Obrázky na stránke
PDF
ePub

2. An bona Ecclesiarum et clericorum æquali gaudeant exemptione. - Opinio negans. · Fundamentum ejus. · Dubitatio ergo est de propriis tributis regiis, quæ ex vi solius jurisdictionis imposita fuerunt. Videturque hujus dubii resolutio ex alia dubitatione pendere, nimirum an bona clericorum in hac exemptione bonis ecclesiasticis æquiparentur; nam si non gaudent æquali privilegio, non est cur in hoc speciali casu de tributo reali prius bonis ipsis inhærente fiat æquiparatio, cum sit privilegium valde speciale Ecclesiarum. Quod autem non sit æqualis immunitas bonorum personarum ecclesiasticarum et Ecclesiarum, seu ecclesiasticorum bonorum, sumitur ex Gloss. 2, in Clement. 1, de In integrum restitut. ; et ex Glossa, in cap. Possessiones, 16, quæst. 4; et ex Abbate, Felin. et aliis, quos refert Covarr., lib. 1 Variar., c. 4, n. 3, ubi ipse concludit, non esse æqualia in exemptione bona patrimonialia clericorum, nisi in casibus in quibus in jure id expressum est. Et videtur hoc rationi consentaneum; quia bona ecclesiastica sunt simpliciter sacra, et tantum ad sacros et pios usus destinata, quod non habent propria clericorum. Cum ergo hic casus, de quo tractamus, non sit in jure expressus, non videtur ad bona clericorum extendendus. Unde in legibus Hispaniæ, lib. 1 Novæ Recopilat., tit. 3, 1. 11 et 12, expresse cautum est, ut clerici talia tributa prædiis inhærentia, postquam talia prædia emerint, vel aliter acquisirerint, solvere teneantur. Et ita simpliciter docuit Gregor. Lopez, partit. 1, tit. 6, 1. 51, num. 4; et Valasc., de Jure emphyteut., q. 17, n. 10, qui plures referunt; et eos sequitur Molin., tract. 2 de Justit., disp. 456. Verum est eos indistincte in hoc loqui de bonis Ecclesiarum et clericorum, unde omnes auctores, qui ita sentiunt de bonis ecclesiasticis, a fortiori idem dicent de bonis clericorum.

[ocr errors]

sint affecta tributis ex generali lege, qua prædia privatorum regi pro tributis sunt obligata: Nam si talia bona (inquit) pervenerint ad clericum, non transeunt cum onere. Idque confirmat exemplo alterius legis Hispaniæ, lib. 4 Ordinamenti, 1. 12, quæ statuit, cum vir nobilis (hispane, hijodalgo) bona emerit ab alio tributis solvendis obnoxia, non transire cum onere. Ita ergo contingit, si clericus similia bona emat, aut hæreditario jure acquirat. Ratio enim omnibus communis est, quia per mutationem personæ mutatur qualitas inhærens rei ratione personæ, argumento 1. Locatio, § Fiscus, ff. de Publican. et vectigal., et 1. Per procuratorem, 89, ff. de Acquirend. hæredit. Unde ob hanc eamdem rationem, bona ante sacerdotium possessa post sacerdotium gaudent privilegio exemptionis. Et pro hac sententia refert Guttierez plures modernos, ex quibus videri potest Matienzo, in librum 5 Novæ Recopilat., tit. 10, lib. 11, Gloss. 4; et Alfonsus Guerrero, in Thesauro Christianæ religionis, c. 36, n. 9 et 33.

4. Insinuant autem isti auctores, propria tributa regia, quæ dicuntur realia, et quasi inhærentia rebus immobilibus, non adhærere illis quasi per se, et absolute spectatis, sed ratione personarum sub quarum dominio existunt, ac proinde solum esse quasi pignora, seu hypothecas obligatas virtute leg. 1, C. In quibus causis hypotheca contrahatur. Quod est valde probabile. Et inde optime confirmatur (quod supra de Ecclesiis, et nunc de clericis dicimus), talia bona non transire ad ipsos cum tali onere solvendi tributa, utique in futurum. Nam si prior dominus aliquo tempore, quo talia bona possedit, tributa debita non solveret, transirent bona cum illo onere, quia semper habent respectum ad priorem dominum, et ratione illius, et propter subjectionem ejus semper debetur, quæ ratio cessat in tributis solvendis ab eo tempore quo talia bona in personam exemptam fuerunt translata.

