Obrázky na stránke
PDF
ePub

Episcopi id faceret, legem illam non violaret; et evidentiora sunt verba Concilii Venetici: Clerici nisi ex permissu Episcopi, etc.; ibi enim particula maxime accommodari non potest. Alia igitur glossa in dicto cap. 2, de Foro compet., respondet uno verbo: Hic vacat argumentum a contrario sensu, id est, illi canones specialiter prohibent ne talis renunciatio fiat sine licentia Episcopi, non tamen propterea concedunt ut cum illa fieri possit; nam hoc est argumentum a contrario sensu, quod argumentum non est efficax, quando aliis juribus repugnat. Estque probabilis responsio, sed dura satis, et quasi violenta, si verba tot canonum simpliciter expendantur. Et similes sunt aliæ solutiones, quas multiplicat Panorm., in dicto cap., n. 12. Mihi ergo verior et simplicior videtur responsio Glossæ, in d. cap. Clericus, 1, dicentis: Hodie nec cum consensu Episcopi potest, quibus verbis significat, olim secundum jus antiquum id licuisse, nunc vero non licere. Et idem sensit Glossa, in dieto cap. Qualiter et quando, de Judiciis, dicens hoc non licere, licet jura antiqua contrarium innuere videan

tur.

7. Ad cap. 2 de Foro comp. Episcopus jurisdictionem in clericum laico nullis ordinibus insignito committere nequit. - Ad cap. autem 2 de Foro comp., quod magis moder. num est, non videtur illa responsio accommodari posse, et ideo considero, canonem illum non loqui ad clericos, prohibendo ut non renuncient foro, sed loqui ad judices sæculares, prohibendo sub censura ipso facto, ne clericos per se distringere aut condemnare presumant. Et respectu illorum recte additur particula, sine permissu Episcopi, quia interdum possunt de licentia Episcopi distringere clericos, quia verbum distringere in rigore non significat judicare, aut jurisdictionem exercere, sed coactionem aliquam aut pœnam exequi, capiendo, incarcerando, et torquendo; hæc autem et similia possunt interdum facere judices sæculares jussu Episcopi, juxta cap. Ut fama, de Sentent. excommun., quia, ut ibi dicitur, tunc sæcularis judex non sua auctoritate, sed Episcopi illa exequitur, et quia sæpe Prælati indigent potentia et auctoritate talium ministrorum. Addi etiam potest alia ratio, quia si Episcopus jurisdictionis actum sæculari judici in clericum committat, videtur ei suam jurisdictionem delegare, et judex sæcularis potest præsumere, Episcopum posse talem delegationem facere. Hæc vero posterior ratio tolerari

posset, si judex sæcularis alias esset clericus, saltem in minoribus, et committeretur illi causa, jure canonico et ecclesiastico more clericis accommodato tractanda; alias non potest habere locum, quia Episcopus non potest jurisdictionem in clericum puro laico committere, neque etiam laicorum more, et per leges civiles clericum judicari permittere, juxta c. 2 de Judiciis. Ideoque solum respectu Summi Pontificis posset hic intellectus illius textus quoad hanc partem habere locum. Neque est contemnenda expositio, quæ textum illum ad Summum Pontificem restringit; non enim dicit sine permissu Episcopi, sed sine permissu Pontificis, quæ vox solet, per antonomasiam, pro Summo Pontifice sumi, præsertim quando per litteram majusculam P scribitur, ut ibi habetur in collect. 1 Antonii August., cap. 3 illius tituli.

8. De licentia Pontificis potest clericus huic privilegio renunciare. Unde manifestum est posse quemlibet clericum de licentia Pontificis Summi huic privilegio renunciare, prout in illo textu tradunt Panormitan. ibi, numer. 12, inducens textum illum in eodem sensu, et Glossam in dicto cap. Clericum, 2, quæst. 3, verb. Sæcularem. Indeque argumentum sumit, quia Papa potest delegare laico causam spiritualem, juxta cap. Illud, 10, quæst. 3, et de purgatione Episcopi in causa criminali idem sumitur ex cap. Mennam, 2, quæst. 5. Et ratio est, quia Summus Pontifex habet potestatem dispensandi in quolibet jure canonico etiam præcipiente, et determinare, vel ex parte mutare privilegium jure divino concessum, quod respectu Pontificis non includit præceptum, ut nunquam mutetur. Item quia Pontifex potest suam jurisdictionem committere laico, præsertim in causis temporalibus, etiam si ad personas clericorum pertineant. Hoc tamen rarissime facit Pontifex, quia per se non decet statum clericalem. Unde etiam constat, necessariam esse causam et satis gravem, ut Papa facultatem hanc recte et legitime concedat ; nam ad omnem dispensationem communis juris, ut licet fiat, necessaria est causa; ergo multo magis in hoc jure, quod gravissimum est, et statum ipsum clericalem universe respicit, et ad jus divinum pertinet, vel illi est conjunctissimum.

