Obrázky na stránke
PDF
ePub

effective continere intra se corpus Christi: et inde fieri, ut motis speciebus, consequenter moveatur corpus Christi, non tamen sine efficientia specierum circa corpus, quasi trahendo illud ad se, ut instrumentum divinæ virtutis, ut in suo loco dixi. Hoc autem de corpore circa Angelum in ipso existente dici non potest. Exemplum autem de anima longe dissimile est: nam anima est unita corpori substantialiter, quæ unio per solum motum localem non dissolvitur, et ideo necesse est, ut moto corpore feratur anima. Imo, si proprie loquamur, dum anima est in corpore, non solum corpus, sed totum compositum movetur, et ad motum totius moventur partes. Quis autem dicat ex Angelo, et corpore vere componi unum tantum physicum, quod primo, ut sic dicam, et adæquate moveatur, et ad ejus motum Angelus feratur.

[ocr errors]

4. Probatur ulterius, ac primo inductione. -Id patet in cælorum motu. Addo vero ulterius, etiamsi daremus Angelum quoad efficientiam ex parte motoris illo modo moveri, nihilominus non moveri formaliter per solam extrinsecam denominationem, nec sine motu ipsi inhærente. Et per hoc simul excludimus tertium modum, quo aliquid dici potest moveri per accidens, scilicet formaliter, et per solum motum alterius: Et probatur primo inductione: nam quoties unum corpus movetur hoc modo efficienter ad motum alterius, in se recipit proprium motum, a priori motu corporis per se primo moti derivatum. Sic inferiores cœli, licet quodammodo moveantur per accidens ad motum primi mobilis, et rapti ab illo nihilominus in se proprios motus recipiunt. Ut, verbi gratia, cœlum Solis propriam circulationem efficit quotidie distinctam a propria conversione primi mobilis: tum quia distinctum Ubi intrinsecum secundum omnes partes suas successive mutat: tum etiam quia diurnus motus Solis minus velox est, quam motus primi mobilis, quia in tempore æquali brevius iter peragit. Sic etiam qui movetur per accidens ad motum navis, vel currus, per intrinsecum motum proprium suum locum successive mutat. Quod patet, quia continue proprium Ubi perdit, et acquirit mutando etiam distantiam, et propinquitatem ad terminos fixos. Quæ ratio in omni simili motu corporis locum habet.

[blocks in formation]

aut ad domum aliam defertur, non in solis speciebus, sed etiam in ipsomet corpore Christi fieri aliquam mutationem ipsi inhærentem, et intrinsece ipsum denominantem, quæ non potest esse nisi localis. Probatur, quia per talem motum fit corpus Christi magis distans, vel propinquum a punctis fixis, et ab aliis corporibus mundi. Item ratione hujus mutationis vere dicitur corpus Christi intra domum, vel intra corpus hominis induci per hujusmodi localem motum. Et alia multa in confirmationem hujus exempli adduxi in tom. 3, tertiæ partis, disp. 47, sect. 4, ubi sententiam illam communem esse theologorum ostendi. Idemque de sententia divi Thomæ declaravi in Comment., art. 7, quæst. 76. Idem de motu animæ ad motum hominis censeo: quia eædem rationes in ea locum habent, quia licet non mutet unionem ad corpus, quia hæc non pendet ex loco, nec mutet propinquitatem ad suum corpus (hanc enim ab unione distinguo, ut supra declaravi) ad id tamen necessarium est, ut anima cum corpore deseratur. Quia si corpus ad alium locum transferretur, et anima non simul transiret, propinquitas, et præsentia intima inter corpus et animam tolleretur, et consequenter dissolveretur unio; ergo licet anima dicatur moveri per accidens, quia movetur, ut pars ad motum totius, nihilominus ipsa anima in se suam partialem mutationem recipit. Præterea partes integrantes, manus, pes, etc., dicuntur moveri per accidens ad motum totius, et nihilominus unaquæque suum partialem motum in se recipit : quia unaquæque habet suum partiale Ubi, ratione cujus, etiam variam distantiam, vel propinquitatem habet ad terminos fixos. Cur ergo non idem dicetur de anima? Nam quod sit spiritualis, nihil obstat, quia sicut homo constat corpore et spiritu : ita mutatio localis ejus potest ex spirituali, et corporali mutatione componi. Neque etiam obstare potest, quod anima sit pars essentialis, quia in eadem subest eadem ratio: nam etiam anima mutat suum partiale Ubi, et propinquitatem, ac distantiam, quam habet ad terminos fixos.

