Obrázky na stránke
PDF
ePub

tatum est, quam id quod supra diximus. Exspectationem autem eorum quibus juratur, quisquis deceperit, non potest esse non perjurus.

14. Fiat ergo quod promissum est, et infirmorum corda sanentur, ne tanto exemplo quibus hoc placuerit,ad imitandum perjurium ædificentur ; quibus autem displicet, justissime dicant, nulli nostrum credendum esse, non solum promittenti aliquid, sed etiam juranti. Hinc enim potius cavendæ sunt linguæ inimicorum, de quibus tanquam jaculis ad interficiendos infirmos major utitur ille inimicus. Sed absit ut de tali anima speremus aliud quam quod Dei timor inspirat, et tanta, quæ in illa est, excellentia sanctitatis hortatur. Ego autem, quem dicis etiam prohibere debuisse, fateor non potui sic sapere, uttanto vel tumultu vel offensione magis everti vellem ecclesiam cui servio, quam id quod a tali viro nobis offerebatur, accipere.

EPISTOLA CXXVII' (a).

Augustinus Armentarium 1et hujus uxorem Paulinam hortatur ut mundum contemnant, et continentiæ volum quo se pariter obligarunt exsolvant. Dominis eximiis meritoque honorabilibus ac desiderabilibus filiis, ARMENTARIO et PAULINE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Vir egregius, filius meus Ruferius, affinis vester, retulit mihi quid Domino voveritis: qua ejus narratione exhilaratus, et ibidem metuens ne aliud suadeat ille tentator qui bonis talibus antiquitus invidet, exhortandam paucis credidi Charitatem tuam, domine eximie meritoque honorabilis et desiderabilis fili, ut cogites quod in divinis eloquiis legitur, Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem (Eccli. v, 8); atque arripias curesque reddendum quod ei te vovisse nosti, qui et debita exigit et promissa persolvit. Nam et hoc scriptum est, Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12): quanquam etsi non vovisses, quid aliud tibi suadendum fuit, aut quid melius ab homine fieri potest, quam ut ei se restituat a quo institutus est; præsertim quia charitatis erga nos Deitantum apparuit atque eluxit indicium, ut Filium suum unigenitum mitteret,qui pro nobis moreretur? Restat ergo ut fiat quod Apostolus ait, propterea mortuum esse Christum, ut qui vivunt non sibi jam vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (I Cor. v, 15). Nisi forte adhuc mundus amandus est, tanta rerum labe contritus, ut etiam speciem seductionis amiserit. Nam quantum illi laudandi atque prædicandi, qui dignati non sunt etiam cum mundo florente florere; tantum increpandi et accusandi sunt, quos perire cum pereunte delectat.

2. Labores et pericula et exitia hujus transitoriæ vitæ, si pro eadem vita quandoque finienda subeun

'Argumentum huic epistolæ præfixum in hactenus Edd. Armentario addebat cognomen Ripario, nullius, quod noverimus, exemplaris Ms. auctoritate; neque porro aliter habet ejusdem epistolæ titulus in Possidii indiculo, c. 7, nisi, Armentario et Paulinæ.

* Emendata est ad a. bl. bg. bn. c. cc. ff. gv. j. n. r. s. t. duos sb. duos vc. sex v. et ad Am. Bad. Er. Lov. (a) Alias 45: quæ autem 127 erat, nunc 100. Scripta forte an. 411.

