Obrázky na stránke
PDF

CAP. XIII.

De Fausto Britanno Semipelagianorum coryphæo, et conciliis Arelatensi atque Lugdunensi, quibus ille interfuit : de Gennadii quoque ecclesiasticorum dogmatum libello, et Lucidi Palinodia, De Gilda Albanio, Davide Menevensi, et Dubricio archiepiscopo. De Ambrosii Aureliani regno, et rebus gestis. De Gelasii Romani et Johannis Alexandrini scriptis contra Pelagianos editis: et Romanæ septuaginta episcoporum synodi decreto. De Godelberto presbytero, Paulino, Gundleo, Cadoco et Winwaloco. De Nazaleodo et Arthuro Britannorum regibus ; persecutione Saxonica, Gildæ Albanii et Cadoci Lancarvanensis exitu. De Iltuto, et ejus discipulis. De synodis Breviensi et Victoriana in Britannia habitis. De Badonico prælio, et nativitate Gildæ Badonici.

ANTE Saxonum in Britanniam adventum, in Galliis Faustum Britannum consedisse ostendimus*: qui Maximo primum in Lirinensis monasterii præfectura, deinde in urbis Reiensis episcopatu successit. Unde, in epistola ad ipsum Faustum, Apollinaris Sidonius: “ Precum" peritus insulanarum, quas de palæstra congregationis eremitidis et de senatu Lirinensium cellulanorum in urbem quoque, cujus ecclesiæ sacra superinspicis, transtulisti, nil ab abbate mutatus per sacerdotem: quippe cum novæ dignitatis obtentu, rigorem veteris disciplinæ non relaxaveris." Et alibi* ad eumdem: Quae gratia patrem

Mansit Honoratum : fuerit quis Maximus ille,

Urbem tu cujus monachosque, antistes et abbas,

Bis successor agis. Ita, in eucharistico ad Faustum, Sidonius ; quod hoc ab eo concluditur voto:

Quicquid agis, quocunque loci es, semper mihi Faustus,
Semper Honoratus, semper quoque Maximus esto.

* Supra, cap. 11. pag. 394. 399. b Sidon. lib. 9. epist. 3. * Sidom. carm. 16.

Episcopus jam factus, cum Auxanio collega, Romanæ interfuit synodo, in anniversario Hilari pontificatus die sub finem anni CCCCLXII. habitæ : in' qua constitutum, ut apud Gallos concilia quotannis fierent, metropolitanis per Leontium Arelatensem episcopum* ad illa peragenda comvocatis. Inter ea unum adversus eos qui, Augustini de prædestinatione doctrina perperam intellecta, fatali cuidam necessitati res humanas subjecisse videbantur, in ipsa Arelatensi civitate est congregatum : in quo, sententiam synodi scripto explicandi cura Fausto est commissa. Id ipse in scripti illius præfatione ad Leontium (non Forojuliensem, uti putavit Baronius', sed Arelatensem illum episcopum) ita affirmat: “ Quod pro sollicitudine pastorali, beate papa Leonti, in condemnando prædestinationis errore, concilium summorum antistitum congregastis; universis Galliarum ecclesiis præstitistis. Quod vero ad ordinanda ea, quæ collatione publica doctissime protulistis, operam infirmis humeris curamque mandastis; parum ut reor tanto negotio, parum sanctæ existimationi vestræ consuluistis, et me judicio charitatis, vos periculo electionis onerastis." Ac demum ambiguis hisce verbis præfationem illam claudit: “ In quo quidem opusculo, post Arelatensis concilii subscriptionem, novis erroribus deprehensis, adjici aliqua synodus Lugdunensis exegit."

