Obrázky na stránke
PDF

toniensi, monachis interfectis, pagani templum fecerant Dagon ; anno Dominicæ incarnationis DXVI. anno secundo regni Arthuri regis Britonum." Quod si in perplexis antiquiorum istorum temporum rationibus extricandis conjecturæ locum aliquem liceat concedere : quandoquidem Natanleodum illum, de quo diximus, non modo regem Fabius Ethelwerdus, Florentius Wigorniensis et Anglo-Saxonici omnes amnales, sed etiam regem maximum Britannorum Henricus Huntingdoniensis" appellat, videndum an eo nomine alius hic possit accipi, quam ipse rex Utherus ; qui proprio nomine Natanleodus dictus, Admirandi sive Horribilis (id enim Cambro-Britannis Uthr sonat) ob res fortiter a se gestas cognomentum postea obtinuerit : quomodo in motulis Ninio adjectis, de filio et successore illius Arthuro legimus: “ Mab uter Britannice, Latine filius horribilis : quoniam a pueritia sua crudelis fuit. Arthur Latine translatum, sonat ursum" horribilem ; vel malleum ferreum, quo confringuntur molæ leonum." Hoc vero ita posito, et certior aliquanto harum rerum institui posset chronologia, etde regni Arthuriani initio aliquid haberemus tandem comperti ; de quo tantopere inter scriptores videmus variari. Inter exteros enim, Jacobus Meyerus°anno CCCCLVIII. floruisse regnum Arthuri in Britannia asserit : sub Hilario, qui post triennium pontificatum Romanum est adeptus, illum regnavisse Martinus Polonus annotat. Circaannum Leonis imperatoris undecimum, qui ejusdem Hilarii postremus, Christi CCCCLXVII. numeratur, cœpisse illum regnare refert in speculo historiali Vincentius ; et eum secutus monachus Nussiensis, in magno chronico Belgico a Pistorio edito: “Mortuo," inquit VincentiusP, “ Uther-Pendragon rege, sublimatus est in regno filius ejus Arthurus; cujus mirabiles actus etiam ora linguæve personant populorum : licet plura esse fabulosa videantur. Qui multa pro

m H. Huntingd. histor. lib. 2.
n Ut Græcis äpxroc, ita Britannis Arth ursum notat.
° Meyer. annal. Flandr. lib. 1.
P Vincent. lib. 20. cap. 56. Antonin. chronic. tit. 11. cap. 2. sec. 2,

~ .

bitate pollens, cunctis se amabilem exhibebat ; quia cum virtute animi etiam mira liberalitate affluebat." Zenone Leonis successore imperante, Arthurum regnasse significant in chronicis suis Radulphus Niger,Valerius Anselmus Ryd et Huldricus Mutius. Anno CCCCLXXXV. (qui Zenonis fuit duodecimus) natum illum fuisse Johannes Gerbrandus' retulit. Quindecim annorum juvenem Guilielmus Malmesburiensis', Galfridus Monemuthensis*, Matthæus Florilegus' et eulogiiu author ; octavum decimum aetatis agentem annum Ranulphus Cestrensis", Johannes Tinmuthensis" et Georgius Buchanamus*, regem factum fuisse narrant. Anno DXV. Radulphus de Baldoc et Thomas Rudburnus; DXVI. Matthæus Florilegus et David Pouelus ; DXXVIII. Buchananus; DXXII. Hector Boethius*, regnare illum coepisse sensit. Guilielmus Malmesburiensis libro primo de gestis regum Anglorum, capite secundo, anno dominicæ incarnationis CCCCXCV. Cerdicum in Britanniam venisse, ac Britones ita contudisse docet, ut “in ejus jura volentes concesserint ; posteaque crebras circumquaque victorias extendentem, post adventum suum vicesimo quarto anno in occidentali parte insulæ, quam illi West-Sexam vocant, monarchiam adeptum esse." Idem vero, in Glastoniensis ecclesiæ antiquitatum libello, “ hujus Cerdici anno decimo cœpisse regnare super Britones Arthurum" ait: quo etiam anno surrexisse apud Britones Arthurum belligerum, in Ranulphi Cestrensis polychronico, et Johannis Tinmuthensis aurea historia legimus ; anno nimirum gratiæ, ut Henricus Marleburgensis explicat DXXVIII. West-Saxomici* regni cum Malmesburiensi et Huntingdoniensi, ab anno DXIX. deducto principio. Addit vero Ranulphus : “In quibusdam chronicis legitur, quod Cerdicus sæpius cum Arthuro confligens, si semel vinceretur, alia vice acrior surrexit ad pugnam: tandem Arthurus extædiatus, post vigesin Johan. Leidens. chronic. Belgic. lib. 1. cap. 13. ' Malmesbur. de antiquitat. eccles. Glastoniens.