3. Conclusio bona Ecclesiarum et clericorum in exemptione a regalibus tributis sunt 5. Confirmatur assertio. Potest etiam æqualia. Nihilominus contrariam senten- hæc sententia confirmari ex supra dictis in tiam veram censeo (loquendo de propriis tri- simili dubio de bonis ecclesiasticis ; nam, esto butis, ut supra distinximus), quam expresse in rebus aliis, seu in specialibus prærogativis tenet Cardinalis Albanus, in tractatu supra ac privilegiis hæc bona non sint æqualia, nihicitato ; et Guttierez, in Practicis Quæstionibus, lominus in exemptione a tributis merito æquilib. 1, quæst. 3, a n. 15, ubi tractat legem parantur. Tum quia sicut Ecclesiæ sunt omRecopilationis citatam, eamque juxta distinc- nino exemptæ a jurisdictione sæculari, ita et tionem a nobis superius traditam exponit, di- personæ clericorum; tum etiam quia jura, cens, intelligendam esse, quando bona sunt in quibus hæc exemptio a tributis præcipitur, affecta onere tributorum expresse, et ex con- æque de Ecclesiis et ecclesiasticis personis, et ventione partium; secus vero esse si tantum de utrarumque bonis loquuntur. Atque ita

æquiparationem hanc comprobat Glossa 2, in cap. Ecclesia S. Mariæ, de Constit., ubi late Felin., n. 7 et 8; item Gloss. ultim., de Vita et honest. cleric., quæ ad hoc ponderat textum illum. Ubi Panormitan., n. 11, eam limitare videtur, sed revera limitatio non procedit in materia tributorum, sed in aliis privilegiis, quæ non est limitatio ad Glossam, quia non generaliter, sed in tributis tantum loquitur, sicut et textus ille quem inducit. Et idem sentit Glossa penult., in c. Ex litteris, de Pignoribus, et optime Glossa 1, in c. Ecclesiarum, 12, quæst. 2, et sumitur etiam ex illo textu, qui est Concilii Toletan. III, c. 21, et ex aliis antiquis, quos eadem Glossa allegat. Et melius id confirmat c. 1 de Immunit. ecclesiar., in 6, quod (ut supra notavi) distincte loquitur de bonis acquisitis et acquirendis, et nunc adverto, etiam loqui expresse de Ecclesiis et ecclesiasticis personis, ac earum bonis. Et eodem modo loquitur Clementina ult. de Censib.

6. Solutio ad fundamentum contrariæ sententiæ. Qui bona Ecclesiæ surripit sacrilegium

[ocr errors]

ecclesiasticorum bonorum. In tributis vero facta est æquiparatio in jure, quia non in bonorum ipsorum sanctitate, sed in absoluta exemptione personæ fundatur. Ad legem Hispaniæ jam responsum est, intelligendam esse de specialibus tributis fundatis in conventione partium. Et eodem modo exponendi sunt auctores ibi allegati, vel eorum sententia admittenda non est. Et juxta doctrinam hanc intelligenda videntur quæ in libro 2 Ordin. hujus regni, tit. 33, disponuntur de quodam tributo, quod jugadas vocant. Nam illud sine dubio ortum fuit ex dominio directo regum, et conventione cum subditis, quibus illa bona tribuebant, ut ex principio illius tituli constat, et ideo in rigore non continetur in generali privilegio clericorum vel Ecclesiarum. Nihilominus tamen servanda sunt specialia privilegia, quæ ibidem etiam in hac materia illis conceduntur.

CAPUT XXVI.

TRIBUERE TENEANTUR.

committit. Raptor bonorum clerici, nisi illi AN CLERICI AD COMMUNES CIVIUM EXPENSAS CONvim inferat, sacrilegium non committit. — Ad leges Hispania.· Ex quibus patet responsio ad rationem dubitandi in principio positam; negamus enim privilegium hoc quoad hanc partem esse speciale Ecclesiarum, aut non esse in jure satis expressum; ex Glossis enim et juribus allegatis contrarium constat. Doctores autem ibi allegati, negantes hanc æquiparationem, intelligendi sunt, ut dixi, quoad alia privilegia, non vero quoad hoc privilegium exemptionis a tributis. Neque in hoc obstat ratio ibi inducta, quod ecclesiastica bona sunt magis sacra quam bona clericorum, nam hoc conducet quoad alios effectus, ut, verbi gratia, quod major sit culpa distrahere bona ecclesiastica in usus profanos, quam bona propria clericorum, etiam intuitu Ecclesiæ comparata. Item quod major sit culpa furandi bona Ecclesiæ, quam propria clericorum ; nam illud est sacrilegium, juxta doctrinam D. Thomæ, quæst. 99, art. 3 et 4, quam omnes sequuntur, et sumitur ex multis decretis, 11, q. 2, et 16, quæst. 1, cap. In canoni