6. Declaratur item aliis exemplis. - Et declaratur exemplis, quia beata Virgo, cum assumpta fuit ad cœlum in corpore et anima, non minus vere, ac proprie, et intrinsece acquisivit realem præsentiam in cœlo secundum animam quam secundum corpus : et secundum animam non minus vere, ac proprie, quam aliæ animæ separatæ. Idemque cum proportione est de Dathan et Abiron, si in corpore et

[ocr errors]

anima in inferno demersi sunt: quia animæ eorum non minus proprie, et intrinsece mutatæ sint in infernum, quam si separatæ a corporibus illuc deferrentur. Ex quibus concludi potest universalis ratio, quia anima separata, cum de uno loco in aliud transfertur, in se intrinsece mutatur aliquo modo secundum præsentiam substantialem, quam formaliter habet in hoc, vel illo spatio in ordine ad punctos fixos : neque in tali anima fingi potest unio physica ad alia corpora (si cum fundamento loquendum sit) ut secundum illam fiat mutatio, sed fit præcise in Ubi, et consequenter in præsentia ad tale, vel tale corpus; ergo idem dicendum est de anima conjuncta, quia etiam in illo statu vere transfertur de loco ad locum, et mutat præsentiam, et intrinsecum Ubi, quod est fundamentum relationis distantiæ, etc. Nam hæc omnia non impediuntur propter conjunctionem ad corpus: sed differentia solum est, quod anima conjuncta movetur cum toto composito, et ideo dicitur per accidens moveri : separata vero movetur sola, et ideo magis per se mota denominatur.

7. Secundo probatur applicando rationes de Angelo solitarie moto.-Denique rationes factæ de motu Angeli, quando solus movetur, fere eodem modo applicari possunt ad Angelum, qui in corpore movetur, vel potius se simul cum corpore movet. Quia non minus proprie dicitur tunc Angelus mutari, ut, verbi gratia, Gabriel Angelus dicitur ingressus ad Virginem in corpore assumpto, quam spiritus mali dicantur ingredi corpora obsessorum. Et quando Angelus ferebat Habacuc Prophetam non minus se movebat in impetu spiritus sui, quam Prophetam moveret : imo quodammodo prius, et magis per seipsum movebat, sicut homo deferens vas aquæ in manu seipsum prius movet, quam vas in utroque vero est suus intrinsecus motus. Idem ergo est in dicto exemplo de motu Angeli et Prophetæ et consequenter idem erit in quocumque motu Angeli cum corpore assumpto, vel moto ab ipso.

[blocks in formation]

sequenter acquirendo diversa Ubi intrinseca, et relationes distantiæ, et propinquitatis in se variando. Quapropter illud per accidens, nunquam potest esse tale, ut formaliter sit per alienum motum, vel per solam denominationem extrinsecam : nam (præter rationes factas) etiam alia supra tacta hic urget, quia est contra rationem hujus denominationis, quæ est mutari, quod sit tantum extrinseca, id est, a forma existente in distincto supposito: nam si mutatio non afficit subjectum, revera non mutat illud. Dico autem in dicto supposito, quia quando totum dicitur mutari ad motum partis, ipsum suppositum est subjectum talis motus, quamvis non adæquati, seu per se primi, sed in parte sibi unita, et ideo potest totum a tali motu denominari. At vero corpus semper est distinctum suppositum ab Angelo, et ideo hic modus extrinsecæ denominationis non habet locum in Angelo nunquam enim potest Angelus vere, ac proprie a solo motu corporis motus, seu mutatus formaliter denominari.

CAPUT XV.

FUNDAMENTIS ALIARUM OPINIONUM SATISFIT.