* Hist. Britannic. lib. 9. cap. 1. t Flor. histor. ann. 516. n Eulog. lib. 5. * Polychronic. lib. 5. cap. 6. " Johan. in aurea historia. * Buchanan. rer. Scoticar. lib. 5. in rege XLV. * H. Boeth. Scotor, histor, lib. 9. * Polychronic. lib. 5, cap. 6.

mum sextum annum adventus Cerdici, fidelifate sibi jurata, dedit ei Hamteschiram et Somersetam ; quam partem vocavit West-Sexam." Factum hoc ex Divionensis cujusdam chronicis, refert Lelandus, non post vigesimum sextum sed post duodecimum annum adventus Cerdici ; qui in æræ Christianæ DVI. incidit. Thomas Rudburnus*, decemnio insuper addito, anno Dominicæ incarnationis DXVI. quem ille “ secundum regni Arthuri numerat, Cerdicum sæpius cum Arthuro conflixisse, pertæsum Arthurum cum Cerdico deinceps prælia inire foedus cum illo pepigisse, et concessisse Cerdicum Cornubiensibus ut sub annuo tributo ritum Christianæ religionis observarent," in majore memorat historia. Res a Gilda Albanio im Britannia, Arthuro regnante, gestas in ejus vita Caradocus sic emarrat. “ Cadocus” abbas Nancarbanensis ecclesiæ rogavit Gildam doctorem ut regeret studium scholarium per anni spatium: et rogatus rexit utillimum, nulla mercede accepta a scholaribus, præter orationes cleri et scholarium. Ubi* ipsemet scripsit opus quatuor evangelistarum ; quod adhuc remanet in ecclesia sancti Cadoci, auro et argento undique coopertum, ad honorem Dei et scriptoris sanctissimi et Evangeliorum. Tenent Walenses indigenæ illud volumen pretiosissimum in conjurationibus suis, nec audent aperire ad videndum ; nec confirmant pacem et amicitiam inter inimicos, nisi illud affuerit imprimis appositum. Finito" anni spatio, et scholaribus recedentibus a studio, sanctus abbas Cadocus et Gildas doctor optimus communi consilio adierunt duas insulas, scilicet Romech et Ecni. Nolebant impediri in ecclesiastico officio a confluentia hominum : propterea nesciebant melius consilium, quam relinquere Carbanam vallem et adire insulare secretum. Dum* sic perseveraret S. Gildas intentus jejuniis et orationibus, vemerunt piratæ de insulis Orcadibus : qui afflixerunt illum, raptis ab eo suis famulis servientibus et ductis in exilium, cum spoliis et omnibus suæ habitationis supellectibus, unde afflictus nimium, non potuit ibi amplius habitare." * Rudburn. chronic. lib. 2. cap. 1.

° Caradoc. Lancarvam. vit. Gild. cap. 14. * Ibid. cap. 15. 4 Ibid. cap. 16. e Ibid. cap. 18.

“ Reliquit' insulam, ascendit naviculam, et ingressus est Glastoniam cum magno dolore; Meluas rege regnante in æstiva* regione. Susceptus vir suscipiendus a Glastoniense abbate, docuit confratres et diversas plebes, seminans semen seminandum coelestis doctrinæ. Ibi" scripsit historias de regibus Britanniæ. Glastonia, id est, urbs vitrea : quæ nomen sumpsit a vitro et urbis' nomine primitus in Britannico sermone. Obsessa* est itaque ab Arthuro tyranno cum innumerabili multitudine, propter Guennivar uxorem suam, violatam et raptam a prædicto iniquo rege, et ibi ductam (propter refugium inviolati loci, propter munitiones arundineti et fluminis ac paludis) causa tutelæ. Quæsiverat' rex rebellis reginam per unius amni circulum; audivit tandem illam remanentem: illico commovit exercitum totius Cornubiæ et Dibueniæ"; paratum est bellum inter inimicos. Hoc viso abbas Glastoniæ, comitante clero et Gilda sapiente, intravit medias acies: consuluit Meluas regi suo pacifice ut redderet raptam. Reddita ergo fuit, quæ reddenda fuerat, per pacem et benevolentiam. His" peractis, duo reges largiti sunt abbati multa territoria : qui venerunt ad templum S. Mariæ visitandum et orandum ; confirmante abbate fraternitatem dilectam pro pace habita, et pro beneficiis quæ fecerant et amplius quæ facturi erant. Inde redierunt reges pacificati: promittentes veneranter obedire reverentissimo abbati Glastoniensi, et nunquam violare sanctissimum locum nec etiam subjacentia loco principali."