tur, ut mors ejus non omnino auferatur, sed paululum differatur; quanto magis pro æterna subeunda sunt, ubi mortem nec natura sollicite cavet, nec agnavia turpiter timet, nec sapientia fortiter sustinet! nulli quippe erit quæ non erit. Habeat igitur te vita æterna in dilectoribus suis. Nonne cernis, hæc vita miserabilis et egena quam vehementes habeat, quantumque sibi obliget amatores suos? qui tamen periculo ejus sæpe turbati, citius eam finiunt, eo ipso quo finire formidant, et mortem dum declinant,accelerant, veluti si quisquam fluvio rapiendus irruat, latronem bestiam ve fugiendo. Jactant in mare tempestate sæviente aliquando et alimenta; et ut vivant, projiciunt unde vivunt, ne cito finiatur quod vel in labore vivitur. Quantis laboribus agitur, ut longiore tempore laboretur! et mors cum apendere cœperit, ideo cavetur, ut diutius timeatur. Nam inter tot casus fragilitatis humanæ, quam multæ mortes timentur, quarum certe una cum venerit, restat cæteras non timeri! et tamen fugitur una ut omnes timeantur. Quibus excruciantur doloribus, qui curantur a medicis et secantur! num. quid ut non moriantur ? Sed ut aliquanto serius moriantur. Multi cruciatus suscipiuntur certi, ut pauci dies adjiciantur incerti: et nonnunquam ipsis doloribus victi continuo moriuntur, quos mortis timore suscipiunt ; et cum omnino non eligant vitam finire ne doleant, sed dolere ne finiant, accidit eis ut doleant et finiant: non solum quia et sanati utique vitam finiunt post dolores, quæ tantis pœnis comparata nec sempiterna esse potest, quia mortalis est, nec diuturna, quia tota brevis est, nec de ipso brevi spatio sui secura, quia semper incerta est; verum etiam quod aliquando eam dolore finierunt, quam ne finirent, dolere voluerunt.

3. Habet etiam hoc magnum malum, ac vehementer exsecrandum et horrendum nimius amor vitæ istius, quod multi dum volunt paulo diutius vivere, graviter offendunt Deum, apud quem est fons vitæ: atque ita, dum ab eis frustra qui necessario futurus est vitæ finis metuitur, illinc prohibentur ubi sine fine vivitur. Huc accedit quia vita misera etiamsi posset esse perpetua, nullo modo beatæ vitæ etiam brevissimæ comparanda est : et tamen isti amando miserrimam atque brevissimam, perdunt beatissimam ac sempiternam, cum in hac ipsa, quam male diligunt, hoc velint quod in altera perdunt: quia utique in ista nec miseriam diligunt, nam beati esse volunt, nec brevitatem, nam eam finiri nolunt ; tantum quia vita est, sic amatur, ut sæpe propter eam,, licet miseram et brevem, beata et sempiterna amittatur.

4. His consideratis, quid magnum vita æterna jubet amatoribus suis, cum se jubet sic amari quemadmodum hæc amatur a suis? an vero dignum est vel ferendum, cum contemnuntur omnia quæ amantur in mundo, ut vita post paululum finienda, saltem ipsum paululum teneatur in mundo; et non contemnitur mundus, ut obtineatur vita quæ sine fine apud illum est, per quem factus est mundus? 1 Edd., cum Mss., ut.

Modo cum ipsa Roma, domicilium clarissimi imperii, barbarico vastaretur incursu, quam multi hujus vitæ temporalis amatores, ut eam vel infeliciter producendam nudamque redimerent, dederunt omnia quæ illi non solum oblectandæ et ornandæ, verum etiam sustentandæ tuendæque servabant ! Solent certe amatores illis quas amant, ut eas habeant, multa conferre isti amatam suam non haberent, nisi amando inopem reddidissent; nec ei multa conferrent, sed cuncta potius auferrent, ne sibi eam hostis auferret. Nec eorum reprehendo consilium: quis enim nesciat perituram fuisse ipsam, si non ea periissent quæ recondita fuerant propter ipsam?quamvis et quidam perdiderint prius illa, mox ipsam; quidam vero licet parati cuncta perdere propter ipsam, prius perdiderint ipsam. Sed hinc admonendi sumus quales æternæ vitæ dilectores esse debeamus, ut propter eam contemnamus cuncta superflua, cum pro hac transitoria vita comtempta sint quæ illi fuerant necessaria.

