Obrázky na stránke
PDF
ePub

durum est; si autem, ut uerum est, obscuris, paucis, minimis, indoctis eam se uidisse dicentibus et scribentibus credidit mundus, cur pauci obstinatissimi, qui remanserunt, ipsi mundo iam credenti adhuc usque non credunt? qui propterea numero 5 exiguo ignobilium, infimorum, imperitorum hominum credidit, quia in tam contemtibilibus testibus multo mirabilius diuinitas se ipsa persuasit. eloquia namque persuadentium, quae dicebant, mira fuerunt facta, non uerba. qui enim Christum in carne resurrexisse et cum illa in caelum ascendisse non 10 uiderant, id se uidisse narrantibus, non loquentibus tantum sed etiam mirifica facientibus signa crediderunt. homines quippe, quos unius uel, ut multum, duarum linguarum fuisse nouerant, repente linguis omnium gentium loquentes mirabiliter audiebant. claudum ab uberibus matris ad eorum uer15 bum in Christi nomine post XL annos incolumem constitisse, sudaria de corporibus eorum ablata sanandis profuisse languentibus, in uia, qua fuerant transituri, positos in ordine innumerabiles morbis uariis laborantes, ut ambulantium super eos umbra transiret, continuo salutem solere recipere et alia 20 multa stupenda in Christi nomine per eos facta, postremo etiam mortuos resurrexisse cernebant. quae si, ut leguntur, gesta esse concedunt, ecce tot incredibilia tribus illis incredibilibus addimus et, ut credatur unum incredibile, quod de carnis resurrectione atque in caelum ascensione dicitur, mul25 torum incredibilium testimonia tanta congerimus et nondum ad credendum horrenda duritia incredulos flectimus. si uero per apostolos Christi, ut eis crederetur resurrectionem atque ascensionem praedicantibus Christi, etiam ista miracula facta

19 cf. Act. 3 et 4

1 paucis obscuris Tv

5 infimorum TV: infirmorum v rant] uiderunt v 11 crediderunt V: credebant PTv

ti

constisse (ti add. m. 2) T

10 uide15 incolomem

ordinem

21 si 25 tanta

17 fuerat T1 positis v 19 recipere TV: recepisse v tot] to T

[ocr errors][ocr errors]

18 laborantibus v

ut PTV: sicut P'v

Tv: tanto V

22 conceduntur v
26 horrenda Ve: horanda T

T

[blocks in formation]

esse non credunt, hoc nobis unum grande miraculum sufficit, quod eam terrarum orbis sine ullis miraculis credidit.

"

Recolamus etiam hoc loco illud quod de Romuli credita diuinitate Tullius admiratur. uerba eius ut scripta sunt inseram. magis est" inquit in Romulo admirandum, quod ce- 5 teri, qui dei ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis. hominum saeculis fuerunt, ut fingendi procliuis esset ratio, cum imperiti facile ad credendum impellerentur, Romuli autem aetatem minus his sescentis annis iam inueteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum uita 10 errore sublato fuisse cernimus." et paulo post de eodem Romulo ita loquitur, quod ad hunc pertinet sensum: „ex quo intellegi potest" inquit permultis annis ante Homerum fuisse quam Romulum, ut iam doctis hominibus ac temporibus ipsis eruditis ad fingendum uix quicquam esset loci. antiquitas 15 enim recepit fabulas fictas etiam nonnumquam incondite; haec aetas autem iam exculta praesertim eludens omne, quod fieri non potest, respuit." unus e numero doctissimorum hominum idemque eloquentissimus omnium Marcus Tullius Cicero propterea dicit diuinitatem Romuli mirabiliter creditam, quod 20 erudita iam tempora fuerunt, quae falsitatem non reciperent fabularum.

Sed ualde ridiculum est de Romuli falsa diuinitate, cum de Christo loquimur, facere mentionem. uerum tamen cum sescentis ferme annis ante Ciceronem Romulus fuerit atque 25 illa aetas iam fuisse doctrinis dicatur exculta, ut quod fieri non potest omne respueret, quanto magis post sescentos annos

[blocks in formation]

niumque T

TV: tam v

10 omnique a: omniumque Vv som

omerum TV

14 iam

13 permultos annos v
16 recipit v inconditas v 17 praesertim (rtim

a m. 2 in ras.) T 20 quod erudita] om. v 21 erudită T1

25 sexcentis (om. cum) v

[blocks in formation]

respueret] om. v

ipsius tempore Ciceronis maximeque postea sub Augusto atque Tiberio eruditioribus utique temporibus resurrectionem carnis Christi atque in caelum ascensionem tamquam id quod fieri non potest mens humana ferre non posset eludensque ab 5 auribus cordibusque respueret, nisi eam fieri potuisse atque factam esse diuinitas ipsius ueritatis uel diuinitatis ueritas et contestantium miraculorum signa monstrarent, ut terrentibus et contradicentibus tam multis tamque magnis persecutionibus praecedens in Christo, deinde in ceteris ad nouum saeculum 10 secutura resurrectio atque immortalitas carnis et fidelissime crederetur et praedicaretur intrepide et per orbem terrae pullulatura fecundius cum martyrum sanguine sereretur. legebantur enim praeconia praecedentia prophetarum, concurrebant ostenta uirtutum et persuadebatur ueritas noua consue15 tudini, non contraria rationi, donec orbis terrae, qui persequebatur furore, sequeretur fide.

20

CXLVIII.