“ Habita” licentia abbatis Glastoniensis, cleri et populi, cupivit religiosissimus Gildas eremitariam iterum vitam colere supra ripam fluminisP proximi Glastoniæ: et voluntatem complevit in opere. Ubi ædificavit ecclesiam 'in nomine sanctæ et individuæ Trinitatis: in qua jejunabat et orabat assidue, et cilicio indutus, exemplum donans omnibus irreprehensibile bene vivendi cum religione. Vi

' Caradoc. Lancarv. vit. Gild. cap. 19. * Somerset-shire.
h Caradoc. Lancarv. vit. Gild. cap. 20. ' Bury.
* Caradoc. Lancarv. vit. Gild. cap. 21. ' Ibid. cap. 22.
m Devoniæ Cambrobritannis Duffneynt dictae.
n Caradoc. Lancarv. vit. Gild. cap. 23. ^ Ibid. cap. 24.

p Axi. * Caradoc. Lancarv. vit. Gild. cap. 25.

sitabant sancti viri illum visitandum, de longinquis partibus Britanniae: admoniti redibant, et audita hortamenta et consilia retinebant cum exultatione." Mortuus tandem Gildas, et ad Glastoniensem abbatiam delatus, “ sepelitur* in medio pavimento ecclesiæ B. Mariæ.” Hæc, im illius vita, Caradocus Lancarvanensis: quibus et hoc, ex Guilielmi Malmesburiensis de Glastoniensis ecclesiæ amtiquitate libello petitum, adjungimus: “ Sicut a majoribus accepimus, Gildas neque insulsus neque infacetus historicus, cui Britanni debent, si quid motitiæ inter cæteras gentes habent, multum annorum ibi exegit, loci sanctitudine captus: ibique anno Domini DXII. de medio factus, in vetusta ecclesia ante altare est sepultus." Idem obitus annus et in magna Glastoniensis ecclesiæ tabula illi assignatur, ubi strenuissimi regis Arthuri capellanus nuncupatur, et in vita illius a Johanne Capgravio edita ; ubi migrasse etiam quarto calendas Februarii legitur. In anonymo tamen Glastoniensi chronographo, ad amnum DXXII. annotatum reperi: “ S. Gildas Britonum historiographus migravit ad Dominum ; corpusque suum in vetusta ecclesia ante altare beatæ Mariæ usque ad combustionem ecclesiæ requievit :" post combustionem enim illam, quam anno MCLXXXIV. contigisse ostendimus*, ** in vetusta ecclesia effusa esse corpora sanctorum Patricii a dextris altaris, Indracti sociorumque ejus a sinistris, et sancti Gildæ de pavimento ante altare, et in scriniis collocata," Guilielmi Malmesburiensis interpolator retulit. Quod etiam in Glastoniensis coenobii reliquiarum indiculo ita consignatum invenimus: “ In feretro S. David Memevensis archiepiscopi continentur reliquiæ S. Gildæ Britonum historiographi: et solum deficiunt hanchiæ. Qui post obitum suum sepultus fuit in vetusta ecclesia ante altare gloriosæ virginis Mariæ : et ibidem sexcentos, quinquaginta, et viginti duos annos usque ad combustionem ejusdem ecclesiæ jacuit; et postea, sicut Domino placuit, translatus fuit in scrinio argenteo." Philippus Ferrarius, in catalogo generali sanctorum qui in martyrologio Romano mon sunt, nono Calendas Febru

r Caradoc. Lancarv. vit. Gild. cap. 28. * Supra, cap. 6. pag. 145. 147.

« PredošláPokračovať »