Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

necesse est fateri ab ipsis dæmonibus se moventibus fieri. Probatur consequentia, quia si Angelus non se movet, multo minus unus Angelus poterit movere alium; ergo a solo Deo moveri poterit, et ut talis motus non sit Angelo violentus, vel necessarius, dicere oportebit, Deum tunc solum movere Angelum, cum ipse moveri vult, ac proinde ipsum solum ducere dæmones, quando ipsi tentare nos volunt, quod absurdissimum est, et contra adducta Scripturæ loca. 5. Ponderatur locus alius ex Hebr. 1. Atque hoc modo eamdem veritatem de sanctis Angelis evidenter mihi probant verba illa Pauli ad Heb. 1. Omnes sunt administratores spiritus in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capiunt salutis, essent enim Angeli ineptissimi ad hujusmodi ministerium, si non possent se movere, et illuc ire quo mittuntur. Unde non dicuntur mitti, quasi per physicum impetum, sicut homo interdum dicitur sagittam, vel lapidem mittere, sed per morale imperium, sicut homo nuntium mittit. Et sic Luc. 1, prius dicitur: Missus est Gabriel Angelus, et additur postea, et ingressus Angelus ad eam. Et finita legatione subjungitur, et discessit Angelus ab ea. Posset etiam conclusio auctoritate Patrum confirmari, qui non solum dicunt Angelos se movere, sed etiam velocissime ferri quo volunt, et quodammodo dici esse ubique quia ubi volunt, citissime inveniuntur, sed speciales allegationes omitto, quia in principio hujus libri probando Angelos esse in definitis locis, sufficienter adductæ sunt. 6. Probatur tandem ratione. - Tertio probatur ratione, quia Angeli sunt viventes perfectissimi, et naturaliter non sunt ubique, et ideo mutationis localis capaces sunt; ergo possunt illam in se efficere. Probatur consequentia, quia supposita imperfectione proprie limitationis, ad perfectionem vitæ pertinet facultas intrinseca se movendi. Cujus argumentum est, quia inferiora viventia si participant cognitione non solum intellectualem, sed etiam sensitivam, præsertim perfectam, virtutem habent se movendi localiter, quis ergo dubitabit Angelos multo perfectius movere se posse præsertim cum in hoc nulla sit difficultas, vel apparens repugnantia.

7. Objectio dissolvitur.-Motus localis Angeli recipitur immediate in ipsa substantia. Nam quæ objicitur ex illa maxima philosophica, Omne quod movetur, ab alio movetur, nulla est: tum quia sufficeret illud principium in corporibus defendere, quod ad hunc locum non pertinet. Tum etiam quia probatio, quæ

adducitur, non obstat, præsertim in spiritualibus, quia potest eadem potentia esse in actu primo ad agendum per virtutem eminentialem, et in potentia formali, et receptiva secundi actus, ut patet in voluntate, quæ simul est activa, et receptiva sui actus, idem ergo inveniri poterit in motu locali. Imo in hoc multo facilius invenitur, quia ipse localis motus non recipitur immediate in ipsa potentia activa motus, si illa est distincta a substantia, ut creditur, sed recipitur immediate substantia ipsa. Et ita licet idem Angelus sit in potentia activa, et receptiva sui motus, non tamen secundum idem : nam est in potentia recipiendi per substantiam suam, potens autem ad efficiendum motum per aliquem accidentalem proprietatem constituitur.

