Obrázky na stránke
PDF
ePub

Periegesi sua, antiquiores potius quam sui temporis rationem sequutus, post Ligures, Pelasgos cum Tyrrhenis, Umbros, Ausones, Samnites, Lucanos, Campanos, OEnotrios enumerat : 218 sq. Omnem Italiam mediam aut oram Adriatici maris per Umbriam declarasse videntur interdum antiquiores, ut in illis, quæ de Umbrorum luxu narrantur ibid. v. 366 sqq., quæ alii ad Etruscos retulere. Ita vagatur quoque narratio de fertilitate agri inter Umbros et Adrianos: de Mirab. Audit. 21; nam multo latius olim Umbri habitarunt usque ad terras postea Adrianas dictas. Ausonia Ausonum sedes declarare debuit, quæ a Circeiis inde per totum maris inferi litus passim sparseæ fuerunt. Eadem et 'Ozz dicta, quia Opici seu Osci ex Ausonibus fuere, modo confusi cum iis, modo distincti: v. Strab. V, p. 371 A. B, et Aristot. de Rep. VII, 10, p. 581 A. Hesperia Græcum nomen est omnium terrarum ab occidente sitarum. Latio igitur nulla nominis varietas manet, quam quod Saturnia dicta est. Vides jam, quantopere poetæ sermo ab historici subtilitate discrepet.

Nomen autem terræ Saturniæ proprie ad locum aliquem circa Tiberim, saltem ad clivum mox Capitolinum dictum pertinuit, qui ab initio Saturnius appellatus est (v. Dionys. I, 34. Varro LL. IV, 7; adde Aurel. Vict. O. G. R. 3, ubi v. Annam et Arnzen.). In eo consedisse dicti sunt socii Herculis ex Iberia reducis; uti alterum montem Palatinum tenuere Evandri socii et comites ex Arcadia: ef. Macrob. I Sat. 7, p. 239 ed. Lips.; inde vicina regio Saturnia; ala Zaroufvía jam in oraculo Dodona Pelasgis dato memoratur. v. Dionys. I, 34 (p. 27). 38 (p. 30). cf. Justin. XLIII, 1; add. alios ap. Cerdam ad VIII, 358. Quando autem tota Italia eo nomine declaratur, ad poetarum hoc morem referendum erat, non, ut Dionysius aliique faciunt, historicis rerum argumentis annumerandum. Virgilius itaqué præclare VIII, 357, 358 de duobus montibus Janiculo et Capitolino: Hanc Janus pater, hanc Saturnus condidit arcem; Janiculum huic, illi fuerat Saturnia

nomen.

EXCURSUS III.

Super Etruscis, et Mezentio.

VIII, 478 sqq. Haud procul hine saxo incolitur fundata vetusto Urbis Agyllinæ sedes, ubi Lydia quondam Gens bello præclara, jugis insedit Etruscis. Hanc multos florentem annos rex deinde superbo Imperio, et sævis tenuit Mezentius armis.

Si quid de suo fingere recte potuit poeta, erat hæc Etruscorum cum Trojanis societas, quum semel populos citra Tiberim Latinis et Rutulis socios addidisset. Etruscis autem antiquitas stirpis et imperii tribui solet ea, quæ non improbabile faciat, jam Trojanis temporibus eos opibus et copiis satis valuisse. Erat præterea antiqua illa utriusque populi

consanguinitas, quam sup. Exc. VI ad lib. III vidimus, quum Dardanus originem ex Corytho Etruriæ duxisse ferretur. Habuit tamen et hic poeta famæ veterumque fabularum auctoritatem, quam sequeretur; eamque ita sequutus est, ut nulla in re ab eo deflecteret, quod constante fide traditum acceperat. Scilicet Etruscos, Mezentiumque eorum regem, seu verius Lucumonem (orparngov Plutarchus appellat Qu. Rom. p. 275 D. ed. Frf.), cum Latino et Turno Trojanis advenis arma infesta intulisse, constans erat accepta a majoribus fama, etsi diversis modis nar rata. Alii victum Turnum Etruscorum auxilia implorasse tradiderant, quos Livius I, 2 sequi maluit: alii Turno jam occiso Etruscos adversus Trojanos arma sumsisse; factum esse hoc, quum Æneas aliquot jam annos regnum Latinorum tenuisset; commissam pugnam sub Lavinii monibus, Æneaque in Numicio submerso urbem obsessam tandemque Ascanii consilio et virtute liberatam; Lausum cæsum, patremque Mezentium in Etruriam dimissum. Ita rem exposuerant L. Cæsar et A. Postumius in libro de adventu Æneæ, laudati ab auctore de Orig. Gent. Rom. cap. 14, 15. Eosdem aut alios auctores, nam Catonem potissimum sequitur, idem tradentes expressit Dionys. Halic. I, 64, 65. Nec discrepant Justin. XLIII, 1 f., Festus in voc. Oscillum ex Cornificio, et Servius ex Catone, ad Æn. I, 267. IV, 620. At poeta aut diversos auctores habuit, aut eo fabulam deflexit, ut Mezentius a suis civibus regno dejectus ad Turnum confugeret, lib. Vill, 489 sqq.