9. Advertendum autem est, duobus modis posse facultatem hanc a Pontifice concedi. Primo, per se ac directe ipsi clerico intuitu suæ personæ, et in favorem ejus, et tunc datur proprie facultas ad renunciandum privilegio,

ideoque non datur potestas judici sæculari ad cogendum clericum, sed licentia ad judicandum causam ejus, si ipse illi se submittere voluerit. Et hac ex parte minor fit derogatio privilegii, ac subinde minor etiam causa sufficiet ex hoc capite, ut facultas hæc licite concedatur; ex alia vero parte difficilius honestari potest, præsertim in causis criminalibus, quia solum potest ad privatum et personale commodum ordinari, et ideo vix potest sufficientem habere causam, ideoque raro, ut opinor, talis facultas conceditur. Alio modo fit hæc concessio directe judici, seu principi sæculari, dando illi potestatem et jurisdictionem, ejus intuitu, et in favorem ejus. Et tunc magis quidem derogatur privilegio, quia tunc non solum volentem, sed etiam invitum clericum potest judex sæcularis cogere et judicare, ideoque gravior requiritur causa. Ideoque frequentius fit vel in singularibus occasionibus occurrentibus, vel in aliquibus privilegiis circa aliqua graviora crimina, ut læsæ majestatis, quia tales concessiones ad commune bonum, et pacem reipublicæ ordinantur, vel ad defensionem et congruentem favorem aliquorum principum, quæ quidem causæ frequentius occurrunt. Hic autem posterior modus concessionis non pertinet ad renunciationem privilegii, cum in illo voluntas privilegiati non concurrat, sed pertinet ad ablationem privilegii in aliquo casu, vel causa, quæ, ut superiori capite dixi, fieri potest a Pontifice in pœnam vel odium alicujus culpæ, et secundum potentiam ordinariam aliter non fit, quia vix potest alia causa necessaria vel sufficiens occurrere.

10. Ratio dubitandi. - Tandem quæri potest circa hanc assertionem, an communitas aliqua ecclesiastica, vel saltem totus ecclesiasticus status possit huic privilegio renunciare. Et ratio dubitandi esse potest, quia tunc cessat ratio textus in dicto cap. Si diligenti, et procedit regula generalis, quod unusquisque potest renunciare juri sibi concesso. Hæc enim regula generaliter, et sine limitatione procedit in quacumque persona vera, vel ficta, cui per se primo, et quasi adæquate privilegium concessum est, ut ex materia de legibus suppono. Hoc autem privilegium concessum est statui clericali, ut dicitur in dicto c. Si diligenti; ergo totum corpus cleri per modum unius personæ poterit huic privilegio renunciare. Hæc autem ratio imprimis non procedit de quacumque privata communitate ecclesiastica, sive sit unius Ecclesiæ, sive unius diœcesis, sive unius metropolis, sive

unius provinciæ aut regni, quia nulla istarum communitatum est subjectum adæquatum (ut sic dicam) istius privilegii, sed ad totum corpus cleri tanquam pars, ac proinde tanquam particularis persona in suo ordine comparatur. De quacumque igitur hujusmodi communitate certum est, non posse huic privilegio renunciare, quia in ea procedit ratio cap. Si diligenti, et consequenter etiam decisio.