8. Secundo dicendum est, Angelum non solum se movere proprie, et effective, quando dicitur moveri per accidens, sed etiam vel majori ratione, quando movetur per se. Ita sentiunt reliqui theologi, præter Capreolum,quando absolute, et generaliter loquuntur, et specialiter contra Capreolum id notarunt nonnulli moderni theologi. Et probatur primo, quia Angelus non dicitur moveri per accidens, nisi quando movetur, in corpore assumpto, vel movendo simul, et deferendo aliquod corpus, ut supra declaravi: sed Scriptura non tantum dicit Angelos se movere quando movent corpora, sed etiam cum se tantum movent; ergo tunc etiam effective se movent. Secunda pars antecedentis patet ex testimoniis adductis, quando enim dæmones circumeunt terram, non necessario secum deferunt aliquod corpus, nec corpora per quæ transeunt agitant, vel alia simili mutatione locali immutant. Et similiter legio dæmonum egrediens ab homine, quem tenebat obsessum, et ingrediens porcos, nulla corpora secum detulit, sed soli spiritus egressi, et ingressi sunt, et maxime per se movebantur. Idemque probari potest de sanctis Angelis, quando invisibiliter sine corporibus assumptis, aut motis ad nos veniunt, vel ut nos custodiant, vel ut reverenter divino Sacrificio assistant, vel ut alia ministeria exequantur, sicut supra cap. 1 et 2, ex sanctis Patribus allegavi, et colligitur ex verbis Pauli supra citatis, et ex illo Psal. 90: Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.

9. Secunda conclusio. Secundo probatur ratione, quia quando Angelus movetur per accidens, non movetur formaliter per motum quem efficit in corpore, ut videtur Capreolus cogitasse, sed movetur per proprium motum,

quem in se recipit, ut supra probavi; ergo hac ratione necesse est, ut non solum habeat potentiam movendi corpus, sed etiam movendi seipsum, quoniam (ut supra dixi) non movetur per accidens, quasi tractus a corpore, sed quia se movet cum corpore. At vero ratio hæc non minus cogit, quando Angelus per se movet seipsum solum, quia etiam tunc Angelus recipit in se motum, et non ab alio, ut jam ostensum est; ergo a seipso. Imo tunc evidentior est necessitas, quia quando Angelus sic movetur, aliquid efficit, et non in corpore, ut supponitur, et exempla adducta ostendunt, et ex dietis de loco Angelorum est evidens; ergo efficit in seipso, quia nullum aliud subjectum talis actionis, et mutationis cogitari potest. Posset etiam hic afferri exemplum de anima Christi, quæ quando descendit ad inferos, et ab illis rediit ad sepulchrum, per se mota est, et non ab alio, quam a se, idemque afferri potest de animabus, quas Christus de sinu Abrahæ adduxit, et similibus. Sed de his respondere quis posset, quod se movebant virtute divina, aut beatifica: nam de anima separata an virtute naturali possit se movere, minus certum, quam de Angelis est, et intra in tractatu de Anima examinabitur. Ad fundamentum autem Capreoli in numero secundo nil aliud respondere necesse est.

CAPUT XXIV.

QUÆ, ET QUANTA SIT IN ANGELO POTENTIA AD SE MOVENDUM.

1. Circa primam partem tituli opiniones aliorum.-Resolutio negativa probatur.-Duas partes hic titulus continet. Prior est, quæ sit hæc potentia per quam Angelus se movet, altera est, quanta sit. Circa primum multi theologi dicunt esse voluntatem: alii volunt potius esse intellectum, ad quem pertinet actiones externas imperare. Verumtamen quia ego censeo eamdem esse potentiam, qua Angelus seipsum, et corpora movere potest, ideo inferius propriam quæstionem utique motioni communem excitabimus. Nunc vero mihi videtur probabilius, hanc potentiam nec intellectum, nec voluntatem esse. Qui intellectus non habet actum internum, quo talem motum possit efficere, quia solum cognoscit, aut judicat, nec habet locutionem, aut imperium circa seipsum ab his actibus distinctum, ut ex supra dictis de locutione Angelorum et ex dictis de imperio in aliis locis manifestum est. Per cognitio

nem autem, seu judicium, non potest efficere motum, sed necessaria est voluntas. At vero neque ipsa voluntas potest esse potentia immediate eliciens motum, sed tantum imperans: et ideo necessaria est specialis potentia, quæ sit proximum principium efficiens motus.

