Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

Et circum argento clari delphines in orbem
Equora verrebant caudis, æstumque secabant.
In medio classis æratas, Actia bella,

Cernere erat; totumque instructo Marte videres
Fervere Leucaten, auroque effulgere fluctus.
Hinc Augustus agens Italos in prælia Cæsar

[ocr errors]

Pier. Medic. Gud. Moret. sec., etiam ex Goth. alter, ut scilicet imago spumabat jungatur; sed recte carula spumabant prætulere Heins. et Burm. spumabant æquora Zulich. cærula ponto Montalb. a m. pr. Distingui quoque potest: Hæc inter— ibat imago; Auria sed fluctu spumabant cærula cano; nescio, an rotundior sic exeat oratio. 673. arcano clari Ven. in orbe et in orbes aliqui Heins. — 674. vertebant aliquot Burm. et duo Goth. æstuque Sprot. — 675. classes auratas Ed. Ven. Accia aberrant aliquot codd. Pier. et Parrhas. Actia vela conjecerat Heins. — 676. extructo aliquot Pier. instructum alii. videre Montalb. - 677. Leuchatem, Leucatem, Leucantem, Leucothoen, aberratt. auroque effulgere fluctus; hoc hemistichium prorsus otiosum et languidum esse arbitror, quodque Tucca Variusque rescindere debebant: quorsum enim hoc pertinet? inprimis quum jam satis declaratum esset vss. 671. 672 mare esse aureum. Et debebat esse albosque fluctus, ut cum v. 672 conveniret fluctu spumabant cærula cano. — 678. Hic Franc.

facto naves effictæ ære. De reliquis cf. Excurs. de hoc clipeo.

675 sqq. Splendida carminis pars, quam velim unam clipei argumentum a Poeta factum esse. Jam Propertio hic locus adeo probatus fuit, ut, etsi tum tota Æneis nondum evulgata esset, ex eo tamen carminis summam præstantiam auguraretur: Actia Virgilium (juvet) custodis litora Phœbi, Cœsaris et fortes dicere posse rates: Qui nunc Æneæ Trojani suscitat arma, Jactaque Lavinis mœnia litoribus. Cedite Romani scriptores, cedite Graii; Nescio quid majus nascitur Iliade: lib. II, El. extr. In medio clipei, non maris : etsi hoc mediam clipei partem occupare putandum est; si tamen, præter pugnam, etiam fugam et triumphum complexa ea est, in plures partes ac loca distincta esse debuit. Actia bella, pugnam Actiacam. totumque instructo Marte h.

classe instructa, videres Fervere Leucaten; locum ex vicinia posuit, ut tanto major rei esset species. Nam classis utraque obversa erat claustris et faucibus sinus Ambracii; pugnatum enim est in exteriore sinu versus mare patente. Agitur autem de ipsa pugna, non de iis, quæ antecesserunt. Alioqui locum haberet Florus IV, 11, 4 Cæsar— positisque in Epiro castris Leucadem insulam, montemque Leucaten, et Ambracii sinus cornua infesta classe succinxerat. De hemistichio otioso 677 v. V. L. In seqq. non ubique ipsam rerum gestarum fidem, quod nimis religiosum fuisset, quam artis vel carminis rationes et opportunitates videtur sequutus. Nam classi universæ M. Agrippa præfuit, Octavianus autem Cæsar cum M. Valerio Messala aliisque rerum summæ ubique prospicere satagebat. Italos praclare, ut barbaricas opes Antoni

Cum Patribus, Populoque, Penatibus, et magnis dîs,
Stans celsa in puppi; geminas cui tempora flammas
Læta vomunt, patriumque aperitur vertice sidus.
Parte alia, ventis et dîs Agrippa secundis,
Arduus agmen agens; cui, belli insigne superbum,
Tempora navali fulgent rostrata corona.

