Obrázky na stránke
PDF
ePub

dependere in fieri, et esse a corpore, et partibus ejus ita non repugnat esse spiritualem, et habere illam quasi extensionem, seu partium multiplicationem, quæ nascitur quasi ex individuatione partiali sumpta ex ordine ad subjectum, quæ distinctio evidentius cerneretur, si eadem anima partibus discontinuis unita conservaretur, ut in mysterio Eucharistiæ declaravi, supposita formali unione inter corpus, et species. Et idem necessario sequitur in Angelo si supponatur habere formalem unionem ad corpus. Nam consequenter dicendum est (ut ab aliis revera dicitur) modum illum essentialiter pendere a corpore, ac proinde non posse esse sine corpore, et necessario mutari, quando unio cum uno corpore dissolvitur, et cum alio inchoatur. Unde fit ut cum eadem proportione a singulis partibus corporis pendeat, non tamen tota a singulis, sed secundum partes.

19. Idem procedit in angelico Ubi respectu loci divisibilis. In modo autem præsentia angelicæ licet idem cum proportione inveniatur, non provenit ex propria dependentia, quia revera non pendet a corpore, vel spatio reali: nam sine illo esse potest, ut supra dixi. Sed oritur ex intrinseca proprietate illius Ubi, quod intrinsece determinatur ad certum spatium, ratione cujus, et intrinsece est immutabile secundum locum, et est fundamentum certum relationis distantiæ, vel propinquitatis inter terminos fixos, et ex utroque habet, ut licet amitti possit, et acquiri, non tamen a loco in locum transferri. Hinc ergo fit, ut Angelus existens in corpore divisibili, et in singulis ejus partibus, necessario habeat distantiam partialem præsentiam in singulis partibus, quia in singulis habet immobilem præsentiam, et distinctum modum propinquitatis, et indistantiæ; quia ergo substantia Angeli de se abstrahit ab his respectibus, potest optime tota esse in spatio, seu loco extenso, vel tota in singulis partibus, præsentia vero ipsa, cum fundet hujusmodi respectus, et dictam determinationem intrinsece includat, non potest tota esse in toto, et in singulis partibus. Et ideo necessario secundum partes extendenda, seu multiplicanda est, sicut de unione diximus. Et ita objectioni in principio positæ satisfactum est.

CAPUT XVIII.

UTRUM POSSIT ANGELUS TRANSIRE AB UNO LOCO AD DISTANTEM, SINE TRANSITU PER MEDIUM, ET PARS AFFIRMANS PROBABILITER DEFENDITUR.

[ocr errors]

1. Prima opinio affirmans. Solet hæc quæstio confundi cum alia de motu discreto Angeli, an possit in instanti fieri: sed illa est distincta, ut videbimus, et ideo hanc præmittimus, quia ad aliam præparabit. Sensus ergo quæstionis est, an Angelus existens in uno loco, verbi gratia, in cœlo, possit immediate ad terram transire, non existendo in locis mediis, neque per illa transeundo. In quæstione igitur sic intellecta duæ sunt opiniones. Prima affirmat posse Angelum ita moveri. Hanc tradit D. Thomas ad. q. 53, a. 2, et sequuntur ibi Cajetanus, et plures moderni interpretes, et Capreolus, in 2, dist. 6, q. 1, a. 1, concl. 3, et ibi Hispalensis, q. 2, Ferrariensis, 3 contr. Gent., c. 101, Carthusianus, in 1, disp. 37, q. 4, et Hervæus, ibi, q. 1, a. 3, tr. de motu Angeli, q. 4, 3 et 4, et Marsilius, in 2 q. a. 2, concl. 1. Tribuitur etiam Gregorio, in 2, dist. 6, q. 3, a. 2, concl. 2. Sed ille solum affirmat de potentia absoluta; de potentia autem naturali rem in dubio relinquit. Et similiter Henricus, q. 4, q. 17, dubitando procedit, et vix aliquid definit. 2. Primum fundamentum triplicem habens sensum.-Primus sensus. - Rejicitur.- Fundamenta hujus sententiæ esse possunt. Primum quia Angeli sunt in loco per operationem, vel applicationem virtutis, sed Angelus, qui erat in cœlo, potest pro sua libertate applicare suam virtutem ad terram, et in illa immediate operari nihil prius in toto medio operando; ergo movebitur tunc ab extremo ad extremum sine transitu per medium. Sed hoc fundamentum plures potest habere sensus, quos oportet exponere: tum ut ejus efficacia, vel probabilitas percipiatur, tum ut disputatio univoce procedat. Primus ergo sensus est, ut Angelus dicatur esse in loco per operationem, non quia ejus substantia vere ibi sit vel esse incipiat, sed quia ejus effectus ibi est, ut ostenditur. Et hunc sensum sequitur Hervæus. Sed supponit fundamentum valde falsum, quod supra refutatum est: ex illo potius sequitur Angelum non moveri localiter, quam hoc, vel illo modo moveri.