5. Neque enim amatam nostram, sicut illi suam, ut teneamus, exspoliamus; sed illi æternæ adipiscendæ istam temporalem velut fainulam expeditiorem servire facimus, si eam nec ornamentorum vanorum vinculis alligemus, nec curarum noxiarum sarcinis oneremus, audiamusque Dominum, qui nobis illam vitam summo ardore desiderandam fidelissime pollicetur, velut in totius mundi concione clamantem: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum el humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum lene, el onus meum leve est (Matth. x1, 28-30). Hæc disciplina piæ humilitatis, ventosam et turbidam cupiditatem, avidam rerum extra nostram potestatem constitutarum, pellit ex animo, et quodammodo exspirat. Ibi enim labor, ubi multa quæruntur et diliguntur, quibus adipiscendis atque retinendis voluntas non satis est, quia consequantem non habet facultatem. Justa vero vita, cum volumus, adest, quia eam ipsam plene velle, justitia est; nec plus aliquid perficienda justitia, quam perfectam voluntatem requirit. Vide si labor est, ubi velle satis est. Unde divinitus dictum est: Pax in terra hominibus bonæ voluntatis (Luc. 11, 14). Ubi pax, ibi requies; ubi requies, ibi finis appetendi, et nulla causa laborandi. Sed hæc voluntas ut plena sit, oportet ut sana sit: erit autem sana, si medicum non refugiat, cujus solius gratia sanari potest a morbo desideriorum noxiorum. Ipse est ergo medicus qui clamat, Venite ad me omnes qui laboratis, jugum suum lene, et onus leve, dicens ; quia diffusa per Spiritum sanctum charitate in cordibus nostris, profecto amabitur quod jubetur 1, et non erit asperum nec onerosum, si sub hoc uno jugo, quanto minus tumida, tanto magis libera cervice serviatur. Et hæc est una sarcina, qua ejus bajulus non

Ita apud Lov. et aliquot Mss. At in Edd. Bad. et Er. legitur, quod videbitur, cui lectioni octo Mss. suffragantur. Alii demum Mss. habent, quod jubebitur.

premitur, sed levatur. Divitiæ si diliguntur, ibi serventur ubi perire non possunt. Honor si diligitur, illic habeatur ubi nemo indignus honoratur. Salus si diligitur, ibi adipiscenda desideretur ubi adeptæ nihil timetur. Vita si diligitur, ibi acquiratur ubi nulla morte finitur.

6. Reddite igitur quod vovistis, quia vos ipsi estis, et ei vos redditis a quo estis ; reddite, obsecro. Neque enim quod redditis, reddendo minuetur, sed potius servabitur et augebitur: benignus enim exactor est, non egenus; et qui non crescat ex redditis, sed in se crescere faciat redditores. Huic ergo quod non redditur, perditur: quod autem redditur, reddenti additur, imo vero in eo cui redditur, ipse reddens servatur. Idipsum quippe erit redditum et redditor, quia idipsum erat debitum et debitor. Deo namque seipsum debet homo, eique reddendus est ut beatus sit, a quo accepit ut sit. Hoc significat quod in Evangelio Dominus ait : Reddite Cæsari quæ Cæsaris sunt, et Deo quæ Dei sunt (Matth. xxп, 21). Hoc enim dixit, cum sibi demonstrato nummo, et quæsito cujus haberet imaginem, responsum esset, Cæsaris; ut hinc intelligerent, quod Deus exigeret ab homine imaginem suam in homine ipso, sicut Cæsar suam exigebat in nummo. Quanto magis ergo reddenda est cum promittitur, cui etiam non promissa debetur !

7. Quapropter, charissime, possem quidem pro mea quantulacumque facultatula, sancti propositi quod Deo vovisse vos comperi, uberius laudare fructum, ac demonstrare quid distet inter christianos dilectores mundi hujus, et contemptores, quamvis fideles utrique dicantur. Eodem utrique lavacro sacri fontis abluti sunt, eisdem imbuti consecratique mysteriis, utrique ejusdem Evangelii non auditores tantum, verum etiam prædicatores; nec utrique tamen regni Dei lucisque participes, et vitæ æternæ, quæ sola est beata, cohæredes. Dominus enim Jesus non ab eis qui non audiunt, sed eos inter se auditores verborum suorum, latissimo, limite, non tenui distinctione discrevit : Qui audit, inquit, verba mea hæc, et facit ea, similabo eum viro prudenti qui ædificavit domum suam supra petram: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. Qui autem audit verba mea hæc, et non facit ea, similabo eum viro stulto qui ædificavit domum suam super arenam: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina ejus magna (Id. vii, 24-27, et Luc. vi, 47-49). Audire ergo illa verba, ædificare est; in hoc utrique pares sunt : in faciendo autem, et non faciendo quod audiunt, tantum dispares, quantum ædificium petræ soliditate fundatum dispar est ei quod sine ullo fundamento facili arenæ mobilitate subvertitur. Nec ideo quisquis omnino non audit, tutius sibi aliquid comparat: nihil enim ædificans, sine ullo tecto multo facilius obruendus, rapiendus et dispergendus imbribus, fluviis ventisque donatur.