2. Nec est minor ratio distinguendi voluntatem ab hac potentia, quam ab intellectu,quia etiam intellectio est a voluntate, ut ab imperante, et non minus distinguitur motio localis a volitione quam intellectio a volitione: nec minus etiam distinguuntur termini, vel objecta talium actionum in his potentiis, quam in illis. Cum ergo potentiæ per actus, et objecta distinguantur, non est cur magis distinguatur voluntas ab intellectu, quam ab hac potentia. Imo major ratio distinctionis inter voluntatem et potentiam motivam invenitur : tum quia potentia motiva solum agit actione transeunte: nam motio localis non recipitur in potentia movente, quia non est actus immanens, sed recipitur, ut supra dicebam, immediate in substantia Angeli, quam Ubi Angeli cum immediate afficit. Tum etiam quia hine fit, ut potentia motiva sit mere activa, cum tamen voluntas et intellectus simul activæ, et receptivæ sint. Tum denique, quia inde etiam fit, ut potentia motiva præter terminum, quem sua actione producit, non habeat aliud objectum, a quo speciem sumat: unde necesse est, ut ab eodem termino illam accipiat, intellectus autem, et voluntas per intrinsecos terminos, quos suis actionibus producunt, habent propria objecta, a quibus specificatur. Major ergo est convenientia inter voluntatem, et intellectum, quain inter potentiam motivam, et voluntatem; ergo si illæ potentiæ distinguuntur, cur non istæ.

3. Denique in viventibus sensibilibus, quæ mediante cognitione, et appetitu se movent, potentia immediate exequens motum distincta est ab appetitu, et phantasia, et in homine a voluntate et intellectu; ergo idem cum proportione erit in substantiis spiritualibus, quia non tantum ex sensibilibus de spiritualibus raliocinari possumus, nee in hoc specialis ratio differentia potest suflicienter assignari. Nee etiam in hoc specialis difficultas occurrit, propter quam aliter de potentia motiva Angeli sentire debeamus, ut ex dicendis inferius de potentia Angeli ad movendum res alias magis patebit.

4. Circa eamdem primam partem litui an potentia motica ab Angeli substantia distin

guatur.- Fundamentum pro parte negante. Unde ulterius expediri potest dubium, an hæc potentia, per quam Angelus se movet, sit distincta a substantia ejus. Videri enim potest hoc non esse necessarium, quia ipsamet substantia Angeli, sicut per se immediate adest loco, et in se immediate recipit modum illum præsentiæ, seu ubicationis, quem in loco habet, ita videtur posse seipsam per se ad locum applicare ad nutum quidem voluntatis suæ: tamen per seipsam motum exequendo. Et sine dubio consequenter ita sentient, qui alias existimant rationales potentias angelicas a substantia realiter non distingui, sed vel ex natura rei modaliter, vel formaliter tantum, seu ratione ratiocinata, ut vocant. Nam minor ratio distinctionis in hac potentia reperiri videtur: tum quia non est ad efficiendam rem distinctam a substantia, sed quemdam modum, qui valde extrinsece illam immutat, tum etiam, quia non est propria potentia vitalis, ut sic dicam, instituta ad agendum et recipiendum peculiari modo proprios actus vitæ, sicut sunt intellectus, et voluntas. Nam motio localis per se non est vitalis, sed solum per denominationem a cognitione, et appetitu elicito, quando ab illis procedit.

5. Vera resolutio affirmat.-Satisfit fundamento contrario in n. 4.-Sed nihilominus supposita doctrina generali, quam sequitur de distinctione potentiarum a substantia in creaturis; quando potentiæ sunt principia proxima accidentalium actionem, consequenter dicimus, hanc potentiam esse rem, seu qualitatem a substantia Angeli distinctam : sicut gravitas, et levitas sunt potentiæ motus localis effectrices, et res distincta a subjectis. Quia licet in Angelo hæc potentia sit altioris ordinis, et subordinata voluntati, et intellectui per naturalem sympathiam, et radicationem in eadem essentia, nihilominus in virtute proxima effectrice motus localis servat eamdem proportionem et rationem. Nam est primo ordinata ad agendum aliquid accidentale, et non tantum ad substantialiter existendum, et ideo non est tam absoluta res, sicut substantia, sed transcendentaliter ordinata ad aliud, a quo speciem sumit: ac denique non per se primo convenit substantiæ, sed per se secundo, tanquam ab essentia dimanans. Quæ sunt potissimæ rationes, quæ in aliis potentiis realem distinctionem indicant. Neque refert quod per motum localem non fiat res distincta a substantia, sed tantum modus, vel quod illa motio non sit per se, et intrinsece vitalis: quia nihilominus est necessaria qua

litas aliqua per se primo instituta ad illum modum efficiendum, sicut in gravitate, et levitate, in quibus exempla posuimus, et in motu animalium progressivo, aut in volatu, et similibus, videre licet.