[ocr errors]

3. Secundus etiam improbatur.-Secundus sensus est Angelum ita applicari ad locum per operationem, vel applicationem virtutis, ut revera ibi etiam substantia fiat præsens, ubi ope

ratur, non posse tamen ita fieri præsentem, nisi operando, vel applicando virtutem suam. Et in hoc sensu bona fit illatio in dicta ratione, tamen vel falsum antecedens supponit, distinguendo applicationem virtutis a præsentia substantiali, quod falsum est, ut vidimus. Vel si applicatio virtutis non distinguatur ab applicatione substantiæ, quoad præsentiam, seu propinquitatem de se sufficientem ad immediate operandum alicubi, petitur principium in fundamento assumpto. Nam licet liberum sit Angelo operari in extremo, et non in medio, inde non sequitur illi esse liberum applicare suam substantiam ad corpus distans secundum præsentiam præviam, quam simul ad operationem ordinat, non applicando prius illam ad loca intermedia quoad præsentiam, substantialem sufficientem ad operationem, quamvis ad illam tunc non ordinetur.

4. Tertius sensus expenditur.-Tertius ergo sensus illius opinionis, et rationis esse potest, juxta modum alium explicandi sententiam illam, de existentia Angeli in loco per operationem, nimirum, ut non excludat, quin possit Angelus esse præsens, ubi non operatur, sed solum neget tunc esse ibi localiter tanquam in loco extrinseco. Et juxta hunc verborum sensum bene probat ratio posse transire Angelum ad locum distantem non existendo prius in medio localiter in dicta significatione hujus vocis. Verumtamen in hoc sensu solum differet hæc sententia in modo loquendi a secunda sententia statim tractanda. Et præterea modus ille loquendi a nobis rejectus est, ut modo loquendi Scripturæ, et Patrum, ac rationi minus consentaneus. Et ultra hoc, maxime animadvertere oportet quæstionem præcipuam,, et quæ omnem vocum ambiguitatem excludit, esse, utrum Angelus existens in uno loco usque ad hoc instans, possit immediate post illud, utique secundum coexistentiam ad nostrum tempus esse in loco remoto, nullam moram in medio faciendo, neque simul in illo, et remoto loco existendo. In quo sensu improbabile erit juxta hanc tertiam explicationem ita immediate fieri transitum Angeli ad remotum locum, etiamsi una operatio dici possit alteri immediate succedere, non quia inter illas non mediet tempus, sed solum quia inter illas nulla operatio interponitur. Quocumque igitur modo illud fundamentum explicetur, dictam sententiam parum suadet.