11. De toto vero corpore status clericalis procedit difficultas posita, quæ ad quæstionem hanc reducenda videtur, an Concilium generale possit huic privilegio renunciare, quia non videtur posse morali modo cogitari alia via, qua possit universus Ecclesiæ clerus ad consentiendum in hujusmodi renunciatione congregari aut convenire. De Concilio ergo generali dico breviter duo. Unum est, Concilium generale sine Pontifice, id est, sine illius facultate et approbatione non posse privilegio renunciare. Hoc certum est multis de causis. Primo, quia Concilium generale nihil potest facere sine approbatione Pontificis, cujus auctoritate congregari debet et continuari. Quod si contingat, Sede Apostolica vacante, congre gari Concilium (quod fieri non debet, nisi quando ratione schismatis non possit electio veri ac certi Pontificis aliter fieri), tale Concilium non potest aliquid de statu universalis Ecclesiæ immutare, et ideo multo minus posset huic privilegio renunciare, ideoque talis renunciatio non solum a futuro Pontifice facile revocari posset, sed etiam a principio esset invalida tanquam sine potestate facta.

12. Secundo, quia talis renunciatio est contraria juri Pontificis duplici modo. Nam et est contra jus canonicum latum vel approbatum a Pontificibus, cui nullum Concilium sine Papa potest derogare. Et præterea est contra jurisdictionem Papæ ; privaretur enim per talem renunciationem illa singulari et suprema directa jurisdictione, quam super totum clerum etiam in causis temporalibus habet. Tertia et optima consideratio, quæ rationem dubitandi solvit, est, quia hoc privilegium est concessum statui clericali ab ipso Christo, non absolute ratione talis communitatis, sed quatenus est specialis familia Christi filii Dei naturalis, ut supra visum est. Estque omnino verum, sive hæc exemptio dicatur esse immediate de jure divino, sive mediante jure canonico; nam utrumque jus, imo etiam jus civile hoc præcipue in toto collegio ecclesiastico consideravit, ut privilegium hoc ei concederet, atque ita magis in Christi Dei honorem, quam

in ipsorum hominum commodum hoc jus introductum est. Propterea enim dixit imperator, in 1. Sancimus, Cod. de Sacrosanct. Eccles. Cur non facimus discrimen inter res divinas et humanas? et quare non competens prærogativa cælesti favori conservetur? Et in 1. Generaliter, Cod. de Episcop. et Cleric.: Propter hoc eis beneficium indulgemus, ut, omnibus aliis derelictis, Dei omnipotentis ministeriis inhæreant. Quia ergo totum Collegium ecclesiasticum, seu Concilium generale non potest juribus ipsiusmet Christi derogare, neque illa, quæ in Dei cultum et honorem inducta sunt, tollere, ideo non potest huic privilegio renunciare. Sicut etiam inter homines non posset familia principis, Cardinalis aut Episcopi renunciare, sine consensu ejus, privilegio, in peculiarem honorem vel decentiam domini ipsi familiæ concesso.

13. Concilium generale etiam cum Pontifice huic privilegio renunciare minime potest. Atque hinc ulterius addimus, etiam Concilium cum Pontifice, id est, cum ejus consensu et approbatione, non posse huic privilegio renunciare. Hoc mihi satis probat ratio proxime facta, quia privilegium familiæ Christi, qua talis est, a nemine potest sine consensu ipsiusmet Christi renunciari. Neque satisfaciet qui dixerit, consentiente Papa, consentire Christum per Vicarium suum, quia non est verisimile potestatem Papæ extendi ad hujusmodi consensum loco Christi præstandum, quia non est data ei potestas in destructionem, sed in ædificationem; talis autem renunciatio prorsus in destructionem esset. Unde confirmatur: nam supra dicebamus non posse Papam revocare hoc privilegium, quia non potest habere justam causam vel rationem, et quia esset contra præceptum divinum, saltem in generali, et ideo semper esset in destructionem ; ergo neque cum Concilio potest facere validam talem renunciationem, neque interpretari, Christum in eam consentire; nam eadem est ratio, et quoad effectum eodem revolvitur, et quia consensus ipsius cleri parum in hoc operari potest, cum ad Christi honorem et Dei cultum præcipue intendatur. Ac denique quia quod potest in Ecclesia facere Papa cum Concilio generali, potest etiam facere se solo, quia non est minoris potestatis ; ergo si non potest solus e medio tollere hoc privilegium per modum abrogationis, neque etiam cum Concilio potest illud tollere per modum renunciationis. Hoc autem de integra seu totali renunciatione intelligendum est; nam in aliqua particulari

causa vel materia, consentiente Pontifice, fieri posset, quia potest ad hoc interdum sufficiens ratio et causa intervenire. Ideo namque etiam diximus posse hoc privilegium restringi, aut in particulari minui per solius Pontificis potestatem; facilius ergo fieri poterit per modum renunciationis, quando pars ipsa, quæ lædi videtur, juri suo cedit; imo propter hoc verisimile est tunc minorem causam posse sufficere.