Hinc ope barbarica, variisque Antonius armis,

--

-

680

685

679. populisque Ed. Ven. populo patribusque Goth. sec. 680. Stat Rom. cum aliis Pier. et Heins., item Goth. sec., quod præstare puto. prima in puppi Priscian. agnoscit lib. VII. cf. III, 527. g. huic Gud. 681. volunt Medic. a m. pr. movent Sprot. a m. pr. aperit se Goth. sec. aperitur a vertice Medic., vitiose. Quis tamen credat hoc Cuningham. recepisse? - 684. Lustrata Goth. pr. · 685. que a Pierianis aliquot ahest; nec male. Pharus conj. Heinsius, eleganter; sed varüs multo elegantius habendum, ut populos multos ac diversos

[ocr errors]

v. 685 opponeret ; et multo augustior rerum species in altero versu : Cum Patribus, populoque, Penatibus et magnis dis; ut caussam reip. a Senatu populoque Romano commissam tueri videretur Augustus. Penatibus et magnis diis, explicative alterum adjectum pro : et cum Penatibus, magnis diis: cf. sup. ab III, 12. 680. 681. geminas cui tempora flammas Læta vomunt. Perperam ad oculos Augusti fulgentes (v. Sueton. c. 79) refert Servius et alii. Habuit poeta in animo Diomedis cassidem Iliad. 3, 4 sq. Δαιέ οἱ ἐκ κόρυθός τε καὶ ἀσπίδος ακάματον πῦρ etc., et in miraculum conversus est galeæ ex ære fulgor, qui radiorum vel nimbi speciem referre videri poterat, inprimis si bucculas galeæ cogites. læta ad splendorem spectat: ut lib. I, 591 lætos oculis afflarat honores. Sed cur geminas flammas dixit? accipio dictum poetica forma, quum deberet gemina tempora memorare. Diversa res sunt crista geminæ VI, 780. In vertice aperi- „ zur, lucet, apparet (proprie de

oriente sidere), stella Julia, Cæsaris capiti appingi solita : in memoriam stellæ crinitæ, in quam inter ludos funebres habitos anima Cæsaris abiisse credita est: vid. Sueton. Cæs. 88. Dio XLV, 7, et sup. ad Ecl. IX, 47. Eandem stel1am respexit Propert. IV, 6, 30, 31. etsi ille prodigium micantis flammæ expressisse videtur : Phœbus Adstitit Augusti puppem super, et nova flamma Luxit in obliquam ter sinuata facem.

682. Parte alia aciei Agrippa classem agit ventis secundis. Adversus fuerat ad quintum usque diem ventus. Plutarch. M. Anton. p. 945 F. conf. Serv. in extrema parte notæ ad v. 682. - 684. navali corona, quæ eadem rostrata, rostris ex auro vallata, qua paullo ante donatus fuerat in bello Siculo, victo Sex. Pompeio. v. Vellei. II, 81, 3, ubi v. Not., et Cerdam h. 1. cum Servio, et numos Agrippæ. Doctius autem dixit tempora

rostrata.

685. Ex adverso expressus Antonius ope barbarica, cum copiis

Victor ab Auroræ populis et litore rubro,
Ægyptum, viresque Orientis, et ultima secum
Bactra vehit; sequiturque nefas! Ægyptia conjunx.
Una omnes ruere, ac totum spumare, reductis
Convolsum remis, rostrisque tridentibus, æquor.
Alta petunt : pelago credas innare revolsas
Cycladas, aut montis concurrere montibus altos;
Tanta mole viri turritis puppibus instant!

[ocr errors]

habituque adspectuque varios designaret. Autronius, attonitus, prave Gothani. - 686. ab europe Rom. et Goth. tert. aurora pr. Rottend. et Leid., iste etiam populos. Marklandus ad Statium p. 109 Ductor ab emendat; quod ad meum sensum jejunum est. Victor et per se splendidius est, et respectu certe eorum populorum, quos secum trahebat, verissimum; sed et Parthorum et Armenorum respectu non omnino falsum. Nam et Ventidius Parthos vicit U. C. 713, et Canidius, et ipse Antonii legatus, Armeniam devicit, et in Iheros Albanosque exercitum duxit U. C. 716: et ipse Antonius U. C. 718, Artavasde capto Armeniam occupavit U. C. 718. Schraderus ad Musæum p. 258. acumen râ victor inesse dicit, quasi victor, qui talem se haberi volebat. — 687. Ægupto codd. Pier. que abest Parrhas. Hic Erfurt., alias haud magni momenti codex, memorabilem lectionem suppeditat Seresque : ita ut refingi possit : Ægyptum, Seresque, Orientis et ultima secum Bactra vehit. · 690. rostrisque stridentibus pessime legitur cum metri vitio in nonnullis, etiam in Ald. pr. et ex ea excusis; at omissum que in Ald. sec. et hinc in aliis; ita rostris stridentibus vulgo editum, et lectum quoque in codd., ut Leid. Menag. Goth. pr. Hinc rostrisque tridentibus editum in ed. Commelin. ex Palatino; quod sequutus est Pulman. et alii, firmavitque post Cerdam et alios Heins. ex Colot. Medic. Gud. cf. V, 143. rostrisque rudentibus Hamb. pr. pro var. lect. ·691. credes Gud. Versum acumine rhetorico insignem miratur Seneca Suas. I sub. f. adjecto judicio: non dicit hoc fieri, sed credi. Nam addit poeta: credas innare. 692. et duo Burm. altis tres ibid.