5. Secundum fundamentum. Secundum ergo fundamentum est juxta aliam sententiam, quæ dicit, Angelum esse in loco per modum

unionis, quæ etiam dicit, sine illo non habere spiritum propinquitatem, aut distantiam, consequenter neque præsentiam ad corpus. Et præterea addit hanc unionem esse liberam Angelo, non solum ut cum hoc, vel illo corpore fiat, sed etiam ut cum nullo fiat. Ex quibus principiis optime sequitur Angelum posse mutari ab uno loco ad distantem, non existendo in medio ullo modo, quia potest relicta unione cum priori corpore velle se unire corpori distanti et non alteri; ergo tunc nullo modo erit prius in medio: quia neque localiter, cum illi non uniatur, neque præsentialiter (ut sic dicam), quia sine unione non est præsentia. Erit ergo transitus immediatus ab extremo ad extremum locum. Potest autem hoc juxta dictam opinionem intelligi duobus modis supra indicatis. Primo ut solum dicatur unus locus immediate succedere alteri, quia nullus locus interponitur, licet possit interponi tempus: secundo quia etiam secundum tempus nulla interposita mora ab uno loco fit immediatus transitus ad remotum. Prior modus ita explicatur, quia potest Angelus dissolvere unionem, et pro aliquo tempore nullibi constitui, et post aliquam moram uniri corpori remoto, et hic modus sequitur evidenter ex principiis illius sententiæ. Alter ergo modus erit, si dissoluta prima unione nolit Angelus esse nullibi, sed in primo non esse, verbi gratia, præcedentis unionis, velit efficere unionem cum corpore remoto, et quamvis hic modus non tam evidenter sequatur ex principiis illius opinionis, neque ab ejus auctore explicetur, videtur tamen intendi, et sufficienter inferri: tum ex eo quod esse nullibi per aliquam moram intermediam nihil confert ad transitum ab uno loco ad alium: tum quia effectio istorum modorum tota pendet ex libertate Angeli.

6. Rejicitur propositum fundamentum. — In hoc tamen fundamento licet illationes consequenter fiant, tamen male fundatæ sunt, quia principia sunt falsa, nimirum, quod talis unio detur, et quod sit necessaria ad localem præsentiam. Nam illud prius est falsum, et fortasse naturaliter impossibile. Hoc vero posterius est voluntarium, data etiam possibilitate unionis: quia nulla probabili ratione suadetur rem spiritualem, eo quod non sit extensa, non esse per se capacem præsentiæ, propinquitatis et distantiæ. Et contrarium probatur ad hominem, nam substantia spiritualis et inextensa, est capax unionis ad corpus extensum, quod majus est, cur non erit capax solius præsentiæ, et indistantiæ quod minus est? Et simpliciter

ostensum est hoc esse falsum, quia potius præsentia est necessaria ad unionem, et ordine naturæ est prior illa, et ideo non recte infertur, non posse esse sine illa, nam prius potest esse sine posteriori, nisi aliunde necessaria connexio ostendatur.

7. Explicatur proxima rejectio. - Explicatur in præsenti puncto: nam si Angelus vult in hoc instanti uniri tali corpori, necesse est ut prius natura, quam unionem efficiat, sit indistans a tali corpore, quia non potest agere in distans, et ideo præsentia est conditio prævia ad illam efficientiam. Dices cum Angelus efficit unionem, non efficere in corpore, sed in se. Sed hoc nihil obstat, tum quia ita agit in se, ut attingit etiam corpus, tum etiam quia forte ex parte corporis necessarius etiam erit modus unionis, quem oportebit fieri ab Angelo: tum præcipue, quia ille modus pendet in fieri, et esse a corpore, et consequenter ab illo debet aliquo modo causari: et ideo vel ex hoc capite propinquitas supponi debet. Unde aliud principium etiam involvit illa sententia, quod etiam, permissa unione, potest facile negari. Nam esto talis unio libere fiat, nulla ratione probatum est posse libere fieri ad corpus remotum, non attingendo proximum: nam licet fatear posse consequenter defendi, tamen nulla positiva ratione id suadetur. Et alioqui est contra rectum ordinem: nam actio non sequitur propinquitatem in agentibus creatis, sed illam supponit. Nec etiam satis probatur posse Angelum ab omni unione se absolvere: nam licet ei sit liberum huic, vel illi corpori determinate se unire, confuse posset esse necessarium alicui se unire, si unio ad præsentiam necessaria esset. Quia, supposita existentia Angeli intra mundum, intelligi non potest quin alicui corpori ejus præsens sit, ut supra dixi. Itaque fundamentum hoc, et ex falso principio procedit, et illo dato non ostendit potestatem in Angelo, sed ad summum defendit non repugnantiam ex parte effectus.