8. Possem etiam pro modulo meo eosdem ipsos pollicentes, non postulaturos ut sibi servetur pertinentes ad dexteram regnumque coelorum in episcopatus si vicli fuerint, cum tamen velint disuis gradibus meritisque distinguere, atque osten. gnitatem donatistis episcopis etiam victis suam dere quo differat vita conjugalis filios procreantium cuique integram manere. patrum matrumque familias, verumtamen religio- Honorabili ac dilectissimo filio, viro clarissimo et sorum ac piorum, ab ea vita è quam vos Deo vo- spectabili tribuno et notario, MARCELLINO, AUREvistis, si nunc ad eam povendam exhortandus LIUS, SILVANUS, et universi episcopi catholici. esses ; sed quia jam vovisti, jam te obstrinxisti,

(a) Edicto Speclabilitatis tuæ, quo nostræ colaliud tibi facere non licet. Priusquam esses voti lationis tranquillitati quietique servandæ, et verireus, liberum fuit quo esses inferior ; quamvis non tati manifestandæ muniendæque consultum est, sit gratulanda libertas qua fit ut non debeatur

in omnibus nos consentire, sicut admonere dignaquod cum lucro redditur. Nunc vero quia tenetur

tus es, per has litteras intimamus ; hoc est, de apud Deum sponsio tua, non te ad magnam justi

loco et tempore ipsius collationis, et de numero tiam invito, sed a magna iniquitate deterreo. Non

eorum quos præsentes esse oportebit. Consentimus enim talis eris, si non feceris quod vovisti, qualis etiam ut hi quibus conferendi delegamus officium, mansisses, si nihil tale vovisses. Minor enim tunc

subscribant prosecutionibus suis:inque illo scripto, esses, non pejor : modo autem tanto, quod absit !

quo eis hoc munus imponimus, ratumque nos hamiserior, si fidem Deo fregeris, quanto beatior, si bituros quod egerint pollicemur, subscriptiones ompersolveris. Nec ideo te vovisse pæniteat, imo

nium nostrum non solum habeas factas, verum gaude jam tibi non licere quod cum tuo detrimento

etiam cum fiunt ipse perspicias ; admonituri quolicuisset. Aggredere itaque intrepidus, et dicta im

que, Domino adjuvante, populum christianum, ut ple factis ; ipse adjuvabit, qui vota tua expetit. a collationis loco, quietis et tranquillitatis gratia, Felix est necessitas que in meliora compellit. suum abstineat omnino conventum, et ea quæ agun

9. Una sola esse causa posset, qua te id quo vo- tur, non cum aguntur, audire festinet, sed consvisti, non solum non hortaremur, verum etiam

cripta ut cognoscat, exspectet, sicut ea te prolatuprohiberemus implere, si forte tua conjux hoc te

rum omnibus promisisti. cum suscipere animi seu carnis infirmitate recu

2. Illo etiam, veritate confisi, nos vinculo condisaret. Nam et vovenda talia non sunt a conjugatis, tionis obstringimus, ut si nobis ii cum quibus aginisi ex consensu et voluntate communi : et si præ

mus demonstrare potueriot, cum secundum Dei propere factum fuerit, magis est corrigenda teme. promissa populi christiani usquequaque crescendo ritas quam persolvenda promissio. Neque enim

jam magnam partem orbis implerent, et in cæte. Deus exigit, si quis ex alieno aliquid voverit, sed ram dilatarentur implendam, subito Ecclesiam potius usurpare vetat alienum. Divina quippe de Christi, nescio quorum, quos isti accusant, peccahac re per Apostolum est prolata sententia : U.cor

catorum periisse contagio, et in sola remansisse non habet potestatem corporis sui, sed vir ; simi

parte Donati; si hoc, ut dictum est, demonstrare liter et vir non habet potestatem corporis sui, sed

potuerint, nullos apud eos honores episcopalis mumulier : sexum nomine corporis nuncupavit. Sed

neris requiremus, sed eorum sequemur, pro sola cum illam tam paratam esse audiam Deo dicare