[ocr errors]

ex barbaris populis diversis (unde varia arma) conscriptis, præter legiones, quas habebat. cf. Plutarch. M. Anton. p. 944 B.-686. Victor ab Auroræ populis et litore rubro, h. Eoo, Indico, magnifice ex sollenni poetarum more. Vult prælia cum Parthis, quibus Oriens tum parebat, dicere, inter quæ nonnulla fuere satis felicia. Pari modo Bactra ultima, in remotissimo oriente sita, nominat. Habuit Antonius auxilia a rege Medorum submissa, testante Plutarcho p. 944 C. Itidem sic v. 705, 706. ve

[blocks in formation]

Stuppea flamma manu, telisque volatile ferrum
Spargitur; arva nova Neptunia cæde rubescunt.
Regina in mediis patrio vocat agmina sistro;
Necdum etiam geminos a tergo respicit anguis;

695

694. telique ab Heinsio præscripta est tamquam vulgata lectio : fuit ea saltem in ed. Dan. Heinsii ; nam vulgo ubique legitur telisque, quod firmavit Heins. e Medic., aliisque melioribus; an sic tela machinæ sunt? ballistæ, quibus tela emittuntur? ut manu flamma, machinis sagittæ spargantur; quod videtur vulgari interpunctione effici: Stuppea flamma manu, telisque volatile ferrum Spargitur. Sastuli interpunctionem, ut sit : manu spargitur stuppea flamma et ferrum volatile telis. Vide tamen an recitari possit: Stuppea flamma, manu telisque volatile ferrum Spargitur. Ita flamma per se, tum tela manibus et machinis emissa, memorantur. Quo tamen exemplo dic-tum esse putabimus: ferrum volatile telis? Brunckius monet telis esse pro telorum : ut V, 609 per mille coloribus arcum. Agnosco analogiam, sed quam durum est : :ferrum telis! Lenior esset ratio, si telum ferro esset scriptum. Saltem dicam, spargi ferrum telis, per tela, h. e. spargi missilibus. Præfero tamen vel sic alteram lectionem, cui præsidium in cod. Rom. est telique volatile ferrum. Tum volubile Montalb., sed volatile jam sup. Æn. IV, 71, quod e Suevio adoptasse fertur Virgilius ap. Macrob. Sat. VI, 5 extr., e quo laudatur volucrumque volatile telum. — 696. Reginam et agmine Rom. in medio Franc. v. Burm. 697. Necdum et Dorvill. gelidos conj. Burm. Sane vulgo una tantum aspis brachio admota a Cleopatra memoratur (cf. Anthol. Lat. lib. II, 71); quum tamen secundum Plutarch. Anton, p. 955 B varii et incerti de necis, quam Cleopatra sibi intulit, via et ratione rumores fuerint; cf. inprimis ad Propert. III, 11 (ed. Scal. 9), 53. 54; potuit forte et hoc narrari, binos eam angues sibi admovisse, singulis forte brachiis singulos. Quod idem narrat, fuisse qui in brachio Cleopatræ notas duas tenues et obscuras agnovisse se dicerent, vix ad binas aspides referri potest. At Vellei. II, 87 admotis ad venas serpentibus: ut plures fuerint. Cleopatra morientis simulacra frustra advoces; sunt enim partim Nympharum signa, partim recentis manus sunt. Nec de lamina argentea Pompeiana (Bronzi di Ercolano Tom. I extr.) satis exploratum

magnitudine, inprimis in ista remigum inopia, ad regendum difficiles. Plutarch. I. c. Dio L, 32, 33. -694. stuppea flamma: ad rerum veritatem,quum ab Antonio relicta naves pertinaciter pugnare pergerent. v. Dio 1. c. 34, 35. Horat. I, Od. 37, 13 Vix una sospes navis ab ignibus. telis accipiendum est de machinis ad missilia emittenda ; sed præstat altera lectio telique volatile ferrum. v. Var. Lect. nova cæde sc. inter hos ipsos ignes missiles et navium incendia.