Hæc verba a fine totius operis huc fuisse translata, sine omni ratione, pronunciavit Severinus Binius*: quasi quicquam ad summam rei interesset, sive in prologo legerentur illa, sive in epilogo: “ In fine," inquit, “ hujus commentarii et libelli ipse Faustus vel alius quis dolose addiderat hæc verba: ut scilicet aliquo fuco venditari posset,

quasi scriptum de gratia et libero arbitrio commentarium

duæ synodi recepissent et approbassent. Fraude hac animadversa, supra recensita verba prudenter meritoque inde sublata, et ante illud Fausti opus collocata sunt ; ut sua quæque tempori et auctoribus redderentur, neve Faustus simpliciores infauste decipere posset." Hæc ille:

* Tom. 1. Concilior. Galliae, pag. 120, 130, 131, 134, 135.
* Vid. concil. Arelatens. II. can. 18. f Baron. ann. 490. sec. 30.
8 Bin. not. in concil, Arelatens, III,

. _
I.

[graphic]

huc inepte referens, quæ Cæsar Baronius* (ex cujus annalibus suas is in concilia annotatiunculas eisdem pene verbis descripsit) ad subscriptionem, quæ Fausti epistolæ ad Lucidum legitur apposita, cum aliquo saltem verisimilitudinis colore accommodaverat. Sed verba illa in fine prologi ad Leontium ambigua sunt, ut monui: quæ sic vel possent accipi, ac si ipsius Fausti opusculo concilium Arelatense subscripsisset, vel ita, ut post absolutum Arelatense illud concilium et subscriptionibus patrum firmatum, novi alii errores in proxima Lugdunensi synodo sint deprehensi, quorum detectionem ad finem operis attexere necessarium videretur. Si priori modo verbailla accipias :.accipienda simul erit Thomæ Malvendæ Dominicani et (qui ejus expurgationem bibliothecæ patrum suam fecit) Johannis Mariæ Brasichellani, pontificii palatii magistri, censura ista: “ Neutiquam' ullus ob id existimet ab utroque concilio approbatos tres (repone duos) libros Fausti de gratia: ut ipse mendaciter innuere videtur in præfatoria epistola ad Leontium episcopum Forojuliensem ;" vel Arelatensem potius, ut jam docuimus. Non extant quidem hodie conciliorum Arelatensis et Lugdunensis acta, ut quid de prædestinationis doctrina senserint certo possimus statuere: interim tamen in tot doctrina et pietate præstantes viros ita injuriosos esse nos non decet ut, unius versipellis vulpeculæ (eo enim nomine, nec injuria, Faustum notavit Baronius*) auctoritate freti, reliquiarum Pelagianæ hæreseos patronos eos fuisse credamus. Et ut rigidiorem prædestinationis absolutæ prædicationem illi patres omnimo non probaverint: nihil tamen necesse est, ut cum Fausto totos in Semipelagianorum castra concessisse existimemus. Cum, ut hodie, ita illis etiam temporibus, nonnulli mediam quandam semitam sint ingressi : in quibus præcipuum locum obtinet eruditus ille librorum de vocatione gentium auctor, quos vulgati libri Ambrosio Mediolanensi et Prospero Aquitanico, alii conjectura ducti Hilario Arelatensi (quem eundem cum Hilario' illo qui, una cum Prospero, Augustini contra Massilienses causam egit fuisse opinantur) haud recte adscripserunt. Lugdunensis ille episcoporum conventus occasione fortasse dedicationis ecclesiæ Lugdunensis, a loci illius antistite Patiente"* tunc extructæ, factus est : in quo, cæteris hoc rogantibus præsulibus, Faustum celeberrimam concionem habuisse, hisce verbis qui præsens eam audiit, in epistola ad eundem postea scripta testimonium dat Apollinaris Sidonius: “ Licet* prædicationes tuas, nunc repentinas, nunc cum ratio poposcisset elucubratas, raucus plosor audierim; tunc præcipue, cum in Lugdunensis ecclesiæ dedicatæ festis hebdomadalibus collegarum sacrosanctorum rogatu exorareris ut perorares. Ibi te inter spiritales regulas vel forenses medioximum quiddam