CAPUT XXXII.

UTRUM PRIVILEGIUM CLERICORUM CONSUETUDINE AMITTI VEL MINUI POSSIT.

1. Probatur primo assertio de non usu. Respondeo exemptionem clericorum nulla consuetudine amitti vel diminui posse. Ut difficultatem hujus assertionis attingamus, distinguenda est propria consuetudo privilegio contraria, a non usu privilegii; utrumque enim solet sub consuetudine late sumpta comprehendi. In præsenti autem certum est, hoc privilegium non amitti vel diminui per purum non usum, qui contrarium usum non includat. Probatur, quia privilegium non amitti-. tur per non usum, nisi in vi tacitæ renunciationis, vel ratione præscriptionis alterius contra privilegiatum; sed neuter modus hic habet locum. De priori probatur ex dictis, quia in hoc privilegio non habet locum expressa renunciatio; ergo multo minus tacita ; ergo non usus nihil operari potest contra hoc privilegium in vi tacitæ renunciationis. Altera pars probatur, quia si non usus sit mere negativus, sine aliquo usu contrario juri alterius partis, cui privilegium videtur præjudicium afferre, non potest induci præscriptio, ut in tractatu de Legibus probavi' quia est contra rationem, et definitionem præscriptionis; ergo neque hoc modo potest in præsenti sufficere non usus sine contrario usu. Eo vel maxime quod statim generaliter ostendemus, nullam præscriptionem humanam contra hoc privilegium prævalere posse.

2. Assertio ergo etiam de propria consuetudine huic privilegio contraria intelligenda est. Et ita est communiter recepta per Canonistas, in cap. Clerici, de Judiciis, ubi Abbas, n. 5; Decius, n. 14; Ripa, in c. Decernimus, de Judic., n. 15; Probus, in c. 2, de Probat., ubi assertionem ad immemorialem consuetu

1 Lib. 8, c. 34.

ne.

[ocr errors]

dinem extendit. Tradit etiam Rota, tit. de Consuet. in Antiquit., decis. 3 et 10, alias 123 et 840. Idem Barth., in 1. De quibus, ff. de Legibus, n. 5; Rochus Curtius, in c. ult. de Consuet.; et Gregorius Lopez, in 1. 2, tit. 2, part. 1, n. 6; Navarr., in c. Cum contingat, de Rescrip., Remed. 1; et Stephanus Aufreri., in tract. de Potest. civ. supra eccles., reg. 1 et 2. Addit vero ibi plures limitationes seu exceptiones, quas omitto, quia nullam propriam exceptionem censeo esse admittendam, ut ex discursu hujus capitis et ultimi constabit. 3. Probatur secundo de propria consuetudiProbatur autem assertio ex dicto cap. Clerici, de Judiciis, ubi dicitur, cum canones generaliter tradant, ut de omni crimine clericus debeat coram ecclesiastico judice conveniri, non debet in hac parte canonibus ex aliqua consuetudine præjudicium generari. Ubi, licet videatur sermo esse tantum de privilegio fori in criminalibus, nihilominus ab omnibus de tota immunitate ecclesiastica intelligitur, tum quia ratio textus in quacumque materia hujus exemptionis æque procedit, ut Panormitanus et Decius notarunt; tum etiam quia alii canones absolute de libertate ecclesiastica loquuntur, ut c. Cum terra, de Elect., ubi damnatur quædam consuetudo, quia in gravamen et perniciem ecclesiasticæ libertatis redundabat. Idemque sumi potest ex cap. Ad nostram, et c. Cum inter, de Consuetud. ; et notat Glossa ultim., in dicto c. Clerici. Denique aperte probatur assertio ex Authent. Cassa, Cod. de Sacros. Eccles., ubi omnis consuetudo contra libertatem ecclesiasticam cassa et irrita denunciatur, quæ Authentica sumpta est ex constitutione Friderici, quam tanquam in æternum valituram Honorius III confirmavit. Unde idem Honorius, in cap. Noverit, de Sent. excom., excommunicat omnes qui consuetudines introductas contra ecclesiasticam libertatem servari fecerint.

