Obrázky na stránke
PDF
ePub

tatum est, quam id quod supra diximus. Exspectationem autem eorum quibus juratur, quisquis deceperit, non potest esse non perjurus. H 4. Fiat ergo quod promissum est, et infirmorum corda sanentur, ne tanto exemplo quibus hoc placuerit,adimitandum perjurium ædificentur;quibus autem displicet, justissime dicant, nulli nostrum credendum esse, non solum promittenti aliquid, sed etiam juranti. Hinc enim potius cavendæ sunt linguæ inimicorum, de quibus tanquam jaculis ad interficiendos infirmos major utitur ille inimicus. Sed absit ut de tali anima speremus aliud quaim quod Dei timor inspirat, et tanta, quæ in illa est, excellentia sanctitatis hortatur. Ego autem, quem dicis etiam prohibere debuisse, fateor non potui sic sapere, ut tanto vel tumultu vel offensione magis everti vellem ecclesiam cui servio, quam id quod a tali viro nobis offerebatur, accipere.

EPISTOLA CXXVII' (a). Augustinus Armentarium * et hujus uacorem Paulinam hortatur ut mundum contemnant, et continentiae votum quo se pariter obligarunt exsolvant. Dominis eximiis nueritoque honorabilibus ac desiderabilibus filiis, ARMENtARio et PAtliNae, AUGUsTiNUs, in Domino salutem. H. Vir egregius, filius meus Ruferius, affinis vester, retulit mihi quid Domino voveritis: qua ejus narratione exhilaratus, et ibidem metuens me aliud suadeat ille tentator qui bonis talibus antiquitus invidet, exhortandam paucis credidi Charitatem tuam, domine eximie meritoque honorabilis et desiderabilis fili, ut cogites quod in divinis eloquiis legitur, Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem (Eccli. v, 8); atque arripias curesque reddendum quod ei te vovisse nosti, qui et debita exigit et promissa persolvit. Nam et hoc scriptum est, Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. Lxxv, 12): quanquam etsi non vovisses, quid aliud tibi suadendum fuit, aut quid melius ab homine fieri potest, quam ut ei se restituat a quo institutus est; præsertim quia charitatis erga nos Deitantum apparuitatque eluxit indicium, ut Filium suum unigenitum mitteret,qui pro nobis moreretur? Restat ergo ut fiat quod Apostolus ait, propterea mortuum esse Christum, ut qui vivunt non sibi jam vivant, sed ei qui pro ipsis mortuusest et resurrerit (II Cor. v, 15). Nisi forte adhuc mundus amandus est, tanta rerum labe contritus, ul etiam speciem seductionis amiserit. Nam quantum illi laudandi atque prædicandi, qui digmati non sunt etiam cum mundo florente florere; tantum increpandi et accusandi sunt, quos perire cum pereunte delectat. 2. Labores et pericula et exitia hujus transitoriæ vitæ, si pro eadem vita quandoque finienda subeun

1 Argumentum huic epistolæ præfixum in hactenus Edd. Armentario addebat cognomen Ripario, nullius, quod noverimus, exemplaris Ms. auctoritate; neque porro aliter habet ejusdem epistolæ titulus in Pos$idiiTindiculo, c. 7, nisi, Armentario et Paulinae.

* Emendata est ad a. bl. bg. bn. c. cc. ff. gv. j. m. r. s. t. duos sb. duos vc. sex v. et ad Am. Bad. Er. Lov.

(a) Alias 45: quæ autem 127 erat, nunc 400. Scripta forte am. 414.