bus;

furtum vero a clerico factum non est vere sacrilegium, nisi vis personæ inferatur, juxta cap. Quisquis, 17, quæst. 4; et notavit Panormit., in cap. Cæterum, de Judiciis, n. 17, licet aliud senserit Sylvest., v. Sacrilegium. Et sic de aliis privilegiis, quæ pertinent ad majorem tutelam, et religiosum usum

1. Ratio dubitandi pro parte affirmante. Leges Hispana. - Altera exceptio ad bona mobilia pertinens esse potest de quibusdam tributis, quæ non tanquam stipendia regia imponuntur, sed tanquam sumptus necessarii ad communem utilitatem civium inter ipsos distribuuntur. Hujusmodi sunt tributa quæ imponuntur ad reficiendas vias, pontes, aut fontes, aut muros civitatis, et similia, ad communem usum civium etiam clericorum necessaria. Ratio autem dubitandi esse potest, quia jura civilia non permittunt clericos ab his contributionibus eximi, ut constat ex 1. Ad instructiones, C. de Sacrosanct. eccles., ubi etiam venerabiles Ecclesiæ et divinæ domus huic tributo solvendo adscribuntur; ibi vero tantum fit mentio de pontium et itinerum instructione. In lege autem ult., Cod. Quibus muneribus, etc., lib. 11, additur murorum constructio, et frumenti aliarumque specierum comparatio, seu communis provisio. Unde idem jus in rebus omnibus ejusdem rationis locum habebit. Atque hoc jus commune imitantur leges Hispania, in 1. 20, tit. 32, part. 3, et l. 54, tit. 6, p. 1, ac tandem in lib. 1 Nova Recopilat., tit. 3, 1. 11, ubi prius poni tur regula generalis de tributis pro communi bono impositis, et deinde ponuntur exempla

supra dicta, et adduntur alia, idemque cum aliis exemplis statuitur in l. 12.

2. Non videtur autem posse jus canonicum derogare in hac parte juri civili, quia dispositio illa videtur justitiæ et æquitati, imo et pietati valde conformis. Nam hujusmodi impositiones revera non sunt tributa quæ indicent subjectionem, vel in propria jurisdictione fundentur, quia non imponuntur, ut regibus, tanquam dominis et principibus, solvantur, sed solum sunt distributiones quæ inter cives fiunt ad proprios usus ipsorum civium. Ratio autem et justitia postulat, ut omnes, qui hujusmodi rebus communibus indigent et utuntur, ad expensas, quæ in illis fiunt, justa distributione concurrant; ergo cum clerici fruantur his communibus commodis, debent etiam participare hujusmodi onus cum cæteris civibus. Nam eadem ratio obligationis et debiti in illis concurrit, et non est contra dignitatem sacerdotalis status, hæc tributa solvere, magis quam pretio suo emere res, quibus ad victum et vestitum indigent. Imo, quia priora bona ad commune bonum spectant, ex ea parte est talis contributio pietati consentanea, ideoque in dicta lege Ad instructiones, dicitur: Venerabiles Ecclesias tam laudabili titulo libenter adscribimus, quia non est inter sordida munera numeratum. Et in dicta l. 11 Novæ Recopilationis Hispaniæ, dicitur: En estas cosas tales, a fallecimiento de proprios de concejo, deven contribuir, y ryudar los dichos clerigos, por quanto es pro comunal de todos y obra de piedad; ac si diceret: quando ad hujusmodi sumptus bona communia totius populi, seu eorum redditus non sufficiunt, tunc ratio pietatis et communis utilitatis postulat, ut clerici contribuant. Estque illa limitatio valde notanda, nam multum confirmat hujus contributionis æquitatem. Quia ubi communia bona non sufficiunt, necessario debet ex propriis et particularibus bonis singulorum civium suppleri; cur ergo cogentur singuli cives laici ex propriis bonis aliud pro clericis solvere, aut eis de rebus necessariis, licet communibus, propriis sumptibus providere? Quæ ratio videtur ostendere, neque Pontificem, neque ipsum regem posse hanc exemptionem clericis concedere, ipsis communitatibus laicorum invitis.