concionantem, quippe utrarumque doctissimum disciplinarum, pariter erectis sensibus auribusque curvatis ambiebamus; hinc parum factitantem desiderio nostro, quia judicio satisfeceras." Neque alio videtur referendum, quod in vetusto codice conciliorum adnotatum legitur; ** De° libro ecclesiasticorum dogmatum, quem S. Patiens protulit." Circumfertur liber ille, tum falso AugustiniP, tum Gennadii Massiliensis' presbyteri vero titulo prænotatus. Augustino eum tribuit non Gratianus solum, cum recentioribus; sed Rabanus Maurus etiam in fine libri quarti de universo, cui et integrum hoc scriptum inseruit : Gennadio vero, præter alios, Hadrianus' I. papa, (qui Massiliensem episcopum* illum appellat) Walafridus Strabus', et Rathrannus" Corbeiensis monachus; in eo tamen lapsus, quod hunc cum alio ejusdem temporis et nominis, qui sedi Constantinopolitanæ præfuit, confuderit. Sic enim ille libro tertio contra Græcos, nondum in lucem edito: “ Gennadius Constantinopolitanus episcopus, vir multa lectione antiquorum peritus, in libro ecclesiasticorum dogmatum de Spiritus sancti processione sic loquitur." In hujus libri capite vigesimo primo sententiam suam de gratia et libero arbitrio auctor ita explicat: “ Libertati arbitrii sui commissus est homo statim in prima mundi conditione: ut, salva" vigilantia mentis adnitente, etiam in præcepti custodia perseveraret; si vellet in eo quod creatus fuerat permanere. Postquam vero seductione serpentis per Evam cecidit, naturae bonum perdidit pariter et vigorem arbitrii, non tamen electionem; ne non esset suum quod emendaret* peccatum, nec merito indulgeretur quod non arbitrio diluisset. Manet itaque ad quærendam salutem arbitrii libertas, id est, rationalis voluntas: sed admonente prius Deo, et invitante ad salutem; ut vel eligat vel sequatur vel agat occasione salutis, hoc est, inspiratione Dei. Ut autem consequatur quod eligit, vel quod sequitur, vel quod occasione agit; Dei esse libere confitemur. Initium ergo salutis nostræ Deo miserante habemus: ut acquiescamus salutari inspirationi, nostræ potestatis est ; ut adipiscamur quod acquiescendo admonitioni cupimus, divini est muneris; ut non labamur adepto salutis munere, solicitudinis nostræ est et cœlestis pariter adjutorii; ut labamur, potestatis nostræ est et ignaviæ." Quæ vero in eo capite et triginta proximis sequuntur, neque apud Rabanum habentur, neque in antiquis MSS. codicibus : utpote ** ab erudito quodam et recentiore scriptore interjecta, propter errores aliquot præcedentium capitum:" quemadmodum in censura appendicis tertii tomi operum Augustini Lovanienses theologi observarunt: ubi et “librum hunc non esse Catholici sciptoris" pronunciant: et “quædam habere a lectore cavenda." Speciatim vero quod in vigesimo primo isto capite de viribus liberi arbitrii post lapsum relictis docetur, Johannes Soteallus Montidiensis', Johannis Hesselii theologiæ apud Lovanienses

“ Baron. ann. 490. sec. 16.

' Tom. 1. Indicis librorum expurgandorum, edit. Romae ann. 1607. in censura tomi 4. bibliothecae patrum.

* Baron, not. in martyrolog. Roman. Septemb. 11.

' Vid. supr. cap. 11. pag. 398. m Sidon. Apollinar. lib. 2. epist. 10. Id. lib. 9. epist. 3. o Tom. 1. concilior. Galliae, pag. 152. Tomo 8. oper. Augustin. app. pag. 75. Gennad. de ecclesiast. dogmatib. edit. Hamburg. an. 1614. Hadrian. respons. ad capitulare Caroli M. de imaginib. cap. 59. * Episcopum etiam eum appellat Sigebertus in chronico, ann. 490. t Walafrid. de reb. ecclesiast. cap. 20. " Et Cæsarius Heisterbachius, lib. 5. cap. 15.

:

* Al. sola. * Al. evitaret. * J*an. Soteall. praefat. in opera Prosperi, edit. Lovan ann. 1565.

« PredošláPokračovať »