tur, ut mors ejus non omnino auferatur, sed paululum differatur; quanto magis proæterna subeunda sunt, ubi mortem nec natura sollicite cavet, nec agnavia turpitertimet,nec sapientiafortiter sustinet! nulli quippe erit quæ non erit. Habeat igitur te vila æterna in dilectoribus suis. Nonne cernis, hæc vita miserabilis et egena quam vehementes habeat, quantumque sibi obliget amatores suos? qui tamen periculo ejus sæpe turbati, citius eam finiunt, eo ipso quo finire formidant, et mortem dum declinant,accelerant,velutisiquisqualn fluviorapiendus irruat, latronem bestiamve fugiendo. Jactant in mare tempestate sæviente aliquando et alimenta; et ut vivant, projiciunt unde vivunt, ne cito finiatur quod vel inlabore vivitur. Quantis laboribusagitur, utlongiore tempore laboretur! et mors cum apendere cœperit, ideo cavetur, ut diutius timeatur. Nam inter tot casus fragilitatis humanæ, quam multæ mortes timentur, quarum certe una cum venerit, restat cæteras non timeri ! et tamen fugitur una ut ' omnes timeantur. Quibus excruciantur doloribus, qui curantur a medicis et secantur! numquid ut non moriantur ? Sed ut aliquanto serius moriantur. Multi cruciatus suscipiuntur certi, ut pauci dies adjiciantur incerti: et nonnunquam ipsis doloribus victi continuo moriuntur, quos mortis timore suscipiunt: etcumomnino non eligant vitam finire ne doleant, sed dolere ne finiant, accidit eis ut doleant et finiant: non solum quia et sanati utique vitam finiunt post dolores, quæ tantis pœnis comparata nec sempiterna esse potest, quia mortalis est, nec diuturna, quia tota brevis est, nec de ips0 brevi spatio sui secura, quia semper incerta est; verum etiam quod aliquando eam dolore fidierunt, quam ne finirent, dolere voluerunt. 3. Habet etiam hoc magnum malum, ac vehementer exsecrandum et horrendum nimius amor vitæ istius, quod multi dum volunt paulo diutius vivere, graviter offendunt Deum, apud quem est fons vitæ: atque ita, dum ab eis frustra qui necessario futurus est vitæ finis metuitur, illinc probibentur ubi sine fine vivitur. Huc accedit quia vita misera etiamsi posset esse perpetua, nullo modo beatæ vitæ etiam brevissimæ comparanda est : et tamen isti amando miserrimam atque brevissimam, perdunt beatissimam ac sempiternam, cuminhacipsa, quam male diligunt, hoc velint quod in altera perdunt: quia utique in ista nec miseriam diligunt, nam beati esse volunt, nec brevitatem, nam eam finiri nolunt ; tantum quia vita est, sic amatur, ut sæpe propter eam,, licet miseram et brevem, beata et sempiterna amittatur. 4. His consideratis, quid magnum vita æterna jubet amatoribus suis, cum se jubet sic amari quemadmodum hæc amatur a suis ? an vero dignum est vel ferendum, cum contemnuntur omnia quæ amantur in mundo, ut vita post paululum finienda, saltem ipsum paululum teneatur in mundo; etnon contemnitur mundus, ut obtineatur vita quæ sine fine apud illum est, per quem factus est mundus?

[ocr errors]