1. Ad fundamentum primæ opinionis Gregorii, in c. 12, n. 2.-Atque hæc resolutio magis confirmabitur discurrendo breviter per alias opiniones, eisque satisfaciendo. In prima ergo opinione fundamentum Gregorii de motu corporum falsum est, ut ex philosophia suppono. Differentia autem ab Aristotele posita inter motum localem, et alios motus, solum est in hoc, quod per motum localem non acquiritur nova forma, quæ sit res distincta a subjecto mobili, et illud ad aliquam substantialem mutationem disponat, ut fit in alteratione, et suo modo in argumentatione, quæ sine alteratione, et partiali augmentatione non fit. Nihilominus tamen non excluditur, quin per motum localem aliquis modus in ipso mobili acquiratur, quem intrinsecum appellamus, quia ipsi inhæret potest autem dici extrin: secus, quia valde accidentarius est, et in interna connaturali dispositione rem non immutat. Et ad rationem pro Gregorio factam non est alia responsio necessaria, quia proprium Ubi aliquid distinctum est a loco extrinseco, et ad illum per se tendit motus localis consequenter vero ad extrinsecam superficiem continentem, si detur, nam intrinsece necessaria non est, ut declaravi.

2. Ad fundamentum Ferrariensis in codem c. 12, n. 3.-Fundamentum vero aliorum auctorum illam opinionem sequentium ex eo sumptum, quod Angeli sunt in loco per operationem, a nobis non admittitur, et ideo omnes discursus in illo fundati eo ipso concidunt. Et præterea specialiter potest illud impugnari, quia, et potest operatio Angeli circa corpus successive variari, non mutato formali loco Angeli et e contrario potest Angelus mutare locum non mutata operatione circa corpus. Ac denique sicut Angelus potest esse in loco sine operatione transeunte in corpus: ita absque illa potest locum mutare; ergo ista omnia manifeste ostendunt formam illam, a qua Angelus moveri denominatur, non esse operationem ejus transeuntem in corpus. Consequentia per se patet; totum vero antecedens exemplis facile ostenditur. Nam Angelus movens cœlum localiter maneus immotus in eodem cœli situ continue illud movet, juxta probabiliorem sententiam, quam tradit divus Thomas, 1 part., quæst. 101, art. 3, ad 3, et quæstione 52, articulo 2, in corpore, et nihilominus continue applicat virtutem suam diversis partibus coeli in eodem situ sibi succedentibus. Et similiter Angelus existens in tota hac aula, et in ea immotus localiter perseverans, potest varias operationes in corporibus hic existentibus habere, nunc movendo aliquod corpus sursum, nunc deorsum. Exemplum secundæ partis esse potest in Angelo existente intra unum hominem, qui homo iter agat non ab Angelo motus, sed sua virtute gradiens, Angelo ipso comitante, et in eadem tentatione, verbi gratia, vel illuminatione, aut bona inspiratione illius perseverante. Tune enim cum homine movetur, quia ab illo non separatur, nec movetur movendo hominem motu locali continuo, quia supponimus hominem movere seipsum, et nihilominus in eadem operatione in ipsum hominem perseverat excitando phantasmata, et commovendo humores, vel aliquid simile faciendo. Tertia vero pars antecedentis multis modis, et exemplis supra probata est. Quapropter videtur profecto evidens, operationem Angeli transeuntem in corpus non esse motum localem ejus. Multoque evidentius id est de actibus immanentibus, per quos Angelus ad extra operatur (quidquid Ferrariensis supra dicat). Tum quia rationes factæ eodem modo possunt ad actus immanentes applicari. Tum etiam quia actus immanens formaliter tantum est cognitio, vel volitio, quæ in eodem loco, et in diversis, vel

eadem perseverare potest, vel mutari, quam mutationem vocavit Augustinus per tempus, non per loca. Unde etiam juxta nostram sententiam, quamvis Angelus se moveat per voluntatem, nihilominus non est ipsa volitio motus Angeli, sed est principium, vel effectio illius motus, qui transit (ut ita dicam) in substantiam Angeli, illamque immediate afficit.