4. Prima ratio. Ratio autem hujus assertionis imprimis reddi potest ex illo fundamento, quod hæc exemptio est de jure divino, contra quod non potest consuetudo humana prævalere. Quia vel illud divinum jus est naturale, et sic consuetudo illi contraria est iniqua, utpote rationi contraria, et ideo non potest jus inducere vel auferre, juxta c. ult. de Consuetud. Si autem jus illud est divinum positivum, non possunt voluntates humanæ, vel actiones earum, quantocumque tempore vel numero multiplicentur, contra Christi voluntatem prævalere, aut quod ipsa statuit minue

[ocr errors]

re. Sed, licet hæc ratio vera sit, non est illi soli insistendum, tum ut ex variis capitibus magis fiat certa et indubitata probatio; tum etiam quia citati canones aliam rationem indicant, quæ in dicto cap. Ad nostram, his verbis explicatur: Attendentes, quod consuetudo, quæ canonicis obviat institutis, nullius debeal esse momenti, etc. Eademque insinuatur in dicto c. Clerici, cum in ejus principio præmittitur, in canonibus generaliter tradi, etc. 5. Secunda ratio. An consuetudo contra jus canonicum prævalere valeat. - Ratio dubii. Confirmatio. Est ergo secunda ratio principalis, quia talis consuetudo est juri canonico valde contraria, et ideo non potest contra illud prævalere, quia inferior non potest jus superioris abrogare. Statim vero insurgit difficultas, quia consuetudo potens est ad derogandum juri humano, ut est constans in materia de legibus; sed canones tantum constituunt jus humanum; ergo non satis est consuetudinem hanc esse contra canones, ut non possit contra canones prævalere, et jus per illos inductum auferre. Nam si in aliis materiis jure canonico prohibitis id potest facere consuetudo, cur non in ista? Et confirmatur, quia consuetudo sufficit ad obtinendam jurisdictionem, et consequenter etiam ad amittendam vel ad inducendam etiam subjectionem, quia hæc inter se cohærent; ergo hoc modo poterit etiam in præsenti hæc consuetudo tollere vel minuere exemptionem clericorum.

6. Præmittuntur duo modi quibus potest aliqua lex consuetudine abrogari. Ad explicandam ergo vim hujus rationis, oportet ex materia de legibus supponere, duos esse modos, quibus legi humanæ vel privilegio potest per contrariam consuetudinem derogari, scilicet, vel per modum abrogationis, seu retractationis legis, vel per modum præscriptionis contra legem, vel contra jus per illam concessum. Inter quos modos variæ constitui solent differentiæ; duæ vero sunt quæ præsenti instituto deserviunt. Una est, quod derogatio per modum revocationis legis inchoari potest, et paulatim fieri per actus malos, et mala fide contra legem factos; præscriptio autem requirit bonam fidem, ut est notum, præsertim secundum jus canonicum. Altera differentia est, quod derogatio legis, quando priori modo per consuetudinem fit, innititur voluntati legislatoris, quam, vel tacite, vel expresse consentiendo consuetudini, mutat, et suam legem revocat ; quando vero derogatio fit per modum præscriptionis, non fundatur

in peculiari voluntate legislatoris, neque expressa, neque tacita, sed in aliquo alio jure positivo, quo talis præscriptio concessa est, ut late in lib. 7 de Legibus declaratum est.