Modo cum ipsa Roma, domicilium clarissimi imperii, barbarico vastaretur incursu, quam multi hujus vitæ temporalisamatores,uteam velinfeliciter producendam nudamque redimerent, dederunt omnia quæ illi non solum oblectandæ et ornandæ, verum etiam sustentandæ tuendæque servabant ! Solent certe amatores illis quas amant, ut eas habeant, multa conferre : isti amatam suam non haberent, nisi amando inopem reddidissent; nec ei multa conferrent,sed cuncta potius auferrent, ne sibi eam hostis auferret. Nec eorum reprehendo consilium: quis enim nesciat perituram fuisse ipsam, si non ea periissent quæ recondita fuerant propter ipsam?quamvis et quidam perdiderint priusilla, muox ipsam;quidam vero licet parati cuncta perdere propter ipsam,prius perdiderint ipsam.Sed hinc admonendi sumus quales æternæ vitæ dilectores esse debeamus, ut propter eam contemnamus cuncta superflua, cum pro hac transitoria vita comtempta sint quæ illi fuerant necessaria. 5. Neque enim amatam nostram, sicut illi suam, ut teneamus, exspoliamus; sed illi æternæ adipiscendæ istam temporalem velut fainulam expeditiorem servire facimus, si eam nec ornamentorum vanorum vinculis alligemus, nec curarum noxiarum sarcinis oneremus, audiamusque Dominum, qui nobis illam vitam suummo ardore desiderandam fidelissime pollicetur, velut in totius mundi concione clamantem : Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum lene, et onus meum leveest(Matth. xu, 28-30). Hæc disciplina piæ humilitatis, ventosam et turbidam cupiditatem, avidam rerum extra nostram potestatem constitutarum, pellit exanimo, et quodammodo exspirat. lbi enim labor, ubi multa quæruntur et diliguntur, quibus adipiscendis atque retinendis voluntas non satis est, quia consequantem non habet facultatem. Justa vero vita, cum volumus, adest, quia eam ipsam plene velle, justitia est ; nec plus aliquid perficienda justitia, quam perfectam voluntatem requirit. Vide si labor est, ubi velle satis est. Unde divinitus dictum est : Par in terra hominibus b0nae voluntatis (Luc. ii, 14). Ubi pax, ibi requies; ubi requies, ibi finis appetendi, et nulla causalaborandi. Sed hæc voluntas ut plena sit, oportet ut sana sit: erit autem sana, si naedicum non refugiat, cujus solius gratia sanari potest a morbo desideriorum noxiorum. Ipse est ergo medicus qui clamat, Venite ad me omnes qui laboratis, jugum suum lene, et onus leve, dicens ; quia diffusa per Spiritum sanctum charitate in cordibus nostris, profecto amabitur quodjubetur *, et non erit asperum nec onerosum, si sub hoc uno jugo, quanto minus tumida, tanto magis libera cervice serviatur. Et hæc est una sarcina, qua ejus bajulus non

'.Ita apud Lov. et aliquot Mss. Atin Edd. Bad. et Er. legitur, quod videbitur, cui lectioni octo Mss. suffragantur. Alii demum Mss. habeat, quod jwbebitur.

premitur, sed levatur. Divitiæ si diliguntur, ibi servenlur ubi perire non possunt. Honor si diligitur, illic habeatur ubi nemo indignus honoratur. Salus si diligitur, ibi adipiscenda desideretur ubi adeptæ nihil timetur. Vita si diligitur, ibi acquiratur ubi nulla morte finitur.

6. Reddite igitur quod vovistis, quia vos ipsi estis, et ei vos redditis a quo estis; reddite, obsecro. Neque enim quod redditis, reddendo minuetur, sed potius servabitur et augebitur: benignus enim exactor est, non egenus ; et qui non crescat ex redditis, sed in se crescere faciat redditores. Huic ergo quod non redditur, perditur : quod autem redditur, reddenti additur, imo vero in eo cui redditur, ipse reddens servatur. Idipsum quippe erit redditum et redditor, quia idipsum erat debitum et debitor. Deo namque seipsum debet homo, eique reddendus est ut beatus sit, a quo accepit ut sit. Hoc significat quod in Evangelio Dominus ait : Reddite Cæsari quæ Cæsaris sunt, et Deo quæ Dei sunt (Matth. xxm, 21). Hoc enim dixit, cum sibi demonstrato nummo, et quæsito cujus haberet imaginem, responsum esset, Cæsaris ; ut hinc intelligerent, quod Deus exigeret ab homine imaginem suam in homine ipso, sicut Cæsar suam exigebat in nummo. Quanto magis ergo reddenda est cum promittitur, cui etiam non promissa debelur !