8. Tertium fundamentum Marsilii.-Improbatur. Tertium fundamentum Marsilii est, quia Angelus potest se mutare ad libitum subito de loco ad locum, scilicet in instanti, ergo etiam potest se mutare de loco ad locum distantem sine transitu per medium. Consequentiam relinquit ut claram, quia si oporteret transire per medium, non posset in instanti pertingere ad extremum, quia supponitur, vel distantiam esse tantam, ut non possit Angelus simul esse in medio, et extremo, vel saltem de facto nolle in utroque loco simul esse. Antece

dens vero probat, quia virtus motiva Angeli non habet resistentiam in actione; quia ipsum movet, ergo subito potest mutationem efficere, sicut in simili argumentatur de motu per vacuum philosophus in 4 Physicor. Sed hoc etiam fundamentum, vel petit principium, vel non recte infert. Nam illud antecedens, scilicet, Angelus potest se mutare subito de loco ad locum, sumi potest, vel indefinite ad aliquem locum, vel universaliter ad quemcumque locum. In priori sensu fortasse antecedens verum est, quia ad locum propinquum, et immediatum potest Angelus subito transire si velit, ut infra dicam. Sed in hoc sensu illatio non est bona, cum procedat ex puris particularibus. Si vero antecedens sumatur in sensu universali, petitur principium : nam in eo sumitur quod probandum esset, scilicet, Angelum posse subito mutari ad loca etiam distantia. Neque hoc recte probatur ratione illa de potentia agentis sine resistentia. Sicut nec ratio Aristotelis probat motum corporis per vacuum fieri in instanti, quia ipsa distantia, si mobile debet per illam transire, suo modo resistit.

9. Quartum fundamentum probabile.—Unica ergo probabilis ratio sententiam hanc suadere potest, nimirum, quia non repugnat, Angelum mutari ab uno loco ad alium extremum, non existendo in medio, ergo verisimile est, Angelum habere hanc potestatem supra seipsum. Antecedens videtur certum, quia saltem divina virtute nemo negat posse Deum ita mutare Angelum. Nam posset illum in locis distantibus simul constituere, dando illi distantem locum, et non auferendo priorem, ergo multo facilius poterit illum transferre ad locum distantem, non conservando priorem, minor enim repugnantia, vel difficultas in hoc apparet. Unde etiam in corporibus hoc admittunt theologi. Nam Durandus, in 4, dist. 44, quæst. 6, ad 3, putat illo modo exivisse Christum de utero Virginis, et ingressum fuisse ad discipulos januis clausis post resurrectionem, de quo alias. Ergo absolute ille effectus non repugnat, nec ex hoc capite erit impossibilis Angelo. Probatur ergo consequentia, tum quia ad illum effectum non est necessaria virtus infinita motiva, nec hoc potest aliquo modo probabiliter ostendi; ergo non est cur negetur Angelo, tum etiam quia in substantia spirituali non est ponenda tanta dependentia a præsentia in spatio continuo, quanta est in corporibus: tum denique quia hoc videtur consentaneum Patribus dicentibus, Angelos subito, ac summa celeritate posse, ubi voluerint, adesse.

CAPUT XIX.

NON POSSE ANGELUM TRANSIRE AD DISTANTEM LOCUM SINE TRANSITU PER MEDIUM, PROBABILIUS

JUDICATUR.

1. Superioris capitis pars negativa communior, et verior judicatur. Primum fundamentum ex Egidio et Scoto. In hoc puncto opinio, quæ negat posse Angelum transire ab extremo ad extremum, ac distantem sine transitu per medium, est communior inter antiquos theologos. Tenet eam Alensis, 2 p., q. 33, memb. 2, Bonaventura, in 1, dist. 37, 2 p. dist., art. 3, quæst. 2, et Albertus, ibi, art. 23, Richardus, art. 3, quæst. 2, Ægidius, in 2 p. dist., art. 2. Idem tenet Scotus, in 2, dist. 2, q. 12, et ibid., Gabriel, et indicat Henricus, quodl. 13, quæst 7. Fundatur hæc sententia primo ab Ægidio supra, quia cum Angelus sit pars universi, nunquam potest esse sine ordine in illo. Ergo neque potest moveri de loco ad locum, nisi servato ordine situum, seu locorum. Unde videtur Ægidius hoc revocare ad divinam ordinationem, seu institutionem universi. Cum enim ipse dixisset Angelum esse in loco per operationem, consequenter fatetur ex hac parte non repugnare Angelum pro sua libertate, et attenta sola particulari natura operari in extremo loco non operando in medio, et ideo ad ordinem universi recurrit. Sicut ex eodem fundamento dixit non posse Angelum ab omni operatione in corpus cessare. Et hoc fundamento utitur etiam Scotus, dicens a Deo esse hunc ordinem definitum.