6. Circa secundam partem tituli an potentia motiva Angeli habeat terminum velocitatis.Opinio affirmans.-Suadetur.-In altera parte tituli hujus capitis petebatur, quantæ efficacitatis sit hæc potentia ad motum Angeli velocem efficiendum, id est, an in hoc habeat certum terminum, ita ut possit Angelus se movere a cœlo in terram in quocumque minori tempore in infinitum, vel potius requirat certum aliquod determinatum tempus, nimirum, in quo velocissime illud spatium pertranseat, licet in majori tempore possit tardius transire, prout voluerit. Aliquibus modernis videtur, hanc potentiam habere aliquem terminum maximum in velocitate motus, quam potest efficere, et postulare ad minimum certum tempus, in quo possit determinatum spatium, seu corpus pertransire. Suaderique potest, quia hæc potentia finita est: omnis autem potentia finita, habet terminum maximum tam in effectu, quam in modo illum efficiendi, ut in intensione, ergo et in velocitate. Secundo quia non omnes Angeli sunt æquales in virtute se movendi, quia sicut in perfectione essentiali inæquales sunt, ita etiam in virtute se movendi : nam est eadem ratio; ergo Angelus superior poterit se velocius movere, quam inferior; ergo signum est singulorum virtutem habere terminum in velocitate motus. Tertio quia alias etiam posset quilibet Angelus movere quodlibet corpus velocius ac velocius in infinitum: nam est eadem ratio.

7. Contraria opinio statuitur.-Nihilominus contrarium mihi probabilius videtur, nimirum posse Angelum moveri, ac pertransire quodlibet designatum spatium breviori, ac breviori tempore sine termino. Ita tenet Capreolus, in 1, dist. 6, quæst. 1, ad 3 et 4, Scotus, contr. 2 conclus.,in hoc consentit Gregorius quem allegat: et idem sentit Alensis, 2 part, quæst. 33, membr. 1, ad 1. Et sumitur a fortiori ex sententia D. Thomæ asserentis, Angelum posse transire subito ab uno loco ad extremum sine transitu per medium, quia majoris virtutis hoc est, quam velocius, et velocius sine termino per medium spatium se movere. Favent etiam huic sententiæ Patres in superioribus allegati, dicentes, posse Angelum adesse ubi voluerit magna velocitate, nec alium terminum, aut, mensuram hujus velocitatis assignant præter ipsius Angeli voluntatem.

8. Probatur ratione. Ratione item probatur, quia Angelus in uno instanti potest simul acquirere totum locum adæquatum, saltem priori loco propinquum; ergo etiam poterit idem spatium loci adæquati in breviori, ac breviori tempore pertransire: quia minus est pertransire totum illud spatium motu successivo quantumvis veloci, quam totum illud in instanti acquirere. Si autem hoc conceditur de primo spatio, seu loco adæquato: consequenter idem sequitur de quocumque spatio cujusvis magnitudinis, quia potest augeri velocitas juxta proportionem totius spatii. Atque hæc ratio videtur mihi convincens supposito antecedente, quod in superioribus a nobis satis probatum est. Unde multo magis idem coguntur dicere, qui affirmant posse Angelum in instanti moveri per medium ad extremum locum. Verumtamen nos illud non admittimus, quia repugnat limitationi Angeli ad locum adæquatum : hoc autem quod nos dicimus, non repugnat, quia quantacumque velocitate Angelus moveatur, nunquam erit simul in loco majori maximo, quia quanta velocitate acquisierit terminum ad quem, tanta deseret terminum a quo.