7. Quapropter, charissime, possem quidem pro mea quantulacumque facultatula, sancti propositi quod Deo vovisse vos comperi, uberius laudare fructum, ac demonstrare quid distet inter christianos dilectores mundi hujus, et contemptores, quamvis fideles utrique dicantur. Eodem utrique lavacro sacri fontis abluti sunt, eisdem imbuti consecratique mysteriis, utrique ejusdem Evangelii non auditores tantum, verum etiam prædicatores; nec utrique tamen regni Dei lucisque participes, et vitæ æternæ, quæ sola est beata, cohæredes. Domimus enim Jesus non ab eis qui non audiunt, sed eos inter se auditores verborum suorum, latissimo, limite, non tenui distinctione discrevit: Qui audit, inquit, verba mea hæc, et facit ea, similabo eum viro prudenti qui ædificavit domum suam supra petram: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit ; fundata enim erat supra petram. Qui autem audit verba mea hæc, et non facit ea, similabo eum viro stulto qui ædificavit domum suam super arenam: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina ejus magna (Id. vii, 24-27, et Luc. vi, 47-49). Audire ergo illa verba, ædificare est ; in hoc utrique pares sunt : in faciendo autem, et non faciendo quod audiunt, tantum dispares, quantum ædificium petræ soliditate fundatum dispar est ei quod sine ullo fundamento facili arenæ mobilitate subvertitur. Nec ideo quisquis omnino non audit, tutius sibi aliquid comparat : nihil enim aedificans, sine ullo tecto multo facilius obruendus, rapiendus et dispergendus imbribus, fluviis ventisque donatur.

8. Possem etiam pro modulo meo eosdem ipsos pertinentes ad dexteram regnumque cœlorum in suis gradibus meritisque distinguere, atque ostendere quo differat vita conjugalis filios procreantium patrum matrumque familias, verumtamen religiosorum ac piorum, ab ea vita ' quam vos Deo vovistis, si nunc ad eam vovendam exhortandus esses; sed quia jam vovisti, jam te obstrinxisti, aliud tibi facere non licet. Priusquam esses voti reus, liberum fuit quo esses inferior ; quamvis non sit gratulanda libertas qua fit ut non debeatur quod cum lucro redditur. Nunc vero quia tenetur apud Deum sponsio tua, non te ad magnam justitiam invito, sed a magna iniquitate deterreo. Non enim talis eris, si non feceris quod vovisti, qualis mansisses, si nihil tale vovisses. Minor enim tunc esses, non pejor : modo autem tanto, quod absit! imiserior, si fidem Deo fregeris, quanto beatior, si persolveris. Nec ideo te vovisse pœniteat, imo gaude jam tibi non licere quod cum tuo detrimento licuisset. Aggredere itaque intrepidus, et dicta imple faclis ; ipse adjuvabit, qui vota tua expetit. Felix est necessitas quæ in meliora compellit.

9. Una sola esse causa posset, qua te id quo vovisti, non solum non hortaremur, verum etiam prohiberemus implere, si forte tua conjux hoc tecum suscipere animi seu carnis infirmitate recusaret. Nam et vovenda talia non sunt a conjugatis, nisi ex consensu et voluntate communi: et si præpropere factum fuerit, magis est corrigenda temeritas quam persolvenda promissio. Neque enim Deus exigit, si quis ex alieno aliquid voverit, sed potius usurpare vetat alienum. Divina quippe de hac re per Apostolum est prolata sententia : Uacor non habet potestatem corporis sui, sed vir ; simiíiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier : sexum nomine corporis nuncupavit. Sed cum illam tam paratam esse audiam Deo dicare continentiam, ut eo solo impediatur, si ibi debitum reddere conjugali jure compellitur ; ambo Deo reddite quod ambo vovistis, ut illi persolvatur quod ab alterutro non exigitis. Si continentia virtus est, sicuti est, cur ad eam sit promptior sexus infirmior, cum virtus a viro potius cognominata videatur, sicut similitudo vocabuli resonat ? Noli ergo vir abhorrere a virtute quam mulier est parata suscipere. Sit vester consensus oblatio ad supermum altare Creatoris, et victa concupiscentia, tante fortius quanto sanctius vinculum charitatis. Gaudeamus de vobis in abundanti gratia Christi, domini eximii meritoque honorabiles et desiderabiles filii.

EPISTOLA CXXVIII * (a).

AMarcellini edicto collationis apud Carthaginem

habendæ conditiones praescribenti consentire se

profitentur episcopi catholici ; id etiam ultro

[ocr errors]
[ocr errors]

pollicentes, non postulaturos ut sibi servetur episcopatus si victi fuerint, cum tamen velint di. gnitatem donatistis episcopis etiam victis suam cuique integram manere. Honorabili ac dilectissimo filio, viro clarissimo et spectabili tribuno et notario, MARcELLiNo, Auag. lius, SilvANUs, et universi episcopi catholici.