2. Infirmatur. Verumtamen hoc fundamentum infirmum est, quia si ex natura rei necessarium non est Angelum transire per medium ad extremum, gratis, et sine fundamento dicitur, Deum hunc ordinem instituisse et præscripsisse. Nam hæc institutio esset veluti quædam lex Dei positiva, ex libera ejus voluntate manans, de qua vel per revelationem, vel per effectus, seu experimento aliquo constare deberet. Neutrum autem cum fundamento dici potest; ergo illud fundamentum infirmum est, quia vel est voluntarium, vel principium petit. Minor quoad priorem partem de revelatione per se nota est: quoad alteram vero partem probatur, quia non solum possumus experiri in corporibus hunc necessarium ordinem transeundi ab extremo ad extremum per medium, illa vero necessitas non ex speciali lege Dei, sed ex intrinseca natura quantitatis provenit;

ergo ex illa nec inferre possumus similem esse necessitatem in Angelo, nec etiam colligere possumus Deum instituisse, ut Angeli in suis motibus eumdem ordinem observent, quando per se, et sine corporibus assumptis corporibus mutantur, illi necessitati subjiciuntur, non ex lege Dei, sed ex necessitate intrinseca, supposita voluntate, qua se accommodant corporibus assumptis, ut cum illis quasi incedant. Hæc autem necessitas cessat, quando per se solum mutantur: et ideo tunc ex nullo effectu talis institutio colligi potest. Neque etiam ad ordinem universi talis institutio pertinet. Quæ namque perturbatio in ordine universi sequitur ex hoc, quod Angelus transeat a cœlo in terram, non existendo in medio? Aut enim consideratur ordo inter ipsa corpora, et hic nullo modo mutatur ex vi talis motus Angeli, vel consideratur inter ipsum Angelum, et corpora, et ad hunc ordinem non pertinet quod Angelus sit præsens huic corpori, vel illi quantum est ex vi ordinis universi, sed satis est, quod Angelus intra universum in aliquo determinato loco sit, quod semper observatur, etiamsi nunc sit Angelus in hoc loco, et immediate post in alio distante.

3. Quo pacto alii idem fundamenti infirment. -Non tamen in eo placent. Imo aliqui addunt, nec hoc esse necessarium ex vi ordinis universi. Quia Angelus non habet ordinem situs, vel loci cum aliis partibus universi, sed tantum ordinem naturæ, perfectionis et ministerii, et ideo servare posset suum ordinem non solum transeundo ab extremo ad extremum sine medio, sed etiam in nullo corpore existendo. Sed hoc, ut supra dixi, non placet, quia præter ordinem naturæ, et perfectionis, est ordo præsentiæ, et indistantiæ Angelorum ab hoc mundo corporeo, quem a Deo esse institutum ex ipsa mundi creatione, et gubernatione intelligimus. Nam creavit Deus Angelos in cœlo, ut Sancti docent, et in tractatu sequenti videbimus, illisque ut ministris uti voluit ad mundi corporei gubernationem, et ideo eo ipso, quod dicuntur habere in hoc mundo ordinem ministerii, necessario sequitur, ut habeant etiam ordinem præsentiæ in hoc universo corporeo. Ut autem supra dixi, non potest intelligi quod Angelus habeat realem præsentiam in hoc universo, et non habeat illam in aliqua certa parte, aut puncto ejus, cum in toto eam habere non possit. Quia si in nulla ejus parte est, non magis dici potest in ipso esse, quam extra ipsum, præsertim cum nullibi esse dicatur. Et ideo qui dicunt, Angelum posse tran

sire ab extremo ad extremum sine medio, semper intelligunt utrumque terminum esse intra universum, et ita ex tali transitu nullus ordo universi perturbatur.

4. Secundum fundamentum Gabrielis.- Secundo suaderi solet hæc opinio deducendo ab inconvenienti, ut Gabriel supra argumentatur, quia si Angelus transiret deserendo priorem locum, et immediate post acquirendo distantem, sequeretur dari duo instantia immediata, quod repugnat juxta philosophiam. Sequela probatur, quia si Angelus subito transit ad extremum locum, necesse est ut simul et sine successione relinquat terminum a quo, quia si successive illum relinqueret pro aliquo tempore, partim esset in termino a quo, et partim in termino ad quem, non existendo in medio, quod naturaliter fieri nequit : ergo necessario datur unum instans, in quo Angelus deserit priorem locum, sed immediate post datur instans, in quo alium locum acquirit; ergo dantur duo instantia immediata.