æterna salute, consilium, quibus tanti gratiam becontinentiam, ut eo solo impediatur, si ibi debitum

neficii pro cognita veritate debebimus. Si autem reddere conjugali jure compellitur ; ambo Deo

nos potius valuerimus ostendere Ecclesiam Christi, reddite quod ambo vovistis, ut illi persolvatur quod omnium non solum Africanarum, verum etiam ab alterutro non exigitis. Si continentia virtus est,

transmarinarum provinciarum, multarumque gen. sicuti est, cur ad eam sit promptior sexus infir

tium spatia feracissima populorum copia jam temior, cum virtus a viro potius cognominata videa.

(a) Marcellinus in Africam ab Honorio missus, ut coltur, sicut similitudo vocabuli resonat ? Noli ergo lationem Catholicos inter et Donatistas de suis controvir abhorrere a virtute quam mulier est parata versiis ineundam curaret, evulgato in primis rescripto suscipere. Sit vester consensus oblatio ad super

Imperatoris ea de re ipsi dato Ravennæ, die 14 seu 12

octob. Varane cos. (id est an. 410), uti rescripti ejusnum altare Creatoris, et victa concupiscentia, tanto dem fragmentum in Cod. Theod. l. 16, tit. 11 fubnotafortius quanto sanctius vinculum charitatis. Gau

tur, emisit ipse edictum dupler anno insequenti ; unum deamus de vobis in abundanti gratia Christi, do

quo præstituit utriusque partis episcopi intra diem ca

lendarum juniarum conferendi causa congregarentur mini eximii meritoque honorabiles et desiderabi

Carthagine ; alterum quo jam præsentibus apud Cartha

ginem episcopis præscripsit locum modumque collatioles filii.

nis, admonens ut pars utraque rescriptis proderet, EPISTOLA CXXVIII '(a).

utrum placerent quæ edicto continebantur, ex Augus. Marcellini edicto collalionis apud Carthaginem

tino in Brev. collat. cc. 2 et 3. Huic ergo posteriori

edicto catholici rescripserunt epistolam, quam hic inter habendæ conditiones præscribenti consentire se Augustinianas idcirco edendam curavimus, quia stilo profitentur episcopi catholici ; id etiam ultro sensuque tota refert Augustinum : cui de omnibus pro

pace Ecclesiæ gestis palmam a Domino datam esse dicit

Possidius, cap. 13 ; quia « totum illud bonum, inquit. Bad. Am, Er. et Mss. quatuor, a beata vita.

« per sanctum illum hominem, consulenlibus nostris Epistt. CXXVIII et CXX{X huc translatæ sunt ex Ac- « episcopis et pariter satagentibus, et cæptum et perfectis collationis Carthaginensis : nisi quod prior exstat « tum est. » Hinc de se ipse Augustinus in lib. de Gesetiam in libro de Gestis cum Emerito.

tis Pelagii 'scribit, tum se « cura » hujus collationis (a) Adscita ex Tom, 7, p. 1: quæ autem 128 erat, nunc « fuisse occupatissimum, » cum primum Pelagium se 112. Scripta an, 411.

mel aut iterum vidit Carthagine.