Inter hæc tenendum est id, in quo plerique consentiunt, Mezentium fuisse Agyllæ, seu Cæretanorum regem; ut felix poeta etiam in hac argumenti parte fuerit, ut probabilia, quæ sequeretur, in manibus haberet, non ei comminiscenda essent. Convenit enim hoc cum reliqua historiarum fide, primos opibus inter Etruscos floruisse, saltem exteris innotuisse Agyllæos, maritimis copiis, et navigationis commercüs, insigniter auctos. Hanc (Agyllam) multos florentem annos appellat Maro VIII, 481. Vide Dionys. lib. III, 58. Strabon. V, 337. Hinc quoque Agylla ex omni Etruria una nota fuit Græcis : et Lycophron v. 1353 totam terram ab hac urbe designat. Fuere porro Cæretani ex iis Etruscis urbibus, quæ vestigia Pelasgici moris plurima et clariora retinuerant. Itaque bene lib. VIII, 600, 602 apud eos Pelasgi veteres sacrum constituisse memorantur Silvano, antiquo numini, quod Pana aut aliud simile numen referebat,

Illud vero mirari soleo, unde ex hoc prisco tempore res tam exiles et parum memorabiles acceperint veteres scriptores, quale hoc est, quod Plinius lib. XIV, s. 14 habet, M. Varro auctor est Mezentium, Etruriæ regem, auxilium Rutulis contra Latinos tulisse, vini mercede, quod tum in Latino agro fuisset. Varie, ut in tanta rerum antiquitate, traditum fuit hoc idem. Nam L. Cæsar et A. Postumius supra laudati, inter conditiones, quibus in deditionem accipere vellet Latinos Lavinii obsessos Mezentius, memoraverant hauc, ut omne vinum agri Latini aliquot annis sibi inferretur. At Ascanii consilio et auctoritate, — vino ex omni vindemia Jovi publice voto consecratoque, Latini urbe erupe

funt, fusoque præsidio interfectoque Lauso, Mezentium fugam facere coegerunt. Is postea per legatos amicitiam societatemque Latinorum impetravit : ita Victor O. G. R. 15; et similia apud Dionys. I, 65; etiam Plutarch. Qu. Rom. p. 275 D. ed. Fr. rei tanquam vulgo narratæ meminit, sed sic ut ad Æneam transferat, quæ alii de Ascanio narrarunt. Rustica vinalia a Romanis in hujus rei memoriam (XII Kal. Maii) fuisse instituta Festus notavit, Anna Fabri ad e. 1. observante. Quæ res saltem hoc docet, antiquam satis et a majoribus acceptam ejus rei famam apud Romanos fuisse; veritate enim et historiæ fide hujusmodi narrationes non nituntur. Etiam de ejus festi origine varia fuit inter Romanos narratio. v. Varr. de LL. V, p. 48 ed. Dordr. et ipsum Festum e. 1. Exornavit narrationem suo more Ovidius Fast. IV, 877 sqq., ut tamen Varronem potissimum ante oculos habuisse videatur.

Quæri nunc potest, quid Virgilium adduxerit, ut Mezentio tam atrocem personam indueret, eumque Deum contemtorem et sacrilegum exhiberet. Poetæ ingenium quo tramite progressum sit, facile ex modo memorata narratione intelligi potest, et a Macrobio quoque explicatum satis est Sat. III, 5 Sed veram hujus contumacissimi nominis ( quod contemtor divum dictus est ) caussam in primo libro Origg. Catonis diligens lector inveniet. Ait enim Mezentium Rutulis imperasse, ut sibi offerrent, quas diis primitias offerebant: et Latinos omnes, similis imperii metu, ita vocasse (1. vovisse): Jupiter, si tibi magis cordi est, nos ea tibi dare potius, quam Mezentio: ut ei nos victores facias! Ergo quod divinos honores sibi exegerat, merito dictus est a Virgilio contemtor deorum. Cum impietatis nota, inussit deinde poeta sævitiæ omnisque crudelitatis infamiam, ut et viva corpora alligaret cadaveribus. v. lib. VIII, 483 sqq. Hoc postremum ex antiquis Tuscorum fabulis mutuare potuit. Nam Servius ibi ad 479, 485 ex Ciceronis Hortensio memorat Tyrrhenos diu piraticam exercuisse, quum captivos novis pœnis affligerent, occisorum eos religantes cadaveribus. Locus ex Hortensio, quod Cerda quoque notavit, servatus est ab Augustino contra Julian. Pelag. lib. IV, 78. Hinc ea immanitas tributa est Etruscis a nonnullis, ut a Valer. Max. IX, 2, exter. 10, ut eos vivorum corpora cadaveribus adversa adversis alligata atque adstricta tabescere simul passos esse