1. (a) Edicto Speclabilitatis tuæ, quo nostræ collationis tranquillitati quietique servandæ, et veri. tati manifestandæ muniendæque consultum est, in omnibus nos consentire, sicut admonere dignatus es, per has litteras intimamus ; hoc est, de loco et tempore ipsius collationis, et de numero eorum quos præsentes esse oportebit. Consentimus etiam ut hi quibus conferendi delegamus officium, subscribant prosecutionibus suis:inque illo scripto, quo eis hoc munus imponimus, ratumque nos habituros quod egerint pollicemur, subscriptionesommium nostrum non solum habeas factas, verum etiam cum fiunt ipse perspicias ; admonituri quoque, Domino adjuvante, populum christianum, ut a collationis loco, quietis et tranquillitatis gratia, suum abstineat omnino conventum, et ea quæ aguntur, non cum aguntur, audire festinet, sed conscripta ut cognoscat, exspectet, sicut ea te prolaturum omnibus promisisti. 2. Illo etiam, veritate confisi, nos vinculo conditionis obstringimus, ut si nobis ii cum quibus agimus demonstrare potuerint, cum secundum Dei promissa populi christiani usquequaque crescendo jam magnam partem orbis implerent, et in cæteram dilatarentur implendam, subito Ecclesiam Christi, nescio quorum, quos isti accusant, peccacatorum periisse contagio, et in sola remansisse parte Donati ; si hoc, ut dictum est, demonstrare potuerint, nullos apud eos honores episcopalis muneris requiremus, sed eorum sequemur, pro sola æterna salute, consilium, quibus tanti gratiam beneficii pro cognita veritate debebimus. Si autem nos potius valuerimus ostendere Ecclesiam Christi, omnium non solum Africanarum, verum etiam transmarinarum provinciarum, multarumque gentium spatia feracissima populorum copia jam te(a) Marcellinus in Africam ab Honorio missus, ut collationem Catholicos inter et Donatistas de suis controversiis ineundam curaret, evulgato in primis rescriptQ Imperatoris ea de re ipsi dato Ravennè, die 14 seu {3 octob. Warane cos. (id est an. 410), uti rescripti ejusdem fragmentum in Cod. Theod. l. 16, tit. {{ §ubnotatur, emisit ipse edictum duplex anno insequenti ; unum quo præstituit utriusque partis episcopi ihtra diem calendârum juniarum conferendi causa congregarentur Carthagine ; alterum quo jam præsentibus apud Carthaginem episcopis præscripsit locum modumque collati0his, admonens ut pars utraque rescriptis proderet, utrum placerent quæ edicto continebantur, ex Augus: tino in Brev. collât. cc. 2 et 3. Huic ergo posteriori edicto catholici rescripserunt epistolam, quam hic inter Augustinianas idcirco edendam curavimus, quia stilo sensuque tota refert Augustinum : cui de omnibus pr9 ace Ecclesiæ gestis palmam a Domino datam esse dicit ossidius, cap. 43 ; quia « totum illud bonum, inquit. « per sanctum illum hominem, consulentibus nostris « épiscopis et pariter satagentibus, et coeptum et perfec« lùm e§t. » Hinc de se ipse Augustinus in lib. de Ge$tis Pelagii scribit, tum se « cüra » hujus collationis