nentem, et, sicut scriptum est, tolo mundo fructi- 4. Hæc propterea Præstantiæ tuæ scribenda cuficantem atque crescentem, nullorum hominum sibi ravimus, ut et per te innotescant omnibus. Postucommixtorum peccatis perire potuisse : si denique lamus ut in adjutorio Domini Dei nostri, quo adipsorum, quos tunc accusare voluerunt, potius monente ista promittimus, et quo adjuvante nos quam convincere valuerunt, quæstionem demons- implere posse confidimus, etiam ante collationem, traverimus esse finitam, quamvis non in eis Eccle- si fieri potest, corda hominum vel infirma, vel dusiæ causa consistat ; et Cæcilianum innocentem, ra, pia charitas aut sanet, aut edomet; ac sic jam illos autem violentos et calumniosos esse judicatos pacificis mentibus non resistamus manifestissime ab eo imperatore, ad cujus examen criminationes veritati, et disputationem nostram vel præcedamus suas ultro acusando miserunt : postremo si quid- concordia, vel sequamur. Neque enim desperare quid de peccatis quorumlibet hominum dixerint. debemus, si recolunt beatos esse pacificos, quovel humanis documentis, vel divinis probaveri- niam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9), multo mus, aut eorum innocentiam falsis criminibus ap- dignius et facilius eos velle ut pars Donati univer. petitam, aut Christi Ecclesiam, cujus communioni so orbi christiano reconcilietur, quam universus cohæremus, nullis eorum delictis esse destructam ; orbis christianus a parte Donati rebaptizetur : cum sic ejus nobiscum teneant unitatem, ut non solum præsertim de Maximiani sacrilego et damnato schiviam salutis inveniant, sed nec honorem episcopa- smate venientes, quos etiam terrenarum potestatus amittant. Neque enim in eis divinæ Sacramenta tum jussionibus insectando emendare curarunt, veritatis, sed commenta humani detestamur erro- tanta dilectione quæsierint ut nec baptismum ab ris : quibus sublatis fraternum pectus amplecti- eis datum rescindere auderent, et quosdam eorum mur, Christiana nobis charitate conjunctum, quod damnatos, sine ulla honoris eorum diminutione nunc dolemus dissensione diabolica separatum. susciperent, quosdam vero in illius discissionis so

3. Poterit quippe unusquisque nostrum, honoris cietate impollutos fuisse censerent. Quorum inter sibi socio copulato, vicissim sedere eminentius, se concordiæ non invidemus ; sed eos certe oporsicut peregrino episcopo juxta considente collega. tet advertere quam pie tanto studio ramum a se Hoc cum alternis basilicis utrinque conceditur, fractum radix catholica inquirit, si ramus ipse siuterque ab alterutro honore mutuo prævenitur ; militer a se parvum fragmen incisum sic colligere quia ubi præceptio charitatis dilataverit corda, pos- laboravit. (Et alia manu): Optamus te, fili, in Dosessio pacis non fit angusta, ut uno eorum defunc- mino bene valere. Aurelius episcopus Ecclesiæ to, deinceps jam singulis singuli pristino more catholicæ Carthaginensis, huic epistolæ subscripsi succedant : nec novum aliquid fiet; nam hoc ab (Item alia manu): Silvanus senex Ecclesiæ Sumipsius separationis exordio, in eis qui damnato mensis subscripsi. nefariæ discissionis errore unitatis dulcedinem vel

EPISTOLA CXXIX (a). sero sapuerunt, catholica dilectio custodivit. Aut si Catholiciepiscopi Notoriæ (6) Donatistarum respon. forte christiani populi singulis delectantur episco- dent, significantes Marcellino se illis concedere pis, et duorum consortium, inusitata rerum facie quod petierant, ut universi qui venerant eorum tolerare non possunt, utrique de medio secedamus, episcopi præsentes essent in eo loco ubi celebranet Ecclesiis in singulis damnata schismatis causa, da erat collatio : tum etiam catholicæ Ecclesiæ in unitate pacifica constitutis, ab his qui singuli in causam adversus eorum schisma validis arguEcclesiis singulis invenientur, unitate facta per loca mentis vindicant. necessaria singuli constituantur episcopi. Quid Honorabili ac dilectissimo filio V. C. et spectabili enim dubitemus Redemptori nostro sacrificium is- tribuno et notario MARCELLINO, AURELIUS, Silvatius humilitatis offerre ? an vero ille de cælis in NUS, et universi episcopi catholici. membra humana descendit, ut membra ejus esse- 1. Multum nos sollicitos reddidit Notoria, vellittemus; et nos, ne ipsa ejus membra crudeli divisio. ræ fratrum nostrorum, quos cupimus ad catholiDe lanientur, de cathedris descendere formidamus ? cam pacem a perniciosa dissensione converti, quod Propter pos nihilsufficientius, quam christiani fide- edicto Nobilitatis tuæ, quo ipsius disputationis nosles et obedientes sumus : hoc ergo semper simus. træ tranquillitati quietique providisti, consentire Episcopi autem propter christianos populos ordi- noluerunt; ne forte etiamsi non omnes, aliqui tadamur : quod ergo christianis populis ad christia- men eorum per multitudinis tumultum seu strepibam pacem prodest, hoc de nostro episcopatu fa- tum, collationem, quæ pacifica et pacata esse deciamus, Si servi utiles sumus, cur Domini æternis bet, impediant Atque utinam ipsos non pertentet lucris pro nostris temporalibus sublimitatibus in- se dixisse meminit in lib. de iisdem Gestis : « Fratres, videmus 9 Episcopalis dignitas frucluosior nobis « si Dominum cogitamus, locus iste altior, specula vi. erit,si gregem Christi magis deposita colegerit quam