3. Ad fundamentum Arborei in eodem n. 3. -Fundamentum autem Arborei, quod Angelus est indivisibilis, ab omnibus fere scholasticis solvitur ex distinctione supra dicta quod Angelus non est indivisibilis sicut punctum, habens positionem in continuo, sed indivisibilis substantialiter longe altiori modo, ratione cujus licet in se indivisibilis sit, et inextensus quantitative, potest esse in loco extenso, et divisibili. Unde sicut in loco extenso est indivisibiliter totus in toto, et totus in qualibet parte, ita etiam potest modo spirituali applicare substantiam suam ad aliud, et aliud Ubi, in qua applicatione motus localis Angeli consistit. An vero ista applicatio fieri possit cum successione continua, vel alio modo, et an Angelus in indivisibili puncto existens possit locum mutare, in sequentibus tractabitur. Ad locum Augustini, libro 8, Geneseos, dicentis, Deum movere Angelos per tempora tantum, corpora vero per tempora, et loca: communis responsio est, loqui Augustinum de motu locali materiali et corporeo. Estque consentanea menti Augustini, si ejus verba in initio capitis considerentur, ait enim: Deus creavit omnia simul ex quibus currerent tempora, et implerentur loca, temporalibusque, ac localibus rerum motibus sæcula volverentur. Loquitur ergo de illo motu locali, quo et loca replentur, et sæcula volvuntur, qui est materialis, et sensibilis motus. Unde in eo loco sub mutatione per tempus videtur Augustinus omnem motum Angeli spiritualem comprehendere. Adde vero possumus eumdem Augustinum, lib. 9 ejusdem operis, cap. 14, in fine, dicentem, Angelos movere se per tempus et locum agilitate mirabili.

4. Ad ultimam partem secundæ sententic capitis illius 13, in num. 4.—Ad tertiam sententiam in cap. 12, num. 5.—Satisfit primæ ejus propositioni in num. 6.— Secunda vero propositio impugnatur primo.—Ad eam partem secundæ sententiæ, quod Angeli, qui moventur per accidens, non habent locum sibi inhærentem, non est quod respondeamus : nam etiam exemplum, quod ex corporibus

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

adduxit, si servata proportione afferatur, falsum est, ut jam ostendi, et mox iterum dicam. Tertia vero opinio tota fundatur in illa physica unione, quam inter Angelum et corpus ponit, qua e medio sublata, ut a nobis jam rejecta est, alia responsio non est necessaria. Ad majorem tamen rei ostensionem de singulis ejus propositionibus pauca dicemus. Primam ergo propositionem libenter admittimus, non tamen ex illo fundamento, sed quia Angelus per se motus necessario mutat intrinsecum Ubi, qui est modus ejus, et ideo sine motu, seu mutatione in ipso facta, illum variare non potest. Secunda vero propositio illius sententiæ consequenter quidem posita est: sed duo falsa supponit; unum est dari inter corpus, et Angelum unionem physicam abstrahentem a formali loco, id est, a fundamento distantiæ a punctis fixis, qualis inter animam et corpus reperitur. Alterum est, talem unionem, si esset, non necessario supponere præsentiam, seu indistantiam localem inter unibilia, cujus oppositum satis declaravimus, et probavi

mus.

5. Impugnatur secundo.-Tertio loco existimo etiam falsum, quod in illa propositione additur, quando Angelus per se movetur, motum ejus consistere in extrinseca denominatione distantiæ a punctis fixis. Primo, quia ostensum est in fine cap. 14, motum localem non posse consistere in extrinseca denominatione, quia denominatio non est actus ejus, qui denominatur. Unde non est actus mobilis, neque actus entis in potentia, prout, in potentia, sicut definitio motus postulat. Secundo quia illa pars supponit Angelum non esse vere, et ratione suæ intrinsecæ præsentiæ distantem ab aliis rebus, vel a punctis fixis, sed tantum per extrinsecam denominationem, quod falsum esse supra ostensum est. Et ut verum fatear, in universum intelligere non valeo, quomodo hæc denominatio propinquitatis, et distantiæ sit pure extrinseca, ita ut non supponat in re aliquid intrinsecum, in quo illa denominatio aliquo modo fundetur, præsertim in creaturis. Imo etiam Deus, licet extrinsece denominetur propinquus creaturæ in qua est: tamen non esset capax illius denominationis, nisi ratione suæ immensitatis esset intrinsece præsens omnibus corporibus, vel spatiis in quibus esse possunt. Unde e contrario non potest distans denominari, quia non potest ab illis spatiis abesse. Res vero creatæ cum habeant finitam præsentiam, si semel distent, et una earum immutata maneat, non potest altera fieri ei