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

nentem, et, sicut scriptum est, tolo mundo fructificantem atque crescentem, nullorum hominum sibi commixtorum peccatis perire potuisse: si denique ipsorum, quos tunc accusare voluerunt, potius quam convincere valuerunt, quæstionem demonstraverimus esse finitam, quamvis non in eis Ecclesiæ causa consistat ; et Cæcilianum innocentem, illos autem violentos et calumniosos esse judicatos ab eo imperatore, ad cujus examen criminationes suas ultro acusando miserunt: postremo si quidquid de peccatis quorumlibet hominum dixerint. vel humanis documentis, vel divinis probaverimus, aut eorum innocentiam falsis criminibus appetitam, aut Christi Ecclesiam, cujus communioni cohæremus, nullis eorum delictis esse destructam ; sic ejus nobiscum teneant unitatem, ut non solum viam salutis inveniant, sed nec honorem episcopatus amittant. Neque enim in eis divinæ Sacramenta veritalis, sed commenta humani detestamur erroris: quibus sublatis fraternum pectus amplectimur, Christiana nobis charitate conjunctum, quod nunc dolemus dissensione diabolica separatum. 3. Poterit quippe unusquisque nostrum, honoris sibi socio copulato, vicissim sedere eminentius, sicut peregrino episcopo juxta considente collega. Hoc cum alternis basilicis utrinque conceditur, uterque ab alterutro honore mutuo prævenitur ; quia ubi præceptio charitatis dilataverit corda, possessio pacis non fit angusta, ut uno eorum defunc(0, deinceps jam singulis singuli pristino more succedant : nec novum aliquid fiet ; nam hoc ab ipsius separationis exordio, in eis qui damnato nefariæ discissionis errore unitatis dulcedinem vel sero sapuerunt, catholica dilectio custodivit. Aut si forte christiani populi singulis delectantur episcopis, et duorum consortium, inusitata rerum facie tolerare non possunt, utrique de medio secedamus, et Ecclesiis in singulis damnata schismatis causa, in unitate pacifica constitutis, ab his qui singuli in Ecclesiis singulis invenientur, unitatefacta per loca necessaria singuli constituantur episcopi. Quid enimdubitemus Redemptori nostro sacrificium istius humilitatis offerre ? an vero ille de cœlis in membra humana descendit, ut membra ejus essemus;et nos, ne ipsa ejus membra crudeli divisione lanientur, de cathedris descendere formidamus? Propter nos nihil sufficientius, quam christiani fideles et obedientes sumus : hoc ergo semper simus. Episcopi autem propter christianos populos ordinamur : quod ergo christianis populis ad christianam pacem prodest, hoc de nostro episcopatu faciamus, Si servi utiles sumus, cur Domini æternis lucris pro nostris temporalibus sublimitatibus invidemus ? Episcopalis dignitas frucluosior nobis erit,sigregem Christi magis deposita colegerit quam retenta disperserit. Nam qua fronte in futuro sæculo promissum a Christos perabimus honorem sichristianam in hoc sæculo noster honor impedit unitatem (a) ?

(a) Augustinus in Gestis cum Emerito hanc epistolam ex integro recitari jussit, cumque verba illa legerentur,

PAtrol. XXXIII.

4. Hæc propterea Præstantiæ tuæ scribenda curavimus, ut et per te innotescant omnibus. Postulamus ut in adjutorio Domini Dei nostri, quo admonente ista promittimus, et quo adjuvante nos implere posse confidimus, etiam ante collationem, si fieri potest, corda hominum vel infirma, vel dura, pia charitas aut sanet, aut edomet; ac sic jam pacificis mentibus non resistamus manifestissimæ veritati, et disputationem nostram vel præcedamus concordia, vel sequamur. Neque enim desperare debemus, si recolunt beatos esse pacificos, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. v, 9), multo dignius et facilius eos velle ut pars Donati univer. so orbi christiano reconcilietur, quam universus orbis christianus a parte Donati rebaptizetur : cum præsertim de Maximiani sacrilego et damnato schismate venientes, quos etiam terrenarum potestatum jussionibus insectando emendare curarunt, tanta dilectione quæsierint ut nec baptismum ab eis datum rescindere auderent, et quosdam eorum damnatos, sine ulla honoris eorum diminutione susciperent, quosdam vero in illius discissionis societate impollutos fuisse censerent. Quorum inter se concordiæ non invidemus ; sed eos certe oportet advertere quam pie tanto studio ramum a se fractum radix catholica inquirit, si ramus ipse similiter a se parvum fragmen incisum sic colligere laboravit. (Et alia manu): Optamus te, fili, in Domino bene valere. Aurelius episcopus Ecclesiæ catholicæ Carthaginensis, huic epistolæ subscripsi (Jtem alia manu): Silvanus senex Ecclesiæ Summensis subseripsi. EPISTOLA CXXIX (a). Catholiciepiscopi Notoriæ (b) Donatistarum respondent, significantes Marcellino se illis concedere quod petierant, ut universi qui venerant eorum episcopi præsentes essent in eo loco ubi celebranda erat collatio : tum etiam catholicæ Ecclesiæ causam adversus eorum schisma validis argumentis vindicant. Honorabili ac dilectissimo filio V. C. et spectabili tribuno et notario MARCELllNo, AURELIUs, SILvANUs, et universi episcopi catholici. M. Multum nos sollicitos reddidit Notoria, vellitteræ fratrum nostrorum, quos cupimus ad catholicam pacem a perniciosa dissensione converti, quod edicto Nobilitatis tuæ, quo ipsius disputationis nostræ tranquillitati quietique providisti, consentire noluerunt ; ne forte etiamsi non omnes, aliqui tamen eorum per multitudinis tumultum seu strepitum, collationem, quæ pacifica et pacata esse debet, impediant. Atque utinam ipsos non pertentet