7. Dubii enodatio. - Prius ergo probatur assertio de priori genere derogationis, variis modis. Primo, ex hac secunda differentia, seu conditione requisita, ut consuetudo deroget legi. Nam in præsenti materia necessarius est consensus Pontificis ; sed ipsemet Pontifex non potest voluntate sua huic privilegio derogare sine alia causa, ut supra ostensum est; ergo multo minus id poterit facere consuetudo, accipiendo vim et efficaciam a voluntate Pontificis, quia talis voluntas nec præsumi potest, nec si daretur, sufficeret. At hæc ratio habet quidem vim quoad abrogationem totius privilegii, etiamsi non fiat pro tota Ecclesia, sed in aliqua provincia aut diœcesi, in qua talis consuetudo cogitetur, quia revera etiam similis abrogatio totius immunitatis in aliquo loco Ecclesiæ esset valde injuriosa toti statui clericali, et scandalosa Ecclesiæ, et non posset esse in ædificationem, sed in destructionem, et ideo verisimillimum est etiam hoc modo non posse a Pontifice fieri, certiusque credimus non permissurum Deum ut id faciat Pontifex. 8. Addimus vero, licet fingatur casus in quo, ad vitanda majora mala, hoc possit Pontifex in aliqua provincia permittere, nihilominus nunquam posse per solam consuetudinem id fieri, quia talis consuetudo de se valde irrationabilis est, et multum derogans juri divino, et nunquam potest præsumi, tacitam voluntatem Pontificis illi assistere, quia in re tam ardua, et quæ vix, aut ne vix quidem potest honestari, non potest præsumi consensus Pontificis, nisi præcedente causæ cognitione, magnaque deliberatione, et ideo necessarius semper erit expressus consensus, et tunc ratione illius fiet abrogatio pro tali loco, non ratione consuetudinis. Verumtamen non ita urget hæc ratio in derogatione immunitatis partiali, seu in aliqua parte materiæ, ut in aliquo actu jurisdictionis, vel in aliquo tributo, etc., quia hæc derogatio fieri potest interdum per Pontificis privilegium, quod est privata lex; quidquid autem fieri potest per legem humanam, introduci consuetudine potest, et ubi voluntas expressa potest esse honesta et efficax, etiam tacita esse poterit.

[blocks in formation]

in hoc sensu sine dubio loquuntur jura et Doctores, et ideo in hoc aliæ rationes reddendæ sunt. Una est, quia jus canonicum propter rei gravitatem, et majorem immunitatis incolumitatem, non solum prohibet quemlibet actum illi contrarium, sed etiam abrogat omnem consuetudinem libertati ecclesiastica contrariam, ut constat ex citatis decretis, et ex multis aliis sub titulis de immunitate Ecclesiarum. Quoties autem lex non solum prohibet actum, sed etiam abrogat consuetudinem, non potest per consuetudinem derogari, quia lex ipsa prævenit (ut sic dicam), et vires abstulit consuetudini ad derogandum se; alias inutilis esset illa clausula, quod dicendum non est, cum sæpissime addatur in legibus, tam civilibus quam canonicis, non solum de præterita consuetudine, sed etiam de futura. Propter quam rationem videtur esse illud principium communiter receptum in materia de legibus.

[ocr errors]

10. Objectio. Sed fieri potest communis replica, quia illamet lex abrogans futuram consuetudinem contrariam, est humana; ergo potest per posteriorem consuetudinem abrogari, sicut potest per aliam posteriorem legem scriptam tolli; nam voluntas principis mutabilis est, et ideo sicut per expressam, ita et per tacitam posteriorem voluntatem mutari potest. Neque propterea erit illa clausula supervacanea, quia saltem operabitur, ut consuetudo non possit prævalere contra talem legem, sine certa scientia et patientia principis, nihilominus tamen valere poterit illa interveniente, quia illa scientia et patientia principis mutationem voluntatis ejus indicat. Ergo in præsenti etiam materia poterit consuetudo prævalere contra canones, non obstante illa clausula.

11. Responsio. -- Respondemus imprimis, admissa illa generali doctrina, objectionem tantum procedere de possibili; de facto vero non recte applicari, quia certissimum est nunquam intervenire in hac materia tacitum consensum Apostolicæ Sedis, cujus auctoritate talis consuetudo jure communi prohibita est. Assumptum probatur, quia semper Apostolica Sedes per sententias, vel per expressa edicta his consuetudinibus contra libertatem ecclesiasticam resistit, et specialiter in Bulla Conæ singulis annis eas revocat, vel potius irritas declarat; ergo nunquam potest præsumi tacitus consensus Pontificis. Nam, licet fortasse interdum non ignoret inulta per consuetudinem fieri in aliquibus locis contra libertatem ecclesiasticam, quæ non punit, sed quo

« PredošláPokračovať »