696. Acerbe hæc de Cleopatra. Potuit forte, quod tamen ignoro,

1

sistri usus esse apud Ægyptios in bello. Ex hoc tamen loco non conficitur. In ludibrium versa re sistrum memoratur, quod ipsa, cum turba spadonum et feminarum ludis et choreis vacante, in media classe versatur: sistri autem usus in lascivia Ægyptiorum frequens. Docet quoque Propertii imitatio lib. III, 9, 43 Ausa Cleopatra Romanamque tubam crepitantipellere sistro.-697. necdum mortem futuram admota sibi aspide prospicit, aut cogitat. Sequitur forte Virgilius famam aliquam, duos eam angues sibi admovisse.

Omnigenumque deum monstra, et latrator Anubis,
Contra Neptunum, et Venerem, contraque Minervam
Tela tenent: sævit medio in certamine Mavors
Cælatus ferro, tristesque ex æthere Diræ;
Et scissa gaudens vadit Discordia palla,
Quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
Actius hæc cernens arcum intendebat Apollo
Desuper omnis eo terrore Ægyptus, et Indi,

-

700

705

est, rectene illa ad Cleopatram referatur. · 698. natator aliquot Pier. Anobis Medic. Anubes sec. Rottend. 699. et abest Dorvill. 700. tenens Schol. Horat. III Od. 4. in abest Parrhas. - 701. Velatus Goth. tert. Diva Rom. et Medic. Pierii, Medic. a m. pr., aliique Heins., idem agnoscit Jul. Sabinus. cf. IV, 473. - 702. Exscissa Goth. sec. pallas idem. 703. Quin Goth. pr. consanguineo editum vidit Pierius. 704. Accius et h. 1. scribitur. arcum tendebat Medic. Pierii, Gud. et alii Heins. cum Dorvill. et Goth. sec. arcu int. duo Burmann. 705. Protinus omnis Voss. pr. Egyptos Probus ap. Heins.

698-703. Prælium deorum artifex effinxerat in ære: ab una parte pugnabant dii Ægyptii; ab altera Romani. In medio pugnam incendunt Mars, Furiæ, Discordia, Bellona. Partim hæc ex deorum in præliis Homericis interventu, partim, inprimis Discordia et Bellona, ex præclaris locis clipei Achillis II. o, 535-538 et clipei Herculis apud Hesiodum v. 248 sqq. 147. 153 sqq. adumbrata; alias imitationes vide ap. Q. Cal. X, 53 sqq. XI, 8 sq. VIII, 186 sqq. latrator Anubis, capite canino, notus vel ex Boissardo. Propertius, qui hunc librum, nondum editum, legerat (v. ad v. 675), hinc traxit lib. III, 9, 41 Ausa Jovi nostro latrantem opponere Anubin etc. -701.cælatus, exsculptus, nam de anaglypho agitur, et cælare sic proprie in ære dicitur: (vid. Antiquar. Auffätze P. II, p. 134 sqq.) ex æthere Dire adeoque volantes: quod memorabile est. Reddidit eo nomine, puto, Kupac Hesiodi in Scut. 248

19

sqq. Homero Kafes Davároso. Simili modo Mors alata poetis est. —702. scissa Discordia palla. Est Eris ex Homero et Hesiodo nota. Novum est, quod scissa palla illa insignitur. In arca Cypseli ap. Pausan. V, erat αἰσχίστη τὸ εἶδος ἐοικεῖα. Redhibuit eam laceratam pectore vestem Petron. cap. 124. vadīt non proprie; nam in mari res geritur; est simpl. versaturin medio certamine. Bellona cum flagello passim obvia: exempla Gerda dabit.

704. 705. Homero sublecta et hæc Apollinis species pro Iliacis muris pugnantis Iliad. ”, 700 sqq., sed præclara cum arte et sollertia. Gertavit cum Marone Propert. IV, 6, 55. 56 et 68 et Albinovanus Eleg. in Mæcen. 55. 56. Sed eam imaginem facile menti objicere potuit signum in promontorio Actiaco positum. Pugnatum autem, ut supra diximus, in conspectu Apollinis Actii, in exteriore parte sinus Ambracii; de quo videnda Deli

« PredošláPokračovať »