se dixisse meminit in lib. de iisdem Gestis : « Fratres, « si Dominum cogitamus, locus iste altior, specula vi« nitoris est, non fastigium superbientis. Si `cum volo « retinere $$$ meum, dispergo gregem Christi, w quomodo est damnum gregis honor pästoris ? »

a) Desiderabatur in editis. Quæ autem 129 erat, nunc 97. Scripta paulo post superiorem.

|} Exstat illa Donatistarum Notoria in Carthaginensi collatione M, n. 14, qua videlicet secundo Marcellini edicto respondentes, notum faciunt se ex diversis Africæ partibus convolantes ingressos fuisse Carthaginem xv cal. jun., petuntque ut cunctos qui venerant, ädesse collationi præcipiat Marcellinus.

[ocr errors]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]

ista cogitatio, et nos potius fallat ista suspicio ! et ideo si velint omnes esse præsentes, ut cum eis visum fuerit, congregatis illuc etiam nobis, simul inde egrediamur concordes atque pacati, et schismatica divisione correcta, fraterno unitatis Christi vinculo obstricti, mirantibus et gaudentibus omnihus bonis, dolente autem solo diabolo et similibus ejus, pariter in Ecclesiam ad gratiarum actionem laudesque Deo reddendas ardentissima et lucidissima charitate pergamus. 2. Quid enim magnum est, si oculus pacatus attendat, et cogitatio christiana non deserat considerare et videre, remotis humanis criminationibus seu veris seu falsis, in eis Litteris Ecclesiam esse quærendam, ubi Christus Redemptor ejusinnotuit? Nam sicut non audimus contra Christum eos qui dicunt corpus ejus de sepulcro furatum a discipulis; sic non debemus audire contra ejus Ecclesiam eos qui dicunt non eam esse nisi in solis Afris et Afrorum paucissimis sociis: Apostolus quippe dicit quoniam veraces christiani membra sunt Christi (Ephes. iv, 25); sicut ergo non credimus furto cujusquam periisse carnem Christi mortuam de sepulcro, sic credere non debemus peccato cujusquam viva membra ejus periisse de moundo. Non est itaque difficile, quoniam caput est Christus, et corpus Ecclesia, simul in Evangelio commendatum videre, et caputcontra calurnnias Judæorum, et corpus contra criminationes hæreticorum. Nam quod legitur, Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, contra eos est qui dicunt mortuum de sepulcro esse sublatum ; quod autem sequitur, et praedicari in nomine ejus pænitentiam, et remissionem peccatorum, per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. xxiv, 46, 47), contra eos est qui dicunt non esse Ecclesiam in orbo terrarum : ut uno brevi capitulo paucisque verbis, et inimieus capitis, et inimicus corporis repellatur et, si fideliter attenderit, corrigatur. 3. Nam temere istasinimicitias fratres nostros tanto magis dolemus, quanto magis eos constat easdem Scripturas nobiscum tenere, quibus hæc apertissima testimonia continentur. Judæi quippe qui negant resurrexisse Christum, saltem non accipiunt Evangelium : isti autem fratres nostri utriusque Testamenti auctoritate devincti sunt ; et tamen criminari nos volunt de Evangelio tradito, et nolunt ei credere recitato. Sed nunc fortasse hujus collationis cura suscepta diligentius perscrutati sunt Scripturas sacras ; et quia in eis innumerabilia testimonia repererunt, quibus promissa est Ecclesia futura in omnibus gentibus, et toto orbe terrarum, sicut eam reddi et præsentari cœpisse in Evangelio et Epistolis apostolicis, etin Actibus Apostolorum videmus, ubi et ipsa loca, et civitates, et provinciæ leguntur, per quas crevit, incipiens ab Jerusalem, ut inde se etiam in Afrieam non migrando, sed crescendo diffunderet ; non autem inveneruntaliquod testimonium divinorum eloquiorum, ubi dictum est eam perituram de cæteris partibus mundi, et in sola Africa Donati parte man