propinqua per solam extrinsecam denominationem. Et similiter non potest fieri distans ab aliis rebus, quibus antea erat propinqua, ipsis manentibus immotis, propter extrinsecam tantum denominationem aliunde sumptam. Quia idipsum, quod est extrinsecum fundamentum propinquitatis a terra, verbi gratia, est etiam fundamentum distantiæ a cœlo, a quo etiam terra distat.

6. Impugnatur ultimo.-Quarto loco falsum etiam censeo terminum motus localis Angeli esse relationem distantiæ, non quæ in ipso sit, sed quæ sit in corpore. Primo quidem, qui ad relationem non est per se motus. Secundo,quia illa relatio jam erat in corpore, terminus autem motus denuo fit. Dices, relatio quidem erat in corpore, sed non denominabat Angelum, nunc autem denominat et hoc de novo fit: sed contra, quia hoc nihil est, neque in corpore, nec in Angelo. Item nova denominatio realis inter duas res creatas non insurgit sine mutatione reali in altera earum. Dices hic etiam supponi mutationem in Angelo per unionem, sed hoc jam refutatum est: tum quia si non est mutatio ad Ubi, neque ad qualitatem, neque ad quantitatem, nec substantiam, nihil est: tum etiam quia si est unio, non facit propinquitatem unibilium, sed ordine naturæ illam supponit.

7. Tertia deinde propositio in n. illo sexto probata refellitur.-Et hinc improbata etiam manet propositio tertia. Nam quæ diximus de motu inhærente Angelo, etiam cum dicitur per accidens moveri, æque procedunt, sive Angelus sit physice unitus corpori, sive non sit, ut exemplo animæ declaratum est. Unde nulla est illa consequentia, non mutat unionem ad corpus; ergo neque aliam mutationem intrinsecam patitur, quia conservata unione potest intrinsecum Ubi mutare. Et idem de anima dicimus. Et cum infertur: ergo non movetur per accidens, distinguitur consequens, non movetur formaliter per solum motum alienum, concedimus sequelam, et consequens, vel non movetur per accidens, id est, non movetur ad motum alterius, seu totius, negatur sequela : nam hic est unus ex præcipuis modis motus per accidens, teste Aristotele 5, Physicæ, cap. 1.

8. Ad exempla ibidem adducta in confirmatione.-Item ad quartam propositionem additam.-Et cum instatur, quia tunc non movetur ab eo, qui movet corpus. De anima respondeo negando sequelam, quia ex vi naturalis unionis cum corpore fertur cum illo, licet sine in

trinseca mutatione locali, quasi partiali non feratur. Et idem est de motu corporis Christi in Eucharistia ut dictum est, licet unio ejus ad species supernaturalis sit, quod non refert. De Angelo vero concedo sequelam, et consequens non solum concessum, sed etiam probatum est, præsertim quando corpus non ab Angelo, sed ab alio movetur. Nam si idem Angelus sit motor corporis, jam ab eodem movebitur ipse, a quo movetur corpus: re tamen vera non movet seipsum per corpus, sed tantum concomitanter, ut declaravi. Et ideo illa denominatio mutationis per accidens, minus quidem propria est in Angelo, tamen partim ex reipsa, partim ex nostro modo concipiendi, et loquendi orta videtur. Denique quarta propositio, quam addidimus, optime sequitur ex fundamento illius sententiæ, et illo posito nullum inconveniens continet. Quia nos etiam concedimus posse Angelum mutare præsentiam ad varia corpora, non mutando intrinsecum Ubi. Sed hoc in nostra sententia facile intelligitur: quia illa variatio præsentiæ, fit per mutationem termini ejusdem præsentiæ, et ideo fieri potest per de nominationem extrinsecam sine motu locali Angeli. At vero, posita unione, non potest in illa fieri variatio, quin fiat intrinseca mutatio in Angelo, quæ si non sit mutatio localis, intelligi non potest, quæ vel qualis sit.