« nitoris est, non fastigium superbientis. Si cum volo

« retinero episcopatum meum, dispergo gregem Christi, retenta disperserit. Nam qua fronte in futuro (quomodo est damnum gregis honor pastoris ? » sæculo promissum a Christos perabimus honorem

(a) Desiderabatur in editis. Quæ autem 129 erat, nunc

97. Scripta paulo post superiorem. si christianam in hoc sæculo noster honor impedit (b) Exstat illa Donatistarum Notoria in Carthaginensi

collatione 1, n. 14, qua videlicet secundo Marcellini edicto respondentes, notum faciunt se ex diversis Afri

cæ partibus convolantes ingressos fuisse Carthaginem () Augustinus in Gestis cum Emerito hanc epistolam xv cal. jun., petuntque ut cunctos qui venerant, adesse es integro recitari jussit, cumque verba illa legerentur, collationi precipiat Marcellinus. PATROL. XXXIII.

(Seize.)

unitatem (a)?

ista cogitatio, et nos potius fallat ista suspicio I et suram ; et viderunt quam sit absurdum, pro illa, ideo si velint omnes esse præsentes, ut cum eis vi- quæ fuerat peritura, tot testimonia divina recitari ; sum fuerit, congregatis illuc etiam nobis, simul pro ea vero, quæ, sicut putant, tuerat Domino plainde egrediamur concordes atque pacati, et schis. citura, nullum ejus testimonium reperiri : bæc matica divisione correcta, fraterno unitatis Christi forle cogitantes, ad finiendas vanas, et pernicio. vinculo obstricti, mirantibus et gaudentibus omni- sas, et saluti æternæ contrarias inimicitias, ad lobus bonis, dolente autem solo diabolo et similibus cum collationis nostræ omnes convenire voluerunt ejus, pariter in Ecclesiam ad gratiarum actionem non ut tumultus novus oriatur, sed ut vetusta dislaudesque Deo reddendas ardentissima et lucidis- cordia finiatur. sima charitate pergámus.