narrarent.

Priscas fabulas non modo, verum etiam Catonis plerorumque Romanorum miros errores in originibus Italiæ a Græcis repetendis, poetam in rem suam ingeniose vertere passim vidimus. Alius fuit communis Romanorum, a Græcis acceptus error, ut Etruscos, Græcis Tyrrhenos dictos, e Lydia repeterent. Errorem dixi, cujus caussas alio loco exposui (Nov. Commentar. Soc. Gotting. Tom. III, Parte histor. pag. 36 sqq. in Comment. de fabb. relig. Græc. ab Etrusca arte frequentat.) : inter quas præcipua fuisse videtur ipsa nominis antiqui Rasenarum vel Turasenarum, depravatio per Græcos in vocem Tuponvav, Tupinvæv, quod modo a súposos turribus ducebant, modo a Tyrrheno aliquo, qui coloniæ auctor fuisset. Jam in priscis Lydorum fabulis occurrebat Tyr

pro

rhenus Atyos filius, et Manis nepos; hunc itaque Tyrrhenis, seu Etruscis nomen impertiisse deducta ex Lydia colonia mature traditum fuit a nonnullis, quos Herodotus sequitur lib. I, 94; et ex eo Strabo V, p. 335, 336; et Dionys. I, 27. Vellei. 1, 1, 4. Tacit. Ann. IV, 55; inprimis Lycophr. 1351, 1359. Dionysius et illud addit, variasse alios et tempora et homines, et vero etiam sapienter monet : a Xantho Lydo, qui patriam historiam conscripserat, a quo adeo unice hac in re standum erat, nec Tyrrhenum usquam memorari, nec Mæonum coloniam in Italiam deductam : Atyos vero filios Lydum et Torrhebum, vel forte Tyrrhebum, depravata forte scriptura, quam aliquis in vetere Xanthi codice offenderat, Túppulov vel Toppnov, pro Túppavov. Ex prisca Pelasgorum stirpe populum fuisse Tyrrhenos, qui usque ad seriora tempora Lemnum, Imbrum, aliaque vicina continentis quoque loca insederant, dubitari nequit. Etiam hos ad Tyrrhenos Italiæ retulerunt scriptores, nominis similitudine decepti, sed Dionys. I, 25 eam rationem iniit, ut eos ex iis ipsis Pelasgis fuisse diceret, qui Italiam insederant antiquitus mosque in communi gentis clade inde discesserant, accepisse nomen, quod in Tyrrhenorum finibus consederant. Verum hæc Dionysii conjectatio, non narratio antiqui scriptoris fide accepta, est, quæ adeo fundo historiæ a viris doctis haberi non debebat, uti multa alia, quæ in hoc primo libro Dionysius manifeste non ut narrata, verum opinata apponit. Myrsilus Lesbius et ipse Tyrrhenos, Italia relicta, erroribus jactatos tradiderat ( apud Dionys. I, 28), sed ineptam narrationem de suo assuit, ab his ipsis erroribus eos tum Пxapyoùs, ciconias, dici cœpisse. Contra Anticlides, non ignobilis scriptor, Pelasgos, Lemno et Imbro prius constituta, cum Tyrrheno, Atyis f., in Italiam contendisse tradiderat ap. Strab. lib. V, p. 339 A, quæ variæ sunt veterum seriptorum periclitationes in vetere fama cum rerum aliarum rationibus componenda. Hellanicus in Phoronide, antiquissimus scriptor, Pelasgos, postquam in sinum Adriaticum appulsi in interiora Italiæ immigrarant, narraverat Tyrrheniam condidisse ( Dionys. I, 28); qui ex parte verum tradidisse videri debet: item Scymnus Chius in Perieg. 218 Ko'y di Tuppnvošos zoopar veμouevo, sc. Pelasgi, qui tamen subjicit alia, quæ erronea sunt. Etsi enim, Etruscorum origines ultra Alpes quærendas esse, dubitari vix potest; quod alio quoque loco accurate disputatum est; Pelasgos tamen in has easdem ab occidente Tiberis sitas terras immigrasse, multa arguunt: quos communi gentis nomine fuisse comprehensos nemo mirabitur, ut tamen inde nec contendat quis, Etruscos fuisse Pelasgos. Poeta tamen hæc omnia, etsi subductis accuratius historiæ calculis recte explosa, erudite et sapienter inter ornamenta carminis adscivit. Itaque VIII, 479, 480 de Agylla seu Cære, ubi Lydia quondam Gens bello præclara jugis insedit Etruscis. IX, 11. X, 155 Lydi pro Etruscis; et lib. II, 781 Lydius Thybris a duce Tyrrheno e Lydorum gente. Et quoniam Mæones veteres Lydia coloni fuerunt, hinc Etrusci Mæonia juventus VIII, 499. cf. XI, 759. Nova nominis inflexione apud Rutilium, Itiner. I, 596 Tyrrhigenæ dicti sunt,