3. In contrarium autem videntur jura canonica urgere, præsertim c. Non minus, et c. Adversus, de Immunit. eccl. Nam in priori statuitur sub anathemate universaliter, et sine limitatione, ut hæc onera Ecclesiis vel clericis non imponantur: Nisi Episcopus et clerus tan

tam necessitatem vel utilitatem aspexerint, ut absque ulla exactione ad relevandas communes utilitates, vel necessitates, ubi laicorum non suppetunt facultates, subsidia per Ecclesias existiment conferenda. In altero vero capite imprimis significatur, hanc contributionem clericorum, etiam in illo casu non esse ex debito, sed ex gratia; additur enim ibi: Prædicti laici humiliter et devote recipiant cum gratiarum actione. Et, quod gravius est, adjungitur sequens limitatio: Propter imprudentiam tamen quorumdam Romanus Pontifex prius consulatur, cujus interest communibus utilitatibus providere. Addi etiam possunt c. Quanquam, de Censib., in 6, et c. 1 et 3, de Immunit. eccles., in 6, quatenus in eis generaliter dicitur, Ecclesias et ecclesiasticas personas ab omni exactione sæcularium esse exemptas.

4. Resolutio affirmans.

Fundamentum

ejus. In hoc puncto Doctores in hoc videntur convenire, ad hujusmodi sumptus communes, quando bona communia civitatum non sufficiunt, ideoque necessarium est ut cives contribuant, clericos etiam debere concurrere, et cum debita proportione ac moderatione contribuere. Hoc enim etiam jure canonico permissum et approbatum est, habetque naturalem æquitatem, ut declaravimus. Difficultas autem est, tum in genere obligationis, tum maxime in modo impositionis et exactionis. Nam de genere obligationis dubitari potest, an clerici solum ex quadam honestate, et quasi ex consilio debeant in hujusmodi casibus contribuere; vel ex necessitate et obligatione conscientiæ teneantur. Aliqui enim solum putant teneri priori modo, quod significat Panormitanus, lib. 1, consil. 3, n. 1, circa finem, dicens: Etiam imminente communi utilitate clericorum et laicorum, non tenentur clerici aliquid conferre, nisi sponte velint. Dum enim ait, sponte, indicat voluntariam esse contributionem, non necessariam. Et ad hoc inducit verba cap. Non minus, quæ statim referemus. Et ratione potest suaderi hæc opinio, quia clerici non obligantur ex vi legum civilium, neque ex vi consignationum, quæ a laicis fiunt sub quocumque tenore præcepti, cum non sint illis subjecti; nec invenitur lex canonica quæ illis talem obligationem imponat, nec denique lex sola naturalis eos obligat, quia hæc obligatio pendet ex multis circumstantiis, quæ non sunt de jure naturali, sed ex pactis conventionibusque inter ipsos cives resultat.

5. Secunda opinio. - - Fundamentum hujus. -Nihilominus contrarium in hac parte sentit Gregor. Lopez, in 1. 54, tit. 6, partit. 1, Gloss. 2, quem sequitur Guttier., in Practic. Quæst., lib. 1, c. 3, n. 8, et idem sentit Guerrero, in Thesauro Christ. relig., cap. 36, n. 32. Fundantur in verbis cap. Non minus, ibi: Nisi Episcopus et clerus tantam necessitatem vel utilitatem aspexerint, etc., ut subsidia per Ecclesias existiment conferenda; nam ubi res committitur existimationi, non censetur committi liberæ voluntati, sed justo judicio et arbitrio, ut declarat Ulpianus, in 1. Fideicommissa, § Si fideicommissum, vers. Quanquam, ff. de Legat., 3, ubi ait, per conditiouem hanc, Si existimaveris, non committi rem plenæ voluntati, sed prudenti arbitrio, et quasi viro bono; ergo in hoc sensu dixit Pontifex, clerum, si existimet, prudeuti arbitrio, communem utilitatem vel necessitatem urgere, debere contribuere ; ergo, supposita tali existimatione, hoc debitum est moralis necessitatis, et non tantum voluntatis. Et præterea partem hanc videntur efficaciter persuadere rationes in priori parte factæ. Et ad alteram, quam proxime in contrarium fecimus, respondebitur facile, obligationem hanc oriri ex æquitate naturali, cujus materia in hac parte mutata non est per jus positivum, quia jus civile potius illam confirmat, cui jus canonicum in hoc non contradicit, sed judicium practicum, et in particulari talis æquitatis Pastoribus Ecclesiæ committit.