4. Nam et illud quo in nos solent graviter irritari, 2. Quid enim magam est, si oculus pacatus quod reges terræ, quos tanto ante prædictum est attendat, et cogitatio christiana non deserat consi- Christo domino servituros, leges contra hæreticos derare et videre, remotis humanis criminationibus et schismaticos pro catholica pace constituunt, creseu veris seu falsis, in eis Litteris Ecclesiam esse dimus quod aliquando cogitaverint non esse culquærendam, ubi Christus Redemptor ejus innotuit pandum : quia et antiqui reges non solum gentis Nam sicut non audimus contra Christum eos qui Hebraicæ, sed etiam alienigenæ, ne quisquam condicunt corpus ejus de sepulcro furatum a discipu- tra Deum Israel, hoc est verum Deum, non tantum lis ; sic non debemus audire contra ejus Ecclesiam faceret, sed vel diceret aliquid, omnes regni sui eos qui dicunt non eam esse nisi in solis Afris et populos præceptis minacissimis terruerunt;et inaAfrorum paucissimis sociis : Apostolus quippe di- jores istorum ipsam Cæciliani causam, unde nata cit quoniam veraces christiani membra sunt Chris- est ista dissensio, ad Constantinum imperatorem ti (Ephes. iv, 25) ; sicut ergo non credimus furto per Anulinum proconsulem accusando miserant ; cujusquam periissé carnem Christi mortuam de quod utique non ob aliud videntur fecisse, nisi ut sepulcro, sic credere non debemus peccato cujus imperator Constantinus contra eos qui superati quam viva membra ejus periisse de mundo. Non essent, eis qui superassent, aliquid regali auctoriest itaque difficile, quoniam caput est Christus, et tate decerneret ; totamque ipsam causam poluecorpus Ecclesia, simul in Evangelio commenda- runt(et forte feceruntipsius collationis necessitate), tum videre, et caputcontra calumnias Judæorum, archivis publicis perscrutatis, invenire olim esse et corpus contra criminationes hæreticorum. Nam finitam, post ecclesiastica judicia, quibus absolutus quod legitur, Oportebat Christum pati, et resurgere est Cæcilianus, illo etiam imperatore judicante, ad a mortuis tertio die, contra eos est qui dicunt mor- cujus examen rem totam et primo miserunt, et tuum de sepulcro esse sublatum ; quod autem se- postea perduxerunt. Ibi potuerunt etiam causam quitur, et prædicuri in nomine ejus pænitentiam, Felicis Aptungensis ordinatoris Cæciliani, quem et remissionem peccatorum, per omnes gentes, inci- malorum omnium fontem in concilio suo dixerant, pientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47), contra cognoscente Æliano proconsule ex præcepto ejuseos est qui dicunt non esse Ecclesiam in orbo dem imperatoris, invenire purgatam. terrarum : ut uno brevi capitulo paucisque verbis, 5. Quanquam et hoc si attenderunt, et, quod faet inimicus capitis, et inimicus corporis repellatur cile fuerat, adverterunt, in Scripturis sanctis Eccleet, si fideliter attenderit, corrigatur.

siam Christi permixtis zizaniis, et palea, et pisci3. Nam tenere istasinimicitias fratres nostrostan- bus malis futuram esse promissam usque ad to magis dolemus, quanto magis eos constat eas- tempus messis (Matth. XIII, 24 30), ventilationis dem Scripturas nobiscum tenere, quibus hæc aper. (ld. m, 12), et littoris (ld. x111, 47, 48), utique cotissima testimonia continentur. Judæi quippe qui gitare poluerunt, etiamsi malam causam Cæcilianegant resurrexisse Christum, saltem non accipiunt nus et coepiscopi ejus habuissent, nihil eos præjuEvangelium : isti autem fratres nostri utriusque dicare potuisse orbi christiano, quem Deus paucis Testamenti auctoritate devincti sunt; et tamen cri- credentibus tanto ante promisit, et nunc multis vimipari nos volunt de Evangelio tradito, et nolunt dentibus reddidit. Nisi forte plus contra Ecclesiam ei credere recitato. Sed nunc fortasse hujus colla- valuit homo peccans, quam pro Ecclesia Deus jutionis cura suscepta diligentius perscrutati sunt rans, et iniquitas quod amisit, quam veritas quod Scripturas sacras ; et quia in eis innumerabilia promisit. Hæc sentire quam sit stultum et impium testimonia repererunt, quibus promissa est Eccle- jam fortasse viderunt : cogitaverunt quoque dam. sia futura in omnibus gentibus, et toto orbe terra- natos a se Maximianistas Primiani damnatores per rum, sicut eam reddi et præsentari cæpisse in potestate terrenas etiam de basilicis curasse pellenEvangelio et Epistolis apostolicis, etin Actibus Apo- dos, et ibi certius exemplo suo recentiore didicestolorum videmus, ubi et ipsa loca, et civitates, et runt non esse peccatum, si tale aliquid Ecclesia provinciæ leguntur, per quas crevit, incipiens ab contra rebelles suos ad hujusmodi potestatibus Jerusalem, ut inde se etiam in Africam non mi- postulat : et quod aliquos ex damnatis postea rågrando, sed crescendo diffunderet ; non autem ceperunt, quos cum damnarent, aliis etiam pluriinvenerunt aliquod testimonium divinorum eloquio- mis in eadem societate schismatis constitutis dilarum, ubi dictum est eam perituram de cæteris par- tionem dederunt, quos in Maximiani sacrilegi tibus mundi, et in sola Africa Donati parte man- surculi communione impollutos mansisse dixerunt,

« PredošláPokračovať »