CAPUT XVI.

UTRUM MOTUS ANGELI TANTUM INTER POSITIVOS TERMINOS, VEL ETIAM INTER PRIVATIVOS ESSE POSSIT.

[ocr errors]

1. Tria genera motionum.—Ratio dubitandi pro parte negante. — Bassolis dictam partem negantem sequitur.—Tria genera motionum distinxit Aristoteles, 5 Physicor., c. 1, quas his nominibus appellavit, a subjecto in subjectum, a non subjecto in subjectum, et a subjecto in non subjectum. Rejecta quarta combinatione ex utroque termino privativo tanquam inutili. Per subjectum autem intelligit terminum motus ad quem, et a quo, unde perinde est ac si diceret motum interdum esse amittendo unum terminum positivum, et acquirendo alium etiam positivum, interdum vero fieri tantum acquirendo, id est, a privatione ad habitum transeundo interdum vero tantum amittendo, seu transeundo ab habitu ad privationem. Quæ tria genera mutationum licet in qualitate facile inveniantur: in motu tamen

locali non videntur in corporibus reperiri. Semper enim inter positivos terminos videntur corpora localiter moveri, acquirendo scilicet unum locum, et amittendo alium, saltem secundum partes. Unde videtur colligi, idem esse dicendum de Angelis: quia nos non intelligimus motum Angeli, nisi ad instar motus corporis, ergo sicut in corpore non datur acquisitio loci sine amissione, nec amissio sine acquisitione: ita neque in Angelo. Atque ita sentit Bassolis in 2, dist. 2, q. 4, art. 1, in 2 arg., quo probat, Angelum esse non posse nisi in loco adæquato. Et idem dicere coguntur qui sententiam illam de necessitate existendi in loco adæquato defendunt. Quia si semper Angelus est in adæquato loco, non potest totum illum mutare, nisi alium adæquatum acquirat, neque partem ejus, quin æqualem partem alibi acquirat, alias non semper esset in loco adæquato. Et e contrario non potest aliquid novi loci acquirere, quin tantumdem prioris amittat, alias maneret in loco majori maximo, seu adæquato. Et confirmat hoc Bassolis quia mutatio deperditiva naturaliter non videtur per se fieri sine acquisitiva: quia generatio unius semper est corruptio alterius, qui ordo videtur ita naturalis, ut non possit immutari. 2. Conclusio affirmans. Probatur quoad primum modum morendi.-Nihilominus dicendum est, Angelum posse moveri localiter omnibus illis tribus modis ab Aristotele positis. Hæc assertio infertur judicio meo evidenter ex fundamento præcedenti sententiæ contrario, Scilicet Angelum esse posse in loco minori maximo. Primo enim manifestum est, posse Angelum existentem in loco adæquato velle mutare locum permanendo semper in loco adæquato, quia in hoc nulla repugnantia, imo neque difficultas involvitur. Tunc ergo necessario movetur inter positivos terminos, acquirendo, et amittendó locum, vel totum, vel partem ejus, juxta mutationis modum, vel continuum, vel discretum, si esse potest, quod in sequentibus videbimus. Et simili modo licet Angelus existat in loco adæquato, potest velle mutare locum non augendo, neque minuendo magnitudinem loci et tunc etiam necesse est, ut inter terminos positivos moveatur. Nam si acquireret aliquid loci, nihil de priori amittendo, augeretur prior locus, et e contrario si aliquid de priori amitteret, et nihil novi acquireret, prior minueretur locus. His ergo modis est in potestate Angeli inter positivos terminos localiter moveri.

3. Probatur quoad secundum et tertium mo

1

« PredošláPokračovať »