suram ; et viderunt quam sit absurdum, pro illa, quæ fuerat peritura, tot testimonia divina recitari; pro ea vero, quæ, sicut putant, tuerat Domino placitura, nullum ejus testimonium reperiri : haec forte cogitantes, ad finiendas vanas, et pernicio. sas, et saluti æternæ contrarias inimicitias, ad locum collationis nostræ omnes convenire voluerunt non ut tumultus novus oriatur, sed ut vetusta discordia finiatur. 4. Nam et illud quo in nos solent graviter irritari, quod reges terræ, quos tanto ante prædictum est Christo domino servituros, leges contra hæreticos et schismaticos pro catholica pace constituunt, credimus quod aliquando cogitaverint non esse culpandum : quia et antiqui reges non solum gentis Hebraicæ, sed etiam alienigenæ, ne quisquam contra Deum Israel, hoc est verum Deum, non tantum faceret, sed vel diceret aliquid, omnes regni sui populos præceptis minacissimis terruerunt;et inajores istorum ipsam Cæciliani causam, unde nata est ista dissensio, ad Constantinum imperatorem per Anulinum proconsulem accusando miserunt; quod utique non ob aliud videntur fecisse, nisi ut imperator Constantinus contra eos qui superati essent, eis qui superassent, aliquid regali auctoritate decerneret ; totamque ipsam causam potuerunt(etforte fecerunt ipsius collationis necessitate), archivis publicis perscrutatis, invenire olim esse finitam, postecclesiasticajudicia, quibus absolutus est Cæcilianus, illo etiam imperatore judicante, ad cujus examen rem totam et primo miserunt, et postea perduxerunt. Ibi potuerunt etiam causam Felicis Aptungensis ordinatoris Cæciliani, quem malorum omnium fontem in concilio suo dixerant, cognoscente Æliano proconsule ex præcepto ejusdem imperatoris, invenire purgatam. 5. Quanquam et hoc si attenderunt, et, quod facile fuerat, adverterunt, in Scripturis sanctis Ecclesiam Christi permixtis zizaniis, et palea, et piscibus malis futuram esse promissam usque ad tempus messis (Matth. xiii, 24 30), ventilationis (ld. in, 12), et littoris (Id. xiii, 47, 48), utique c0gitare potuerunt, etiamsi malam causam Cæcilianus et coepiscopi ejus habuissent, nihil eos præjudicare potuisse orbi christiano, quem Deus paucis credentibus tanto ante promisit, et nunc multis videntibus reddidit. Nisi forte plus contra Ecclesiam valuit homo peccans, quam pro Ecclesia Deus jurans, et iniquitas quod amisit, quam veritas quod promisit. Hæc sentire quam sit stultum et impium jam fortasse viderunt : cogitaverunt quoque damnatos a se Maximianistas Primiani damnatores per potestate terrenas etiam de basilicis curasse pellendos, et ibi certius exemplo suo recentiore didicerunt non esse peccatum, si tale aliquid Ecclesia contra rebelles suos ad hujusmodi potestatibus postulat : et quod aliquos ex damnatis postea receperunt, quos cum damnarent, aliis etiam plurimis in eadem societate schismatis constitutis dilationem dederunt, quos in Maximiani sacrilegi surculi communioneimpollutos mansisse dixerunt,

« PredošláPokračovať »