6. Vera resolutio.-Ubi necessitas occurrit, Episcopus clericorum contributioni consentire tenetur. Probatur. Nunquam possunt laici clericos ad contribuendum cogere. Quo circa in hoc puncto dicendum est, clericos singulos, seu sigillatim sumptos, non teneri ad hujusmodi contributionem, donec per Episcopum cum clero prudens existimatio facta sit, et decretum, in eo casu intervenire necessitatem, vel utilitatem communem, ad quam clerus contribuere debet. Hoc probat dictum cap. Non minus, ubi statuitur, debere præcedere Prælati approbationem, ut paulo inferius magis declarabimus; ergo ante illam non tenentur singuli clerici solvere contributionem ; imo neque possunt, ut infra videbimus. Deinde dicendum est, si in re ipsa vera necessitas vel utilitas communis cum debitis circumstantiis intercedat, teneri Episcopum ad contributionem approbandam, et contra rationem et justitiam facturum esse, si contradicat. Et hoc est quod præcipue Gregor. Lopez et alii

intendunt. Et probatur, quia hoc non est ejus liberæ voluntati, sed prudenti arbitrio commissum; ergo ex officio et justitia tenetur tributum admittere, si revera existimet casum necessitatis subsistere, vel si existimare debet, ita ut per ignorantiam invincibilem non excusetur. Ulterius vero addendum est, clericos non posse cogi a laicis ad solvendum tributum, etiamsi per Episcopum jam fuerit approbatum, quia nunquam laici habent jurisdictionem ad cogendos clericos. Poterunt ergo petere, rogare et requirere clericos, ut sponte solvant, non tamen vim inferre. Et fortasse in hoc sensu dixit Panormitanus clericos debere sponte solvere. Et ob eamdem causam existimo, addita esse in dict. cap. Adversus, verba illa: Predicti laici humiliter et devoti recipiant cum gratiarum actione, etc. Quapropter si clerici in eo casu solvere noluerint, per suum Prælatum cogendi sunt, ut recte dixit Guttier. supra, cum aliis quos allegat. Quod si Episcopus vel clericos in hoc peccantes cogere noluerit, vel ipse injuste agat, nolens contributionem admittere, quando tenetur, ad superiorem Prælatum recurrendum erit, et ita clericorum immunitas servabitur, et subsidium communi bono necessarium non deerit.

7. An, in contributione hac, forma, jure canonico præscripta, sit servanda. Opinio negans. - Superest tractanda alia pars dubitationis circa modum in hac contributione servandum, videlicet, an in imponenda clericis, vel ab eis exigenda contributione ad hujusmodi communis utilitatis opera, servanda sit forma præscripta in dictis decretis, vel nulla illius ratione habita possint laici principes leges suas executioni mandare. Non enim defuerunt multi jurisperiti qui dixerint, nihil esse in hac parte derogatum juri civili per canonicum, ac subinde ad exigenda a clericis hæc tributa, non esse necessarium recursum ad Summum Pontificem, qui postulatur in dicto cap. Adversus, neque approbationem Episcopi aut cleri, prout præscribitur ibidem, et in dicto c. Non minus; sed satis esse regis edictum proponentis causam ut communen et necessariam, et contributionem ut moderatam, et justa proportione distributam. Quam sententiam indicant Gloss. et Hostiens., in d. cap. Non minus, eamque defendit late Lucas de Penna, in 1. Cum ad felicissimam, C. Quibus muneribus, lib. 10, quem cum aliis multis pro hac sententia refert Guttier., ubi supra, et specialiter illam defendit Rebuff.,

in Commentar. ad constitut. Galliæ, tom. 1, tract. de Sentent. provis., art. 3, gloss. 6, ubi alios refert. Et cum sibi objiciat, imperatorem non potuisse clericos sua lege adstringere, respondet: Verum est, tamen hæc opinio de facto servatur in Francia. In quo sentit, per consuetudinem esse in hac parte juri canonico derogatum. Quod fundamentum falsum omnino esse infra ostendemus.