SEQVITVR: DE MIRACVLIS, QVAE VT MVNDVS IN CHRISTVM CREDERET FACTA SVNT ET FIERI MVNDO CREDENTE NON

DESINVNT.

Cur, inquiunt, nunc illa miracula, quae praedicatis facta 164 esse, non fiunt? possem quidem dicere necessaria fuisse, priusquam crederet mundus, ad hoc, ut crederet mundus. quisquis adhuc prodigia, ut credat, inquirit, magnum est ipse prodigium, 25 qui mundo credente non credit. uerum hoc ideo dicunt, ut nec tunc illa miracula facta fuisse credantur. unde ergo tanta

1 temporis v 2 tyberio v 4 posset] possit Tv uberibus v V

cordibusque TV: cordis v

5 auribus TV:

6 factam Tv: facta

7 contestantia Tv 8 tamque (e add. m. 2 in ras.) T 12 pullulatura (u altera in ras.) T pollutura v

14 consuetudine v

15 ratione v

sereretur Tv: 16 furore Vv:

18 sequitur

sererentur MV futura T 17 cap. CLVI T CLX (sic) P CLXV Gv MV: om. PTv christo PTV 20 desinunt] ex eodem libro add.

PTv 21 quur MVv

[blocks in formation]

fide Christus usquequaque cantatur in caelum cum carne sublatus? unde temporibus eruditis et omne, quod fieri non potest, respuentibus sine ullis miraculis nimium mirabiliter incredibilia credidit mundus? an forte credibilia fuisse et ideo credita esse dicturi sunt? cur ipsi ergo non credunt? 5 breuis est igitur nostra complexio: aut incredibilis rei, quae non uidebatur, alia incredibilia, quae tamen fiebant et uidebantur, fecerunt fidem; aut certe res ita credibilis, ut nullis quibus persuaderetur miraculis indigeret, istorum nimiam redarguit infidelitatem. hoc ad refellendos uanissimos dixerim. 10 nam facta esse multa miracula, quae attestarentur illi uni grandi salubrique miraculo, quo Christus in caelum cum carne, in qua resurrexit, ascendit, negare non possumus. in eisdem quippe ueracissimis libris cuncta conscripta sunt, et quae facta sunt et propter quod credendum facta sunt. haec ut fidem 15 facerent innotuerunt, haec per fidem, quam fecerunt, multo clarius innotescunt. leguntur quippe in populis, ut credantur; nec in populis tamen nisi credita legerentur. nam etiam nunc fiunt miracula in eius nomine siue per sacramenta eius siue per orationes uel memorias sanctorum eius; sed non eadem 20claritate inlustrantur, ut tanta quanta illa gloria diffamentur. canon quippe sacrarum litterarum, quem definitum esse oportebat, illa facit ubique recitari et memoriae cunctorum inhaerere populorum. haec autem ubicumque fiunt, ibi sciuntur uix a tota ipsa ciuitate uel quocumque commanentium loco. 25 nam plerumque etiam ibi paucissimi sciunt ignorantibus ceteris, maxime si magna sit ciuitas; et quando alibi aliisque narrantur, non tanta ea commendat auctoritas, ut sine difficultate uel dubitatione credantur, quamuis christianis fidelibus a fidelibus indicentur.

30

8 ita V: ista Tv

9 miraculis (is a m. 2 in ras.) T

nimia

T nimium v 10 infidelitatem (de a m. 2 in ras.) T 16 per TV: 17 innotescant v 21 quanta illa]

ut v

om. v

quam v: qua TV

22 canon v: chanon MV conon T v quem] om. v 24 ibi TV: ubi v aliisque (i prior in ras.) T 30 a fidelibus

sacrarum TV: sacrum 27 ciuitas] om. v

indicentur] om. v

CXLVIIII.

EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXII. AN AD DOMINICI CORPORIS MODVM OMNIVM MORTVORVM RESVRRECTVRA SVNT

CORPORA.

Christus in ea mensura corporis, in qua mortuus est, resur- 165 rexit nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus uenerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem, quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua illis erat notus, apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. si autem dixeri10 mus ad domini corporis modum etiam quorumcumque maiorum corpora redigenda, peribit de multorum corporibus plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam uel habuit in iuuentate, etiam si senex sit mortuus, uel fuerat 15 habiturus, etiam si est ante defunctus, atque illud quod commemorauit apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi, aut propter aliud intellegamus dictum esse, id est ut illi capiti in populis christianis accedente omnium perfectione membrorum aetatis eius mensura compleatur, aut, si hoc de 20 resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut nec infra nec ultra iuuenalem formam resurgant corpora mortuorum, sed in eius aetate et robore, usque ad quam Christum hic peruenisse cognouimus circa XXX quippe annos definierunt esse etiam saeculi huius doctissimi homines 25 iuuentutem, quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde

16 cf. Eph. 4, 13

1 cap. CLVII T CLXV GP

7 corpori (s ras.) T

2 de ciuitate dei] om. PTv

3 sunt V: sint Tv 5 mortuus (om. est) T1 6 nec fas TV: nefas v 10 domini V: dominici PTv corporis (cor add. m. 1 in ras.) V quorumcumque MV: quorumque 11 corpora corpora (corr. 13 quam uel PT: iuuentatē (a

PTv

m. 1) T

maiorum MV: maiora PTv
corporibus (bus a m. 2 in ras.) T
14 in PTv: om. MV

uel quam MV quam v

in u corr. m. 2) ▼ iuuentalē (1 in ras. a m. 2) M iuuentute PTv perfectionem v 21 infra TV: mira v

18 capite v

« PredošláPokračovať »