9. Unde sumitur secunda ratio, vel roboratur præcedens, quia Angelus movetur sine ulla resistentia, vel ex parte substantiæ suæ, vel ex parte corporis medii, vel etiam ex parte distantiæ, quia etiam hæc per se spectata illi non resistit, quia quantacumque illa sit, pertransibilis est quocumque tempore brevissimo, si aliunde non sit impedimentum, aut virtus non desit. At vero in præsenti nullum impedimentum cogitari potest, neque virtus deest. Quia quod potest Angelus facere sine resistentia, potest facere in quacumque brevissima mora, quæ effectui non repugnet, vel certe si, quod potest facere in instanti, velit facere successive, poterit in quolibet brevissimo tempore illud operari, quia minus hoc excedit virtutem activam ejus, quam quilibet motus in quolibet brevissimo tempore factus.

10. Et declaratur tandem, quia per plures mutationes instantaneas componentes unum motum discretum potest Angelus in certo numero suorum instantium quamlibet distantiam pertransire. At vero illa instantia possunt coexistere minori, ac minori tempore successivo, sive nostro, sive angelico; ergo eadem ratione poterit Angelus pertransire illam distantiam successive in quacumque brevissima mora. Consequentia videtur clara, et minor probatur: nam ex illis instantibus quædam possunt co

existere solis instantibus nostri temporis, et quæ coexistunt tempori, possunt singula, et consequenter omnia simul minori, ac minori tempori successive coexistere pro voluntate Angeli; ergo tota illa mora ex illis instantibus composita potest esse brevior, quam quodlibet determinatum tempus successivum. Ergo cum simili velocitate potest Angelus idem spatium in tempore pertransire.

11. Ad argumenta opposita in n. 6. — Ad primam ergo rationem in contrarium respondetur ad velocitandum motum localem in infinitum, quod fit sine resistentia ex parte spatii, et mobilis, non esse necessariam virtutem infinitam, sed virtutem superioris rationis sufficere. Virtus autem Angeli merito creditur esse superioris rationis, cum possit in instanti mutationem unius loci adæquati facere, et in pluribus instantibus plura similia loca pertransire. Neque est necesse, ut potentia finita terminetur ad maximum in modo agendi, præsertim quoad temporis brevitatem, quando illa potentia talis est, ut et sine resistentia operetur, et possit similem effectum, seu terminum in instanti, vel instantibus sufficere. Ad secundum respondetur cum Gregorio et Capreolo supra, Angelos omnes posse esse æquales in potestate velocitandi suum motum: sicut possunt esse æquales in velocitate intelligendi, vel in virtute operandi in instanti. Unde satis est, quod perfectiores superent, vel in potestate acquirendi simul majorem locum, et transeundi idem spatium in paucioribus instantibus, seu divisibilibus mutationibus, vel etiam superare possunt in efficacitate movendi res alias, ut in sequentibus explicabo. Tertium idem argumentum attingit materiam de potestate Angeli ad movendas res alias a se distinctas, quam in sequenti capite inchoabimus, et consequenter difficultatem in eo tactam in aliis explicabimus.

[blocks in formation]

addemus. In corporibus autem plures esse possunt mutationis species, tres vero in disputationem præcipue veniunt: scilicet generatio substantialis, alteratio et motus localis: nam de augmentatione necesse non est specialiter dicere, quia illa non fit sine substantiali aggeneratione, et præviam habet alterationem, ideoque sub prædictis comprehenditur. Deinde non tractamus de propria creatione alicujus substantiæ: nam creatio non est propria mutatio, quia mutatio ad subjectum ordinem dicit: at creatio non fit ex subjecto, sed ex nihilo, et ideo in agente infinitam potentiam requirit. Unde tanquam certum in fide supponimus, Angelos non posse aliquid creare, utique contra antiquos errores infidelium dicentium, vel DEUM solum creasse primam intelligentiam, et illam creasse secundam, et ita consequenter, usque ad ultimam, quæ hunc mundum visibi lem creavit, vel Deum immediate creasse omnes intelligentias, illas vero corpora creasse. Contra quos errores disputant D. Thomas et ejus expositores, 1 part., quæst. 44, art. 1, et quæst. 45, articulis 1 et 5, et quæstione 61, articulo 1, et quæstione 65, articulis 1 et 3, et sæpe in aliis locis. Et nos in disputatione 20 Metaphysicæ, sect. 2, rationes hujus veritatis expendimus. Et in principio hujus tractatus probatum est, omnes Angelos esse immediate creatos a Deo, et unum non posse alium creare, et in tractatu sequenti in principio ostendemus similiter, corpora omnia, quæ per propriam creationem facta sunt, a solo Deo esse immediate facta, nec potuisse Angelos in illa creatione aliquem proprium concursum habere. De creatione igitur nihil amplius in præsenti dicere necesse est.