8. Ut ergo hujus sententiæ fundamentum aliquo modo tolerabile sit, in hoc constitui debet, scilicet, jura canonica, præscribentia formam servandam in postulandis hujusmodi tributis a clericis, non extendi ad hæc tributa, quando auctoritate regia imponuntur. Hoc autem duobus modis declarari potest. Primo, quia c. Non minus solum loquitur de consulibus, et rectoribus civitatum, et aliorum qui similem potestatem habere videntur, et illis prohibet ne clericis tributa imponant, nisi Episcopo approbante, etc. Unde in sequenti capite Adversus, quod est Concilii Lateranensis, sub Innocentio III, his verbis refertur decisio prioris Concilii Lateranensis sub Alexandro III: Adversus consules, et rectores civitatum, vel alios, etc. Ergo ex vi talium verborum non impediuntur reges supremi hæc onera clericis imponere. Et hanc sententiam tenet aperte Lucas de Penna, loco citato, et insinuat Hostiensis, in Summa, tit. de Immunitate ecclesiar., § A quibus, versicul. Verum ad extraordinaria; quamvis enim dicat, legem Ad instructiones, et similes, corrigendas vel moderandas esse per jus canonicum, nihilominus addit limitationem: Nisi princeps præcipiat. Verum est tamen, in contextu ejus ambiguum esse, an dicere voluerit, illicitas esse has exactiones respectu clericorum tantum, vel simpliciter respectu omnium subditorum esse illicitas, nisi fiant auctoritate principis, et hic posterior videtur magis esse sensus ejus, si totus contextus consideretur.

9. Rejicitur.-Cujuscumque tamen sit illa limitatio cap. Non minus, et similium, admittenda non est, quia imprimis repugnat Pontificiæ declarationi in Bulla Cœnæ Domini, ubi expresse prohibitio extenditur ad quoscumque cujusvis præeminentiæ et dignitatis, etiam imperialis et regalis, et additur: Innovantes decreta super his per sacros canones tam in norissimo Lateranensi, quam aliis Conciliis generalibus edita, ubi præcipue intelligit cap. Adversus, et cap. Non minus, exponendo (ut arbitror) potius quam addendo, illorum dispositionem ad omnes principes temporales exten

di. Deinde in illis decretis licet fortasse propter occasionem facti, quod ibi refertur, nominentur consules et rectores, tamen in fine adduntur generalia verba, quæ omnes potestatem habentes ad imponenda tributa comprehendunt, ut in c. Non minus: Nec non, et alii qui potestatem habere videntur; et in c. Adversus, ibi: Consules et rectores civitatum, vel alios. Ubi non dixit alios similes, sed simpliciter alios, plane comprehendens omnes, qui ecclesiasticis viris has exactiones imponere nituntur ; et in cap. Clerici, § Nos igitur, de Immun. eccles., in 6, expresse nominantur imperatores, reges, etc. Et in hac parte confirmatur in Clement. unic., eodem tit., quamvis per verba generalia, scilicet, contra quoscumque laicos, etc. Et ita etiam interpretatur et confirmat Clement. V decisiones Conciliorum Lateran. sub Alexandro et Innocentio. Denique in c. Quanquam, de Censib., expresse dicitur: Nec collegium, nec universitas, nec aliqua etiam singularis persona, cujuscumque dignitatis existant, etc. Est ergo certissimum non posse limitari illa decreta ex parte personarum laicarum, quacumque potestate vel dignitate præemineant, ac proinde sententiam illam juristarum in hac declaratione fundatam improbabilem esse.

10. Secundus dictam opinionem defendendi modus. Alio igitur modo posset illa sententia defendi, dicendo, illa jura non loqui de his impositionibus quæ per modum justæ distributionis inter cives fiunt ad res omnibus necessarias, vel valde utiles; sed loqui de propriis tributis, quæ in subsidium principum vel regum imponuntur. Et ratio reddi potest, quia illæ priores exactiones seu contributiones (ut supra dicebam) non sunt propria tributa superiori potestate, et voluntate principis imposita, sed sunt veluti quidam sumptus debiti, quia ex natura rei resultant ex tali opere communitati necessario. Quia nec clerici juste possunt resistere aut contradicere, ne tale opus fiat; neque possunt impedire quin in ipsos sient in alios cives resultet obligatio naturalis solvendi quotam partem sumptuum, quæ secundum justam proportionem singulos contingit; ideoque talis obligatio non oritur ex jurisdictione sæculari, neque ex lege civili, sed ex ratione naturali, supposito tali facto justo, et communitati moraliter necessario. Unde fit non repugnare talem contributionem ecclesiasticae libertati, ac proinde non esse contra canonica jura, quæ prohibent omnes temporales exactionés a clericis fieri,

« PredošláPokračovať »