Tarcontis seu Tarchontis nomen, quo poeta inf. v. 603 Lucumonem Agyllæorum impertiit, non minus ex vetere memoria repetitum est. Fuit enim Tarcon aliquis, qui Tarquinios in Etruria condidisse ferebatur. Eum statim cum Tyrrheno e Lydia in Italiam venisse, Strabo traditum acceperat lib. V, p. 336 A, vulgoque narratum, fuisse eum canum a puero : qua fabula viri sapientiam declarare voluere homines. Repetit eam Eustath. ad Dionys. Perieg. 347 et ad Iliad. B. p. 167, I, 23. Discedit ab his Silius, lib. VIII, 474, a quo Cortona superbi Tarcontis domus edita est; et secundum alios, quos Cato Origg. 1 sequebatur, apud Servium ad lib. X Æn. 179 Pisarum ille conditor habitus est, ab aliis Mantuæ ap. Serv. ad X, 198, quibus saltem hoc constat, fuisse Tarcontem inter auctores populi habitum, multasque ad eum urbes originem retulisse. Aliter ornavit fabulam Lycophron v. 1245, 1249, ubi, præter Ulyssem, Tarchon et Tyrrhenus, Telephi Mysorum regis filii, occurrunt Æneæ in Italia, societatemque cum eo jungunt (qui ibi memoratur eixoupos Gioios, Bacchus est: cf. Schol. ad 209, de quo non bene dubitaveram). Totus ille locus a v. 1239 memorabilis est ad declarandas veterum Græcorum de his locis notitias: dicitur Æneam erronem excepisse Tyrrhenia, quo nomine poeta bene Italiam omnino et inprimis loca ad Tiberim declarare potuit, sed, nomine Tyrrheniæ, seu Etruriæ, semel posito, alia loca ejus maritima recenset, Lynceum fluvium, Pisam et Agyllam. Quum Lynceum calidas aquas ebullire dicat, Cluverius Ital. ant. pag. 472 parvum amnem nunc Cornia dictum ad Vetulonios, ultra promontorium Populonium, probabiliter interpretatur Lynceum, quandoquidem ille calidas aquas paludosas transmeat. cf. sup. Exc. I ad lib. VII, p. 352.

EXCURSUS IV.

De Enea clipeo.

VIII, 625 clipei non enarrabile textum. Inventi laudem in splendido hoc loco Virgilio non magis, quam in tot aliis, quæ in Æneide merito miramur, deberi, nota res est. Præiverat Homerus clipeo Achillis Iliad. σ; et Hesiodus, aut quisquis ille fuit, clipeo Herculis. Sed ingenii vim tanto acriorem adhibuit poeta ornando et expoliendo eo, quod ab aliis jam occupatum fuerat. Atqui nec ea ingenii infima laus est. Quæ autem in hoc episodio inprimis probanda sunt, hæc esse arbitror: primum, quod argumentum elegit argumento et consilio carminis lectorumque Romanorum ingeniis inprimis accommodatum, quum Homerus tantum mirabilia vel adspectu aut varietate grata sectatus esset. Fecit id porro summa cum majestate verborum, sententiarum et phantasmatum; consequutus etiam est novas mirationis caussas per expositionem rerum futurarum, quarum cognoscendarum animus humanus avidissimus est :

« PredošláPokračovať »