodi hona clericorum est sacrilegium, quod non solum de his bonis, sed etiam de quibuscumque aliis nonnulli tradiderunt, ut infra referam; de his autem est multo verisimilius propter dictam rationem, quod hæc bona censentur sacra; ergo eadem ratione esse debent a tributis exempta.

5. Expenditur ratio pro conclusione facta. Hæc autem ratio non videtur solida. Nam hæc bona considerari possunt, vel priusquam applicentur ipsis clericis, et fiant propria eorum; vel postquam jam ad illorum dominium transierunt. Priori modo recte quidem probat ratio dicta, illa bona esse sacra, et exempta a tributis; non tamen aliquid probat de bonis clericorum, quia illa bona in tali statu spectata non sunt clericorum, sed Ecclesiæ, seu Dei. Alio modo possunt illa bona considerari, quatenus a clericis acquiruntur. Et hæc ipsa consideratio subdividi potest: nam loqui pos. sumus vel de acquisitione ipsa talium bonorum, vel de ipsis bonis jam integre et sine diminutione tributi acquisitis. Et in priori quidem ex his duobus modis, recte etiam probatur non esse talia bona capacia tributorum sæcularium, id est, non posse clerico imponi tributum solvendum ex redditibus sui beneficii, seu ex quibuscumque bonis ecclesiasticis.

« PredošláPokračovať »