5. Repellitur. Sed hæc etiam ratio parum cogit. Quia imprimis consequentia non est bona, quia non est necesse, ut sint duo instantia, sed potest esse unum, et idem acquisitionis, et amissionis utriusque loci: quamvis respectu unius sit intrinsecum quoad esse ejus, et respectu alterius extrinsecum ut, verbi gratia, quod idem instans sit primum esse Angeli in termino ad quem, et primum non esse a termino a quo. Qui est modus non solum possibilis, sed etiam maxime usitatus in rebus permanentibus, quarum una incipit tota simul, et ad ejus inceptionem alia desinit. Quia licet illud primum non esse dicatur extrinsecum respectu existentiæ in priori loco, tamen respectu carentiæ ejus est intrinsecum. Et ideo potuit in illo instanti totus prior locus simul relinqui.

6. Progreditur repulsio. - Deinde addo etiam e contrario fieri posse, ut illud instans sit ultimum esse prioris loci, et ultimum non esse existentiæ in loco distanti, ita ut successive illum acquirat, licet alium totum simul relinquat. Quia cum Angelus non cogatur esse in determinato loco quoad parvitatem, potest a principio successive ingredi in talem locum, existendo prius in minori, et minori loco, relicto nihilominus simul toto termino a quo, quia totus est incompossibilis cum quocumque loco distante quamtumvis parvo, ut ratio supra facta probat. Unde ulterius dico posse concedi sequelam, intelligendo illam de instantibus angelicis, non de instantibus

nostri temporis. Dico ergo posse Angelum perseverare in priori loco usque ad ultimum instans quietis in illo, etiamsi illud instans coexistat instanti nostri temporis, et nihilominus immediate potest acquirere indivisibiliter terminum ad quem, id est, totum simul sine successione, etiamsi sit locus extensus, et certæ magnitudinis, ac proinde etiam illum locum acquirere in alio instanti: hoc tamen instans erit angelicum, et non coexistet soli instanti nostri temporis, sed tempori quod immediate post instans sequitur. Nam hoc modo posse dari mutationem in Angelis, et immediatum ordinem inter instantia illorum, nunc ut omnino verum, supponimus ex dictis in Metaphysica et aliis locis, et ex dicendis in discursu hujus libri, et in libris sexto et septimo, magis constabit.

7. Tertium fundamentum. Probatur. Tertio suadetur hæc sententia, quia necessitas transeundi ab extremo ad extremum per medium non oritur præcise ex quantitate, vel ex modo existendi ejus in loco, sed ex præcisa ratione substantiæ, vel potius realis entitatis ; ergo eadem necessitas erit in Angelo. Consequentia satis clara videtur. Antecedens autem probatur primo exemplis. Quia si substantia materialis conservaretur sine quantitate, nihilominus non posset transire ab extremo ad extremum, nisi per medium, et non ratione quantitatis, cum illa carere supponatur; ergo ratione suæ substantiæ. Et idem intelligeremus in albedine, si conservaretur separata, non solum a substantia, sed etiam a quantitate. Item corpus Christi Domini sacramentali modo existens, nunc non potest transferri ab extremo ad extremum, nisi per medium naturaliter loquendo, etiam supposito miraculo; ergo idem esset si absque speciebus cum eodem existendi modo conservaretur. Quia secundum se eamdem præsentiam, vel propinquitatem ad vicina corpora conservaret, et ideo eamdem necessitatem haberet transeundi per vicina corpora ad remota. Secundo probatur antecedens ratione, supposita nostra sententia, quod Angelus sit in loco ex vi suæ substantiæ radicaliter quamvis proxime adsit loco per modum præsentiæ. Nam hinc necessario sequi videtur, ut sicut non potest existere, quin in aliquo corpore, vel spatio determinatum Ubi habeat, ita non possit mutare Ubi, nisi transeundo prius propinquum spatium, quam remotum. Videtur enim esse in utroque æqualis ratio. Cur enim magis habet dependentiam seu necessitatem habendi præsentiam in aliquo corpore, vel spatio, quam

« PredošláPokračovať »