2. Tractatur prima mutatio, an possit Angelus substantiam producere.—Prima ratio pro parte affirmante.-Primo igitur dicendum est de productione substantiæ ex subjecta materia, quia non videtur hæc potestas omnino Angelis deneganda. Primo quia non repugnat substantiam spiritualem creatam habere hanc potestatem per modum causæ proximæ principalis; ergo non est cur negemus hanc potestatem omnibus Angelis. Antecedens probatur argumento a contrario ex creatione sumpto: nam virtus creandi ideo non conceditur Angelis, quia infinitam esse oportet: virtus autem producendi substantiam ex materia subjecta non requirit infinitatem, nec ex modo agendi, nec ob perfectionem rei productæ, unde rebus corporalibus communicata est, non est ergo unde repugnet substantiis spiritalibus communicari.

Jam ergo probatur prima consequentia, quia licet Deus non fecerit omnes species possibiles in omnibus rerum ordinibus, nihilominus verisimile est singulis rerum gradibus communicasse præcipuas virtutes et operationes, quarum erant capaces, vel omnes, vel aliquas species uniuscujusque gradus. Ergo si gradus intelligentiarum capax est hujus virtutis, credendum est non caruisse illa, erit autem capax ejus si non repugnat, talem virtutem esse connaturalem substantiæ creatæ spirituali. Imo si hæc capacitas in illo gradu semel admittatur, cum non possit a nobis ratio reddi, cur in quibusdam, et non in omnibus Angelis inveniatur, videtur concludi, omnes Angelos habere hanc potestatem, majorem tamen, vel minorem, juxta æqualitatem angelicæ perfectionis.

3. Secunda ratio.-Unde arguitur secundo, nam cœlum, licet non possit ex subjecta materia producere aliud cœlum, quia natura sua non est producibile, nisi per creationem, nihilominus potest producere alias inferiores substantias; ergo idem poterit Angelus. Probatur consequentia, quia ut coelum producat substantiam, satis est ut eminenter contineat formam substantialem inferiorem, quamvis materiam nullo modo contineat, sed aliunde illam supponat; ergo cum Angelus sit altior forma, quam cœlestis, multo magis poterit illam eminentiam continere, et per illam inducere formam in materia aliunde supposita. Nam quod Angelus sit forma a materia abstracta, forma vero cœli sit in sua materia, non impedit, imo juvat ad illam eminentiam, quia quo forma est altioris ordinis, eo melius potest inferiores eminenter continere: nam Deus quo ab omni materia et potentialitate abstractior est, eo eminentiori modo omnia continet. Et confirmatur hæc ratio ab effectu: nam intelligentiæ moventes cœlum sæpe sunt causæ principales productionis substantialis, ut quando cœli producunt viventia, quæ cæli, ut principales causæ, efficere non possunt. Tunc etiam dicitur cœlum influere, ut instrumentum suæ intelligentiæ, ut sumitur ex D. Thoma, 1 p., q. 70, art. 3, ad 3, et 3, contra Gent., cap. 103. Ergo necesse est, ut intelligentia eminenter contineat illam formam, ut possit esse causa principalis ejus; ergo eadem ratione poterit pro se et immediate illam inducere.

[blocks in formation]

4. Prima conclusio. Angeli non possunt naturaliter producere substantiam aliquam. Nihilominus dicendum est, Angelos non habere virtutem naturalem ad producendam substantiam aliquam etiam ex subjecta mate

« PredošláPokračovať »